Disputationes ad morborum historiam et curationem facientes. Quas collegit, edidit et recensuit Albertus Hallerus. Tomus primus septimus. .. Tomus primus. Ad morbos capitis et colli

발행: 1757년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

31쪽

adhaesio, In loca quibus non minor est contactus & adhaesio , sed di Seiliu hab ipsis filis removentur. Sic in tubo capillari vitreo aquM guttula facile ab uno extremo in alterum delabitur, sed dii fi ile ex alterutro elabitur. Si ejuxta laminam serream magnes facillime movetur, sed dissiculter ab ipsa

removetur.

pulsuurn in fluido elastico propagatorum velocitates sunt in ratione cona. polita ex subduplicita ratione vis elasticae direete & subduplicata ratione densitatis inverse Newton. princ. lib. a theor. 38. Si supponamus fluidi electrici gravitatem specificam cli e trigelies minorem & elaificam vim trigenes majorem quam aeri communi, quod veros mile videtur . pulsus seu utidulationes illius fluidi debent ede tri Lusi es velociores pultibus aeris seu Ibno, quod demonstrat experientia. Jam si spectemus quanta velocitate tuisa animae a cerebro ad pedes moveniados , R impreisones sensiserae a pedibus ad oerebrum transferantur , non dissicile concedetur velocitatem harum transmissionum elle fluidi electrici velocitati aequalem , licet accurata institui non pollit mensura ; adeoque fluidum electricum ad impressiones senti seras & justa animae motoria satis aptum cile nemo inficiabitur. Si solam aquae densitatem & inertiam spectemus , quoniam ejus densitas circiter millies eis major dentitate aeris, elui licitas millies pariter minor indicari poteti: adeoque velocitas pulsuum in aqua millies fere minor censenda cli quam in aere , ac paoinde trigeties millies quam in quido electrico. Verum non aqua fluxili irroratur cerebrum, sed viscosa lympha, quae per angustii simos tubulos immensos a Trictus pati debet, adeoque illius vis colitatis ratione, velocitas pulsuum debeι millies iterum minor censeri, quam in aqua mora libere provoluta. quod ii ita sit. lympha nervi caeteris paribus trigeses millima ius tardius movebitur quam quidum nervelim ; adeoque ad nervos nutriendos apta, sed ad sensum & motum transmittendum ineptissima videbitur. Adde quod per tubulos laxos & proinde distensiles provoluta pol sit eos dilatare, si prest i fuerit, quin ad alterum extremum pertingat impreisio. incredibilis fluidi nervet velocitas alia methodo demonstrari potest ; cum enim , illius sola vi, cordis ventriculus sint iter contrahatur & aeq.iilibretur columna sanguinis cujus balis est superficies interna ventriculi, a'titudo vero circiter septem pedum & se millis, juxta Halei Id. cmail. experimentu, omnino necessum est ex principiis hydraulicis, ut vis in fluido nerveo sit γ qualis vi illius columnae sanguinis , adeoque ut productum ex ejus velocitati; quadrato in lectionem nervorum cardiacorum sit aequale producto ex velocitate columnae sanguinis ductae in ventriculi superficiem. Jam vero cognita altitudine columnae sanguinis scilicet pollicum , qtra velocitate illa altitud rigeneretur dodent hydraulici: aqua enim ex receptaculi 9o pollices alti stando eslluens ea velocitate gaudet, qua quovis secundo

