장음표시 사용
241쪽
do . Νam si ' omnibus in rebus error. turpis aut, noxius est; in hoc loco maxime . F ciendum tamen ut absolvam instituta; capiem dumque ab iis ossiciis exordium, quae Prim
Principio dare . operam Princeps debet ut iis scientiis exornetur, quae ad periculosam ac omnium dissicillimam imperandi artem sa-ciunt. Vulgatum est illud Platonis: Nices
M Si unus summam rerum teneat & subditas gentes absoluto imperio gubernet dicitur : forma autem civitatis , cui praeest Μοναρκια , vetustior esse debet. Hue pertinent quae scribit Aristoteles lib. I. Potiraeorum c. I.
Iesitio a Regibus gubernabantur civitates, O nunc etiam gentes . Huc spectant quae docet Μ. Cicero lib. III. De Legi. ius. Omnes antiquae gentes regibus quondam paruerunt. Si vero alicui tantum civium ordini qui censu , genere , prudentia , & virtute aliis praestant delatae suprema potestas sit, atque ii coniunctim procurationem habeant' societatis ;haec regiminis species ἀριστοκρατία vocatur. Denique fi omne id quod decernendum est ad tranquillitatem incolumitatemque sociatatis suffragiis omnium constituitur, sum- mumque imperium penes populum resideat , Δημοκρατια est. Eristoteles Iib. IV. & V. Polit. sotmas quatuor putat esse civitatam. Sed non opus est dare distinctionibus Iocum :quis enim ignorat ex varia copulatione Ampticιum formarum varias etiam compositas ac mixtas civitatis formas existere Iam vero siVe unus , sive plures . in imperium adsciti sumantur. idem omnium nomen Princeps. Quod non erat a me
mittendum qui de Principis ossiciis quaero.
242쪽
respublicas esse , in quibus aut Philosophi re
gnant , aut reges philosophantur . Certe si languidus atque iners Princeps sit, non ope
rosus & quotidie addistens aliquid quod ad
munus suum reseratur; subditarum gentium bonum desiderare poterit, facere non semper poterit a). Νam pendet 'maxime a persecta& expolita ratione ut aptior ille sit ad iuducandum congruenter veritati; ad intelligendum quid sit aequum & bonum; ad para dam populis felicitatem . Quid iucundius amico hominum literatorum Principum nominiabuS, quos accepimus ex historia non sine in
genti laude subditis gentibus praefuisse Θ Gn. tra mblestissima eorum memoria , est qui quum
M Privata & scelesta utilitas haec olim effeeit in Euro. pa hae nostra, ut Principes quidam omni educatione car rent, qua caeteroquIn nititur salus civitatum. Iis inesse videbant populi imbecillitatem maximam consilii, & indolem plane inhabilem ad negotia gerenda administrandamque societatem . Venatum , theatra, spectacula , choreas, saltationes, di quidquid usquam est inanitatis aut superstitionis eos adamasse videbant, & nihil praeterea. Hinc IIIa humanorum iurium eversio; hine illa omnium pernietes . His longe' - iora olim America intuebarer , euius nonnulli Principes medicatis potionibus obstupefacti, nec . populis praeesse pote rant eum dignitate , nec muneribus fungi, quae solius homunis sunt. O scelus - T a r
243쪽
indocti & rudes & imperiti essent rerum agendarum; eX eorum ignoratione & stupi ditate innumera incommoda in singulos homines, in familias, in civitatem ipsam per
i Hoc itaque prae reliquis curet Princeps ut perlegat attente & saepe &. cum delectu historias. Hae in apertam lucem proserunt
MariOS populorum/mOreS, quos nosse utilitatis est maximae tum propriae cum alienae..Haei summorum Principum. VirtuteS. narrant
ut animi magnitudinem, ut beneficentiam, ut amorem in populos, ut iustitiam, quas opor aeto omnino aemulari. Hae produnt vitia, ut perfidiam, ut cru latitatem, ut iniustitiam, ut tyrannidem, quas cavere necesse est. Vix dici potest quanta insit vis in exemplis , quae ab historia proponuntur ad imitationem vi tutis , & ad execrationem & fugam vitio rum. Nam proprius cuiusque amor gloriae igne veluti flagrat, & incenditur cupiditate assequendarum voluptatum , quibus potiti sunt, qui in celebri fama versabantur: quumque declinet abhorreatque dolorem, impellitur similiter ad horrorem infamiae & turpi-
