D. Ludovici Habert, ... Theologia dogmatica et moralis, ad usum Seminarii Catalaunensis. Planissima, critica, & solidissima methodo coscripta, nunc vero ad usum totius orbis letterarii post editiones parisiensem & venetam in Germania denuo recusa, in

발행: 1751년

분량: 832페이지

출처: archive.org

분류: 철학

771쪽

De Ordine.

exercere, ut si quis habeat partem pollicis aut indicis amputatam , vel careat lumine oculi sinistri quamvis integri.

Observant tamen Navarrus cap. 23. Manu. num. I99. Sayrus Lib. 6. cap. 8. & Sambovius tom. 2. eam S. quod si tanta virtute polleat in dextero oculo , ut sine deformitate legere possit Canonem, non censetur irregularis.

4. Defectus, qui parit notabilem deformitatem ex Cap. Cum de tus, Tit. de Corpore vitiat. Hinc irregularis est, qui caret oculo si ve dextero sive sinistro, ex Cap. Si Evangelica, dist. Ss. naso' pede, vel ita debilis est pedibus ut sine baculo ad Altare stare nequeat, qui ita surdus est ut nullo modo possit audire, qui nodum linguae ita p, titur, ut verbum integrum ViX exprimere possit. Dixi: Qui caret ocula; qui enim utrumque Oculum habet integrum , sed caret lumine oculidextri absque notabili macula, irregularis non est

secundium communem sententiam.

Caeterlim in dubio num deformitas, aut indecentia irregularitatem inducat, standum est Episcopi judicio ex cit. Cap. Cis de tua.

Q. a. Vitis corporis occulta inducuntne irregulari.

R. Minimo, exceptis duobus casibus; quia tunc nulla est deformitas , nullum indecorum in exercitio Ordinum. Dixi: Exceptis duobus casibus. a. Qui Eunuchus propria culpa factus est, aut membrum sive partem membri absque justa causa sibi amputa vit, irregularis est, quantumcunque occultum sit vitium ex Cap. inritum, distinet. 33. 2. He maphroditus etiam Occultus, sicut a professione

772쪽

De Ordine. Religionis, ita & ab Ordinibus rejiciendus est se. cundum communem Theologorum & Canonista. Q. I. Ouinam sunt irregulares ex defectu natalium p. R. Hoc modo irregulares sunt T. Servi, hoc est mancipia, gallich, Mclaves, nisi prius a Dominis libertate donati fuerint, sed in Gallia locum non habet isthaec irregularitas ; cum in ea nulli sint servi, sed solum fa-

, muli.

g. Omnes illegitimi, id est, qui ex fornica- tione, Vel ex adulthrio sunt procreati.

Q. 2. Edne irregularis, qui natus es ex Matrissenio in facie quidem Eccissae celebrato; sed revera nullo, ob aliquod impedimentum dirimens pR. Si parentes bona fide contraxerunt, Vel saltem alter eorum, illegitimus non est, nec ioc regularis, etiamsi per sententiam Judicis sepse, rati fuerint, qui sic contraxerunt, ex cap. Cum inter, Tit. Qui sunt Dii legitimi; secus si ambo pserentes mala fide contraxerunt ex cap. Referente, , eodem Tit.

Q. 3. Expsti insontes, quorum parentes ignoran tur , fluuine illegitimi S irregulares P ' R. Negant nonnulli; sed sententia assirmans Ionge est communior, eamque amplectuntur CO-varruvias in Clementinam, Sisurissus, SuareZ, Avi

rum sententiam.

De Irregularitate ex defectu libertatis γ

talium.

773쪽

De Ordine. 737

la, Bonacina & alii cum tamen subsit aliquod dubium facti Idem Covarruvias, SuareZ, Bonacina & alii Canonistae docent Episcopum posse dispensare cum exposito, ut Ordines suscipiat, &in eis bona fide ministret.

Q. q. Quomodo tollitur isthaec irregularitas PR. Quatuor modis. I. 'Per subsequens Matrimonium, quando scilicet fornicarius eam in uxorem ducit, ex qua prolem susceperat, ex cap. Tanta, tit. Qui sunt j lii legitimi. I. Per legitimationem, quae a solo Summo ' Pontifice emanare. debet quoad effectus spiritales; S 1 Rege quoad effectus civiles: ita ut Nothus per principem paternae haereditatis Jure donetur ; & per Pontificem habeat, ut ad Ordines , ct Beneficia promoveri possit.

