Disputationes ad morborum historiam et curationem facientes. Quas collegit, edidit et recensuit Albertus Hallerus. Tomus primus septimus. .. Tomus primus. Ad morbos capitis et colli

발행: 1757년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

41쪽

3a I. s. DES HAIS,

taliter flexam & digitos saepius omnes ita contractos & rigidos , ut potius

frangantur quam explicentur, atque aliquoties ungues intra volam manus foveas suas cudunt. Non immerito itaque veteres methostici paralysim aliam a laxitate , aliam ab strictura deducebant, atque erronea videtur paralyseos definitio a Neotaricis accepta , scilicet motus sensusque privatio Gum partium laxitate. Hanc autem rigescentiam deducere pronum est, ex eo quod articulorum capsulae & tendinum vaginae sua sino via destituantur , quae ' cum a musculorum motu debeat exprimi, & uberius secerni, artus inertia supprimitur. Contrahuntur vero vi sua elastica musculi flexores sortius extensoribus, quia tum numero tum mole potentiores sunt.

Frigent utplurimum partes paralyticae , quia fluido electrico per nervos influxu ro, deltituuntur, huic autem fluido caloris nativi maximam pam em esse tribuendum haud dubium nobis videtur; adde quod partes igneae desectu motus muscularis minus in artu paralytico coricentur. Hemiple-gici tamen ipsi nec frigore hyberno , nec ael tu aestivo afficiuntur. Observavi pluries manus paralyticas interdiu valide contractas, noctu Rpotissimum horis matutinis sponte explicari, cum scilicet calore lectuli fluidum clectricum hasum partium nervos pervasit, sed hoc phoenomenum saepius paralyticis pridie electrisatis accidit. . Ab aliquot mensibus observavi paralyticam mulierem a sex annis hemia plegicam e sinistro latere , in qua nisi catharsis lingulis mensibus instituatur , totum latus sinistrum mire convellitur per plures horas, ac deinde per dies aliquot tremore convulsivo agitatur : limite phaenomenum plures Obser-Varunt Authores, A merito pro epilepsiae paroxismo hunc insultum reputant.. Inde Vero nonne pronum est conjectare paralysim non a nervorum obstructione absoluta, sed desectu vis sufficientis fluidum nerveum in has partes dirigentis exoriri r unde in gravi epilepsiae pathemate partes etiam p ralytieae convelluntur.

Dogmaticae therapeiae primus canon est, ut causam morbi, quam co-. gnitam supponimus, per ejus contraria destruamus: paralyseos causa est immeabilitas fluidi nervet a cerebro in musculos & ab organis ad cerebrum tendentis : adeoque vis fluidi nerves minor quam est ductuum ejus seu fistularum nervearum resistentia : operae pretium est igitur ut vim fluudi intendamus in majori ratione quam est ne rucorum ductuuin resistentia , seu quod eodem recidit ut hanc resistentiam imminuamus, vel hanc

vim adaugeamus.