32쪽

DE HEMIPL. PER ELECTR. CUR. 23

do pedes viginti uniformiter percurrere valeat. Et posita ventriculi cordis interna superficie pollicibus Io aequali, productum quaesitum erit *t . Quoniam vero nervorum omnium ad ventriculum illum pertingentium si in ut sumptorum sectio seu foramen, optimis etiam microscopiis in conspicuum est , illud quantulumcunque sumpserimus, nemo jure refragabitur tello aequale lineae unius parti centesmae, quod si ita esset microscopio videri posset: jam necessum est, ut velocitas fluidi nervet si s 32 pedum intra se cundum , inde enim sumeretur quadratum, quod per orificium nervorum multiplicatum priori aequale ACCo productum faceret. Si vero sumamus orificium horum simul nervulorum I vicibus minus , tunc sequitur velocitatem fluidi nervet esse 32 oo pedum intra secundum, quae eit velocitas fluidi electrici in experimentis Academiae Parisinae. Hactenus supposivimus fluidi nervet densitatem sanguinis densitati tequalem, cum vero multum sit specifice levior v. g. 3Ccco vicibus, necessum est ut velocitate compenset quod ex densinate descit, adeoque ut II 6 vicibus major sit ejus velocitas, quae tamen velocitate lucis multo minor erit. Sensatio non ideo fit quod prementi corpori stimulanti cedat quidum nec-veum & sic retrogrediariir , verosimilius est fluidum illud a corpore contingente velut attrahi, nisi tamen in motum pb attritu nervorum agatur. Si limatura serti in lineam luerit exporrecta ac liberrime mobilis atque id i num illius lineae extremum magnes admoveatur , alterum extremum illico r

trahitur : similem in experimentis eleetricis penicilli lucidi retractionem ce nimus, cum ad extremum alterutrum fili serrei electris uti digitum ad in vemus , eaque retractio incredibili velocitate perficitur. Atque hinc intelligimus, cura corpore mere contiguo & nullo motu donato , sed fibrarum nervearum apicibus licet lenissime admoto, sensatio exurgat in nobis , ubi tamen nulla est corporis in fibras nerveas pressio. Verum si fibra nervea a corpore duro vivi diis me prematur, perstringatur aut laceretur, inde per attritum velocior solito motus ipsi fluido nerveo im pertitur & pulsus sortiores evadunt , sicque sensatio molesta exurgit. Hinc patet etiam advertente Halaco in hac mastatica , cur si pone aures quis cutem summis digitis scalpat, vibrationes quaedam Vesocissime se per nervos hujus lateris in tibias usque dili undant. Timendum nequaquam est ne fluidum illud nerveum ex nervis extra corpus facilius elabatur, nisi conatibus S doloribus intensis concitetur illud enim nervis adhaeret, ut explicuimus, & eadem ratione qua ubertim iii cerebro secernitur magis quam in aliis colatoriis, illud debet in fibrarum medullarium & nervearum textu retineri, juxta theoriam Flambergerianam. Si summo Nemtono credamus , fluidum nerveum quod esse materiam lucis existimat, non dispari ratione intra nervos ut pote homogeneos, s cile movetur , quam qua lux intra corpora pellucida seu homogenea ; quod si ita sit, obstructis per lympham heterogeneam nervis, fluidum nerveum eodem

33쪽

eodem modo intercipi necessum est , ac lux a corporibus opacis intere

pitur.

Expedita jam sensationum theoria , ad moriri muscularis mechanismum properemus, de quo quae vulgo circumseruntur hypotheses longius a veritate recedunt, quam ut ipsis adstipulari possimus ι in re tam ardua conje turis indulgere liceat ut sagacioribus viam si non tutam, saltem novam

praemonstremus.