3. Per solemnem Religionis professionem ex cap. Cum decorem, tit. de filis Presbi. ubi dicitur illegitimum Professum promoveri posse ad Ordines, non verti ad Praelaturas.

4. Per dispensationem, quam Episcopus con cedere potest ad minores Ordines & Beneficium simplex, solus vero Summus Pontifex ad majores Ordines & Praelaturas, seu Beneficia quibus cura animarum imminet, ex cap. Is qui, tit. de suis Prese 'bγt. in Sexto. Advertes autem I. Canonicatus hic non comprehendi inter Beneficia simplicia ad quae Episco pus dispensare possit, quia Canonicus tenetur promoveri ad majores Ordines ad quos Episcopus dispensare nequit. 2. Dispensationem, quae conceditur ad suscipiendos ordines, nod eXten'

774쪽

disg De Ordine. .

di ad Beneficia, nisi de iis eorumque natura fiat expressa mentio.

g. V. -

De Irregularitate ex defectu obligationis S Sa

Q. I. Ouinam controibunt irregularitatem ex defectu o ligationis pR. Duo hominum genera. 1. Curiales, hoc est, qui ex ossicio negotiis saecularibus implicantur, ut Procuratores, Ad VO-cati, Notarii, Milites. Ita Alexander III. in Concilio Lateranensi III. referturque cap. Sed nec, tit. de Clario. vel Mnacb. -

et. Qui, dimisso curiali ossicio, obligantur adi ratiocinia xeddenda, ex eap. Unico, tit. de Oblig. Od ratio. quia adhuc implicati censentur saecularibus negotiis, periculumque est , ne a Iudicibus saecularibus in Ecclesiae dedecus infamentur, si dolus aut fraus in rationibus in eniatur. : Sanctus Cyprianus scribit a se decretum in Concilio ne quis tutorem vel curatorem Clerucum testamento suo constitueret, referturque causa 2I. quaest. 3. cap. Curianus. Sed Concilium Chalcedonense relatum distin. 86. cap. ult, mo temperavit decretum Can 6. his verbis , Nisi fortὸ qui Legibus ad minorem atatum tutelas sive curatis-nes inexτusabiles attrahuntur. Q. a. Quid es irregularitas ex defectu Sacra. menti γ R. Est ea quae oritur ex Bigamia, hdc est ex matrimonio pluries contracto; Apostolus enim 1. Tim. 3.

775쪽

I. Timoth. 3. & Tit. I. prohibet ordinari eum qui non sit unius uxoris vir. Ideo autem Bigamia dicitur defectus Sacramenti, quia non repraesentat unionem Christi cum Ecclesia; Christus enim in aeternum unam desponsavit Ecclesiam, & vera Ecclesia vicissim uni Christo adhaeret: Sacramentum hoc magnum est, quod non repraesentat qui duas uxores duxit.

Q. 3. Quotuplex est Bigamis p R. Triplex, vera scilicet, interpretativa& s, militudinaria. Bigamia vera est ea, qua aliquis duas uxores 'legitime duxit, & cum iis Matrimonium consum

Dixi I. Legitimh duxit; quia ex fornicatione vel ex adulterio non exurgit Bigamia, nec irregularitas , cap. Quin, tit. de Bigamis non ordi. '

Dixi 2. S cum iis Matrimonium consummavit: quia si non consummaverit, non est irregularis ex cap. Debitum, tit. de B amis non ordinoendis. Bigamia interpretativa est in eo qui viduam duxit, ex Innocentio I. Epist. 2. S. Leone Epist.. 87. & Can. 18. Apostolorum. Unde Bigamus 'declaratur Can. Concilii Neocaesariensis, qui vim lginem quidem duxit, sed adulteram post celebrata. nuptias cognovit. ιBigamia similitudinaria est ea, qua aliquis post solemnem Religionis professionem vel post sacrum ordinem susceptum contrahit Matrimo-

nium sive cum virgine, sive cum corrupta, eae c. imper, tita de Blamis non ordinandis.

