장음표시 사용
251쪽
2o6 promisit . Aderit prudentia quae tamquam oculus quidam mentis undequaque lu- cidissimus quid promittendum sit, quid praestandum ostendet. Aderit clementia , qua ad supplicia severioremque animadversionem non Veniet, nisi quum mitiora remedia frustra consumserit. Aderunt largitas, magnanim
tas, beneficentia, & si quae sunt huiusmodi. S. CLXXVI. Sed in Principis animo insita in primis easta Religio sit , qua sublata es virtutes
nullae esse possunt & fidem etiam ac societatem humani generis tolli necesse est. Nam ut cives contineant se , & ossicium faciant, hoc iis persuasum esse debet dopinum esse omnium rerum ac moderatorem Deum, saque quae geruntur, eius geri Vt, ditione, atque numine , eumdemque Optime de genere ii
minum mereri, & qualis quisque sit, quid
- a Nihil turpius Principi quam fidem fallere sive publice , sive privatim datam . Carthaginienses foedifragos Ennius appellavit a frangendis foederibus, quasi ignominia eos notasset nulla umquam oblivione delenda . Periculi plena omninoque iniusta est Nicolai Maeehiavelit sententia It Principe cap. XVIII., qua a dictorum conventorumque constantia Principem liberat . Legibus enim naturae aeque Principes ae infim; di obscuri homines tenentur . -
252쪽
aoragat, quid in se admittat, qua mente, qua pietate veram Religionem colat, intueri, pi rumque & impiorum habere. rationem. His enim rebus imbutae mentes haud sane ab ossiciis ac virtutibus abhorrebunt. . At nisi Princeps praeeat exemplo, ad quod semper se dita gens componitur, nisi Deum colat, quemadmodum debet etiam actionibus , quae se ras eminent, brevi in impietatem delabentur populi; nec ullum erit facinus tam scelestum, quod non tandem suscipiant. Quapropter . V re scripsit Plutarchus Ob: facilius urbem con
di sine solo posse ... quam opinione de Diis
penitus sublata civitatem coire, aut consare .
Ex quo intelligimus cur prisci legumlatores
commenti sint a Diis, quibus. Venerationem
ει obsequia populi praebebant, se legatos
fuisse ad leges serendaS, quibus , etiam Religio praescriberetur. Sic Amasi' apud Aeg ptios ab Herma, Zoroaster apud Bactrianos, & Zamiaxis apud Cetas a Dea Vesta; a Daemone, seu a bono genio Zathraustes apud Arimaspos , a Iove Cretensi Rhadamanthus. & Minos Cretensium reges ; Triptolemus
253쪽
-8 apud Athenienses a Cerere gentilitia Dea , Pythagoras & Zaleuchus apud Crotoniatas& Locrenses a Μinerva ; ab Apolline Ly- CurguS apud Lacedaemonios, a Deo Comis Romulus; : Νuma a Nympha Aegeria leges accepisse gloriati sunt, ut antiqui Scriptores
testantur Diodorus a , & Strabo
Non siim equidem nescius memoriae proditum esse totius olim Religionis expertes Philosephos quosdam qui Deum esse negabant, vitam vixisse plenam honestatis rei quarumque virtutum, quae emolumentum &fructum asserunt secietati . Sed id concedi omnino non potest Baelio, qui eos in exemplum adducit: & quamvis dici aliter posset; certum est tamen atque exploratum rationeS, a quibus ii ad fictam illam honestatem vi tutemque sectandam trahebantur , huiusnodi non esse ut fraenos valeant iniicere universo hominum generi, quorum plerique pusilli minuti imbecilles ignari perditi ac dissoluti
sunt, nec ad salebrosam virtutis iustitiaeque Viam tenendam idonei . Νum continebunt f
254쪽
acymet ob solicitudines quibus impiorum hom, num . animi dieS atque noctes exeduntur pQuid si de malefactis non admoneantur amplius , laetenturque potius & eXultent quum male fecerint Θ Num eos a criminibus au cabit honestatis consideratio Θ At quamnam acta sortietur, vim honestas ut hominum multitudinem ad ossicium faciendum impellat Z . Quid faciet is homo in tenebris , qui
nihil timet: nisi testim O iudicem Z Quid iis
deferto loco nactus , quem. multo auro spoliare
possit , imbecillum atque Dium moris , credo, quid sit acturus se . Itaque necessaria Religio est sine qua non Princeps ossicium suum, non subdita genS faciet. . S. CLXXVIII. uuae de Religione strictim ac breviter explicavi, non est dubium quin firmitatem obtineant suam, si de ea sermo sit quae solavera est, quaeque addisci non potest in scho. lis Philosophorum, sed Christi tantum, qui si
crae huius Religionis auctor optimus maximus est & vindex D. Hanc Princeps colat
255쪽
a I R. tueatur, quae Vinculum ac firmamentum est cuiusvis societatis .' At caveat ne nimio eius amore incensus, dum rebus iis quae ad
Dei famulatum pertinent, addicit se, interea negligat atque perrumpat officia ab eoque discedat, quod arduum munus regendi populos. postulat: in quo multi falluntur , & multos osim deceptos suisse Principum historiae testantur a) . Scite Nicephorus Gregoras et
Qui in una Dei contemplatione mentem desiaxam habet, ei momes . O speluncas habitare convenit . At qui una cum Wirtute etiam: mo- est eisius exercuit O iunxit , quique notitiam Aravis rerum Mariarum , iue vero populum re
gere O ducere ad optima optimus es L.
