Disputationes ad morborum historiam et curationem facientes. Quas collegit, edidit et recensuit Albertus Hallerus. Tomus primus septimus. .. Tomus primus. Ad morbos capitis et colli

발행: 1757년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

421쪽

THEs Is I. ΡLeraque horum , quae longa serie enumeravimus mala , satis crudeliter per totum grassantur corpus, & aliis simul accessoriis, ingravescentibusque concomitata furoris ακμήν, ut facili negotio aegrotantium vitae truculentum ponere terminum valeant, ni susscienti statim generosorum remediorum exhibitione tot pessimis Lbviam veniamus insidiis. Magnis autem morbis magna debentur auxilia , quae atrocitati illorum resistentia omnimode & totaliter eorum collidant, atque radicitus enerveo nocendi vires. Morbis vero , qui magnas egere radices, totam medicamentorum classem vix efficacius opponere remedium Salivatione Mercuriali, in republica medica tritum fere est. Haec quippe Mercurialia intellige per omnes corporis seruntur latebras, obstructiones solvunt pertinacillimhs, s mina morborum seroso involuta latice ad oris , fauciumque praecipue , deducunt glandulas , & buccas copiosa irrigant saliva. Salivationis vero triplex esse lolet acceptio : Alia nempe est Symplomatica, quae aliis superveniens morbis illorum augere solet exorbitantias, ita , ut in pejorem deveniante fatum aegri, tum praeter erosionem adjunciam glandularum saliva- Iium magna insimul prostratione virium dejiciuntur iniseri. Crisica secundo ponitur loco, quae aliorum quandoque morborum comes accedit, S. sermenta tam chronicorum quam acutorum peregrina, virtute naturalis in sanguine aetheris subacta, per excretoria salivae organa majori, quam alia in parte, projicit effluvio , ut sublata hoc modo causa cesset quoque malum ; quod si totaliter equidem non statim fuerit ope illius eradicatum , symptomata tamen, insigniter quae antea saeviebant, non parum de solito remittunt surore, ut recuperatis deinde succissive viribus ab atrocia morbi liberentur aegri, sanique evadant. Quam salutarem observarunt in scemina phthisica M. A. N. C. in dec. 2. anu. I. obf. I 22. Atque in aurium tinnitu in viro literato ab usu acidularum egranarum dec. 2. nim. 3. obf. I73. Tertia tandem species Medica vocatur salivatio, quae a prudenti Medico in multis ceu necessarium adhibetur auxilium, & usurpatis certis quibusdam remediis ex proaeresi quidem excitatur, ut peccans materia morbosa sero innatans ad eandem salivalium deducatur regionem , surasque tali excludatar modo. Masticatoriis S apophlegmatisantibus quidam hanc tentant m delam , fluxum dum in vicinis ori tantum procreant partibus: Quoniam vero hoc in casu illi solummodo ab obstructionibus liberi evadunt tubuli, qui circa ambitum oris fauciumque internum iis antea erant obnoxii, neque per totum seruntur corporis ambitum, Particularis, saltem audit Sah tio. Qualis ex spiritu a poplectico sorti naribus admoto suborta unice profuit in catharrho narium molcsto, ex Olfactu rosarum recentium Oriente. M. A. N. C. Dec. 2. m. obf 22. Ultima vero, quam jam intelligo, illa est eva-

422쪽

cuatio, qua mercurialia medicamenta totum corpus perreptantia copio sunt salivae proventum excitant, salia maximopere infringunt, obitructionesnque tollendo nocentem illam ex omnibus & minimis quoque latibulis cum salivoso larice educunt materiam , & haec Universalis et t. Quam rite ut explicare , utilitatesque exinde propullulantes pro tenuitate inca considerare pollim , in salivae prius originem & naturam , quasve vehat particulas inquirere conducet, ut eo melius illorum effectus operandique modus, ct quinam hac methodo curentur morbi, innotescat.

