Disputationes ad morborum historiam et curationem facientes. Quas collegit, edidit et recensuit Albertus Hallerus. Tomus primus septimus. .. Tomus primus. Ad morbos capitis et colli

발행: 1757년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

191쪽

D. B. V.

hortatu & cousilio magnorum virorum de exhibendo specimine quodam publico sollicitus, incomprehensibilem rerum medicarum varietatem a tento inspicerem animo . dubius omnino haesi , quam nam differendi materiam eligerem , quodve argumentum disputatoriae exercitationis gratia ventilarem Uaria enim sese statim obtulerunt. in quibus enodandis vires ingenii sufficienter explorare potuitiem , themata. de quibus hinc diu multumque cogitabam. Subinde etiam istas interrupit cogitationes tenuitatis meae. leviumque in sublimioribus his studiis profectum conscientia, quin eadem me primitus a tali proposito absterrere conabatur, idque potuisset omnino, nisi persuasus mihi suissem. conatus hos qualescunque & patronis, & Praeceptotibus & amicis aequaliter placituror. Inter has vero curas oppido in mentem venerunt historiae quorundam juvenum, ita amictorum, ut nisim patriam revecti essent, sive febri, sive tabe consumti, supremum in exteris oris diem obivissent. Morbum hinc judicavi, qui quo minus a medicorum ullo hucusque explicatus est, eo magis describi & exponi mereretur tquod equidem dissertatione hac a me utcunque praestitum credo, non tamen ita, ut vel mihi promittere, vel lectori benevolo persuadere a m. me narrationem affectus sive adcuratam , sive perspicuam , sive persectan erroribusque vacuam e libuisse; deficiunx certe plura ad historiam morbi pertinentia, multa consule tradita, neque pauca erronea singulorum nihilominus veniam de peto & spero , modo lectoris aequitas perpendere digii

bitur , & juvenem haec scripsisse, & primum de nova materia disseruisse, ut Lillem experiretur, non quantum jam ferre recusent humeri, sed quantum olim valituri sint. THEsls II.

Negotium Itaque hoe ut decenti animo aggrediar, nomen ipsum ante omis a se se considerandum osteri, quod equidem Helvetii vernacula lingua affectui dudum imposuerunt, ex dolore amissae dulcedinis Patriae desumtum . dum appellarunt Zu Hemmias quasi doleant hoc morbo decumbentes, non nisi , quia aura patriae jucunda destituuntur, aut se ea nunquam simplius usuros libi imaginantur. Hine & eum Helvetii in Galliis affectu hoc scpe prehendantur, apud eandem quoque Nationem appellari meruit iaruatadie δε Pos. Caruit autem hucusque peculiari nomine in medicina , quod a nullo, quantum quidem ego novi, medico hactenus vel probe

192쪽

observatus , vel studiose exuositus sit; adeo ut de eodem primus ego pro-yixius dicturus primus simul homen indere necesse habuerim , quale quid

ante me quoque secisse novi omnes , quibus res quaedam nova exponenda incubuit. Neque vero de nomine deliberanti convenientius occurrit, remque explicandam prmisius designans , quam Nosaltu vocabulum, origine graecum , & quidem duabus ex vocibus compositum, quorum alterum Nσ- τος Reditum in patriam , alterum dolorem aut tristitiam significat tUt adeo ex vi vocis N designare possit tristem animum ex reditus in patriam ardenti desiderio oriundum. Si cui vero magis arrideat Nοςιμανιας aut Φιλοπατα ς appellatio , perturbatum animum ob impeditum in patriam a qualicunque causa reditum denotans , per me omnino

licebit. TMEs Is III. Nostalgia autem, quantum quidem ego in ei obscuritate percipere poς sum, est symptoma imaginationis laeta , a spilitibus animalibus unica sscre vias motu suo per albos striatorum cerebri corporum , tractus centrique ovalis tubulos repetentibus, hincque unicam potissimum eamque perpς- tuum repetendae patriae ideam in anima excitantibus, .ariundum, variis simul aliis nunc vehementioribus, nunc mitioribus symptomatibus stipa tum. In qua descriptione adsectum inter symptomata imaginationis laeta colloco, neque enim existimo, quenquam adcurate attendentem alio melius relegare pOL. se. Imaginationem autem laedi, facilc patet ex eo , quod homines ita laborantes a paucis objectis externis moveantur, nihilque fortiorem impressionemessiciat, quam patr ae repetenda: desiderium. Cum enim illa animae faculi sin naturali statu indifferens sit, ad quaevis occurristia objecta excitari, mo veri ideasque sormare, sequitur omnino , eandem imminui, si ad pauca excitetur , sicque spiritus animales unos saltem cerebri tractus continue permeando , solum quoque unius objecti ideae formandae occasionem praebeant.

