Disputationes ad morborum historiam et curationem facientes. Quas collegit, edidit et recensuit Albertus Hallerus. Tomus primus septimus. .. Tomus primus. Ad morbos capitis et colli

발행: 1757년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

431쪽

DE SALIVATIONE MERCURIALU is

suo resistit, & pro soliditate partium materiam constituentium acidae maj rem , minoremve renixum nactae validiorem , vel debiliorem excitant este vescentiam. In cursι chmis p. tu. 33. V 2 3. Moses Charas mercuriositum & proprium alcati ineste, seu quod inseparabiliter reliquis cohaereat partibus, & semimetalli hujus modum constituat, non inficiatur, pro genuino vero alcati illum habere recusat, quod actioni alcatium non minus , quam acidorum ac sulphurum obnoxius sit: acida generosissima, spiritus sulphuris & vitrioli, quae cum impetu alcalia invadunt omnia , in illum nullum servorem inducant, ac demuni ab aliquot dierum decursu pervadant ; eadem cum alcalibus donatus non sit subitantia, uti neque sapore neque aliis qualia talibus alcatinis 3 actioni ignis non resistat, quale quician alcatinis fixatis videre est. Potius igitur statuit, mercurium mixtum esse , idoneum excipiendae actioni salium , non minus eorum , quae donata sunt partibus sulphureo salinis , aut salinis fixis, quam eorum , quorum partes sunt merae aci- .dae. Negat etiam sermentum venereum merum acidum esse, nec illud simpliciter mere salini fixi aut volatilis titulo donandum , quin potius veneno rum classi accensendum esse, adeoque mercurio inesse proprietatem inna tam omnino singularem , ut volatilitatis ratione ad cerebrum ac partes circumpositas delatus sua efficacia faciat liquescere pituitam , ita qua illi ansam praebeat exitum moliendi, qui tamen dicti essectus alteri. causta quam vestrum salivalium & partium adjacentium erosioni adscribendi non sitit. Pharmacop. reg. clamici cap. 6 i. Nicolaus de Blegny duas in mercutio agnoscit substantias , terram nempe subtilem & sulphuream . & aquam metallicam :prioris existentiam probat ex modis in pharmacia Galenica usitatis ad mercurii diversionem , ex quibus illum omni sulphuris speciei conjungi, quod terebinthina, aliaeque resinae ' pinguedines huic intentioni utiles substantiae sulphureae ct in inmmabiles sint, paleat. Hujus etiam rei veritatem ill uitiiorem esse in consectione cinnabaris , quae omnium consensu pro sulphuris &mercurii mixtura habetur, sive in tetrae visceribus natura iter, sive altis opera in fornacibus fiιblimetur. Cum igitur verum fit subitantias homc-

geneas ficile coire, imo mixtorum particulas corpora , quibus conjunguntur deserere, at orumque consortium, quibus cum alii nitate aut naturai tonjuncta sunt, assectare, hinc mercurii principium terram sulphuream & suh-tilem concludit. Ex hoc etiam fundamento aquam metallicam alteram ejus principium esse deducit, cum. mixtionem, unionem & amalgamationem eum maxima aliorum metallorum parte admittat. Aquam vero hanc esse crudam , & sulphura volatilia , cum nec igne dissolvi . nec malleo extendi postasir. Ex mercurii gravitate & cruditate inseri, plurimo illum sulphure abundare. A se enim observatum esse, omnia metalla sulphure catentia , caete Iis, Omnibus graviora esse : In obse . raris By vocis in artem curaudi lue vener. c. s. ut salivationis causam reddat, addit, motum mercurii ab imist,

ad superna ferri; illum ut plurimum aequalem esse & moderatum, nequaquam interruptum , unde arguit, naturam magis propriis vicibus niti,