Si fila duo cannabina vel chordae fidium flexibiles & molles parallelae propendeant, deinceps Vero electrica vi imbuantur maxima , fila illa antea a se invicem paululum remota ad se invicem accedunt, ut quisque experiri potis est. Si cylindrulus horizontaliter situs illa fila distinguat eorumque mutuum contactum impediat, facta electrisatione , fila ad se invicem accedentia circa cylindrulum flectentur, & ipsum hinc & inde amplexata necessario decurtabuntur, seu filorum lasciculus hrevior evadet. Vis est itaque fibris electrisatis, qua ad se invicem accedant & interpositis corporibus apprimantur, vis autem illa in contactu major est & crescit in ratione proximitatum duplicata, verum ab electricitate valida mirum quantum augeatur. Saepe miratus sum acus magneticas electrisatas accedentem sequi digitum multo majori velocitate, quam si ferrum fuisset admotum : campanulas e filis totidem pendulas cum electrica virtute imbueret IlIustrissi Μatheseos Professor D. Jallaberi, eas ad se mutuo accedere agia modulate & argute pulsare vidit, deficiente vero vi electrica silebant tintinnabula. Jubente anima fluidum nerveum vel pernicissimo motu adigi, vel in cutas undulationes concitari, pro confesso sumimus ; veryam cum vis ele trica pro affrictus celeritate intendatur , docente experientia, atque cum crescente vi electrica fibrae flexiles ad se mutuo accedant, verosimile vid tur fore, ut ab animae jussu fibrae carneae musculorum ad se mutuo accessurae sint, & in densiorem molem compingendae. Verum vasa sanguifera fibris carneis musculorum esse transversim vel oblique interposita, docet anatome : eaque non ita facile pressioni fibrarum cedere norunt, qui sciunt impetum cruoris trans musculos contractos adaugeri; si vero fibrae musculares , numorosis cylindrulis hiterpositis prius sejunctae , ad sese sertius accedant, adeoque circum fibras inflexae eas hinc & inde amplexentur , necessum est, ut in tractu suo musculus corrugetur, ut Observavit in ranis Haleus , adeoque simul decurretur & pondus

appensum attrahat. . .

Inde vero sequitur, molem musculi firmiorem & minorem evasuram in contractione , quod ipsis oculis cernere mihi datum est in emaciato paralytico cujus musculus biceps ita prominebat ut admoto lindro ferreo Rfibris sertissime contractis , undique sere earum fasciculos ad axim musculi appressos viderem , uina simul sursum tracta.

34쪽

Ex hac musculatis motus expositione patet, quod in nulla alia hypotheli fuit unquam explicatum , cur scilicet brach O in urceum aqua plenum immisso, aqua descendat contracta manu , laxata vero resurgat. Verum, quod nostrae magis favet sententiae,' elh incredibilis celeritas motus muscularis, quae admittis vesiculis nequaquam explicari potest , ut so gax innuit Molerius in actis Academiae Parisinae. Positis ves sculis, velocitas fluidi nervet intra nervum musculo destin tum , eth ad velocitatem ejus in vesiculis musculum eonstantibus, ut se tio transversa musculi ad nervi sectionem , sed cum musculus transversim sectus iit millionies amplior nervi sui orificiolis simul sumptis, velocitas fiuidi nervet in vesiculis millionies minor est quam in tractu nervi, seu quam

velocitas qua sensatio transmittitur ad cerebrum. Docet autem experientia celeritatem contractionum in musculis ex animae juisu vel ex itimulo , non esse minorem velocitate sensationum , ade

que vesiculosa musculorum dispositio ad motum muscularem explicandum admitti non potest. Frustra objiciebatur olim millisio. qui fluidum nerveum luci analogum admittebat, nervos ab eo fluido inflammatum iri , quae certe difficultas eos nequaquam remorabitur qui flores tenerrimos eorumque petata solis radiis exposita simul & illibata viderit . multo minus cos , qui pappos lucidos fluidi electrici eum sibilo & strepitu a serrea lamina vibratos digitis exinceperit . eos enim nequaquam cal dos experietur.

Interea tamen lenem calorem a fluido electrico foveri & ab Electricatione intendi non diffiteor , hoc eit enim verum calidum innatum, quod fluidis luquiditatem , nervis sensum , musculisque motum conciliat. Si quis vero quaerat, quo pacto potentia motrix , quae humanae machianae praeest , hoc fluidum in motum velocem , tum progressivum , tum ut dulatorium adigat, is prius explicet quid corpora gravia deorsum trudat, quid impulsa corpora per medium aera sequatur & urgeat.