Neque litigabo multum , si quis hic delirii melancholici & quidem fixi aliquid admitteri contendat, dum enim spiritus diu multumque circa unam Ditem ideam in mente suscitandam sunt occupati, vix aliter fieri pqtest, quin tandgm iidem aut fatigati , aut ex parte exhausti perturbentur , ii

concinne moveantur , phantasmataque varia sive circa unum, sive circa diversa objecta commoveant.

Tu Es Is IV. Explicata morbi essentia , proximum est, ut illiusdem sic desicripti ex L stentiam demonstrem; sed quomodo hoc melius, quam exemplis & historiis 'quorum equidem proximum numerum audire, cuicunque cum copiarum

in Gallis Helvoticarum centurionibus paulisper conversari datur. Nuper

193쪽

s ex viro s de dignissimo percepi. In Basiliensi liac tax late olim stitit orti m.

ea uia degille juvenem egregiae indolis Bernatem . qui per aliquantillum tam-pus tritiem se praebens , tandem in morbum incidit, continua si is non adeo ardente sebre iii patum , anxietates cordis sese ni licuisse, indicique peiora

sumptomata advenit se, e quibus dumettiei imniinentem brevi nuute in stil-' ricantes publicas jam pro eo preces sundere curaverint, tundent vero liliarmacopoeum advenisse, ex praescripto medici clysma infusurum , eumque, quam primum aegri statum, dicta factuque ougnoverat, consuluisse, ut lectea flatim conducendu aeger , quantumcunque imbeci lis & moribundus videatur , in patriam remitteretur, morbum non esse alium, quam Nolfalsiam, quae nullum admittat remedium , praeter reditum in patriam. Quo Eudito conlisio , obLrvataque simul eidem obediendi promtita dine in do meiticis, aeger jam semimortuus spiritum liberius ducere, ad qine sita commodius respondere, animique majorem trianquillitatem offendere coepit. . Vix autem milliaribus aliquot ab urbe nothra fuit, cum summo mata jam omnia tantum penitus non remitterent , rc miserunt certe in todum, ii ι- regraeque sanitati restitutus suit , an inquam Bernam ingressus esset. Neque diu abhinc est , ex quo ruiscae quaedam agri Bissiliensis ex alio delapsa , adeo graviter laedebatur, ut pro mortua sublata , atque in No dochiunitdeportata , per aliquot dies sine sensu & motu jaceret : tundem autem usu xemediorum tam pharmaceuticorum quam chirurgicorum ad se rediit paulatim, cunaque videret, inter aniculas se versari rixosas & querelas , No-- stat a statim correpta , cibos atque medicamenta singula, quibus ob virium magnum languorem maxime indigebat, respuit, frequenti ejulatu ia:

hil aliud ingeminans , quam, Ich uill heim, kh mli heius, neque ad im- terrogationes quascunque aliud respondens , quam idem illud lih Nili ia . . Tandem et go a parentibus licet maxime imbecillis domum est delata , ubili xtra paucos dies , nullius sere medicamenti ope integerrime convaluit .. Nota sunt & alia exempla , quae pariter adducere possem, nisi rem si, ficienter jam demonstratam crederem, aut alius brevitati ituderem.