432쪽

quam a vi medicamenti impelli; humores ad flos & impuros eum mercurio conbinari, quandam speciem mercurii corrosivi constituere , a quo guttur& os exulcerentur . vasa reserentur, ae per dierum aliquot decursum saliva effundatur. Rationem salivationis fundunt alii in malignitate mercurii arseiticali, utpote qui adjunctum habeat sulphur peregrinum volatile, de natura arsenici, quod sua volatilitate & penetrantia tam utiles , quam inutiles humores resolvat, eosque subulciatos per glandulas maxillares exterminet. Acidum esse & partium vi attractiva humores a superficie ad centrum , seu ventriculum adducere , & per secessum educere, partim impulsiva ad habitum impellere R per salivationem propellere scribit D. Gabr. Dura=im Medioli. auti hermet. Iecf. ' cap. T. f. 4. Acidum quidquam , salsumve, rubigunis illius , quam chalybeae lamellae purissimae, in mercurio sepultae contraxerant , promum condum in penetrali mercurii habitare , persuasum liabet D. Olam Scirractitis actor. Hausu. An. 167 l. obf. TITHEsIS IX. Duumviratus acidi & alcati rebus naturalibus tantum Iuch sameratus est. mi ad summum autoritatis culmen pervenisse visus fui flet, nisi viti, fama super rethera noti, fidem illius reddidissent dubiam, atque ex princ piorum nume- Io expui xiisent. Altioris res ea cum indaginis sit, harum pagellarum umgustiis includere non potero , sed soliditatis hujus doctrinae certus cum sim, nulla necessitate me adactum sentio , ut mercurium vel acidum , vel alcati esse credam. Licet enim nobile par fratrum , alcati R acidum inter concreta

primatum facile obtineant, ac potissimarum in rerum natura operationum , Nempe sermentationum , esservescentiarum, pntre factionum , coagulatiOMum, solutionum, praecipitationum aliarumque mutationum cauta sint.

ac pro principiis nonnullorum corporum si principii vocabulo abuti liceat

immediatis haberi possint, revera tamen mera principiata sunt, nec opus est, ut in causis reddendis ad illa, ceu sacram anchora in confugiamus. N Gcontemnendae sunt rationes D. Charas, si per alcalia falia urinosa tam v qatilia, quam fixa intelligamus, stringunt enim tunc quam maxime. Hoc D. Lemery praevidit, adeoque maluit a vulgata acceptione scali recedere, quam mercurium alcati non esse concedere; tum tamen verba valeant usu icut nummi, potius omnino dicam, alcati non esse, quam fingendo nova ab usitatis recedere. Inde tamen non sequitur acidum esse, partim quod alcalia aeque ac acida rubigine martem inerustent, partim quod aleati & aeidi insufficientia pro principiorum, seu elementorum corporum naturalium mu-mere gerendo, mercuriique aciditatem annullaverit in sua ad tanget lotium

epistola excellentissimus I x. Bohn. Substantias homogeneas facile coh ememo inficias ibit, sed inde vicissim argumentari; ergo quae coeunt, ii mogeneae sunt substantiae, argumentum a particulari ad univinate, quod i firmum , sexet. Nonne coeunt aqua L Omnis generiis salia, qua acida, qua

433쪽

DE sALIVATIONE MERCURIALI. 4at

alea ia, sorent ergo sal acidum & aqua homogenea ; homogenea etiam so-rent aqua & alcalia ; ac ideo homogenea alcalia & acid i forent, quod sane incongruum. Erit ergo nulla sequela , coniungitur cum retinis & pinguedinibus mercurius , ergo est subtilis & sulphurea terra ; coit cuin sulpi iure in cinnabarim, ergo est sulphureus: coit enim pariter cum vitriolo in sublinuato: ergo eth vitaiolicus, est acidus. Combinatur cum metallis , ergo est aqua metallica, in quo tamen totius argumenti vis & cardo vel atur. quanquam , ii recte rem pensitemus , aqua metallica dici possit. ut sequentia manifestum reddent. Qui sulphur mercurii arsenicale incusant, & in ejus malignitate fundant salivationem , mihi videntur aut obscurum per aeque obscurum , aut nihil penitus explicare : Quid enim malignitas arsenicalis aliud vult, quam mercurium aeque ac arsenicum nobis venenum esse, ac pessimorum ly mptomatum autorem , quod historiani redolet. aut si quid aliud per id intellectum volunt, ostendant primo , quid sulphur arsenicalerei sit, & in quo illa eum mercurio analogia a parte rei consistat. Ingenuus magis cli supra laudatus Charras . dum omnes hos affectus proprietati innatae ac omnino peculiari mercurii attribuit: Neutri .m enim magis naturam mercurii explicat, quam si quaerenti, cur electrum paleas attrahat Responderem , vim naagneticam electro inesse , aut hanc vim electro naturalem esse , nouter enim quaerenti satisfacereti THEs Is X. Mobilitas , volubilitas & sugitiva mercurii natura , cupis etiam in pa tium suarum separatione tenacissimus est , scriptoribus ansam dedit, ut paruticulis ejus rotundam ac sphaericam nativam figuram tribuerint. Nic. de ρον obf. iv luem vener. cap. S. Seu illum constare ex minimis globulis indefinitae tenuitatis, qui continuo ab aethere rotentur, circumvolvantlarac in perpetuo detineantur motu ac fluore. Car. de meis prodrom. Adiuti ratiou. cap. 3. Quibus microscopicae adstipulantur observationes. Ingenio. se eo modo protei hujus mirandi phaenomena explicantur, fateor , & religioni foret ab ea recedere sententia, nisi me quaedam morarentur dubia. uod enim quovis modo dispersus in globulos continuo coeat majores modo, modo minores; tales etiam oculus micros pio armatus in praeparatis deprehendat, penes me non concludit, minima mercurii corpuscula hujus figurae esse: sorent enim eadem conloquentia aquae particulae sphaericae , cum guttulae qnaelibet in aere pendulae & deciduae, aut in planis , quorum poros subingredi nequeunt commorantes tales sint. Tales forent aeris particulae bullae v enim, dum pro Toricelli experimento angustioris diametri tubus repletur, quae per crastum mercurii corpus ascendunt, aut etiam dum in Vacuo BOyleano aqua ab aere depuratur, totae rotundae & spaericae sunt.