Vis fluidi nervet adaugetur, aucta ejus mese & copia 3 cum deficit

42쪽

propter inediam , evacuationes, ea analepticis, adstringentibus, cardi, cis restituitur. Si propter vigilias , labores, dolores, hypnoticis, a nodynis, quiete restituitur: verum ex ea fluidi nervet debilitate, vera non constituitur paralysis, licet ejus concursu paralysis intendatur. Eadem fluidi nervet vis adaugetur sub eadem copia , cum potentia InOtrix ad agendum stimulatur, vel cum ipsi quido velocior imprimitur motus a causis externis. Potentia motrix torpida, stupida , ad agendum excitatur pathematis vividis, ut ira, furore, vindictae cupidine, unde ab illis pathematis excussas paralyses narrant plurimi, R irasci paralyticos jubet Galenus , stimulatur & in motum agitur , potissimum vellicationibus & ltimulis physicis ut affrictu calido, sicco repetito, sinapi sinis , urticatione, cujus ope aliquot paralyticos sanasse refert Medicus Monspeliensis Arelate Medicinam faciens; iustigatione, quam Itali battitura, vocant & in hocce casu commendant i, huc puncturae ex scintillis clectricis , servor & rubefactio ex aquis thermalibus, ammochasia, &c. Resistentia fistul.irum nervearum imminuitur, si lympha tenax & viDeida, quae ipsos infercit, solvatur , discutiatur, spirituosis , aromaticis , thermis sulphureis de Barrege, Banieres, &c. apud Bigerros, de Ba-gneuis apud Gabalos, de D. Laurens apud Helvios, vel debilioribus ut de Rennes, de la Malou apud Occita nos , d'Aix apud Gallo Provinciales,&c. quae omnes si materies acres simul & viscois, rheumaticae, colicae , arthriticae, syphi liticae paralysin foveant, in aegris vividis, siccis , macilentis, sunt anteponendae. Tum thermis, sale marino setis, quales sunt Balerucanae apud Occitanos; Bourbon-Lauo in Burgundia , Bourbonne in Campania , Digne in Gallo Provincia, aut fale sontano at halino turgidis , quales de Picis, δε MonDd'Or in Arvernia , de Ste. Reine, de Murbon -I 'Archainbaut apud Gallo-Boios, de Pon es apud Nivernenses,&c. quae tum praestant, cum temperamentum pituitosum , humores inertes , solida laxa sunt. 'Hae autem aquae thermales praemissis praemittendis, ut venae sectione, catharsi, justulis aperientibus, adhibentur forma potus balnei, tum in

fonte, tum in cupa, embrochatione, hypocausto , tum earum lutum cataplasmatis instar applicatur. Rursus resistentia in fistulis nerveis imminuitur tollendo per auxilia

medico chirurgica ossa fraeta, luxata, excrescentias carneas, Ostias, tumores sanguineos, pituitosos, quibus nervi, spinalis medulla, cerebrum, Vel cerebellum comprimuntur, atque si a causa interna oriatur haec pressio, plethora phlebotomiis , abstinentia ; lymphae, seri copia , catharticis, diureticis , sudorificis, detrahenda. Cum autem hemiplegia a causis internis orta, apoplexiae, epilepsae, caro succedens , consuetis remediis resistit , atque lympham viscidam & . inertem, solidorumque atoniam pro suis principiis agnoscit, .ea utcumque hactenus conclamata , immedicabilis habeatur feliciter vel sanari, vel

43쪽

levari potest invento nuper artificio , quod electrisationem vocant. Globust vitreus circa axim velocii si me rotatus manu, vcl pulvillo confricatur, juxta ipsum extenditur filum ferreum , Vel lamina ferrea praelonga, quae fluidum electricum excipit, & si quis placentae e resina consectae , vel scabello serieeis funiculis suspenso , insistens, vel globum , vel laminam ferream tetigerit summis v. g. digitis. is vi electrica manifesta dicitur imbutus: Hunc si alter non electrisatus, vel debilius electri satus contingat , illicoseintilla lucens & crepitulas utrique dolorem punctorium inserens, vibratur: Haec elt vulgatissima eleeti satio. Si vero quis manu teneat vitrum aqua potissmum calida plenum, in qua mergatur filum ferreum electrisatum, altera vero manu scintillam ex filo ferreo cicat, is illico valide succutisur, & ea Operatio commotio vocitatur ; sunt qui nuper globum Vi reum retinis, gummatis at isque hujusce generis medicaminibus, intus obduxerunt , & inde vim resinae medicam ut catharticam gummi guttae, scammonii, diu reticam balsami, &c. in electrisati hominis. corpuS transire contendunt, atque tali methodo tres aegros a se curatos & sanatos resert D. Pivati in epistola ad D. Zanoti, cui titulus eth, Helyricitas medica; alii Vero haecce medicamina tantum manibus foveri & retineri jubent, cum electri satio peragitur , atque hac methodo ab scammonio alvum moveri testatur D. mincliter , sed experimentum Taurini , Genevae , Pariliis, Veronae, & nuper Monspellii institutum ' nequaquam eo modo succelsit.