244쪽
I99tudinis & dedecoris, & eius. cuiuscumque quod existimationi ac dignitati detrahit; ex quibus maxime extitisse cognoscit miseriam
Quamvis verissima disciplina exercitati que ad res civiles historia sit, i ut Polybius aiebat a):. non sunt tamen OmiItendae politicae & morales scientiae, quae Valent seu rimum ad cognoscendos homines erudiendumque Principem quid sibi, quid civibus convinniat. Optimi consiliarii munere optimi libri sunguntur . ,Librorum autem praeceptis sapientum adiungenda familiaritas est, cuius praesidio magis magisque illustrantur quae hauriuntur ex libris: Domesicorum- prudenti famis familiariter utere, dicebat Nicocli Is
cessso e tum celebrium poetarum O sophia sarum omnium periculum tibi. esse facienda npersuasum habetor ac illorum quidem auditorem ; horum autem discipuiss- Itaque te para, ut minorum sis iudex , O maiorum aem lator. Nam ' his exercitationibus talis ses, qua-
245쪽
iam esse oportere nos constituimus eum qui re, ae sis regno praefuturus, O urbem ita ut decet gubernaturus . Ego delector summopere quum versor in historiis & lego Principes quosdam perhumaniter complexos suisse doctos homines , & singulari beneficentia tractasse . Suum habuit Anacharsim Lydorum Rex Croesus , Stilponem Megarensem Ptolemaeus Soter , Menedemum Eretriensem , &Bionem Boristhenem Antigonus, Attalus Lyconem Troadensem ; alii alios. Ut autem a remotiori antiquitate discedamus Laurentius Mediceus, Leo X., Ludovicus XIV. Galli rum rex literatos omnes habuerunt carissimos , qui ingenio scientiaque excellere putabantur . Hinc illa felicitas . rerum publia
Doctos homines arcessere & adhibere parum est, nisi callidi astutique assentatores arceantur , quibus semper ipsa sui assentatrix aula abundavit. Sed malitiosa eorum ars ita occulte se insinuat, ut ab ea caveri vix pos, sit. Adulator ωoluptatibus desinit in iisque
administrandis est . . . . Ministeriis sese ultro eri , conaturque summo sudio o tofus im-
246쪽
piger promtusque videri . Se ipsum veluti
materiam quamdam componit atque conformat,
accommodare se atque invere fludens imitatione iis , quos adoritur mollis O facilis ad x
praesentandos Amilitudine eos . . . . vitverat eas res mores atque homines , quibus alterum
ossendi intelligit , O quae placere ei sentie non mediocribus sed nimiis fert laudibus, ita ut cum suore quodam fe ea admirari ' statiles , confirmetque se iudicio magis quam animi subito motu alia amare, alia improbare sa) . Paucis . ad alterius non modo sensum & Vo- luntatem, sed etiam Vultum atque nutum convertitur. Negat quis Θ negat ἡ Affirmat Θait . b). Taceo innumeras artes levium ii minum atque fallacium ad voluptatem lo- quentium omnia , nihil ad veritatem. Sunt autem huiusmodi, ut quamvis secerni eas &internosci accidat; ita permulceant tamen & allectenti& invitent, ut earum praestigiis capiamur, & peste qua nulla est maior, non sine turpitudine delectemur. Enim vero qui sic adulatur vel timere alium, Vel magni se,
a Plutarchi Commentarius et Quomodo pint adriator ab amico internosi . bin Cicero in Laelio. , .
247쪽
cere, vel eo indigere patefacit: hinc facile imponit, aut etiam placet, tametsi cognoscatur. Porro ad Principes in primis se adiungunt adulatores, quorum nisi vitent insidias,
quid literae, quid libri, quid docti homines proficient Θ Ηeul Eo iam dementiae venimus, ut qui parce adulatur par maligno sis a .