Hemiplegaeus dicitur ille, qui in alterutro scilicet vel dextro vel sinistro latere sensus motusque muscularis vel alterutrius imminutione aut priva ione laborat. Hemiplegiam inducit immeabilitas fluidi nervet per nerveos lateri affecto prospicientes , & sive assiciatur alterutrum spinalis , vel oblongatae mmdullae latus, hinc nervos ac proinde musculos ejusdem lateris affici consequens est.

Immeabile est quidum nerveum , qua vi minori truditur, quam est repagulorum ipsi oppositorum resistentia ι adeoque defectus sensus ac motus , vel debilitati potentiae motricis, quae fluidum nerveum impellit, vel resistentiae ipsi oblatae intensitati, vel utrique simul est adscribendus. Diput. Media Pract. .Tom. I. D I'. De-

35쪽

1'. Dehilitas fluidi nervet vel ab ejus penuria , vel ab ejus tarditate

procedit.

Petiuria fluidi nervet est in ratione composita jacturae praegressae directe,& repatationis inverse. Jactura fluidi nervet caeteris paribus est proportionalis eυacuatio bis sensibilibus ut diarhaeis , vomitibus , haemorrhagiis , sudoribus &c. R ii sentibilibus ut perspirationi insolitae iterum respondet conatibin editis, in quibus ut vires absumuntur ita & fluidum nerveum amittitur, unde a dot ribus ac pathematis exhauritur fluidi nervet promptuarium. Reparatio fluidi nervet fit per pastum & somnum, adeoque eo minor est, quo niajor abstinentia a cibo & potu & quo vigiliae protractiores sunt. Tarditas fluidi nervet eo major est, quo potentia motrix minores conR-tus exerit : velocitas enim omnis fluidi est ut radix virium ipsi applicatarum ; in infantibus & senibus potentia motrix minores vires exerit ut docui experientia, adeoque minor est in illis quam in adultis . & in convalescentibus quam in sanis, & in pituitosis quam in biliosis fluidi nervet

velocitas : verum vires suas non impendit potentia motrix, quae sanit iis conservationi & restitutioni invigilat, nisi a motivis determinetur, &quo motiva sunt urgentiora caeteris paribus eo majores vires exeri vid mus I adeoque contrariorum ratione , si nulla sint motiva ad agendum d terminantia , fluidum nerveum torpescet & in partes non immittetur , aut si motiva urgeant ad fluidum nerveum certis partibus impendendum, in alias partes minor aut nullus eiit influxus. Hoc advertendum velim, eum in finem potissimum motus organa animalibus esse concessa, non solum ut sibi necessaria victum scilicet concilient , sed etiam ut noxia fugent & removeant di, artus quidem externi , voluntati subditi, sunt eximia instrumenta ad bonorum captationem & malorum remotionem ; verum organa interna & nervis sunt praedita ut quod placet sentiamus, & quod nocet noscamus , & fibris muscularibus dotata , ut grata retineamus & in usus nostros vertamus atque ut ingrata rejiciamus : voluptas itaque & molestia sunt potissima, quae nos ad agendum incitant motiva : sic fames ad alimenta quaerenda, masticanda , Voranda , digerenda nos determinat, molestia in stomacho ad nauseandum & vomendum nos excitat, atque illa conamina non fortuita sunt nec vana, sed in finem animali utilem vergunt, atque per aptissima organa quali selecta,

xercentur.

