Innocentii Cironii Opera in ius canonicum, quorum elenchum sequens pagina exhibet Quinta compilatio epistolarum decretalium Honorii 3. Pont. Max. nunc recens e tribus vett. m.ss. in lucem data, & notis illustrata, studio, & industria Innocentii Ciron

발행: 1645년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

Quinta Compilatio

TITVLVS VIII.

De Adulter ijs, & stupro 'R Maiori, s b Eurgensibus de Rugulla.

C A P v T I. X parte vestra fuit propositum coram nobis, quod in terra vestra seruatae sunt hactenus duae consuetudines abu-

sitiae , una siquidem haec est; quod si forte indigena, vel extraneus prodigalitatis vitio, vel incuria, seu quocumque calli alio dissipauerit, vel amiserit omnia bona sua, bona uxoris suae quantumcumque laudabilis N honestae vitae, tam mobilia quam immobilia pro suae voluntatis arbitrio alienat: quare fit interdum ut viro defuncto uxor remaneat indotata, id superstites fili j extremae subiaceant incommodis paupertatis. Alia quoque consuetudo est non impariter reprobanda uesti licet, quod si vir ducat uxorem , quae fido coniugi j violata committat adulterium manifeste, nihilominus medietatem omnium bonorum quae fuerit vir adeptus , impudenter exigit dc improbe apprehendit, quae potius priuanda esset Omnibus viri bonis. Quare super his prouideri vobis per sedem Apostolicam suppliciter postulastis. Nos itaque saluti, dc utilitati vestrae prouide consulere cupientes, tenore praesentium declaramus, vos non tene Ii ad huiusmodi consuetudines tamquam iuri contrarias obseruandas.

HOC cap. exstat in TitaI. de consuetud.

apud GrMOr. M tosti. J Iam sitis annotatum est qui dicantur Maiores, ad Tιtul. de μιον. CP obed. Hic pro primatio Magistratu cui obsecudant Co sules, Iurati, & Scabini: Innocentius III. in Epist. O. libr. Iq. Maiori, Iuratis, Scabinis , niuersitati communia Laudunensis. Monymus Floriacensis lib. q. eap. q. Conuocato Gauteri eiusdem loci Maiore. Ita etiam Iurisdictiones dicuntur, Maisia,non tantum urbium, sed &villarum apud Hincmarum: Villarum regiarum Maioreς. in legibus V Rothorum hb 9. tit. i. &in conbuetudinibus αν arensis monasteri, In die

Ofeiameisionis de emus habere genreale νefestionem a Cellerario de rei tu Maio idν.m. Maior autem

locum Comitis tenebat , cui assidebant Sc bini in iudicio: in Traditionibus Fuldensibus λ δε- in te oe Scabinis iudicantibus. Glosae Auditeres comitum vocant. Ita & de Consulibus Genuensibus qui iudices sunt, resertur in cap. per

vestias de donat. int. vir.

b Bu RcgNsi hvs J Hic Burgenses sunt nobilio res ciuitatis, qui militum priuilegio gaudent cap. I. bb. I. Constit. Sicular. A prasino sanctionis Edicto eximimus Milites,inflius Militum, Eugensier. Distinguutur a rusticis in eisdem Constitution. lib. a. eap. meo. Pro Milite fimbri re ginta, pro Burgensi duoiecim, pro Rustico siex μα- g ales consequetur: licet proprie hoc nomine Rustici intelligantur,ut iam docuit C. V. Bosi luctus ad Epist. i. bb. 13. Innocentii III. & ialegibus Angliae Burgenses a Baronibus, Comitibus , & alijs nobilibus distinguuntur. Abluone vocantur, Pagam Epist. Da. N iq. In hoc autem cap. quaeri potest, cur Honorius de consuetudinibus

222쪽

Decretali Um.