TR Esis V. Ex dictis haud difficulter eonjicitur, subjecta hujus affectus imprimis,

juvenes esse, atque adolescentes ex eras in regiones missos : neque tamem eos omnes & singulos, nec multos quoque esse notamus, sed eos prae

primis, qui domi sibimet vivere tenebantur, omni in publicum prodeu di aut honella etiam sodalitia frequentandi libertate destituti. Hoc enim educationis more fit, ut liberi bene alias nati, probeque habiti sed nulla hominum conseitio assueti, cum ad exteras Hationes emittuntur, Pelegrinis moribus, ae vivendi rationibus adsuescere, maternique lactis oblivisci nesciant, timidi praeterea existant, atque unice dulci patri A memo-

194쪽

ria delectentur . donec tandem peregrinae aurae taedio caeli, vel dἰ versi, incommodis amicti, noctu diuque reditum in patriam med tentur , ct cum ab eo prohibentur, sensim ac sentim in eum assectum incidant. Sunt qui hunc morbum nationi Helveticae, inque ea inprimis Bernentis rei publicae civibus & subditis Ende inium esse perhibent ; sed enim falsum hoc esse , partim exemplum superius allatum docuit, partim observationes aliorum com- monstrant. Quamvis non negarim , plures Omnino ex hoe . quam ex illo nationis pago malum illud pati. Sed & in reliquis Europae gentibus aliter affectos crediderim , apud quos alias haud pauci, ut observatores medici celeberrimi adnotarunt, ex sola mortis imaginatione constanti & pertinaci vel in morbos periculosos inciderunt, vel vitae terminum prorsus accelerarunt. Si tamen Helvetica progenies omnium frequentissime hoc Iymoto ma- te prehendatur . nescio an jusculi matutini in peregrinando dei. eius. aut lactis gentilis, qua saginata natura subinde carere nescit , penuria .

aut quod his potius est prohibitus libertatis patriae usus. aut quid aliud

accusandum venias.

Partem quod concernit affectam. eam non aliam esse cuivis patet, quam ubi imaginativae animae facultati in actus deducendae occasio Ltur. Cum vero mens nihd imaginari possit, nisi corporeum . ac imaginando aa corpus se convertat , objectique corporei imaginem contempletur, bene hinc consequi arbitror eam cerebri partem , in qua tales objectorum imagines per certum spirituum animalium motum repraesentantur , primario atrii : Haec vero pars cerebri a quibusdam centrum ovale Vocatur , quod per me quidem licet, ego vero hactenys dicere malui intimam cerebri partem infinitis ex fibrillis nerveis constantem, in quibus spiritus conti. nuo undulantur, amigi.

In causis Nos algiae enodandis, proximae & remotiorum habenda ratio, singulas enarrabo, prout unam ex altera fluere ac derivari concipio. Et quidem proximam existituo esse spirituum animalium continuam fere vibrationem per eas meditullii cerebri fibras . in quibus vestigia idearum patriae impressa adhuc haerent. Haec autem vestigia adeo sortitera frequenti patriae medoatione , ejusque repraesentatione impressa credo . ut spiritus animales dein sponte eadem jugiter sequantur, sicque animam ad contemplandam patriae imaginem continuo suscitant. Non secus atque observamus in somno frequenter suggeri ideas rerum . quae vigilantibus

obvenerunt, impressionemque profundiorem secerunt. Spiritus nimirum

195쪽

animales si vias quasdam cum al:qira comentione penetrarunt, easquctrantillum dilatarunt, suae relicti libertati , quod in somno contingit, pristinas vias facile inveniunt, pristinos motus alacriter edunt, pristinasque . sic ideas jugiter regerunt. Neque tamen in somno tantum hoc contingit, quin & vigilantes, si diu multumque circa idem objectum imaginativam animae facultatem exercuerunt, ct spiritus ad frequenter percurrendos eosdem tractus adsuesecem. nt, porosque ac tubulos, in quibus spiritus iidem aeceptum ab obiectis motum determinatum exerunt, dilatarunt, idem pi ne objectum sibi vel ultro saepissime obversans deprehendent, dum spiritus consuetos suos motus tantum non continue edent. Atque ubi haec ita fiunt, spiritus ipsi ab aliis objectis vix amplius movebuntur, vel etiamsi

moveantur, anima tamen Circa patriae ideam unice oc pata. ad eos motus, vel nihil vel parum , aut obiter fallem attendit ; plane sicut illis accidere solet, qui ex profunda meditatione in ecstasin rapti minus sentiunt.

non vident aditantes , nee audiunt eosdem obloquent en , etsi enim ab hic ec motibus externis sensoria vellicentur, anima tamen alienis occupata ad illos motus minime attendit.