Cum itaque potentia motrix vel somno vel sopore obruta, nullam voluptatem , nullamque 'sentit molestiam , tunc nullum est motivum quo ad agendum excitetur , unde licet vires non deficiant , nullus in hoc casu motus muscularis exorcetur, & in ipsa vigilia omnis labor , omne negotium negligitur e videmus quotidie infantes ita torpidos & hebetes, ut incuria & negligentia sola detenti motus linguae ad loquelam necessarios omittanis

36쪽

tandi, sicque muti videantur , usquequo verberibus vel minis excitati, hi se conatibus assuescant, & loquelam exerceant. Sunt qui gravi pathemate detenti , omnes motus musculares supprimunt , imo vix sentiunt impressiones externas , sic narrat Divus Augus. tinus se vidisse Monachum, qui quoties vellet vi suae imaginationis ext ticus laetus, vellicationes quasvis nullatenus sentiret; & observavit Tulis pius adolescentein , qui passus repulsam ab amasia sua , in morbum soporosum inciderat, e quo non excitatus fuit, nisi cum amasiae gratiam ipsi reL

titutam admonerent.

Sunt etiam qui metu doloris, amotu recrudescentis, ab omni exercitio abstinent, licet viribus sussicientibus polleant ; sic a viro fide digno audivi quendam podagricum multos annos lectulo suo affixum , & omni motui inhabilem creditum , movendi facultatem illico recuperasse, cum nefarii quidam fanatici lectulo ignem supposuissent , R ipse miser sumo suffocatus & flammis circumdatus, se mortis imminenti periculo per su- .gam celerem eripere fuit coactus. Similem historiam narrat de paralytico Valleriola Doctor Monspeliensis, libr. a. obs nec non docet hiltoria

romana, adolescentem dudum mutum vocem illico recuperasse , cum p trem suum a milite mox trucidandum cerneret, a quo militem clamando deterruit. Mirum certe videtur, quod ubicumque cerebrum & cerebellum vulnere con diatur , ulcere exedatur, fractura vel inserctu inflammatorio prematur , tunc exoriatur appoplexia , vel hemiplegia ι interea tamen organa vitalia ut cor & pulmones , quae ex locis in cerebro diversis nervos suos mutuantur sua munia, vires suas servent, cum caeteri vel totius vel dimidii eorporis musculi in paralysim delabantur, & sensu motuque desti

tuantur.

Hanc organorum vitalium praerogativam tribuunt multi texturae firmiori cerebelli , ex quo nervos vitalibus organis prospicientes proficisci tantu existimant, atque ex eo quod cerebellum firmius sit, ipsum hisce pressi nibus & in farctibus minus obnoxium pronunciant. Verum viginti & ultra experimentis compertum est, cerebello non ma jorem esse quam cerebro firmitatem , praeterea fillim est ex solo cerebello cor & pulmones suos nervos mutuari, vel fultem illud gratis assumitur, demum textus cerebelli firmior non impedit quominus inserciatur , inflammetur , Vulneretur et imo errant qui experimenta huic sententiae velificantia citant , aiunt nempe ablato in cane cerebello & pari velocitate in altero cane cerebro, prius illico mori, altero multo diutius supe istite, cum duodenis & ultra canicidiis expertus sim . non citius enecari eos, quibuS cerebellum quam qu bus cerebrum avulsum est, ct ambos per horae quadra tem & ultra superilites fuisse. Memini etiam , quinque ab hinc annis virum quadragenarium , cui o

37쪽

αῖ J. S. DES HAIS,

laborasse, quo extincto & aperto abscessum in medio cerebello invenimus digito indici capiendo parem & qui certe vita per aliquot dies superstite cerebellum vitiaverat. Nonne vero simile videtur, fluidum nerveuian tunc temporis, per alios nervos a cerebro oriundos, in cor immitti tanta vi., quae motum cordis integrum reparare queat, & influxum ex nervis obstructis compensare rcerce iI potentia motrix, quae corporis tutelae invigilat, conamina ad vitam Protrahendam necessaria totis viribus exerere debet, ea pressis, Vulnerato

alicubi cerebro vel cerebello , quidquid habet fluidi nervet in nervos ea diacos & pneumonicos immittere tantum curat, neglectis artuum ad Vitam minus Recessariorum motibus, quibus tamen exigua vis superites impendi,& incassum exhauriri potiet. Ali regerent Neoterici potentiae motrici sensum & intelligentiam ad hoc opus esse supponendam , a quo sunt alienissimi r verum si concedamus ipsis 'animalia essh mera automata , non tamen inficias ire poliunt, quin a Nxinciosa eorum machina a summo Creatore ita aptari potuerit, ut illi m

xui praecise sequantur, quos principio intelligenti vel sentienti tribuere vi

demur.