Electri sationem simplicem nos adhibuimus per mensem unum aut alterum singulis diebus ad horae quadrantem Vel semihoram , deinde post tres volquatuor dies commotionem addidimus, quam partitam vocamus, quae scilicet a pluribus simul hominibus manu se contingentibus , & veluti rettim ducentibus excepta mitior semper visa fuit, quam si unicus homo phialam teneret, & altera manu scintillam educeret. Commotiones autem similes plures quavis die patiebantur nostri hemiphlegici. Tres hemiplegicos fautumno recenS elapso, ab artifice quodam strenuo electrisatos observabam sedulo; deinceps vero a mense Januario ad Aprilis usque medium , numerosa hemiplegicorum cohors electrisata fuit, curam,

locum aptum, & ministros suppeditante spectiniis mo Uiro D. Deide de Monthlanc, in suprema subsidiorum curia Senatore integerrimo, sepius praesentibus illustriss Medicinae Ρrofessore D. Haguenot, & Medicinae Doctore clarissimo Chaptat . ad haec autem tentamina pro sua humanitato &munificentia, nos omnes excitabat, tum impensas neeessarias sufficiebat

hujusce provinciae praefectus, Regi a privatis consiliis, omni major elogio D. Le Nain. Uiam autem electrisandis hemiplegicis praemonstraverant Viri peritissimi, ast potiis clium , anno recens elapso professor Matheseos Genevensis supra

laudatus, cuius consiliis & suavissima utor amicitia, nuper vero D. Pi-

vati, Medicus Italus, Prosessor Builoniensis D. Verati, qui felici successii

44쪽

plures paralyticos & rheumatismo ac Riatico dolore cruciatos sanaversiit; Patilinis quidem Philosophis ac Chirurgis non ita selices esse contigit, sorte

quia aegros a Vulnere vel fractura paralyticos, vel alios a causa interna hemiplegicos, parcius & rarius quam par ult, ut per duas vel tres vices, tantum electri sarunt l, nos vero qua arte huc in thera peia usi fuerimus, &quisham sue i it eventus in hac opella palam facimus eo candore, qui prO- hos viros , nequaquam novitatis illecebris delus Os , decet.

En itaque quid valeat torrens fluidi ignei, velocissimus , in nervis tenaci lympha obit ructis , laxis, quos penitiis me pervadit, & strenue titillat, & num a sera & matura quondam experientia majores succelsus expectandi sint , judicent sapientes, qui electricas operationes tentare non dedignantur.

Omnino rationalis est haec curandi methodus, electrisatione vis additur fluido electrico sopito, & nervos difficilius pervadenti, fit via vi, rum- paenisis aditus nervorum Viscidis phlegmatibus occlusi; nervis et alticitas, libertas, sensibilitas, eorum fluidis copia, velocitas, electricitas pristina restituuntur ; unda non mirum si hemiplegia tollatur, vel in inveterato &perdito rerum statu , sublevetur. Quamdiu fluido electrico per omnes nervos diffuso musculi omnes aequabiliter pervaduntur, nulla singularis contractio , quia si vires aequales aequalibus addant ut, omnia remanent aequalia ac in aequilibrio; verum si admoto digito, vel quod ptae stat, cylindro serreo, aureove fluidi, electrici impetus in datum musculum determinetur , illico musculus ille contrahitur, succutitur & repetito experimento liberatur.