Verum non satis est Principis rationem perfici & illustrari, aut ornamento disciplin rum, earum maxime, quae ad reipublicae administrationem parandamque tum sibi cum aliis selicitatem conserunt; aut lecti ne librorum & consuetudine sapientum , ex quibus honesta consilia' & salutaria praecepta ediscuntur. Non satis est si Princeps vigilantius enitatur ut assentatoribxm tamquam administris ad malefacta linguam occludat, eosque Plane declinet & abhorreat: Oportet similiter, . ut animum exornet virtutibus, in iisque se exerceat ex quibus probitas & praesta tia cordis exsistunt. Quid enim acre expolia tumquo . ingenium: prodest inquinato corde ,
nisi ut ei qui possidet, & ceteris noceat p
248쪽
De virtutibus autem, quae sunt maxime Primcipis propriae , quasque si sorte negligat, is plane ' ab ossicio discedit, volumina scripta
sunt a doctissimis viris . ' Ego duas tantum nomino benevolentiam in populos, cultum item & religionem in Deum: nec enim iulud mihi consilium , ut eos omnino hic sormem qui imperant, ad regendum; nec praecterea deerit postremis caeodem loco disputatio.
Princeps itaque carissimos populos habeat,& eos aeque ac se ipsum amet. Amoris huius essicacitas prima erit, . ut non sibi se natum is putet, sed patriae, sed civibus, iccircoque non sui ipsius; sed eorum qui sub ipso sunt, commoditatem respiciat a . Vexat noctuque &diu optimum Principem communis honi cogutatio , stimulos admovet, ignes adhibet, respirare eum n'n sinit. At sublata in sibditas gentes caritate, publici illius boni desiderium stiget , languent paullatim omnia; dc certa est tandem pernicies *cietatis. Forte si Prin-
An ignoras , o fili, aiebat olim filio suo Antigonus Macedonum rex , regnum nostrum esse Diandidam servitus moo dignam optimo Principe sententiami
249쪽
a inceps ab omni eo tangatur, quod habet insigne quiddam ad decus & gloriam , coruscabit ad tempus societas, & suprema lex salus populi aliquando esse videbitur r sed vera gloria, quae virtuti resonat tamquam im go, ut inquit Cicero, si ab amore in populos disiungatur, temeraria atque inconsider ta est, ad res iniustas impellens, inanitatum
altrix, omniumque procreatrix Vitiorum, ex quo tandem omnium detrimentum eversionemque
civitatis existere debere, nemo est qui dubitet .
Altera amoris huius essicacitas est, ut amantissimum parentem esse se Princeps existimet eorum quos regit, sicuti Consucius m net Ilinc omnes, ut boni parentis mu-
a Selent. Sin. lib. II. pag. 63. Talem suisse Cyrum testatur Xenophon De -Paedia CFri lib. VIII.: Ego , o νiri, ait .Chrysantas , saepe numero etiam alias cogitavi bonum Prinetis rem nihil diferre a bono patre. Nam O parentes stiis prori dent, ut bona 4is numquam fine defutura . Et Cyrtis videtur
mihi nune ea nobis eonsulere, a quibus maxime in felicitate possimus ad ultimum inque finem perseverare . Egregie etiam
na honori daea sine. Magnos O fetiees O augustos diximus ambitiosae malinati quidquid potuimus titulorum congessimus . Patrem quidem patriae appellarimus , ut sciret datam sebi potestatem' patriam , quae est temperantissma .liberis consulens, suaque pos illos ponens .
250쪽
2o nus postulat, eadem caritate sibi coniunget, eademque amoris significatione absque ullo partium studio prosequeIur . Hinc patebunt ad eum quotidiani aditus priVatorum, eosque libere loqui patietur. Hinc videbit ne desint populis quae sunt ad Vitam cultumque cor poris necessaria. Hinc omnes in legum fidem aeque recipiet, nec magni ducet , quae ci cum subditas gentes sunt, sed quae sunt i
tus . Νon madentes cincinnorum fimbrias re piciet, non comtam & longam adscititiam Comam, non togam praetextam , non pretiosas vestes , non famulorum turbam, non sulgentes rhedas, non sumosas maiorum imagines , noo reboantia dignitatum nomina, non patrocinium alicuius qui in magna sit
gratia; sed subditum hominem, sed filium, qui ingenio, qui probitate, qui iustitia, qui vir-
tute excellat. Paucis si stabili & vera γ'
pulorum caritate Princeps teneatur uti eum muneris admonere necesse non erit. Magna vis est in heneVolentia: eam excitet Princeps si sorte dormiat; nec aliquid omit. tet eorum quae populos meliores ac beatos faciunt. Iam ei aderunt virtuteS ceterae . Aderit fides qua omnino id faciet quod