3 interea ne praesumant Neoterici motus illos vitales ut cordis , ex legibus mechanicis & hydraulicis deducere se polle , nisi ad potentiam mo- tricem continuo agentem coniugiant ; si credant Alphonib Borello mecha- nicorum principe. is Sensus evidentia demonstrat quod principium & causa

is enecti v motus animalium sit anima , atque id nemo profecto ignorat, ,, eum animaimia per animam vivant, R durante vita motus in eis perseum ret, extincto vero animali, id est non amplius auima operante, machina ,, animalis omnitio iners ct immobilis reliu qititur. Interea visum est colendi1simo aliunde viro Boerhaavio, cor esse mobile perpetuum , quod scilicet a fluido nerveo movetur ea tantum vi, quam ipti cor concibavit , atque sic, ait ille effectus eth prior sua causa. Vide orationem octavam de Honore medSci naturae serυitute. Quam se tuentiam nemo certe amplectetur qui noverit mechanicam. Ut fluidum ner- veum cordi movendo sufficiat, necessum elt ut ejus velocitas sit sere 32 opedum intra secundum , ut vidimus, verum eam veloo.tatem nequaquam

mutuari poteth a sanguine cerebrum irrorante , cum ipse sanguis in aortation ultra semipedem quovis secundo percurrat, atque cognitum sit, ex legibus hydraulices, & anatomiae, sanguinciri in ramis ultimis. aortae S Ovicibus esse tardiorem quam in trunco. Praeterea vix decima pars sanguinis a corde emissi ad cerebrum pertingit , sed vis contractiva cordis singuini impressa per totum sanguinem dis. tribuitur, ergo vis cordis sanguini toti impressa decies major cli ea, quae sanguini cerebri & cerebelli impertitur , quae si tota in cor movendum impendatur , decies adhuc minor eit, quam quae cordi movendo sufficit; ab-jurdum enim eli, ut norum mechanici, effectum eo sua caula majorem

38쪽

& in machina hydraulica persectissima maximus effectus qui produci potest, est ad vim fluidi moventis, ut 4 ad 27, ut D. Parent, Bernoulli.,

Pitot, . Belidor , demonstrarunt. as. Resistentia fluido nerveo musculos contracturo opposita , est vel in

nervorum tractu, Vel in artu moVendo.

Nulla est in-humana machina , quidquid in contrarium asserant scholasitici, resistentia insuperabilis in se, & omnis resistentia ad molem moven dim reduci potest, quae nisi infinita sit, a corpore quovis impetente inmotum agitur : si vis fluidi nervet nequeat sibi viam facere per nervos Metiamsi vi consueta protrudatur , hoc indicat resistentiam in Merulet ad

auctam.

Resistentia adaugetur, tum in fibris medullaribus, tum in tractu nervorum , vel vitio fluidi nervet, vel vitio fillularum nervearum. Vitio quidem fluidi nervet, si lympha nervea , quae hujus compositionem ingreditur , viscida nimis sit, a vaporibus acidis vitriolicis, qui ex mineris metallorum emanant, unde metallurgi hemiplegiae sunt obnoxii; si frigore potissimum humido fuerit densata, unde a frigore stupores & paralyses sepius oriuntur; si sanguis viscidus, strophulosus, rachiticus &c. similem lympham nervis suppeditat. ' - . :Vitio ductuum immeabilitas fit, si propter tumores in tunicis nervorum , vel in partibus vicinis adnatos, inflammatorios, schirrosos , scro-phulosos, varicosos, aut alios quosvis molles, aut si propter excrescet , tias carneas , osseas ut extatoses , si propter distorsiones, luxationes , fracturas , nervi tum in cerebro, tum in spinali medulla comprimantur. Idem enim nervis compressis accidit ac filis electrisatis, si corpora eratranea majora propius admota fuerint, fluidum scilicet electricum a via

di vertitur, & in corpora prementia diffusum in filis deficit. Sie si filum ele trisatum quis in tractu presserit, vel digito tetigerit, illico deficiunt in aliis fili punctis scintillic, a fortiori vero illud fibris nerveis accidit , quoniam

vim electricam multo minorem Obtinent.