Hoc speciosum es nomenum primus observavit illustriss Geneven sis Prosellat in brachio h mi plegici, scilicet pro diversitate musculorum , e quibus eliciebantur scintillae , diversas partes flecti vel extendi, ita ut quod millies repetii pro lubitu philosophi, hemiplegicus licet invitus & mirabundus,

hunc vel illum digitum abducat, adducat, flectat, extendat, aut eductis e collo scintillis renuat, vel annuat: quas observationes si quis attente pensitet, is non difficile concessurus est, fluidum electricum nervis implendis musculisque contrahendis aptiis inum esse , adeoque pro fluido nerveo habendum elle , quod probandum susceperam.

Observatio prima. Humi plegia imperfecta cum amblyopia & lumbagine. An. IT 9. mense Januario. Garouse , lecticarius, To annos nari , statura procera & habitu corpulento donatus electri sandus accessit: decem ab hinc annis hemiplegicus erat, ita ut adhibitis omnigenis medicaminibus superesset summa crurum debilitas, nec sine labore, morulis & baculo progredi polliet, oculo lateris assecti omnino orbus , altero difficillime videret, nec minuta litterarum et menta legeret, manus affecti lateris debiliter moveretur, & quasi non sua

foret, nequaquam corpora in ipsa contenta persentiret, ast tantum se

micationis obscuram perceptionem haberet. His adde Lumbaginem, qua ita. B a urin

45쪽

36 I. s. D E S II A I S,

urgebatur, ut sedens nulla tenus sine adstantium adminiculo surgere valeret.

29. die Januarii. Electrisatus est , scintillae . ex manu digitisque stupore affectis, elicitae, mox ex oculi caeci confiniis ; ad semihoram e tensa eis electrisatio. Nocte sequenti solito altius k paeatius dormivit, sepita tussi & excreatione, quae eum noctu defatigare consueverant. 3O. Iterata est ut prius electri satio. Urgente frigore latus frigidum &debile pannis calidis cubitum iturus sibi confricari curavit. Noctu oculus caecus magnam aquarum profudit copiam 3I. Iterata est ut prius electri satio, & commotionem partitam, cum aliis sex hominibus restim ducendo quinquies expertus est. Vespere pannis calidis confricatus. Februario noctu , ambo oculi multum lachrimati sunt, mane multum laetatus est, quod altero oculo acutius cerneret, imo minutulas precu suarum litteras legeret; mirabundus testatus est se in tribus paralyticae manus digitis sensum tactus recuperasse, stupidis adhuc indice & pollice, I. Februarii vespere, ut mos est. electrisatio, commotio partita, scintillarum ex digitis excitatio. Per dies sequentes abfuit. Noctes ambas praegressas anxie , & instomnis transegerat, pulicibus undique vellicitatum se reputans in medietate corporis paralytica , ast errorem

suum lumen allatum disculserat; interim se leviorem Iblito & alacriorem persentit. & haculum abjicit. . Febr. Iterata electri satio, & partita commotio. Quae ipsi visa est multo validior. Sequenti die, visum roborari, inc na facilius peragi, oculos noctu lachri mari. 6. T. Eadem ut prius. Eo discrimine, quod per biduum , motum in i tere sano corporis insolitum , velut ab angue se explicante & replicante Persentiret.

8 9. Frigore tempestatis apud se stetit. Io electri satus est & I3. ad I9. eadem ut prius, noctu lachrymarum emuxus , visus ex oculo debili, acutior , ia demum lumbago vetus omnino sanata. 23. Omnia ut prius, sed praeterea manus lateris affecti, sortior, crura omnino libera & expedita. 26. Index prius stupidus iam sentit, pollex etiam paululpm , de caetero sanus veges & expeditus , si oculam dudum perditum excipias. Aprili mense. quo haec scribo bene se habere pergit. En hemiplegiam imperfectam quidem sed pro insanabili antea habendam cum amblyopia & lumbagine in septuagenario . contra omnium spem , sanatam , electri sationes ultimae alternis sere diebus repetebantur, & vix ultra horae quadrantem extendebantur, quia aegrotantium numero Obrutis, vix ad singulos tempu, suppetebat. Ecce primum exemplum illachrymationis artificialis, cujus ope oculus