Simulac igitur tota purpurei cruoris massii indesinenter lege circulationis, nunquam, nili cum ipsa vita, interruptae, per omnes undique corporis transit Partes , ubique pene , Vel in quam plurimis, singulares de se pro differentia organi secernentis discrepantes projicit humores. In ventriculo liquorem gastricum; in hepate bilem ; in pancreate succum ideo pancreaticum dictum ; in rc mous urinam ; in cerebro spiritus animales; in auribus cerum en ; naribus mucum ; ozulis lachrynias; ves eis seminalibus semen &c. ut potiores tantum enumerum secretiones, continuo segregat ac deponit. Eadem quoque ratione arterias undique dispei fas perreptans sanguis Psubit etiam illas ad interiores pharyngis, laryngis, burcarem , & quotquoUcircumcirca reperiuntur glandulatum maeandros perducentes vias. bi pro varia tubulorum, quos transire cogitur, amplitudine varios quoque &ialiquatenus inter se alienos , seu diversos secernit liquores, salivam constituentes. Ut eo melius autem illius intelligamus ortum, aliqualem harum partium descriptionem praemittere necessum est. Ex cordis itaque sinistro ventriculo elapsus coccineus ille vitae thesaurus truncum arteriae aOrtae ingreditur ascendentem, usque dum per ejusdem ramum carotidis externum ad glandulas intra maxillam inferiorem reperiundas deseratur, quae crassae atque rotundar, in progressu discontinuatae, inter maxillam & lingua: musculos ad mentum usque protenduntur , & praeter carotidum , jugularium , nervorumque ita signes ramos in proprium vas, quod e minoribus subinde ra mulis in alveum cxtenditur, intra gingivas utrinque terminatur, & ductus , ab effectu, salivalis, ab inventore, marthonianus dicitur. mirim nomis rimiograph. Cip. 2I. Ad linguae latera utrinque alia oculos ncurrit glandula conglomerata, sub lingualis appellata, oblonga paululum, dia tuique huic priori lateraliter vicina, adeo, ut per multum tempus una eademque cuin maxillaribus fuerit habita, cum revera tamen membrana investiente ab invicem distinguantur. Ex hujus etiam minoribus, quibus constat, glandulis pari, ut antea , modo subtiles emissi surculi pedetentim in proprium terminantur truncum excretorium, qui recto ductu illum ma

thonianum comitatur, & sub iisdem, uti ille , papillis intra gingivas , in tremitate maxillae inferioris, suos emittit rivulos. Hic a primo suo in-

ventore γ

423쪽

DE sALIVATIONE MERCURIALI.

ventore, Casp. Bartholino, Bartholinianus vocatur. Coi p. Bartholhi. Thoni. . de ducti fulivali hactenvi non descripto p. ia. Et ambo hi canalch simul sumpti vasa salivalia inferiora audiunt, loco hoc distincta a superioribus. alae in fovea pone aures sita est parotis conglomerata, jugularium, carotidumque exteriorum externis ramis irrigi a , ct magnis ac copiosis nervis praedita, e conglomeratarum numero est, quarum singularum rivuli in unum alveum confluentes tandem communi ductu prope dentes molares in os hiat. Nic. Simsuu Observ. Avatovi. 3. iq. Quae intra Oculorum orbitam inter musculum oculum abducentem & ossis iugulis partem supremam sita est glandula surculos suos in unum cogit duclum, qui recta prope os maxillare deorsum tendens prope molarem dentem secundum , si a post rioribus & superioribus numeraveris, in os se exonerat, atque ita tribus vasis salivalibus quartum superaddit. Aut u. Nuc de tactu Salmili novo cap. I. Si praeterea addidero , glandulas stomaticas sine numero reperiri , quae enim in buccis i unt, totam illarum regionem occupant, sursum deorsum. que oris cavitatem ambiunt, a quibus oriundi ductuS non uno modo procedunt. Linguae latera sub linguales occupant, quarum excretoria vasa sibi invicem parallela exilibus rivulis, ossi is vix conspicuis, per tunicam, digiti sero a dentibus distantia , hiant. Tota palati caro conglomerata glandula tonsillis continuata est, quarum innumeri exiles ductus membranam cribri initar pertundunt, ex quibus omnibus mucum incile explesseris Una nimis sere Anatomicorum consensus est, glandulas in genere nil, laliud esse', quam continuatos tum vasculorum tum nervorum varie inter se contortos canaliculos, qui multipliciter ac diversimode ita conglomerantur in cincinnos & peculiaria constituunt a reliquis distincta corpora , vasis suis excretoriis dicata. IIas igitur alluens sanguis poros ibi invenit caeteris constantiores ac solidiores, ratione figulae plane ab aliis dii serentes. Hossus ire non potis est, nisi a pressione subsequentis partim liquoris quoad