consuetudinibus ciuitatum desiniat, qliae non sunt iuri ldictionis Ecclesiastic vi cuilias Ru-pella. Hoc fietum opinor, lula consultus fuerat Honorius a ciuibus Rupcllae, qui dubitabant,an liceret eis habere conluctudines c tra ius scriptum, & commune,ex lege Iulia in l. 4. . de fundo Grais: nulla enim consuetudo potest facete, ut mulier dotem amittat, imo nec pactum ullum , ut superstes nni lier dote priuetur, etiam fauore liberorum, L Ainlici ius,in Is bberis. 17. de padiis dotal. nec aliter debet intelligi rap. apud Gregor. in quo dicitur dotem ad uxorein, & donationcm Propicr nuptias ad maritum redire, nisi aliud sit de consuetudine ; quod nunquam erit verum quamdiu superstes erit mulier: led tunc marito inopi succurrendum erit ex fructibus

pellani, in perniciem animarum suarum hoc fieri, quod indicat Pontifex his verbis, saluti

tione scilicet peccati, cap. novit. δε isse. Ita plures alii loci sunt in hoc iure interpretandi: nam aliquando consulebantur lumini Pontifices, ut innocciruius Id. initimus iurisconsill

ter etiam iudicarunt summi Pontifices eu Iu dices Ecclesastici de dotibus de limalibus quae sunt sori temporalis incidenter, Icilicet quo ties principalis causa est de matrimonio, vel alia quaestione quae ad Ecclesiasticum sorum pertinet, ut nominatim definit Clemens III. in cap. si prudentia. eod. de optime concludit Glossa. Idem in quaestione adulter ij propter separationem, scandalum, & Dci honorem, cap. q. hoc tit mi colle E. Addi potest Rupellanos hoc RG. Ρ5t dubiu proposuisse quod rucparerent regi Angliae, seudatario Ecclesiae Romanae, quamuis Anglia sola illius censitat testet,& fidelitatem praestaret,non Aquitania,

in qua cit Rupellδ.

ro se

TITULUS IX.

De Sortileg ijs

a Capitulo Lucanens

C A P v Τ I. Cclesia vestra nuper Episcopo destituta sicut competimus, conuenientes in unum ut de futuri tractaretis electione Pontificis , circa modum electionis diuersos incipientes habere tractatus, unum tandem elegistis ex vobis per imtem, qui tres elegit autoritate vestra , per quos vice omnium Luzanensi prouideretur Ecclesiae de pastore, quoium duo tertium magistrumcardum S. elegerunt, quod expreisse licebat eisdem secundum tiaditam a vobis omnibus potestatem. Piocuratoribus igitur vestris si per his in nostra praesentia constitutis, nos tali examinato procellu, licet nota non caleat, quin lino multa reprehensione sit dignum quod rs in talibus interuenit; propter praerogatiuam tamen morum, d litteras magistri R. Concanonici vestri, in quem vota vestia Eccletiae Vostrae praefici edum Episcopum concuti ei unt,d V affectione, quam ad

cainde habemus Ecclesia, electione celebrata de ipQ ad gratia cc firmationis admittim', itis usu in tali peipetua pio hibitione danatus.

223쪽

2 I ta

inta Compilatio

a Apiruto LucANENSI. J vel, Lucensi. , Respublica est in Italia, Lue . Episcopus eius immediate subest sedi Apostolicae in biritualibus.

Ecc Lisi A M. J Hanc asseditione in quoque his annis elapsis nempe anno i 639.)sanctissimius noster Urbanus Vlu. testatus est, dum ciuitatem interdicto stippo fuit, in causa quam habebat contra Episcopum suum, Cardinalem I ranciolum Lucensem. Quae pertinent ad hoc c ut plene tetigi in Parando; hoc tantum hic addo, Honorium Lucanensem Episcopum electum comprobasse, quia per sortem non secrat clectus, sed tantum sorte eleetiis unus ex Capitulo, cui facultas data suerat tres electores sumere,qui vice Capituli Pastorem eligerent: quod ita factum tuit,&unus ex tribus illis Richardus electus furi ab alijs duobus, in quem totum Capitulum consensit: quam tamen formam in pollerum damnat Honorius, ne aliquomodo sors adhibeatur.

TITULUS X.

De excessibus praelatorum in subditos.

R P . titulo sancta Pudentiana Presb)t. Cardinali, es meario nostro.

llectus filius Ioannes' sancti Thomae de partitione presbyter exposuit colam nobis, quod Ructores fratein itatis Vrbis, ipsum ad te uelandum fures, ct id quod super quodam furto sibi tamquam facerdoti fuerat leuelatum, vel ad satisfaciendum exinde damnum passo aietate nitentes, in eum nisii alterum praunissolum infra octo dies cssicei et tulerunt sententiam interdicti. Quia igitur perniciosum esset praedictum presbyterum sibi taliter credita reuelare, ac iterum iniquum cogi ad id quod non rapuit exsoluendum ;disc. tuae per Apostolica scripta mandamus, quatenus praefatos Iectores coram te conueniens, iniungas eisdem ut amemolati Presbyteri super hoc gravamine penitus conquiescant.