46쪽

cutior evadit ad videndum, simulque materiae medicae novum suppeditatur evacuantium genus, ab ophtalmiatris non spernendum. Mirabar in hoc aegrotante duplicem in digitis sensum , is quidem corpora digitis continua per nervos contactos percipiebat, verum ob stuporem digitorum ipsa ab invicem distinguere non poterat; digiti puncti dolebant, attamen tactus sensus abelle videbatur , qui corporum contactorum exploraret discrimina. iuger degit au Campnau. Observatio II. Hemiplegia vinosa vetus in brachio persecta cum Psellis.

Samites servus, quadragenarius , vino deditus, dudum hemiplegia dextri lateris detentus, ad nos pedibus progredi nequaquam poterat, Vix e laeto surgebat, interea linteis calidis ad pedes admotis , simulque unctis' genubus & pedibus oleo laurino cum unguento de althaea , intra dies paucos melius habuit, & ad jatreiam electricam scipioni innixus pedentelatim& aegre se contulit. Lingua paralysi imperfecta laborans voces distinctas pronunciare non poterat, sed verba ebriorum instar frangebat, ut vix intelligi possent. Brachium pendulum , uina tamen horigonialiter inflexa gerebat manum ad angulum sere rectuin inflexam, digiti vero ita rigidi, & simul contracti, ut nec manus extendi, nec digiti vi aditantium aperiri valerent, sensus autem nullus, macies in toto brachio summa , color subluteus , fri- gus qualis atmospherae, crus ejusdem lateris debillime movebatur, marcidum , sensu aliquali praeditum. 29. Die mens. Januarii. Supra placentam e resina consectam , insistens electrisatus est, & brachium linteis calidis confricatum. Ast sine ullo effe

ctus

3 o. Iterum per semihoram elemilatus est. Digiti manus minus inflexibiles visi sunt. 3I. Idem. Nec non manus & brachium pelle vervecina lanata obductaiunt.

I. Februarii. Tres priores digiti manus paralyticae extensi sunt , ct aliquatenus moventur. Simulque incessus multo firmior. Hoc successu incitati commotionem partitam adhibuimus. Cunco ligneo intra manum immissio , ut sensim extenderetur. . 3. Febr. Quartus digitus semi extensus & mobilis, crura expedita, noctu puncturas vividas in partibus paralyticis persenserat. Lingua expeditius & distinctius voces proferebat. Iterata electrifatio & commotio. 4. Accessit strenue incedens, scipionem non manu , sed brachio suppositum gerens , laetus dixit ita se valere brachio , ut ad sollium ludum exercendum paratus esset. Interim dixit sibi pedes digitos noctu doluisse , quod laurino oleo sedaverat. Auricularis manus digitus , qui prius inflexus sub aliis semper latuerat, jam sere explieatus. Color brachii ac manus ad naturalem accedebat, lamina papyracea imam ad ulnam circumposita periph riam hujus dimensi sumus. Iterata eleaerisatio & commotio.

47쪽

38 J. S. DES HAIS,

s. Melius habebat, ast paralytico brachio identidem dolebat 7. Lingua & loquela expedita, brachium prius mitella involutum, jam exti ahebat & paululum elevabat: usque ad clavicularum altitudinem, ultimi digiti manus taxiliores, magis explicati, levis in crure debilitas. Electria satus est 9. Eadem ut prius, sed puncturae leves in semore paralytico.

IO. II. I 2. Puncturae in utraque tibia, scintillas ex illius ulna elicimbant duo simul aditantes , ut acceleraretur curatio.

14. Digiti dudum sere patuli, jam stexibiles sunt, calor & color ma. nuum naturali limilis , cuneus ligneus major in dies adhibetur. Et ieiuntur ex brachio & ex cervice scintillac.