causae remotiores sive antecedentes internae , aliis proegumente, variae omnino sunt in corpore latentes, quae animum ad repetendas patriae ideas susscitare valent. Imprimis autem hic morbus aliquis praecedens , qtialiscunque is sit, modo vel periculum vel diuturnitatem minitetur, occati nem Nosta'g ae praebet, in quibus morbis I. male tractati, vel commodo miniasterio destituti, facile tristes redduntur , patriam continuo meditamur, acob perpetuam illius repetendae cupidinem tandem in hoc malum incidunt. Causae antecedentes externae , sive procatarcticae ex mutota vivendi ratione

derivari debent. Aeris primum varietas haud parum ad dispositionem sanguinis & spirituum pervertendam contribuit: plurimum faciunt peregrini mores, diversissima victus ratio, quibus & varia alia obvenientia incommoda injurias illatas , & sexcenta alia addere licerer. Iuvenes enim si patrios mores, delitias , aliasque vivendi consuetudines ita imbiberunt, ut iis tenaciter, obhaereant in exteras regiones emissi, alienis moribus victuuque adsuescere nesciunt: plures eorum , tametsi quandoque sibi vim infe re conentur , id tamen a se impetrare haud valent, quin a levi malo aut incommodo occurrente non nisi patriae dulcedinem sibi ob oculos ponant ad animum revocent, ac sic ex continuo in patriam revertendi desiderio ad affectum disponuntur, imo eodem plane corripiuntur, nisi brevi reditus

eoncedatur.

196쪽

venum cona tione petenda: si enim tristes frequenter obambulent . si peregrinos aversentur mores , si fastidio externarum conversationum capiantur.

ii natura ad melancholiam inclinent, si jocos aut levissimas injurias, vel exigua incommoda alia aegerrimo serunt animo , si avari sunt. si patriae dolitias jactitoni frequenter , atque omnibus peregrinis praeferant, & quae sunt

alia: certe ij ad Nollatriam maxime dispositi sunt judicandi, imo si injurias pati cogantur, si morbo aliquo afficiantur, & inde tristes sc meditabundi patriam auram anhelent, affectum jam imminere probabile est. Quae autem praesentem jam morbum indigitant signa , sunt varia, imprimis tristitia continua, patriae meditatio unica, somnus perturbatus vel vigiliae etiam continuae . virium dejectiones, famis sitisque sensus imminutus . anxietates, vel etiam palpitationes cordis, suspiria frequentia, stupiditas quo que animi, ad nihil pene quam patriae ideam attenti: quibus dein accedunt morbi varii sive affectum praecedentes sive consequentes. prout sunt FG. bres continuae & intermittentes, contumaces satis ni aegri desiderio satissiat. Τ Η E s I s X. - . iNeque dissicile est modum explicare, quo symptomata Nostalgiam consequentia fiant, 'quantum non ad morbos antecedentes spectat, eorum aetiologiam hic tradere nihil attinet. At reliqua V. explicanda praesupponimus in Nottaleia animum unice intentum esse in red tum in patriam ; hoc obje . tum dein continuo repraesentatum, tandem spiritus animales quasi fixos reddit, aut potius ad unum semper motum non nisi illius objecti ideam excitantem directos. Quo fit ut ad occursum aliorum objectorum segnes. d bitam in sensorio communi vibrationem fibrillarum animae actus suscitaturam perficere nequeant. Quin ob eandem rationem spiritus in cerebro nimis occupati, sufficienti copia & julto cum vigore per nervorum invisibiles tubulos ad omnes partes inquere . earumque actiones naturales juvare nequeunt. Adeo ut hinc sei Titio appetitus non recte procedat, aut etiamsi . . appetitui qualicunque alimenti assiamatione satisfiat. menstruum tamen thois machicum , ob spirituum animalium desectum , iners rcdditum cibos imperfecte scivat. crudiorique chylo ansam praebeat; qui crudior chylus poll- modum in sanguiuem intromissus, serum viscidum producit, ex sero tandem vileido parci spiritus animales gignuntur , lymphaque tenacior evadit, Spiritus vero animales ubi in parca copia generantur, simulque ob continuantem mentis quasi Ecliasin in cerebro consumuntur, sensim ac sensim motus voluntarii partim, partim & naturales torpescunt, languor totius Oboritur , circulatio sanguinis hebescit, sanguis. Ob particularum in lassicientem volatilitatem, crassior redditur, , sicque ad coagulationem recipiendamnatus, cor segnius movendo. vasaque distendendo , anxietates procreat.