776쪽

76o De Ordine. g. VI.

De Irregularitate ex defectu bonae famae.

Q. I. In quo dissert defectus bonae famae ab infamia p R. In eo differt quod defectus bonae

famae praecise non oriatur ex delicto, ut videre est in eo, qui viliorem exercuit artem, mimam etiam virginem duxit, aut mulierem prostitutam: infamia verti propriδ non oriatur nisi ex crimine. De utraque tamen hic dicemus propter ordinem materiae & doctrinam. Q. 2. Infamia inducitne irregularitatem p

R. Assirmative ; est enim regula juris in sevio, infomibus portae non patearat digni totum.., Q. 3- Quotuplex es infamia PR. Duplex, juris scilicet & facti. Infamia juris est ea, quae imponitur Iure Canonico , vel etiam Civili, nisi Lex Canonica Juri Civili derogaverit ex capite omnes, causa 6. quaest. I. quia Sacerdotio sunt indigni, quos Leges Canonicae & Civiles declarant im

Dixi, nisi Lex Canonica Bri Civili derogaverit, sicut de facto , derogaverit Legi Civili, quae viduam pronuntiat infamem, si tempore linctus nupserit. Infamia facti est ea, quae oritur ex delicto, propter quod aliquis malo audit apud viros gra-Ves & sapientes, quamvis per Legem delictum illud non notetur infamia ex cap. I. Licet, tit. de

probationibus. ' .

Q. 4. Quotuplex es Bris infamia p

777쪽

R. Duplex; alia quae per Legem ipso facto decernitur in eos qui nonnulla atrociora crimina patraVerint, ut in usurarios & perjuros: alia quae oritur ex Sententia, qua Iudex condemnat ad poenam infamantem, pulli ad Triremes. Q. s. Contrabiturne infamia ex hujusimodi crimis bus , quando sunt occulta pR. Minime; quia non priUant bona fama. . . 'Q. 6. Quae notoriam requiritur, ut quis censtatur infamis, S irregularis ob infamiam Puris p R. In Gallia non admittitur notorietas facti, sed requiritur Sententia declaratoria, ut quis per jurus, v. gr. aut Usurarius censeatur infamis & irregularis; quamvis ante Sententiam propter ejusmodi crimina vulgo male audiret. i 'Unde si qjuridice non fuerit declaratus pessurus, aut Gu- rarius, potest absque dispensatione ordinari, vel in susceptis Ordinibus ministrare, postquam per Paenitentiam & probatos mores malam famam deleverit.

Q. 7. Omnis mulcta, aut poena a Pudice inflicta inducitne infamiam Pris PR. I. Nulla poena a Iudice Ecclesiastico infli- , cta praecise , ac directe inducit infamiam , saltem quoad effectus Civiles; tum quia paterna est & ad peccatoris emendationem tendens: tum quia sicut bona sortunae, ita & bonum famae directe subest Iurisdictioni Civili, non Ec- i

clesiasticae. - . .

Dixi I. Praecisὲ ac directh; quia si accusatus convincatur criminis ipsum Iure infaman, tis, eo ipso quo Judex Ecclesiasticus eum declarat hujusce criminis reum , indirem red dii infamem.

778쪽

, 6a ' De Ordine.

Dixi et . Quoad essectus. Civiles; quia Ecclesia

potest reddere infamem quoad effectus spiritua. les; arcet enim ab ordinibus defectu bonae sa. mae , qui gradus Paenitentiae luctuosae decurre. runt ex cap. Non negamus, dist. 6 I. R. 3. Non quaevis mulcta, aut poena k Iudice Saeculari imposita infamem reddit, nisi crimen. propter quod reus damnatur , infamiam habeat ipso Jure annex m : Sed poena debet esse gravis, ut ignominiose traduci, Gallicδ, Hire amende θλnorabis , numellis publicis versari, Gallico, Hremis au Pilaris, Virgis caedi, ad remos dari, exilio . damnari, a Iudice Laico juridice reprehendi, Gallice, Etrebiamὸ, non Vero admoneri, Gallice, Εtre admonesh. Unde Iudex Ecclesiasticus potest quidem pronuntiare Clericum k se damnatum idineri sistere se coram Tribunali, ut ibi admoneatur, non vero ut reprehendatur. Q. 8. Infamia facti redditne irregularem p R. Assirmativo ; nam ex Apostolo I. Tim. 3. qui ad sacrum Ministerium assumitur, oportet illum habere bonum testimonium ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat S in laqueum Dialosi, hoc est, ne sit pusilli animi & quasi laqueis Diaboli irretitus non audeat arguere ubi oportet, ne propria ubtia ipsi objiciantur. Q. 9. Quomodo tollatur irregiamritas orta ex im