I T. I 8. Ita robusta manus evasit, ut cuneum ligneum, quem manus paralytica tenebat, vix ab adstante quovis auferri pollet. Lignei loco setareum manu comprehendit, T libras pendentem , quo satis valide mensam percussit. I9. 2I. 2S. Manus multo minorem in dies cum ulna angulum constituit, seu erigitur. Manum apud se exercet aeger, ut vires majores assumat. 27. 28. Petasum manu paralytica , jam omnino recta , e capite aufert& teponit libere, sedile hac manu gestat ambulando ; iteratur electrisatio. I. 2. Martii. Ρe talum tollit e capite satis decenter. 3. 4. Digitus auricularis flexibilior est. Cum aeger optime se habeat, iam vino se sere singulis diebus onerat. 8. 9. & IO. Vires increscunt, ita ut manu paralytica baculo armata conjugem strenue castigaverit. I 3. I 4. Venae manuum, quae nullae antea suerant, turgere videntur, ut in sanis. Peripheria brachii duabus in ima , quatuor in suprema pariste lineis excreverat. Sic sanus recessi. Aprili mense vires re coperatas , otiose deambulando & compotando adhibuit, & tum ratione frigoris hiberni, tum ratione, meri quod affatim bibere pergit, crura paululum debilitata sunt, sed vires in manu & brachio perstiterunt. Degit juxta templum multiplicantium, Scholis iv. Ex hemiple cis plures sunt, quibus crura restituuntur , aut saltem vires recuperant, cum paucis brachia convalescatu, sorte quia

plus exercentur crura quam brachia , cum utraque crura ad incedendum

necessaria sint, & unico brachio quis laborare , aut necessata sibi capere possi.

Qui partium laxitatem in paralyseos definitione reponunt, magis ex musto, quam ex nos comio scribunt, cum ex viginti antiquis hemi plericis , I9 numerari possint quibus artus aegri sunt validiis mecontracti & rigidi. Contracti inquam . seu in quibus flexores ulnae , carpi & digitorum rigidi &extensores vix unquam decurtantur. Isti autem sunt numero pauciores , curtati sunt, aut crassitie minores de xoribus. Observatio III. Hemiplegia inveterata,

48쪽

Bruu Lecticarius , s annos natus, a I 8 mensibus hemiplegia laborat, quae Balerucanis thermis multum imminuta , summam tantum in brachio sinistro debilitatem reliquit, qΗod aegre ad faciem usque attollere valet, tibiae vero sunt rigidae, & inflexibiles adeo , ut aegre baculo innixus , incedat.

Singulis sere diebus per semihoram a die 29 Januarii I7 9, usque ad medium Februarii electrisatus est per semihoram initio. additis statim seie-tionibus calidis, deinde scintillae e partibus affectis eliciebantur , ac per viginti dies hisce addebatur partita commotio. Primis diebus nulla mutatio. 3 i Januarii, se leviorem sentit. I Februarii, puncturas noctu circa genu expertus est. 3. Leviorem se sensit, & artus flexibiliores , puncturae noctu urgent. Commotionem incepimus. Φ. Baculum cui prius innitebatur abj cit , pergunt puncturae nocturnae, imo dolent pedes. 7. Brachium altius ad caput attollit, dolor ad talum paralyticum & ad genu. Electri satis musculis crurum anticis, motitabatur tibia. Scintillas apprime sentit, & aegre fert commotiones quinquies vel sexies iteratas. II. Bene se habet, horas pomeridianas ludo trudiculari, aux boules, impendit. Sicque sanus recessit. Aprili mense non omnem vim ab electri satione recuperatam servavit. Scholia. Rarissimum est hemiplegicos prima x altera die , electricas scintillas persentire . aut a commotionibus, quae pluries successive iterantur . affici. Dein vero, valde sensibiles sunt, & eas aegre serunt. Numquid hoc indicat fluidum electricum per nervos pressos , aut muco in Arctos di Lficile sibi viam facere, eamque sibi sensim tandem cudere 'Pluries observavi in paralyticis elapso anno electri Latis, puncturas non persentiri noctu primam electris attonem sequente, nisi in humeris si brachium foret paralyticum , aut in aditu partium affectarum , quasi fluidum hocce ibi magis vellicaret, ubi major opponitur nervis trajiciundis resistentia. Cum electricitas est valida , ut apud Lebeium Fabrum lapius observavi, facta commotione, inter duos tantum homines partita, nocte sequenti uictaque acutos in lumbis dolores patitur, ita ut facta prognosi raro faber ille a

vero aberraret.