minima discontinuetur, partim a spiritu una animalium vigore ac velocitate subtilissetur, atque magis liquidus nat, ut pio modulo recipientium vasculorum melius transire potiti. Haec enim ratio videtur esse, quare pluribus numero nervorum surculi S circumsepiae sint glandulae, quam vel ad motum , vel sensationem impendere opus habeant. In glandularum vero interstitiis a conjunctione vasculorum relict- ceitus simul rotare videtur aetheris subtilissimi , omnia moventis , vortex cujus ope sanguini a filia enti alius omnino inducitur motus , ut varie quidem , placide tamen, agitatus appropriatas ex suo gremio tum porulis & ductibus glandularum , tum similem quoque aetherem v clientes particula S demittat, alias vero minus congruas excludat venisque remandet: Non enim quaelibet participae

424쪽

sanguinem ad tot diversas glandulas derivatum ubique invenire poros, quoad minima etiana, ratione soliditatis & magnitudinis , vel figurae inter se differentes ; & in specialem praeterea aetheris subtilissimi , ob eandem eausam

variantis , vorticem impingentem alio semper assici modo. Unde non poteth non, quin in singulis etiam recensitis vasorum salivalium glandulis singula. res quoque, ac inter se plane quoad omnia non convenientes particulas secern it. Alius enim erit liquor ex glandulis maxillaribus internis eructatus ;alius ex sub lingualibus a itidem ex parotidibus alius ; ac e nova circa canthum oculi externum sita glandula exstillans humidum variat Sc. Variati licet ae divetii hi sint humores, in oris cavitatem omnes tamen simul in unum confluendo alium az novum prorsus constituunt liquorem salivae titulo insignitum, de omnibus omnium particularum generibus participantem. Omnibus omnium particularum generibus dico, quod ab infinitis illis & diversissimis glandulis omnino expectandum, in quarum ara fractibus majorem nactus superficiem , dum in angulos impingit, modo retroagitur , aliaeque ejus particulae dum se pororum figurae accommodant, aliae cum illorum figura conveniunt, aliae ob rigiditatem vi sibi viam parant, &c. elabuntur, & in singulis glandulis peculiarem humorem , done , omnibus confusis salivam, producant. Qui a polleriori haec confirmata, ac variis exisperimentis comprobata videre velit, ille , cum hic ex pro sed , id non agamus, adeat Ant. Niuc . de Saliva Capite a. Ant. de Helis obf. Med. 88. Tu Es Is IV. Ut hujus itaque, de qua sermo suit, uberrimae protrusionis sive salivationis mercurialis indolem selicius detegam, in hoo naturae mons rum , ut audit D. G. Fontano , de Medic. Avithermet. Sect. 3. cap. 7. paulo penitius inquiram oportet, si in antecessunt monuero, per mercurium hic non intelligi Paracelsillarum principium, sive liquorem acidum, permeabilem, penetrabilem, aethereum ac purissiinum, a quo sit omnis nutricatio, tensus motus , vires, colores, senectutisque, praepropere retardatio , cum ipsis fatentibus hic ex mittis corporibus beneficio chymiae erui nequeat, sed a mercurio minerali differat et sentia, proprietatibus & actionibus. I. Begnis. Tyrocm. IFm. lib. I. cap. I. Nec etiam mercurium philosophorum,

quem mentitui philolophici & lapidis philosophorum materiam esse perhibent adepti; qui solvat argentum & aurum , nec separetur ab illis in aeternum , sicut aqua mixta aquae, qui habeat in se sulphur incombustibile, fixum, bonum , albissimum & rubeum ; sit calidus & humidus ; corpora dealbet ad crythallinam serenitatem. Vide novi in ramen ta 'imicum de Stilphure. Cum lunam philosophorum . sive eorum mercurium , qui mercurium vulgarum dixerit , aut sciens fallat, aut ipse fallatur. Vid. Arcanum Hermeticae Philos bis opus g. 4 . tu Bibliotheca Chemica contracta Nath. Albiuei. Nec denique illum corporum , resuscitatum S metallicum dictum. Non quod