Notum est fila etiam ferrea debilius electriata , nullas scintillas emi tere , si in tractu humectata fuerint, aut sordibus humidis conspurcata , non mirum itaque fibras nerveas serosa colluvie, ichore, pure effuso imquinatas vim motricem & sensi seram amittere; hinc ab hydrocephalo , non solum comprimuntur fibrae medullares; sed etiam fluidum nerveum absorisbetur, proindeque eo nervos defraudari necessum est. Si demum vulnerentur, transversim secentur, aut ulcere exedantur ne vi , soluta continuitate fibrarum , nulla sensifera nec motiva facultas transmitti potest, cum enim fluidum electricum in humano corpore non ele trifato , debile sit, nec ultra superficiem fibrarum nervearum promineat,

idem accidit ac chordis & filis debilius electrifatis , & ab invicem dissitis, in quibus vis electrica intercipitur. Si ea ratione immobilis sit musculus quia resectus, adeoque ulterius D 3 conis

39쪽

contrahi nequli, vel quia artus pondere immenso, aut rigidἱtate & anky losi suae flexioni resistunt, ea certe viti a paralysim non constituunt, adeo. que in hemiplegiae theoriam non sunt refundenda. Sunt qui nervos alios motui, alios sensui tantum dicatos fingunt, ut explicent quare in hemiplegia motus supersit, sensu deficiente vel vice-ver.

se , & quare cum membra convullive moventur ut m epilepsia, sensu tamen destituantur. Verum contrarium docet experientia , cum enim in sta

tu sano nullum est punctum assignabile & tenuissima acicula pungendum, quod non sentiat 3 nullum est pariter quod fibris nerveis sensiseris destituatur, verum si nullum punctum fibris sensiferis careat, & corpora diveris eumdem locum replere nequeant, nullibi locari polliunt nervi motorii, M.fimul non sint sensiferi. In hemiplegia motus partis saepe viget, ut in manu, licet cutis eam

partem contegens sensu careat, . nec mirum est , iung enim nervi culane

soli laborant, ut saepe vidi a phlebotomia circa carptim instituta, nervi v xo motorii ipsique musculi manus motores per ulnam diffusi , sunt illubati. Nil impedit etiam quominus nervi ad musculos pertingentes Viatientur , dum nervi cui ei sunt liberrimi, unde motus deficit, sensu si perstite.

Ad sensum sumeti libertas fistularum nervearum & fluidi electrici contiis

nultas , & tunc a levissimo eontactu , fluidum electricum vibratur , coniscutitur, non secus ac in elastrorum tenuissimorum serie , si ultimum veἶlavissime vibretur primum illico succutitur verum ad motum muscul rem vis multo major & sorte translatio fluidi nervet a cerebro in musculos est requisita , cum itaque datur solummodo libertas fistulae nerveae ,