Obse aiio IV. Hemiplegia imperfecta ab ortu perseverans. Petrin Ofoux, adolescens , IS annos natus , ab infantia hemiplegicus, quod pavori nutricis cujus lac sugebat, tribuebatur, multa medicamina, inter quae ammochasiam circa quartum aetatis annum , expertus

erat, brachium & femur lateris sinistri macilenta gerebat, sensu quidem aliquali superstite , sed brachio ita debili, ut nihil manti tenere posset , pollice manis infra alios digitos rigidos, immobiles & inflexos latitante, ineedebat quidem , sed aegre atque pollice pedis , sursum reflexo. 8 die Martii mensis, lucepit electri satio, & lingulis diebus sere iterata est

49쪽

est more solito , usque ad Aprilis vigesimum diem, & quarta die commotiones partitas passus est.

9. Nihil senserat. IO. Noctu puncturas in brach Io debili vividas sentit.

II. Commotiones partitas passus est. I 3. Robur in brachio enascens , puncturae nocturnae pergunt. IT. Brachium hicrassari visum est, ac roborari. I 8. Jam eo Vires brachii crevere , ut sedetis minus manu gestaret. Io. Mirabamur quanta vi malleum versaret. 2S. Pollex autea in carceratus, jam liber est , jam manu urceum aqua plenum, ad domum attulerat. I. Aprilis. Status in dies melior, punctura noctu perseverans. S. Puncturae ad extremos digitos paralyticos manus repunt. 9. Pollex pedis iunaturalem statum s ponte rediit, incessus facilior evasit. Manus digiti ste-xiliores , brachium mobilius; pondus viginti librarum libere movet I T. Pondus triginta librarum movet. 3. Sanus abiit, & brachium sensibiliteres pinguefactuHI. Jam arte manuali victum sibi parat, quod hucusque nequiverat. Observatio V. Hemiplestia ab ortu cum psellisino.

Antonius Picara, Monspessulanus , e vico D fere, I9 annos natus, a secundo aetatis anno hemiplegicus , genua anchilosi conti acta , manumcjusdem lateris contractam immobilem , pernionibus mire tumidam , riugidamque gerebat, hanc ad mammarum altitudinem difficillime ferre poterat s electris ut iis suit sub finem anni I 48, intervallis dissitis, tempore saepe pluvio, ad I 8 vices circiter. Scintillae ex parotidibus, & cervice pluries elicitae , ut lingua blaesa solveretur di inde ita bene se habuit , ut ab aliquot mentibus manuali opificio victum sibi paraverit. Lingua

Vero, utcumque per mensem unum & alterum noctu potillimum ptyali Draus electricitate concitatus fuerit, nondum erat latis expedita. Scholium. En novum medicamen si a lagogum, ex quo majorem successum expectare fas erat, scintillis scilicet ex lingua, & juxta aures elicitis noctu sequenti uber crat filivae proventus. Perniones intra biduum ab electricitate evanuerant, quod prior eXpertus erat illustriis amicus D. Iallaberi, & in aliis etiam experti sumus. Mirum quantum valeat electricitas ad oedemata pedum resolvenda, apud artificem qui primus iatretam Mons pelli exercuit electricam , dum pater i sius sexagcnarius cedematosas dudum gerens tibias , aegris electri sandis operam navaret, ipse intra paucos dies fanus evasit. Memini Doctorem Medicum , tunc temporis, ibi adstantem scintillas sibi elici curasse, ex varo vel tuberculo rubro, quod in manu gerebat, atque intra aliquot minuta ita sensibiliter intumuisse varum , .ut non obscura

suppurationis instantis ligna praebuerit. Non praetermittenda Baptistae Granire Monspessulani historiola. Hic no-vennis erat, & ab incunabulis lapsum passus, unde elumbis evaserat, ita ut non nisi subalaribus sulci mentis innixus progredi posset, simulque pedes introrsum flexi, externo tantum latere inter incedendum terram pre