425쪽

DE sALIVATIONE MERCURIALI. 4i3

hic illam controversiam meam faciam , num ex persectis & semimetallis talis

elaborari possit, numque ille sit novum artis productum , an vero pars constituens & componens concretum Z De eo enim Alchymistae cum haei nus inter se non conveniant, nec tanta copia parabilis sit, ejusque usum pretii valor non concedat, nec hactenus tot de eo prostent experimenta, imo sint, qui illum salivationem inducere negent. M. DImulgerim Chim. Ratio lib. I. Sin. 4. cap. I. Eo misso, intelligimus corpus minerale, mobile, fluidum, ponderosum , quod ab invicem separatum in innumeros tenuit Γ-nios globulos dividitur, qui prompte rursus coeunt, coloris ex caesio - albicantis, quod mercurii vulgi, seu argenti vivi ordinario, nomine venit.. T H E s I s V. Mineralis iste liquor & aqua manus non madefaciens in fodinis reperiundus, vel virgineus, vel planus est. Virgineus eo nomine superbit, qui vim ignis non sensit, sed purus putus in fodinis reperitur, vel destillat in dina guttatim & nonnunquam copiose satis profluit; vel qui sine magno labore iota dilutione e terra eluitur. Acta Anglicaua anno I 6 viens Aprilau. I 669. mens Decemb. Disses 'aber Lit man attia ossi ei fabro, disses das Nechsilbra in deueu Siseraechen gebrochen, odere , gessiegeu , Luter alis et- licheu Stusteu, Neuri mau daraue e Magen , retro est. Item : Maii fudet gessiegeu Qvec siser , nichi allam ganta und gar au Gemit una Farbe, me eiuroth gitiden Erta , Aude atix bi1 Deileu Die das Lebea farbone Siler- via. Petrus Albiuus Messinische Beri Chroviris c. i6. plura de his vide in Modestu. Ea seu Probierbiichi. pag. I I. Planus ille est, qui ab igne impulsus prodit e sua minera , quae minerae multum variant. Minium & schii tus, hujus metalli matres nominantur, quandoque in lapide Icis lili cinereo bractearum more , quandoque in lapide metallico candidissimum latitat. Otius IVormiusia Mus o lib. I. f. 3. cap. 8. Modum separiationis lege sis apud G. E Lobne sinI Berint vom Serdisere Agricolam L. 9. Otii Borrichii Metallistae Probo er-

us. 3. 48. & pallim apud Metallurgos. TREs Is VI. Antiquissimis Arabum in cutaneis affectibus hydrargyrum in usu felicissimo successu fuisse cum adverteret Carpus , chirurgus, primus eo in lue v nerea eradicanda usus esse perhibetur Dami. Senueritis Pro. Irim. 3. lib. s. pari. q. c. 2I. Cumque copiosae salix ac profluxu cura absolveretur, qua vi id praestaret, quaesitum est. Suas secere alii veterum , recentiorum alii Opiniones , prodigiosam naturam huius enodarent: Secus enim si facerent,

se potius naturic historiam quam scientiam consignaturos esse , facile vide-hant. Non infimi subsellii auioribus frigidum esse hydrargyrum perplacebat. 1. Quod docente Aristotele ex vapore fiat aqueo, aqua autem sit summe stigi-

426쪽

414 ALBINI ET DE II ORN,

d a. a. Quod tactu frigidissimum deprehendatur, & calefactum subito re.