U Tir uxo S. Puna NTIANAxP3Εs-I 'ax T. C A a v i Μ.J Petro Saxoni Anagnino, creato Cardinali ab Innocentio III. anno ia .& Uicario generali Vrbis ab Honorio nostro, & postva Legato in Germania. Vide Caesarium lib. e . c p. 28. Titulus S. Pu-dciat tame, alias Pastoris, alias S. Pudentis,est 28. Titulus 28. antiquorum Titulorum Vrbis. ν S. Ti ou x tis ΡARTiTIONE. J Lege de Par α-ne. Inter quatuordecim Vrbis Begiones, sex ta est Regio Parionis, in qua est templum D.

Thomae

e REcroaas FRATERvivavis. J Abbas Siculus eos esse ait, qui habent iurisdictionem sibi specialiter delegatam supra clerum.

224쪽

Decretalium.

Praepositio R. s I. Archidiacono Suession.

llecta in Christo filia, Abbatissa Iot rc n. nobis insinuare cu- A sae, rauit quod cum pius byteri, dccleiici Iotrensis Ecclesiae Mel

den. dioecesiis non consueuerim proprium ' habere ligillum, nec sint unum corpus, ita quod Capitulum appelletur 3 nihilominus tamen contra voluntatem ipsius Abbatilla,quae ipsorum . caput est, S patrona, sigillum habere contendunt in eius praeiudicium S gravamen, quare id eis a nobis peti jt inhiberi. Quia vero nobis non constitit de praemissis, discret. vestrae mandamus, quatcnus inquisita super his diligentius veritate, si vobis constiterit rem taliter se habere, dictis presbyteri sic cleticis autoritate nostra inhibeatis expresse, ne prae sumant, vel de nouo fabricare sigillum, vel uti eo si forte nouiter fabricarunt ue ipsos si contra prohibitionem nostram venire praesumpserint, a praesumptione huiusimodi per censuras Ecclesiasticas appella tione postposita compescenteS.

, de Irivisti, Meldensis dioecesis, ordinis s. Benedicti.

HApERE sici Lxv M.JTriplex ratio hic adduc, tur,cutIotrensis Monasterii Presbyteri sigilluhabere non debeant: inima, quod ex consu 'tudine non habuerint ; altera,quod non faciant Collegium, se ii Capitulum , tertia, quod subditi sint surisdictioiit Abbatissae,quae est caput & Patrona ipsorum. Ex quo deprchenditur quanti inomenti sit sigilli usus, quod est argumentum jurisdictionis, quae pcr liberos, literas, & Diplomata exercetur cap Em scauit de appellat. Talia Edicta saepius vocantur Hillis,quod sint sigillo munita apud Constantinum Porphyrogen. & in constitutione

gilli facultas nascitur tum ex iure communi, tum ex conflictudine, ut Abbatibus apud Innocentium III. Epist. I73. bb. i. Statuimus t. sbbas S. Di m sit; si' istum p oprium habeat, sicut Ut de consuetucine os ei uatuna. Et Abbatissis, ut in hoe w. & in Hlotia Fontis Ebraldi lib. 3. cap. 28. ubi Autor ait se inuenio in Rusero T. pa na I9ῖ. excommunicationem quandam

sigillatam fuisse sigillo huius Abbatistae quod ipsa commodauerat. Et Capitulis, dicto cap. signis uit. Et Dignitatibus, ut Cancellariae, cuius inuestitura fit per traditionem sigilli

apud eumdem Innocentium Erip. 373. bb. I. Tu ei sole iter, cr publice tradidi in si illum, mandans ei de Cancellari, of eium exereeret. De Patronis idem cusendum qui juriseictionem habent, ut hic dicitur. Hoc autem sigillum,propter fraudes quae committi pollunt, caute custodiendum est Innocentius III. Epist. ιO'.

