Ubaldi Cassina ... De morali disciplina humanae societatis libri duo

발행: 1778년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

I66 scire quae sit origo societatis istius, quae

maxime digna iusto homine nunc sint, quaeque honestos etiam viros deceant; ne quid in eo rerum genere peccetur quae pertinent ad bene beateque vivendum . Haec autem omnia enucleanda sunt atque ab hominum repetenda natura, qua duce hic errari non potest. Rem ago .de qua Philosophi, Iuris-

que periti spissa volumina edidere. Utinam Omnes nec Occulta permotione ulla acti, nec tempori aut propriis commodis servientes scripsissenti Sed nescio quo fato sic resse habet, ut serme sussiciat regionem aut umbem nosse , in qua quis scripsit , aut librum edidit, ut exinde etiam in qua ille sit mente noscatur. Ad me quod attinet mea libertas disserendi amissa non est: nec ego

is sum dicam modeste qui in disputando

non meum iudicium sequar, sed auctoritati aliorum paream . Nam augustam veritatem in primis colo, eique generosus adhaerescerem quum opus esset, tametsi stactus orbis illaberetur ; & Principem praeterea nactus sum magnanimum, excelsum, pium, qui non solet offendi veritate. Quamobrem licet ma-

gna huius disputationis pars pessimis nebu-

212쪽

I67lonibus obviam eat, qui sacris summorum Principum iuribus noctem offundere , & imperii sundamenta subvertere conati senti confido tamen animo & spe, fore ut eae a me eluantur maculae, atque ab ea labe expurger, qua plurimi Scriptores aspersi sunt ab ingenuo aliquo recentium Philosophorum.

S. CXLIV.

. Illud consequitur ex meditatione cordis humani, inquit procax Vitiorum laudator

Mandevilius a , homines qui suae spontis

sunt, quos non poena, non metus supplicii, non legum vis deterret ab iniuriosa facin rosaque vita, vix sesquihora una mente &Voce de re quapiam consentire . Νam quum ita comparati sint natura ut ament ipsi se vehementissime, & ad suum quique comm dum reserant omnia quae agunt; fieri vix

potest , ne saepissime rapi se in damnum ac perniciem aliorum patiantur. Sane licet in ea societate Vivamus, in qua provisum est multiplicibus legibus, ne quis ab ossicio discedat; quotiquique sunt qui ossicium 's ciant, qui aliorum emolumentis consulant ,

a La Fabia des Abeilles t. II. p. 23s.

213쪽

qui generose contineant praepotentes asse Etiones animi, & mores consorment. duce ratione i Itaque possumus ne iudicare iusti ita & honestate privatam utilitatem dirigere omnes voluisse in naturali illa societate, de qua dixi, & diu manere coniunctos potuisse vicissitudine socialium ossiciorum Θ Immo a tota mente, & a ratione desectio deportare de ossiciis & virtutibus triumphum debuit . Saeva necessitas pugnarum , iniustae sortiorum hominum victoriae, debilium Elades aut

servitus, humanorum iurium contemtuS, Vinculorum omnium fractura quibus coniuncti homines cohaerebant: en mala, ut reor, status illius, in quo suo quisque arbitratu Vivebat .

s. CXLV.

Appetentes percupidique homines selicitatis non potuissent contra haec mala, a quibus misere premebantur esse constanter armati, nec praesidia habere ulla in se bene beateque vivendi; nisi eam societatem conciliassent, qua sublata peculiaris arbitrii licentia, & coniunctis similiter viribus indi-Viduorum concupita tandem securitas obtineretur. Consensus & secietas virium a con-

214쪽

sensu & societate. Voluntatum nascitur. Coo. gregati ergo homines, eam consectationis formam instituerunt, qua, ut inquit post Vim centium Gravina Carolus de Secondat a ,

omnium vires in unam Vim coalescerent, voluntatemque unam efficerent commixtae

veluti & coniunctae Voluntates individuorum. Ex ista consociatione hominum, pergunt alii , morale quoddam corpus gignitur, cuius totidem membra sunt quot sufir gatores in conventu fuerunt r ex quo ' si nullam eius partem laedi unquam . posse, quin corpus laedatur; nec corpus offendi, quin offensio in membra similiter pariterque redundet . Porro corpus huiusmodi modo

Civitas, modo Cipitis Societas, modo Corpus Politi cum dicitur . . Potestatem autem & vim huius corporis in membra quaeque, si a generali voluntate regatur, Imperium, aut Maiestatem Vocant.