frigescat. 3. Quod mercurius omnium metallorum , excepto auro, sit ponderosissimus , cujus gravitatis nulla alia causa , quam frigus esse possit, caratione , qua a calore oritur levitas. 4. Omnes ab eo producti essectus sint frigidissimi, paralyses, nempe a poplexiae, lethargi, alitimata, catarrhi suffocativi , yc. s. Ab argento vivo corpori illata , nocumenta potissmum calidis curentur , nempe discutientibus & sudorem moventibus; remedia vero morbo contraria esse debere. 6. Quod affinis valde sit plumbo, ita ut occulto quodam naturae sensu ad invicem feramur, λ mutuo quasi consortio gaudere videantur; imo mercurius vivus per se alias mobilis valde& fluidus in perfectum plumbum , hocque vicissim in verum vivum accurrentem mercurium transmutari possit. Cum vero plumbum vel exterius corpori admotum , vel intus datum insigniter refrigeret, argentum etiam vivum propter illam , quae intercedit, natui ae familiaritatem , simili praeditum esse facultate. 7. Avicennas etiam in limiae ab hausto mercurio momtuae corpore, sanguinem, Petrus Aponensis in corpore pharmacopaei, a simili causa de nati, eundem circa cor invenerint coagulatum , ab excessu frigoris mortuos. Cui placito Avicennas, Averthoes, Aristoteles, Albertus Magnus, Palmarius, Rhases, Fallopius, Forestus, parcus, Matthiolus, Fernelius , Libavius, & nescio qui non alii, favent. Si non plures, ce

te non pauciores sunt, qui hydrargyrum calidum esse contendunt. I. Quia mercurius multum aereae substantiae habet admixtum , teste Ari tete lib. 4. Meteor. cap. 8. Cum autem aer calidus sit, y praedominium prae caeteris elementis ejus in mercurio vigeat, c& illum necessario calidum ecte. 2. Mobilitas mercurii calorem arguit ; quemadmodum enim frigus omnibus tomporem affert, ita vicissim caliditas corporibus agilitatem impertitur. 3. Quia solidissima & durissima corpora destruit; corrosio vero omnis a caliditate dependet. ψ. Non solum pituitam in corpore nostro attenuat, colliquefacit, copiose per sputum educit, sed & quoscunque tumores duros emollit, discutit, resolvit. S. Quia omnia ex eo praeparata pharmaca , nempe mercurius sublimariis, mercurius praecipitatus, turpet hum minerale, spiritus mercurii, mercurius vitae, mercurius dulcis, mercurius diaphoreticus, culidissima censentur, cum vel violenter corpus turbent, exagitent, &a saburra noxiorum humorum liberent, vel potenter sudorem moveant,& per insensibilem transpirationem serosas superfluitates educant. Ita sentientibus Galeno, Rhase, Fallopio, Caesalpino, Vido Uidio, Paracelso,

Basilio , Ualentino, &c. Matilitas Ungerus vero Ahatomiae Stagir. Mercurii lib. I. in mercurio crudo mixtas facultates, calidas nempe & s rigidas agnoscit, ratione diversitatis partium materiae, quarum nonnullas concipit admodum tenues, puras, subtiles, ac spirituosas, quasdem crassas, terrestres, socculentas atque impuras; ratione priorum, illum incidere, penetrate, attenuare, liquare ac resolvere; Ρosteriorum autem ratione ponderosum esse, repellere, refrigerare. In mercurio chymice praeparato isti-

427쪽

gidam qualitatem penitus sublatam esse, & propterct esse calidissimum. Quibus mercurius frigidus est, iis placet, ab intentis lima frigiditate ab extremiq& externis membris humores in altum corporis pelli, atque ita salivatione reddi. Eullachio Rudio de in6rbis occultis placuit heterogeneis & diversia