et dem lib. i. Λι duo Fratres bonae vita, o matura

aetatis sistillum capituli custodiant. Quod de in aula Imperatorum accurate fiebat,ut constat ex PhrantZabb. 2 eq. Io. Porro hoc sigillum cercum suit κυι 2υλλον, apud omnes fere cum Ecclesiastices,tu secularis potestatis viros: Si mus Ponti sex tamen in negoti js magni momenti habet Bullam plumbeam, μου cio uia βουλλην : Imperatores vero auream, vel argenteam apud Zonaram, Nicetam, & C di

num; nunc vero cercam, habita tamen colo

ris distinctione; nam Reges nostri in his quae spectant ad supremain autoritatem cinnabarim,seu Mixto adhibent; in Patrimonialibus,vel alijsprasin uni colorem. Eodem quo que colore utebatur Alexius Sebastocrator tutor Comneni, apud Nicetam . reliqui omnes vulgo susicum. Quare praecipuo altioris dignitatis argumento Cancellaria nostra

225쪽

etia Quinta Compilatio

EccIesiae x Academiae Tolosanae , sigillum nem ei adiudicauit omnis iurisdictionis Ee- suum cinnabaricum & coccineum colorem clesiasticae, & forensis in omni districtu suo refert, eo quod Apostolica de Regi autorita- post longam contentionem quae caput hoc te fundata sit, & Doctores hoc titulo fiant. respicit & post lecta antiqua priuilegia dietic CAPUT EsT ET PATROMA. J Querela luec Ab- Nonasterij, ut nominatim in sententia ipsius hali Te Iotrensis praecessit annum 1223. in quo Cardinalis dicitur,&refert dicta Histo -- Romanus Cardinalis Diaconus de quo su- eis-Ebrauibb. 3. cap. 28.stet. 2.pra delegatus ab Honorionostro possessio-

TITVLUS XI.

De noui operio nuntiatione.

Decano, Praeposito maioris Ecclesiis, s 31agistro Afichaeli

Canonico S. Nicolai Ambian. CAPvT I. Ignificantibus Canonicis sanistae Oportunae Paris en nobis innotuit, quod cum super co quod Nicolaus Rufus ciuis Parisien .an quadam platea Ecclesiae silete, infra claustrum ipso m sita, eis prohibentibus in suum aedia ficabat praeiudicium ec gravamen, deposuerint coram Officiali Parisiensi & Archidiacono questionem, eis offerentibus in continenti probare praeiudicium: N plateam ad suam Ecclesiam pertinere, ac petentibus insuper, non obstante quod dictus N. cautionem de demoliendo opere osterebat, aedificium prohiberi. Et quia idem Officialis interloquendo decreuerit probationes corum admittendas esse, ac ab opere interim quiescendum, idem N. ad Senon. curiam prouocauita sed cum Senon. Ossicialis Nicolai praedicti cognatus eadem interlocutoria pro suae dumtaxat voluntatis albitrio reuocata decreuerit ad opus sub cautione de demoliendo ipso, non admissis eorum probationibus, procedendum, praediisti Canonici nostram a dientiam appellarunt: unde petebant ut ipsorum probationes recipi, ac prohiberi aedificiu mandaremus Ideoque dis c. v. per Apost. scripta mandamus, quatenus si est ita, reuocato in statum debitum quidquid post appellationem huiusmodi temere inueneritis attentatum super hoc, quod iustum fuerit, appellatione postposita statuatis. Facientes 5 c.

Avomen S. ονοητvMAn. J Est Ecclesia b CORAM OFrict Q PARuiENsIs ARc IDIAco- Collegiata in vico S. Honorati Pari- Ni. J Archidiaconus iure communi non ha- senis. bet Officiales, nisi ex consiletudine, ut hic

226쪽

Decretallum. 2I3

ce Archidiacono Parisiens dicitur, qui habet suum Ussicialem, ut Glos a colligit, & confirmat Cuiacius, qui inde quaestionem elicit, cur ab Archidiaconi Parisiensis ossiciali appellatio ad Archiepiscopum Senonensem, non ad Episcopum Parisiensem deuoluatur λsicut de Archidiacono Remensi dicitur in cap. 7. δελ benes cum tamen iuris ordo deposcat, veprius Episcopus appelletur,quam Archiepiscopus. ita vero hunc nodum soluit, quod Archidiaconus , t pote Oricialis & sicarius Epistopi iure communi eandem persenam cum Episcopo sustineat, aliter ab eodem ad