o vis lassiciens ad fluidum immittendum deficit ι non mirum est si sensus

in eodem nervo supersit per quem motus exerceri non potest. In apoplexia languent omnes artus, cordis & pectoris motu superstite . in epilepsia vites vitales vigent ac vires artuum intenduntur, at me ii Iutroque morbo nullus in organis externis sensus est. Uerum advertas quaeso nunquam graviari pathemate percelli animum , quam eum ipsius sc-des , cerebrum scilicet subitanea obstructione , lab factatur , tunc metu mortis nequaquam papico mens stupet, & quoniam sensatio major min rem obscurat, aliis impressionibus , externis scilicet, ut pote minoris in menti non assicitur ; interea tamen ipse metus mortis , conamina ad vitam perennandam necessaria, & jam ab ortu consueta, sciIicet motum cordis& pulmonis suadere videtur ir non mirum itaque si quaindiu vires supersunt, tamdiu motus illi perseverent; imo quoniam in insultu apoplexiae aliquandiu perseverante, fluidi nervet non satis secreti penus fere exhauritur , exigit principii intelligentis , quodcumque fuerit quod oeconomiae animali praeest, providentia , sive numen summum , sive mentem humanam intelligas, ut quidquid est nervet fluidi adeoque virium , salubri parcimonia in organis vitae actuandis impendatur, & ab organis ad vitam ac-

. tudin

40쪽

maIem minus necessariis detrahatur, unde non mirum si vigente vi cordis& respiratione, nullus sensus supersit. In epilepsia dantur per pavea minuta conatus convulsivi, quia contractis valide meningibus, serte in eum finem, ut obices in cerebri cortice reperiundi vincantur, & in sarctus te luantur, fluidum nerveum simul in continuos nervos exprimitur ; verum principium sentiens in tam gravi pathemate, leves vellicationes artuum non attendit i leves dico , si enim graviores sunt ut ab assumpto emetico , ab scarificationibus , & vinctu ris , tum apoplectici, tum epileptici sensum extorqueri videmus. Quod autem grave pathema hos insultus comitetur vix ullum est dubium, cum Plures epileptici, accedente insultu . & vocis querulae accentibus & oculis S toto Vultu summum terrorem , quo percelluntur . manifestissime demonstrent.

Nec contra nostram sententiam quidquam facit. eorum quae in par Tismo perpessi sunt oblivio , cum haud dubium sit, nos inter dormiendum somnia molestissima, summosque angores perpeti, quorum tamen eVigilatis,pe nullatenus recordamur. Artus paralytichtiuandoque successu temporis marcescunt & emaciantur ἔs scilicet fluidi fietvei appulsus omnino suppressus sit, fibras nerveas e

quibus sere omnes partes molles constantur exsiccari, adeoque emaciari necessum est; maxime si fluidorum acrimonia concurrat , verum si diath sis serosa fibras relaxet , quoniam deficiente motu mustulari, fibrae more solito nequaquam contractae , sero imbibenti excutiendo sunt impares, &languet partis perspiratio , adeoque vasa laxari & appellentibus fluidis munus contraniti necessum est ; unde distenduntur; & pars paralytica m m jorem molem excrescit. Interea tamen si nulla in sanguine fuerit dyserasia, fieri potest, ut artus paralyticus consuetam firmitatem & molem servet per aliquot annos, cum etenim sanguis totam quam habet vim ad circulandum a corde mutuetur , & per vasa magis minusve elastica, ut arterias, venas, lymphatica , aeque libere prevolvatur, nil impedit quominus circulum suum per artus paralyticos absolvat, adeoque in parte nullum tumorem procreet, & certe si pulsantem in latere paralytico & in sano exploremus arteriam , non illiusquam illius debiliorem aut minorem inveniemus pulsum ; atque errant illi qui vasorum elasticitatem ad circuitum sanguinis necessariam esse contendunt , cum vasa utcumque elastica nullum novum ea ratione motum liquiadis impertiant, atque ut norunt aquileges. per ductus plumbeos aeque libere provolvantur fiuida ac per coriaceos & vitreos. modo caetera par

sint.

Nullum sere observavi inveteratum hemiplegicum, in quo artus affecti non serent & rigidi & contracti; hemiple ci tamen qui ab epilepsia morei

sui natales ducunt multo minus rigescunt aliis. Atque . notatu dignum pendulum esse humerum, ulnam vero a bicipite potissimum decurtato horizontali.

SEARCH

MENU NAVIGATION