naturae partibus constare mercurium, calidas tamen praedominari, quae attenuatae ad minimum caloris serisum fuliginis instar abeant in sumum , humoresque attenuare, ac propterea purgare per alvum, sudores, os, illudque omne caliditati tenuium partium adscribit. Unetero l. c. Ivlarcurio quoque inesse occultas qualitates , seu proprietates , a quibus mani reuae regantur, rationi consonum videtur, nec credit facile quem dicturum caliditati aut frigiditati soli tam stupendos effectus adscribendos esse, sed credibile else, cum evidentibus illis in mercurio qualitatibus una occurrere occultas , non quod illarum omnis actio prorsus otiosa sit, sed quod principalis Rendi vis sorinoe specifici, seu substantiali, in mercurio abditae, secundaria vero ac minus principalis primis qualitatibus, quarum minitterio , ceu singularibus quibusdam & accommodatis organis, forma illa interdum utatur, siit a stignanda & attribuenda. Daniel Senueanus Operum Trim 3. lib. 6. pari. cap. 21. Salivationem fieri vult, quod mercurius nervoso generi sit infestus, ideoque per nervos ad cerebrum repat, eo secum vitiosos humores ducat, illunaque una cum iis natura & cerebri expultrct expellat, & in fauces detrudat, unde salivatio consequatur. H. Mercuriali causa salivationis eth, quia aer & spiritus , qui colligati sunt in materia mercurii excocta , ubi. lini mentum a calore naturali attenuatur & dissolvitur, erumpant, perinde ut erumpunt spiritus e bombarda, erumpentes trahantur & ingrediantur in arterias & venas ; & cum eorum natura sit, ut serantur sursum , ea propter Ilatim atque elapii sunt, veluti vinculo soluti, efferri in caput magno impetu , secumque ducere plurimos vapores , in capite eliquare & attenuare humiditates; ut eliquatae per os dilabantur , secum etiam in caput evectos vapores convertere in aquam , quae

deinde per os defluat, & illud copiolum sputum efficiat. Medicin. Prare. Iract. de Morbo Gallico I p. 6. Tu Esis VII. Quatuor sic dictis primis qualitatibus corporibus analogum nihil inesse, sed meros esse percipiendi & quidem confusos mentis modos, in ea ex lege

conjunctionis ejus corpore occasione tremoris nervorum excitatos , qui

praepostere ipsis corporibus tribuantur, sanior philosophia docet. Totum quippe negotium in mero respectu & relatione situm est, ita, ut si quae corporum particulae solito vehementius nervaceas corporis nostri fibrillas vel mediate, vel immediate quatiunt, vel illorum tremori obicem ponunt, illa calida, haec frigida dicantur, adeo ut praeter majorem, minoremve motum , quem habent comparative ad corpus nostrum , per has qualita-

428쪽

tes, in mixtis naturalitas reperiatur nihil, eoque tota a tot seculis indecisa redit quaestio ; An mercurii particulae motum in corpore nostro augeant , vel imminuant. Ea mercurii natura deprehenditur, ut a calore promptissime ejus particulae secedant ab invicem, & sub forma vaporis obe rent, sed eo remittente denuo congregentur; ut a salibus, aliisve prompte discontinuetur, iisque, ceu vellere obductus vel solidarum subeat poros, vel fibras discindat, inflammet, deObstruat , vel etiam demulceat pro nan ra salium , aliarumve, quibus cum coiit. Sed corpus nostrum omnis generis salium promus conitus est , associ ibit igitur modo plura , modo pauciora salia, modo unius speciei, modo diversorum generum, modo magis, modo minus corrosiva , iisque onustus, vel in solidis haerendo corrodet, inflammabit, &c. vel varias pariet praecipitationes, coagulationes , vel minima pererrando deobstruet, resolvet, incidet, adeoque corpori jam labem inseret, vel nimio suo motu , vel nimia quiete vellicai.o, lacerando; vel auxiliabitur illi resolvendo , deobstruendo, corrosiva salia

educendo, & ut uno verbo rein exprim/na, modo refrigerabit, modo excalefaciet; modo proderit, modo oberit; erit venenatus & non venenatus ; erit calidus, erit frigidus. Non itaque mirabimur tantum gravissimorum scriptorum dissensum , quorum nonnulli ab utrisque in causae patrocinium allegantur. Nec mirabimur, in utramque partem tanta cum vero- similitudine sententias illas propugnari. Examinentur utriusque rationes, illae vel ad rem non iacient, vel supradictis conciliabuntur. Ex quibus, quaeso, datis, ut quae pro frigiditate faciunt, examinem , I. mercurium uvapore aqueo fieri concludemus, quia facile in vapore resolvitur. Sed ita