eundem appellaretur, quod fieri non debet. Cuius tamen sentantiae obstat cap. Romana. de appellat. in s. quo,omisso medio,qui est Episscopus, non potest appellari Archiepiscopus. Hoc tantum illi sacest negotium ut aliter se expedire nequeat,nisi iure nouo uctus co rectum fulse dicat, vel innocentium IV. autorem dicti eap. imperitiae arguat. Vera resiponsio est, iure communi ab Oriciali Archidiaconi ad Episcopum appellationem deuolui, non ad Archiepiscopum . nisi aliud suadeat consuetudo , vel priuilegium , ut nominatim de Archidiacono Remensi dicitur indicto eaρ. Romana, & de Parisiensi hoc loco censendum est: vel si alia arrideat solutio, coniicere licet ex textu huius ev. iuxta Codices MSS. per Oficialem Parisieni em,intelligi ipsum Archidiaconum, ut hec verba demon strare videntur, coram Oficiasi Parisiense, γη

TITULUS XII.

De Privilegiis, Sex Cessibus priuilegiatorum.

Archiepisicopis , s Episcopis in quorum dioecesibus Monasteria, s

Prioratus δ Duniacens monasterio subiecta consistimi.

Vanto amplius. S' infra. Sanc dilecti filij Abbas, oc

conuentus Dumacensis grauem nobis querimoniam obtulerunt, quod quidam vestrum, de vestrorum Oi ciales cum in eos , dc sui ordinis monachos non possint excommunicationis S i mei dicti proferic sentcntias,eo quod super hoc Apostolice sedis priuilegi s sint muniti,in eos qui mo lunt in molendinis , vel coquunt in fuinis eorum, quique vend cndo,

seu emendo, aut alias cis communicant, sentcntias pios clunt m cm

ratas, bd sic Apostolicorum priuilegiorum non vim&potestatem, sed sola verba seruantes, dicti Oidinis monachos quodammodo ex communicant, dum cis alijs communicare non sinunt. Ex quo illud etiaeuenit in conueniens, ut ipsi monachi, quantum ad hoc, iudicentur iudicio Iudaeoium , N. qui eis communicant in praedictis, maiorem

excommunicationem incurrant, quam etiam excommunicatis com

municando fuerant incursuri. Nolentes igitur haec crebris ad nos clamoribus iam perlata,vlieri is sub dissimulatione transire , vobis uniuersis N sinstulis mandamus, quatenus huiusmodi sententias in flaude

227쪽

ri4 Quinta Compilatio

priuilegiorum nostrorum de cetero non feratis; quia si super hoc ad

nos denuo clamor ascenderit, non poterimus conniventibus oculis pertransire, quin promulgatores talium sententiarum seueritate debita castigemuS.

Prioratus vero 7I. Monsales hic non comprohenduntur.

Honorius Cluni acensium Privilegia valde auxit contra Episcopos, unde contentiones longae emerserurit. Idem confirmauit Innocent. IV. Cisterciensibus,in Concilio Lugdunensi, & septem indulgentias concessit. Prima, circa statutorum confirmationem: secunda , ne a Praelatis ad ordines examinentur. Tertia, circa novalia. Quarta,contra exactiones secularium. Quinta , ne excommunicaci

possint ab Episcopis. Sexta, ne hi qui moli utili molendinis, vel coquunt in sernis corum eXcommunicent ur. Septima, de libertatibus& immunitatibus concessis ab Honorio III. de quibus plura in Compilatione MS. Decretalium eiusdem Innocentia IV. & aliorum Pontificum illius a iii, in Bibliotheca Colle-

R d. quondam Anglorum Regina illustri.

C Α p v T II.: X palle tua fuit propositum coram nobis, quod nonnulli litis terati quos nec habitus, nec tonsura clericos profitentur, k in ' tetra tuae iurisdictioni subiecta degentes, cum deprehenduntur in aliquibus forisfactis, ut tuam iurisdictionem eludant, & debitam pro delictis ultionem evadant, assumunt, seu etiam resumunt i suram abiectam , seu habitum clericalem; licet antea pro laicis ab omnibus haberentur, ic sic eorum delicta remanent impunita. Ne igitur tonsura, vel habitu sic resumpto malitia foueatur: si tuam iurisdictionem exerceas in huiusDodi delinquentes, cum sine tonsura & habita in delicto fuerint deprehensi i quanimiter ducimus tolerandum ue quum

malit ijs hominum indulgeri non debeat, sed potius obviari.