S. CXLVI.

Haec quum exposuerint, adiungunt condDtiones, quibus consociati homines sunt leges, appellari; proptereaque leges ferre solam &communem omnium voluntatem posse. Hinc

215쪽

17Oessici volunt generalem & abstractam semper esse materiem, circa quam leges versantur, nec eum propria libertate destitui qui legibus his paret, quum nihil sint aliud, nisi codex singularium Voluntatum. At quamvis Tecta communis voluntas sit; nihilosecius hanc decipi posse dicunt dum quidpiam de cernit. Quo igitur pacto assequetur. civitas quae omnium selicitati consentanea sunt, si haec omnia velit ea quidem, non semper videatὸ Perspicua exinde fit deligendi' legislatoris . necessitas , qui optimas leges instituat, quae non discedant a conditionibus initae pactionis, dc in quas robur & vis agenerali voluntate sundatur & manet.

S. CXLVII.

Omnis libera acto, subdunt, a duabus

potissimum caussis nascitur, uarum una moralis est, nempe voluntas quae actum decernit ; altera est phaesica, nempe Vis qua actio ponitur. Simili autem ratione corpus politicum moveri aiunt; iccircoque Vim pa- 'riter in eo a voluntate distinguunt. Hanc Vocant potestatem legum ferendarum , illam quae leges ipsas exsequitur. Legumlatrix potestas numquam a communi , voluntate dise

216쪽

iungitur, ut docent: sed certant pugnaciter; nec esse voluntatis huius potestatem alteram concedunt : quippe quae peculiaribus acti nibus contineatur, circa quas Versari communis lex nequit. Hinc publicam administrationem necessariam dicunt, cuius auxilio communis vis perficiat omnia ad nutum communis Voluntatis. Dum vero eligitur qui debet

ossicio iungi administratoris quo spectare lex nequit , summum imperium Vicem supplet magistratus , ab ipsaque lege ad eius e secutionem transit. Hac ratione sociatis hominibus inter se illud essici concludunt, quod quaerebatur, ut ii ossicio & communi emo

lumento conglutinentur; ut cognoscant & Colant munera societatis; ut nihil praetermissum sit, quominus obtineantur, quae communis felicitas praestolatur & iubet.

S. CXLVIII.

Ecce quae sint tandem illa mysteria pa- socialis, quod saepe crepant inter pri-Vatos parietes, aut etiam inter amicOS praeclari quidam novitatis amatores, qui non audent in conventu dicere quid faciunt , . quid cogitant, quid optimum denique in vita esse arbitrantur. Has ego subtilitates aliis

217쪽

IIa discutiendas relinquo, licet Philosophia quidem dignissimas iudicem. Sed caveant nedum res occultissimas aperire in lucemque proferre dicunt, confundant vera cum salsis, principes spolient auctoritate , & subditas gentes in contraria scindant studia non sine detrimento publicae felicitatis. Intendo ego aciem oculorum , animoque universam terrae faciem quam incolimus lustro; & nuhil cerno quod homines cum hominibus eo pacto coniunctos expresse confirmet. Video undique moderatores & duces rei publi-

eae a , qui populos ut proprios & suos habent, atque absolutissimum sibi imperium postulant iuribus victoriae aut successionis. Contra populos ipsos video qui principum auctoritati cedunt, eiusque iussis ac legibus

Obtemperant, quin recordentur umquam primum ortum societatis. Si praeterea replico memoriam temporum etiam dissitorum, si

evolvo & scrutor historiam, vix habitam suisse rationem invenio socialis illius pacti, aut liberae consensionis b . . Quae quum

a Hume E is Moratiae O Politiques , ΕΗ ai XXV. b) Plurimarum forte exorientium societatum Romanae& Venetae praesertim initia a libero hoc consensu arcessen-

218쪽

ita sint nihil inutilius quam tempus terere in omni hac disputatione eXplicanda , cuius nullus in actu positus est fructus, & spinae innumerae sunt multiplici artificio con