omnia salia volatilia & spiritus ex aqua producentur; num, quia fluidus est Sed ita gypsum in alieno bullas agens non terra, sed aqua erit, nouenim obstat, si dixeris, ab igne id moverit ita moventur nimirum mercurii particulae ab igne aethereo isto, non alio discrimine, nisi, quod is in senius , ille in eos non incurrat; sed quis dicet, . illas absolutae rerum veritatis criterium esse ρ a. Ideone est frigidissimus , quia tactui talis apparet,& calefactus subito refrigeratur 3 Certe id commodius in spiritum vini quadrat, aut verius de salibus volatilibus, quae in ipsa etiam sublimatione oppido refrigerantur , dici posset. Nec refrigerationis celeritas magis frigiditatis indicium est, quam ejusdem tarditas caloris ; alias certe plumbum sor et calidiissimum. 3. Omnium metallorum sere gravissimus est. Sed inde non putem concludi posse, esse etiam stigidissimum: Essent enim alias falia lixiva, quae in aqua subsidunt, illa magis trigida , quae tamen juxta illorum placita est frigidiissima ; esset aurum omnium frigidissimum , quod tamen inter cardiaca passim ab iisdem resertur. 4. Producit effectus dictos frigidissimos , sed eos etiam producit nimius solis ardor, spiritu osorum ingurgitatio, nimius motus, atque ira, Sc. quae aut erunt frigida, aut illi est eius ab alia causa, quam frigiditate, dependebunt. S. Atque proinde medicamerata ad noxas mercurii averruncandas usurpari solita non quia

429쪽

DE SALIVATIONE MERCURIALI. 4v7

quia calida, sed quia aliam illasti causarn tollunt, juvant & adhibentur.

6. Guudeant mercurius es plumbum occulto quodam naturae sensu , seruntur ad invicem , li inde ejusdem indolis esse concludere liceret , fulta . quae pio nitillime in aqua solvuntur, aut erunt frigidiis ma, aut erit haec calidi istina ; aut etiam tenendum erit, ea, quae se invicem refugiunt, contrariis elle donata qualitatibus , itaque mihi incommiscibilitatem spiritus vini & olei terebinthinae explicari rogarem. Tacebo jam, quae de transtmutatione paci curii in f iturnum , & vice versa addi pollent. T. Sanguinem coagulavit, coagulatur idem ab aqua sorti, non vero coagulatur ub aqua in venam injecta, quod fieret, si frigiditati coagulum sanguinis deberemum Tanto autorum numero non pauciores opponuntur, & saepe iidem , assido , quod in rebus physicis nullus autoritatis sit valor. Caliditatem me curii I. ex aereae substantiae admixtione, qui arguunt, sine dubio recordabuntur, aerem caloris atque frigoris vicissitudinibus obnoxium esse , & praeter congeriem omnis generis particularum circa se modo magis, modo ni inus motarum , & globum terraqueum velleris initar ambientium nihil esse, R ex intensioris rem illiorisque motus ad nostrum corpus relatione frigidun. , vel calidum, hasque qualitates illi extrinsecas essese nec ab earum admixtione mercurium calidum fieri polse. Imo si mercurius a praedominio aerearum: particularum calidus elset, hoc non per se foret, nisi aeris & mercurii pamticulas e usdem generis & naturae esse asserant, quo facto non magis dicipodet, ab aerearum particularum praedominio mercurium esse calidum, quam aerem a mercurialium particularum admixtione talem esse. . 2. Mobilitas me curii non magis in illo , quam in aqua calorem arguit, ostendit solummodo mercurii particulas moveri juxta se , illas esse glabras & laeves, nullibi cohaerere, ut a minimo corpore a sua statione deturbari possint, quae omnia obtinent sine calore, dummodo fibrarum nostri corporis tremorem nos augeant. 3. Nec competit calori illa penetratio etiam mctallo 'um, quae a solo particularum motu A praxitate dependet,. ita ut minimos porc S, promtiis me subire, & per minima interstitia oberrare possint. Cujus rei si calor causa foret, quid impediret, quo minus lignorum, corii yc. por consumeret & destrucret. Nec corrosio aliud quid est , quam ita minis partium disclisio, quae acumini particu 'arum, quale quid in cultris Videmus, , aut etiam incursui earum particularum , quae in suo motu magis esse perseverant, quam illae coMyorum lix quiete, in acceptis serenda est. 4. Pituitam itu