- inoso M Avo L. REG. J Quamuis in menti cum dicto eap. I. de Her. coni g. virum. II epigraphe huius cap. prima littera in- que enim agit de clericis qui vivunt ut Ialch, dicans nomen huius Reginae in MSS. sit, H. & clericalem habitum sumunt in maleficiis in vulgatis, V. nihilominus hare est Berenga. in fraudem dominorum. Vide ergo quae dirui ria vidua Ricliardi Anglorum Regis, de quammus ad ictum cap. x partu, de cler. comag. μyr in cap. ex pa te caris ima de ostis. cypol. ind. v IN TERRA TUAE. J In Cenonanens ciuitate, dele . dcines. ex parier. de aer. ruet. Caput dotalitia licue Berengariae, ut diximus in dircnim illud de Privilegji est consutilis argu Iocap. e X paue. decliti comu .

228쪽

Decretalium' u s

V per specula. s infra. Sane licet sancta Ecclesia legum se

cularium non respuat famulatum, quae fatis equitatis ec iustitie vestigia imitantur :' quia tamen in Francia, θ: nonnullis prouincijs, laici Romanorum Imperatorum legibus non utuntur, d occurrunt raro Ecclesiasticq causae tales, quς non possint statutis can

nicis expediri: ut plenius Sacre paginς inlisiatur, de discipuli Elisei li

bet ius iuxta fluenta plenissima resideant, ut columbae, dum in ianuis scalas non inuencrint ad quas divaricatu valeant pedes suos, firmiter interdicimus ne Parisi js,oc in ciuitatibus , seu alijs locis vicinis qui Dquam docere vel audire ius ciuile prcsumat :& qui contra fecerit, non sollim a causarum patrocini js interim excludatur; verum etiam per Episcopum loci, appellatione postposita, cxcommunicationis vinculo

innodetur. IN MSs. Codicibus nulla est epigraphe,

sed in Notis ad vulgatam editionem Itin ponitur: capillio a arisiensi, in ceteris pMutii si institutis, & dicitur hanc Decretalem datam fuisse Romae, Pontificatus Honorij an -

Qui A TAMEN IN FRANCIA. J Legum Romanam im in Francia usiim non esic docet Ilonorius,quod quomodo factum ibi euster ostudemus. Certum est pcimis temporibus leges Romanas magno in pretio fuisse in tota Gallia,maxime sub imperio Gothorii: tunc enim M veterum Iurisconsultorum responsa serua-hantur,&Anianus Codicem Theodosianum 1ub autoritate Alarici Regis, ex aliis Codkibus, Theodosiano nempe, Gregoriano, de Hermogeniano in vulgus edidit, de Notas in Iuli j Pauli sententias r Papianus item sua responsa protulit, atque etiam Collatio legum Romanarum cum Mosaica in publicum data. Ideo Agathias lib. I. de reb. IVimam, Francos Romanas leges in contractibus, de matrimoniis seruare testatur. Et licet

post fusium Alaricum a Clodouaeo legcs Sahiacae prodierint; non tamen leges' omanae evanuerunt, imo religiosus cultae fuerunt raram de ipse leges Salicae quas quidam Theodorico Francorum regi tribuunt) ex iure Romano in multis conflatae erat at, de cum essent valde steriles,diuessis negoti js Sc causis cmer-. gentibus, vix opem serebant, ideo ad leges, Romanas recurrebatur. Hac de caul. Novellam Theodose iunioris de ρ ρ t. 3o' annorum in Gallia proquiritatam fuisse a Ni cetio scribit Sidonius Dist 6. G. 8. Vulgatum enim est,tibcrum fuisse Francis leges patrias,

siue Salicas sequi, vel Romanas, ut patet m ιmulis Marcu bi,praecipue 78. in qua agitur de lege Romana, qua recusantes pupillorum tutelam a successione priuantur, Lex inquit, Romana cemfringit. Formula 98. laudatur lex Constantini de manumissis in Ecclesia. Formula i38. seruatur lex de infantibus exposita Ex corporis, inquit , Theodosiam libro. Id etiam probatur ex Capitularibus Caroli Calui apud