R. Irregularitas ex infamia facti tollitur absque dispensatione per eam vitae emendationem, quae maculas prioris vitae non sollim coram Deo, sed etiam in opinione hominum deterserit, quod dissicillimum est; sicut enim vestium, ita & vitae sordes dissicilius abluuntur quam contrahuntur.' Irregu

779쪽

Irregularitas Vero Juris non tollitur per solam paenitentiam; sed insuper requiritur dispensatio ex cap. Cum te, tit. de Sent. S re Pudic. g. VII.

De Irregularitate ex defectu lenitatis.

Q. I. Ouis est irregularis ex defectu lenitatis p R. Qui concurrit voluntarie , lieezjuste , ad proximi necem, aut mutilationem, ex cap. Si quis viduam , dist. So. & cap. Si furiosius, Clementina de Homicidio. Dixi I. Concurrit sive physice ut carnifex: sive moraliter vel positive influens, ut mandans, adjuvans, &c. vel negative, ut non obstans, itamen ex ossicio & justitia teneatur, qvsmadmodum Magistratus & Medicus, quorum negligentia aliqui pereunt; nam si ex charitate solum obstare teneatur & non obstet, graviter quidem peccat , sed non fit irregularis. Dixi et . Holuntarie, qui enim in sui defensionem coactus occidit invasorem cum moderamine. inculpatae tutelae, Iure novo non est irregularis ex cit. cap. Si furiosus, in quo sic habetur: Si furiosius aut infans scilicet septennio minoo seu dommiens laminem mutilat, aut occidat, nullam ex boc incumrit irregularitatem : id etiam de illa censemus, qui mortem aliter vitare non valens, occidit aut mutilat ima

Tria in hoc Canone communiter notant Theologi. Primum , quod ibi sermo habeatur de invasore in propriam vitam; unde cum Glossa colligunt quod si quis cum moderamine inculpatae

780쪽

patae tutelae occiderit invasorem patris, fiat irregularis juxta jus antiquum. Secundum quod eX- pressh in Canone habeatur, vitare ram valens, ex quo concludit eadem Glossa quod si fugae etiam probrosae locus esset, qui non fugeret, fieret irregularis. Tertium, quod ibi fiat restrictio ad proprium periculum mortis allas inevitabilis. Ergo. Qui occidit propter mortem patris' vitandam, bona fortunae defendenda, est irregularis , quidquid in contrarium asserant nonnulli Moderni, quia ex eap. Suscepimus, tit de Homicidio. Expediebat potius rerum sustinere jacturam , quam praconservandis viἰibus S transitorus rebus tam acriter in

' alios exardescere. .

Dixi 3. Proximὶ, quia si quis remoth tantum

concurrat ad necem Vel mutilationem , irreguluritatem non contrahit.

Dixi 4. Ad μοximi necem, aut mutilationem: quia voluntas occidendi aut mutilandi non sussicit ad irregularitatem, nisi actu & de facto homo interficiatur aut mutiletur, V. gr. si reus ad mortem . damnatus aufugiat, nec Judex nec accusator sunt

irregulares.

Ergo. Qui graviter vulneravit, sed non ocicidit , nec mutilavit, etiamsi ex Vulnere mem brum maneat inutile, v. gr. pes ad ambulandum, non est irregularis. Ita Nwarrus, Soto, CO-Varruvias, Avita. Atque ob eam rationem Judex sine irregularitatis periculo damnat ad flage, la, ad cauterium Lilsatum, Gallico, seur de bs: quia in his poenis nulla est mutilatio. Ergo qui . abortum inseri, antequam foetus sit animatus, irregularis non est, cap. Sicut,

SEARCH

MENU NAVIGATION