Febres etiam inprimis lentas , glandularum obstructionibus a sero minus volatili, viscido, crudo , & si placpt, acido oriundis ensem dando, pro-

197쪽

ducit. Tandem & spiritus nimium consumendo , actionibus omnibus hebetatis , mortem accelerat. Hae certe vires solius imaginationis esse possunt. quas qui credere nescit, legat saltem eos , qui de imaginationis viribus scripserunt, inprimis autem Observationes egregias Henrici ab Heres.

ΤΗEs Is XI. Ex dictis facile est colligere, qualisnam in hoc assectu prognosis sit instia

tuenda. Sanabile malum cit, si remedium debitum adhiberi potest; insanabile & lethale, vel saltem maxime periculosum , ubi media desunt, quibus aegri desiderio satisfieri licet. Symplomata comitantia augent saepe peri culum , inprimis si febris continua eaque ardens aut maligna limul adsit. Si

aeger recuset iter, malum diuturnum pronunciandum , lenta remediorum operatione tollendum.

In curandi methodo ad indicationes est attendendum , quarum duas praecipue facio, imaginationem laesam corrigendam, & symptomata mitiganda. Quantum ad imaginationem laesam , si nondum radices egit profundas, si malum in principio saltem , aut imminens, si vires adhuc constantes , si febris abest, nihilque aliud impediat, purgans ante omnia exhiberi poterit, quo suburra cruditatum in primis viis collectarum e corpore eliminetur , sive dein illud sub forma pitularum cephalicarum, aut mercurialium, sive sub forma pulveris, sive etiam sub sorma vini medicati per vices sumendi. fiat, parum intercli. Nausea tamen praesente , & ubi ventriculus animadvertitur viscida blenna onustus, praestat vomitorium aliquod inprimis antimoniatum exhibere. Posthac si aeger plethoricus existat, venae brachialis

majoris sectio conducit. Symplomatibus autem pro re nata Occurrendum , ubi vires disjectae , mixtura cardiaca sola cum cons Atherm. complet. aut consect. catechu cochleatim haurienda pretescribatur ; p sente autem febre

continua, diaphoretica fixa cum cardiacis mixta frequenter sunt exhibenda; non omilsis volatilibus, ubi sanguinis ad coagulationem dispositio, cum anxietate praecordiorum , cordisque palpitatione animadvertitur. Inquietudines perpetuae, Vistiliae continuae, internis quidem emulsionibus hypnoticis, externis vero balsamis cephalicis, hyosciam. Ol. atque opto alteratis , quibus tempora ac vertex illi niti pol sunt. Si febris sit intermittens , ea suis remediis fragenda , tollenda. Inter haec spes facienda reditus in patriam , quam primum vires aliqualiter resarcitae peregrinationis molestiae sercndae pares videantur: consortia frequentia sunt addenda , quibus imaginatio aegria pertinaci illa idea avellitur. His tamen & pluribus aliis ad eundem scopum collimantibus , si phantasma repetendae patriae nihil minuatur , .Eger sive Rheda, sive Lectica , sive quacunque alia commoditate, quantum- A a 3 cun

198쪽

eunque Imbecillis & debilis in patriam confestim mittatur. Certum enIm Rplui imis hactenus exemplis comprobatum. Omnes sic dimis lis , vel in i lo itinere, vel statim poli reditum convaluisse, ac e contrario plures, qui bus medix in patriam redeundi desuerunt, sensim exhaustis spiritibus, animam emasse, alios etiam in deliria, tandemque maniam ipsam tricidisse. Quin haud ita pridem a Parisiens mercatore mihi relatum, se famulum Helveticum habuisse, aliquando tristis & melancholicus fuerit, ut appetitu prostrato laborare inceperit, tandem eum ad se venisse atque initantibus precibus dimisi ionem, cujus spem sibi nullam anteR facere poterat, petrisse.

Quam cum mercator statim concederet, famulus ex subitaneo gaudio muti tum mutatus, phantasma hoc intra aliquot dies animo excussit, atque postmodum Parisiis mansit, affectu hoc nunquam amplius correptus.

199쪽

δX I l.

SEARCH

MENU NAVIGATION