S. CXLIX.

Itaque ad rem nostram quod pertinet, hoc unum obversari animo sat est , ardore privatae utilitatis inflammatos atque incensos homines ea asciscere & probare debuisse in naturali statu, quae proiiciebant per se prosternebantque beatam Vitam: ex his amgustiis evadere non potuisse, nisi a primi- 'genia aequalitate declinassent aliquant

da sunt, cuius specimen quodpiam aevo etiam nostro dant gentes aliquae Americae , Africae Μeridionalis, Laponiae, Siberiae, ac reliquae ad Septemtriones Tartariae, quae nulli hominum subiectae, ducem eligunt quum opus est , atque ab eius nutu pendent, donec ad optatum adventitiae conis sociationis finem perveniant, ut Ioseph a Costa, i&innume. ri alii scribunt. At enim quae . umquam finguntur mala primigenii status , si una cum saeculis aetatibusque hominum inveterare inpud aliquos hic potuit Crede mihi , nihil eontra me faciunt exempla quarumdam nationum, , quae nulla sunt si cum ceteris comparentur . Praeterea si rectorem &ducem eligunt quum opus est, iam cernis imaginem aliquam politicae societatis . Consule ' Dampierium , Kolbum,

Garellassum de Ia Vega , Maupertuitium , aliosque .

219쪽

alii summae rerum praeessent, & omnem darent Operam pariundae omnium selicitati;

alii statutis legibus ac iussis religiose parerent , & regi se ac gubernari sine querimonia paterentur. Quae quidem nova hominum' consociatio eiνilis ipsa societas est, in qua vivimus b). Haec Vero regentem Om-

a Qua in re diu tentabundi incedere debuerunt, donec nova rerum perturbatio, novae indigentiae , nova desideria, persectior denique facultatum evolutio, & magister rerum usus effecerunt, ut id ii asciscerent ac probarent, quo uno poterat expetita omnium felicitas obtineri. h Alii diversa ratione originem explicant civitatis. Hobbesius , Μontesquieu, Pulandor ius, Helvetius a metu eam ortam esse sumunt. A violentia prosectam esse Lingueto, Bodino, Heineccio , Bohemero, Alvaro Pelagio visum est. Contra ex paterna auctoritate extitisse Filmerus aliique non sine aliquo plausu arbitrantur . Initio enim diuturnior erat hominum vita, iique uxores plurimas ducebant. Hine progressu temporis diversas familias unius hominis auctoritas moderabatur ι quamquam una domo eae iam capi forte non possent, atque in alias tamquam in colonias exiissent. Quum vero dissicile in primis sit sine suprema quadam P. testate frequentem societatem consistere posse; hinc concludunt parentum potestati se subiecisse omnes, licet ad maturam aetatem provectos, eo us, ut inquit Plato de Legibus lib. III., quasi aves sequutos gregem unum confecisse . Sed perturbat me opinionum varietas, Scriptorumque dissensio. Genetatim ne labamur hie errore sermonis, ignoreturque id

quod in primis quaeritur; distinctione Miqua uti necesse essu

220쪽

nia ac tuentem Deum auctorem habet. Quidquid enim necessarium est ad beate vive dueti, hominibus iubetur iure naturae . Sed debuerunt isti politicum foedus inire ut be ti essent, quemadmodum dixi. Itaque a iussu naturae foedus hocce prosectum est a). Legum autem naturalium auctor & vindex Deus, ut ostendam alibi. Quare ab eius voluntate repeti tandem debet institutio corpo

rum politicorum; & ideo ordinationi praepotentis Dei resistit, ut docet Paullus Apost ius, qui resistit potestati .

S. CL.

Unum obiicitur, quod refellendum est. Primigenio statui libertas adnectitur donum& munus naturae, quae dicitur potestas vi-Vel enim probabilis caussa inquiritur ob quam in civicas societates coire homines debuerunt, saltim si eorum naturae ratio ducatur; vel initia investigamus & finem corporum politicorum, quae fuisse olim aut nunc esse videmus. Philosophi prima quaestio est: alteram Historicus doceat si potest. a A natura effectos esse homines ad civilem societatem placuit Ciceroni lib. I. De Legibus, Friderico Hornio De Civitate lib. I. c. IV. , Conringio De Prudentia civili c. m. . aliisque doctissimis viris . Num contra naturam homines fecissent, si ea colentes quae beatam vitam efficiunt, non dedissent locum politici foederis necessitati

SEARCH

MENU NAVIGATION