Pistas, p. 3 . Salu eon titutione legis Romanae, in eis,qui Iecuniam illam iuunt. Idem ostenditur ex legibus aliarum gentium,Burgundionum, Saxonum , Ripuariorum , Frisionum. Probatur legum Iomanarum vulgo in rebus dubiis autoritatem quaesitam fit illis, ex Concilio Turonensi II. Gn. ro. sub Chariberto rege: Roaetia lex Romana conestituit , quicumque Deo saeratam Ῥiνmnem, et ωιduam suase rapuerit ρ stea eis de comunctione conurnerit, capitis sententia feriamur, quod est in I. I. c. Theodos de raptu ,-giu. 5cl. a. eod. Ex synodali Concilio apud Trecas a Ioanne Papa congregato, ubi Sine-boldus Narbonensis Episcopus detulit libria Cottiacae legis , cum quaestio esset de sacril gijs, qui poli addat: Invenimus ili a Iustiniam teis

rem compositionis Iacritegij con titutam in quinquebbras auri optims apud Iuonem parte S. cap. 28.

Idem tuo Epist. iit. Theodosianas leges citat

229쪽

iri causa donationis duobus factae,&- ρIibros Pandectarum, Erist. 134. Iustinia-Hi Imperatoris, qui quidem IuO centum annis ratum a oebar anLe nostrum Ηbnorium. Qua Mauca ioitur fueriζ cur leges & constitutiones Imperatorum apud Francos exoleuisse dicat; mon 'alia cst, quam quae sumitur ex decreto

Caroli M. qui responia prudentum de constitutiones Impp. respuis, quod eloquio pollerent, Se dinicultatibus ingenia torquerent,

ideoque in iudicijs adhiberi noluit, scd tantum in scholis ad exercendam iuuentutem cap. 26st. bb. 6. Capit. Idem postea Lotharius Caroli M. nepos constituit cap. 37. lib. 3. kK. Longobard. tum etiam Ludovicus in Synodo Vita Theodonis, statuens ne amplius Capitula illa hoc nomine, sed leges vocarentur: nimirum haec fuit mens omnium, qui regna vel imperia tenuerunt, abolere leges priscas, vel alienas, ut proprijs legibus famam suam, di nomen commendarent: hoc fecit Theodosius, de post eum Iustinianus, ac demum Leo Sapiens,edidit Basilicorulibros,quae omnia susus, penitiusque excussimus in Obsimiat.

ubi quid de legis Romanae in Gallia nostra cultu senserim, de historiae seriem perstringo, quo in negotio multi viri docti insudarunt,

nec tamen omnino scopum attigerunt. DOCERE, VEL AVDIRE Ius civ ILE. J Quamuis

ut iam dixi in Obseruat. Reges nostri legum

Romanarum usium in soro reiecerint, non tamen doctrinam , ita ut ius ciuile in Acade- mijs interpretatum suerit, ab co demum tempore , quo Lotharij Saxonis iussu ut sertur

irnelius a situ de puluere erutum in Italia legi, fauente praesertim Innocciatio II. Papa,

coepit ; quamuis de antea non omnino incognitum docuerim in Obseruationibus. Cuius

exemplo deinde Placentinus, Accursus, Scalij Doctores Tolosae, in Monte pessulano,atque alii Lutetiae summo cum applausu de co- curse scholariu interpretari coeperunt, quod prim sim Ludovico Grosso, atque eius nepoti Philippo Augusto tribuendum esse docee Ri-

sordus in eorum ita. Et tunc demum florere coeperunt Academiae, ita ut ipsi Reges, de corum staccetares Parisiensem summis priuile-gijs ditarint. Sed Iuris Ciuilis docendi facultas hac constitutione Honorii prohibita s. Ludovici aevo, vcl paulo ante,de Gregorij IX.

Quinta Compilatio

Decreto omnino ade mpta fuit, solis Iuris Canonici, Theologiae, Medicinae, atque Philosophiae facultatibus relictis,ut docent tan- Ilitutiones ipsus Gregorij, de aliorum Pontificum a quibus statuta de leges Academiet cum priuilegijs, de immunitatibus edita, de iunci rosestoribus suis stipendia decreta sutrc.c INTERDIca Mus.JSummus Pontifex Iuris ciuilis facultatem prohibuit , quia Academiae magis sunt Ecclesiasticae , quam seculares, Ut scribit Glossa Pragmaticae Sanct. tir. de collat. Si autoritate Ecclesiae institutae fuerunt ut de Parisiensi late probat Ant. Loisellus in Trach. de Aeac Paris atque Omnis erudiendae iuuentutis cura ad Ecclesiam pertineat, de olim Se-