50쪽

mehant, totum corpus inter subalaria illa sulcimina vehit eampana super axim sustentata, movebatur, a 2 Martii ad I 3 Aprilis II 9, semel in die electrisatus, eo devenit , ut pedes noturali quoad situm & positutam , statui restituti sint, calorem recuperaverint, & aliquam vim, ita ut inde unico subalari baculo, hine vero simplici baculo manu gestato. &pedibus multo ficinius innitatur, S sat velociter procedat, corpore toto expeditior. Pluries experti sumus in Antonio Reaia δι in R M. quod scintillis ex altero musculo tolli sterno mastoideo elicitis, estissime caput horizontaliter versus latus oppositum verseretur . non secus ac si sigillo automato filiope traheretur, quod animi gratia adstantes repetere amabant, ipsis aegris ridentibus , unde verus illius musculi usus quem flectendo antrorsum capiti aptum credebant, satis evidenter demonstratur. Observatio VI. Immiplegia in epileptico. - ritas , octodecim annos natus , Fahri ferrarii Monspessulani filius, ex variolis circa tertium aetatis annum . incidit in hemiplegiam dextri lateris:

aquae halerumnae stultra tentatae suerant, latu' dextrum macilentum Amrophia consectum est, manus juxta carpum inflera, aflgulum eum ulna

aeuium efficit, digiti quidem immobiles , R in se invicem appressi , non tamen multum rigidi, sed seigidi & paululum eontram, sentu motuque, ut brgerium . destituti. Tibia ejusdem lateris exsucea Digida, paululum brevior, unde claudicatio. Uerum quod prius , . pueritia adolescens ille frequentissimis epilepsiae persectae paroxysmis eonvellitur 1 ita ut ter vel quater in die , & pluries , quavis septimana eos patiatur, simulque mensti a stupida & hebes , ut non nisi monosyllabis respondeat. Patris precibus exoratus D. Deide plum electi isti duin suscepit Ia die Februarii 3 49. Primo triduo nihil sere sensit, & immobilis ae stupidus ne verbum quidem protulit. Is die, facies minus superciliosa suit, Re Icintillas vividius sin fit. P . Noetu pruritum in partibus affectis sensit, R inde eommotiones ad.

hiberi jussimus, scintillis ex collo, manu, carpo elicitis. I 8. Pater ipsus comes, laetus accessit & gnatum minus esse melancholitum apud se, reis tulit. sto. Jam facilius firmiusque incedit, ct manus digitos paululum e plicat. 2I. Noctu paroxysmum erilopsae expertus est more solito, si dimicum. 26. Alterum expertus est , sed multo breviorem se o, R ex o nullam capitis gravitatem , ut mos erat, retinuit , de caetero brachium ex pessitius movebat, & firmius incedebar. Interea ferulam ligneam interiori manus alligavimus , ut sensim in rictum exporrigi posset.

9 λ Is Martii. Epilepsiae parox sinum, sed 3 vel 4 minutorum, L .vissimum expertus est, qui miris modis per horam aut semihoram eon. elli solitus erat. 24. Nunquam antea manus usum expertus summa eum voluptate petasum rapite dimovit, venae partium paralyticarum conspietiae evaserunt i expeditius artus movet, ' hilariter ac tordate loquitur, nec ullum toto residuo mense epilepsae parousmum experituri

SEARCH

MENU NAVIGATION