- In hoc peccasse Alexandriam Μagnum auctor mihi est Plutarchus in Aiaxandro , dum sis ibit faexi rarium, lustrantium, divinantium plenam Alexandri regiam in extrema eius vita fuisse . Cur non magistratus, cur non sapientum, aut consiliariorum, quorum opera gubernandi onus sustineret
256쪽
Adventitia societas ad vitae commoditatem instituta est, ut pluries dixi, & ad tutiorem beatioremque degendi rationem. Haec quum cogito, quin subtili quadam disputatione mihi utendum putem, facile dignoscere me arbitror ossicia populorum . Videre enim licet alia deberi iis qui praesunt, alia civitati universim. His tertium genus ossiciorum a iungi potest, quibus sungi cives oportet ne dirimant communem humani generis societ tem . Id solum quaero hoc sermone, & faciam breviter, quid ossicii tribuere moderatoribus rei publicae subditae gentes debeant rcetera enim comple m Vetant, aut ea quae docui libro primo, aut quae posterius explicanda remanent.
Maxime est secundum naturam societatis, ut gentes pareant Principis legibus ac V luntati et secus nec tranquillitas incolumita
257쪽
que rei publicae , nec obtineri potest salus etiam singulorum , ut patet a) . Praeter quamquod secum ipsi pugnarent populi si vellent extricare sese a vinculis legum &praeceptorum : quod origo & sundamenta legum ipsarum satis superque demonstrant. At enim si Princeps iniquus ac flagitiosus sit ; si is iubeat quae sunt turpia: num eius mandata exsequi oportet Θ Faciendum omnino est quod iubet qui praeest civitati, tametsi improbus is sit, modo praecipiat ho-
nesta: nec enim tute imperandi caret prΟ-
pter improbitatem . Accedit quod populus iniquum saepe ac improbum esse Principem iudicat , si is studens providere communitati , inordinata privatorum desideria moderetur , legum custodiam repetat, & ab iis qui sub-
a Cuirate quaenam urbs hostam ab iis evi possit qui nolint imperio parere Z Quae amicorum urbs conservari posit, qui nolint imperio parere 3 Qvi militum conitimaeium exercitus victoria potiri possit 3 quonam modo Deilius possint in prae- Iiis homines vinci , quam ubi eoeperint seorsum Anguli fatalis Propriae consilia evere: quid aliud rei praeclarae persci possit ob iis, qui potioribus haud parene' Quae urbes Iegitime admi
nifrentur, quae domus ferpari queant, quo pacto naves eo per- eniant quo tendunt 8 Nos ipsa ea commoda , quae modo nobis adsunt , quanam alia. ratione magi3 eo aravimus , quam
prineipi parendo Θ Chrysant. apud Xenoph. Orop. lib. VIII.
258쪽
sunt id omne postulet , quod ad publicam felicitatem facit: tametsi durum & dissicile cuiquam videatur . Quae quum ita sint nu-
tant yeluti iustorum etiam Principum imperium & vita, nervusque omnis disciplinae remittitur, si quid roboris contrariae opinioni concedatur . Sed finge parumper Veram esse, eamque paullo latius diffundi: adhuc tamen persuadenda populo patientia esset , insistendumque , ut malorum quae pati potest , vindicem expectet regentem omnia ac tuentem Deum; secus in maiora exinde mala delaberetur: quod regnorum historiae confirmant. Si vero turpe sit quod Princeps iubet; tunc minime parendum est, quum
omnis iniusta aut turpis actio aversa a ratio' ne non liceat natura. Haec autem turpitudo
manifesta sit oportet : nec enim si quaedam incidant dubitandi caussae , clara idcirco &evidens parendi obligatio labefactatur; quumst omnino consentaneum acquiescere Volui
tali eius , qui sapiens & prudens & pius haberi debet: in quo Theologi ipsi co
259쪽
Est etiam populorum Principes colere ac venerari; quippe qui Dei personam gerunt in terris. Νec fictus & simulatus sit cultus qui eis tribuitur ; sed verus atque intimus cum observantia benevolentiaque coniunctus. Hinc qui Principis famae detrahit; qui de te atro iusones eius petit; qui dicta aut facta omittit quum res N tempus postulat, quae Principi tamquam praecellenti conservatori rectorique civitatis debentur: is in observantiam peccat. Similiter qui Principi honum non vult & Optat, nec quae grata sint ei conatur adimplere qui eum optimi parentis loco non habet, aut beneficiorum , quae ab eo accepit quaeque in omneS com
4ert, oblivistitur ; qui vitam ipsam si opus sit in discrimen adducere pro salute & inc
lumitate Principis detrectat: is a benevolentia adversus ipstim longissime discedit. Η rum autem ossiciorum utilitas in omnem civitatem permanat. Fieri enim vix potest, ut in alios cives iniustus & improbus sit qui obediens observans benevolus alienae se
260쪽
Aliud populorum munus est, ut solvant Principibus tributa. Securitas sellaitasque civitatis exigit, ut sint qui eam regant, qui graviter legum custodiam advertant, qui cives a perditis , & sceleratis hominibus, aut ab extraneis hostibus tueantur. At isti artem aliquam utiliter profiteri non possunt, qua se & familiam sustentent. Aequum ita-
que iustumque est, ut cives quantum publica utilitas flagitat partem aliquam bonorum suorum ad eorum conservationem vitaeque
commoditates impendant. Hinc manat tributi solvendi obligatio , e qua non sine thiuria subducere
se populi omni calliditate co- S. CLXXYIII.
Ex peculiari quopiam munere, quo sungi aliquis potest iis civitate peculiaria letiam ossicia quaedam existunt, quae distincte enumerare supervacaneum est; quum omnia tandem huc redeant: quis ullum iri Irepublica mi, nus afaet; 'aut negotium' aliquod suscipiat. ad quod sparum idoneum deprehendit; item