per ad eam spectarit: ita ut in Eccle*s, Cathedralibus praesertim, scholae haberentur, nec Doctores de Magistri alij praeficerentur, quam quos Episcopus Se Capitulit elegissent,

ut docet Innocentius III. in eap. tenvit. dema

r tr. Quae facultas deinde Monachis concc se

casuit, ut late egimus ad ductam tit. apud Gregor. Iuris autem ciuilis scientiam non valde neces lariam indicat Honorius, quod omnes causas quae in controuersiam venire possunt

sacroruna Canonum autorii te sopiri posse dicat: sed ratio verior est, quod responsa Iurisconsultorum valdὰ sint obscura, & ingenia

admodum torqueant, quod mouit Alaticum ad editionem Cod. Theodos ut Anianus notat in suo Commonitorio. Imo ctiam quod leges cthnicorum principum non suerint semper probat s a Christianis Imperatoribus, de Regibus, ut constat ex I. iq. C.Theod. de Pagati. qui quidem leges suas dc Capitula promulgari voluerunt etiam in Concilijs,v t constat ex can. 78. Sonodi Meldensis I. cap. R. lib. 3. IV. Longob. cap. It. lib. Ia. leguna Vmsigotb. de

passim ex Capitularibus catali Calai. Haec Capitula inter Canones sacros de leges Christia

pilis Reges de Episcopi convenerum simul, ScConstitutiones ediderunt quae Communia Placita dicebantur , ut videre licet in can. 3.3 os Pistensis: comune Placitum constituimus, Crin ca . r. eissem: Reges in uisivi plura statutarunt Capitulae lueoque de saepius tales Synodiductae sunt Regales, ut iam annotauit SUMO dus ad eundem locum.

230쪽

Decretalium. asp

Fredericus Imperator C Arvae IV. AC edictali. et infra. Agricultores,ec cucarem rusticam occupati,dum villis insident, dum agios colum secuti sint quacumque parte terrarum, ita ut nullus inueniatur tam audax ut boues, agrorum instrumenta, aut si quid aliud lit quod ad opera rusticana pertineat, inuadere, capere, aut vi lenter auferre praesumat i quis autem statutum huiusmodi ausu temerario violare praesumpserit, in quadruplum ablata testituat, infamiae notam ipso iure incuriat, imperiali animaduersione nihilominus puniatur. si hil hie ddendum huic Constitutioni Friderici, de qua sufetu. GL p. a res pignori g. pos. ubi Cuiacius.

Episcopo Naiocensi.

CAp v T v. Via intentionis nostiae non exstitit, ut per innovationem quam fecimus cuiusdam scripti, monasterij sancti Stephani Cadom. quod in registro bonae memoliae Alexandri

Papae praedecessbris nostri reperimus contineri, derogare tur iuri Ecclesiae Baiocensis, cum innovatio nec ius nouum conferas, nec etiam tollat vetus, totum in eo statu esse volumus in quo tempore innovationis impetratae dignoscitur exstitisse. Ceterum per hoc nul- Ium intendimus iuri allias eidem monasterio competenti praeiudicium generari.

S. Srapua NI CLDOMENfis. JMalem vulgatis Cisonensis, Monasteriuna est ordinis S. Nne . dicti in dioecesi Baiocens,Caen, landatum an in no ie8s. Vide Marth. Paris ad hunc annum. Vide eq.beet fu . de fide minum.vbi tractatur similis causa 4e Ecclesiis S. Ioannis & S. Stephani Bisuit tinensibus. Renovatio de qua hic, non mutat naturam priuilegis, sed confirmat i nam alia est quae mutat contractum, de fieri debet expressis verbis, cum paritum consensu, L pacta. de contrah. e t. Et hoc propite dicitur repeti; retroagi, & reformari potius quam renotiari, id elim meliorem formam redigi, dummodo substantia non violetur, ut optime di stinguit Cuiacius ad . turissentrum. g. adeὸ. Ieyiniis; ita ut renouare idem sit, quod restaurare, iterare, vel, ut loquitur Honorius in cap. ut te pia instrum. exemplare,quoties exei apta desumitur ex authentico instrumento, quod theticum otumen vocat Claud. Mamercus, lib. a. defatu anima, cap. 13. N Rincmarus ἀμ- Hunticam scripturam.

SEARCH

MENU NAVIGATION