corpore non attenuat, nisi vel quatenus a calore corporis actuatur, Vel sulibus associatur, ea ratione . qua manus vel solae, vel cultro armatae dif-stingunt discinduntque corpora , hoc solo discrimine, quod mechanica haec in sensus incurrat, illam vero ratione tantum assequamur; uale quid etiam S. de mercuriis varie praeparatis tenendum , quod latius ex infra dicendis patebit. M. Via raro , physico Halae Saxonum ordinario , qui duplicis generis, teprestres nempe & tenues, tot diversiarum Operationum. causas , particulas concipit, Daniel Senuertus optime opponit, nullum

430쪽

it ALBINI ET DE HORN, ,

hactenus repertum esse Chimirum , qui partes diversas in mercurio monstrare, & arte ex eo separare potuerit, cum totus sit homogeneus, & Vel t

tus avolet, vel totus maneat, & quocunque modo praeparetur, tandem totus homogeneus reviviscat. Prax. med. tom. 3. lib. 6. Ian. q. cap. 2I. inod laudatus Ungerus sensitIe videtur , dum ad occulta quae mercurio in sint, proprietates confugit. Nempe omnis ejus explicatio huc tandem redit, ut sibi mercurii indolem ignotam & inexplicabilem , k qualitates primas insuH- cientes esse fateatur. Quod etiam Sennertus subinnuere videt , qui salivationem mercurialem explicaturus, postposita qualitate calida , cui in antecessum patrocinatus erat, ait, hydrargyrum nervoso generi infestum esse , ' propterea per nervos ad cerebrum repere , vitiosos humores eo secum ducere, a natura & expultrice cerebri expelli, in fauces detrudi indeque salivationem sequi. Haec enim, si attente intueor, ad oculum ostendunt, magnum hunc medicum nihil qualitatibus tribuisse, adeoque nudam rei historiam narrare voluisse: solum enim quod , non ve ζο quomodo.

Lat, commentatur.

Antiqui, cum per primas qualitates rerum naturaI explicatum irent.

quas saltem ab effectibus & actionibus cognoscebant & distinguebant. adisparibus hydrargyri effectibus, non solum in diversis, sed in iisdem quoque per varia tempora corporibus , in opiniones tam diversias secesserunt. ut alii illum frigidum , calidum alii esse sentirent, quibusdam venenatus esse censebatur, alii illi inter alexi pharmaca & antiloimica non ultima dabant ubsellia. Hinc per tot secula cruditorum elusit cognitionem 3 ingeniorum studiorumque varietas effecit, ut in alias identidem inciderent cogitationes, quarum aliae cominus, eminus aliae scopum seriebant. Mercurius lapis lydius erat , ad quem principiorum suorum valorem explorabant. Nicolam Leviori prodigiosam metalli naturam explicaturus , sal alcati volatile esse scribit; tanquam certum enim supponit, morbos luis venereae violentia fieri solitos ab humoribus salsis, vel acidis severi, nec illos , nisi virus hoc aufferatur , curari posse. Venerei itaque virus acida salia poris mercurii implicari , calore ac humorum motu ad caput sublimari, inde partes oris interiores cancris conspergi, illa acrimonia glandulas salivales lacessitas relaxari, pituitam copiose descendere, hiuc cancrorum perpetuum comitem , salivre nempe continuum fluxum , provenire. Fieri hoc pariter in iis, qui lue ve-

Nerea immunes Vivunt, cum nullus , quantumvis sanus, in quo humores acidi & salsi non reperiantur, vivat, nec fermenta oeconomiae corporis conservandae destinata, sine illorum ope subsistant. Quod placitum ut firmioritato nitatur, per alcati non vult intelligi speciem quandam salis plantae , sed materiam terrestrem & solidam , cujus pori eam figunm obtineant, qua

cuspides acidi hanc ingressae frangere & spargere possint, quicquid motui

SEARCH

MENU NAVIGATION