Tales forent olei particulae r Oleum enim aquae mistum si concutiatur, in sphaerulas minores & minores, quae mutuo suo congressu majorem sed p

434쪽

riter rotundam constituunt guttam, divelIitur. Tales serent vitri particulae, cujus guttae vel ideo celebres, quod arte facta microscopia multis parasan-gis post se relinquant. Talis omnium spirituum corrosivorum figura foret: Ex deciduis enim ex rostro retortae in recipiens vas guttis componuntur. Omnium vero philosophorum consensus est , omnium horum particulas ratione figurae toto coelo Variare , quod etiam ex effectu non difficulter collegeris. Nec argumenti a mobilitate , volubilitate, & fugitiva mercurii natura ducti major vis mihi esse videtur, cum talia aer & aqua sint, & minoris aut majoris saltem ratione different, quod tamen neutiquam rem variat. Inquiet igitur non nemo, si mercurius nec calidus, nec frigidus est nec tota substantia, nec occulta qualitate agit ue nec acidum, nec alcati; nec terra sulphurea & subtilis ; nec sulphur arsenicale , nec propria & innata facultate hoc agit, nec ex globulis constat, igitur obtinebit illud antiquum P

alisia bem is Mercurius

Ein Mindenticher Spiritus, Der nichi exhiset in Dii res Gluth ,sar mancher sich des Minderis thut. Resque redibit ad ultimum illud, nescio. Uanus sorem, si me landitus toe subactorum ingeniorum fundamenta subruisse vel saltem praesumerem , quin potius, sicubi lapsus fuero, judicii imbecillitatem deprecor, nulloque t

bore , ut in viam reducar, patiar. Veniam tamen mihi exoro , ut eadem, qua alii, libertate usus, quid sentiam, promere liceat.

Cum Renatus des Cartes Wincipiorum philosophiae parte quarta g. 8. ad

contemplationem terrae interioris, quam tanquam e materia orientem, spe

taverat, accessisset, ita scribit: Verum infra satis superjiciem parter corporis C minus arcte sibi muttio adhaerent ι nc etiam forte in quadam ab ipsa disium ιia , muri simul junt congregata , quae figuras habent tam iereses,'iam ια-ves , ut quamvis ob gratatatem suam sibi mutuo incumbam, nec, quemadmodum aqme pnrtes , globulos secundi elementi undique circa se luere permittant , facile tamen agitentur, tum a minutioribus ex istis globulis , qui nonnulla etiam spatia inter ipsu iuvenis ut, tum praecipue a materia primi elementi, qua omnes augustiissisios angulos ibi relictos replet. Atque ideo liquorem componunt val de ponderosum V minime pellucidum, ejusmodi es argentum υmum. Hujus occasione cogitare occepi, mercurium ab aqua vulgari non alia re, quam par ticularum gravitate discrepare , atque ad illius differentiam aquam mineralem, licet vulgaris illa regno minerali e iam annumeranda sit, appellari pos se , in quo tanto magis confirmabar , quanto magis advertebam , inter

435쪽

inulae Vide sis Reu. des Cartes meteora cap. 3. e quo de natura aquae loquendi & ratiocinandi modos, ut mercurio applicana, & dictis veritatem conciliem , mutuor longae, laeves, flexiles & lubricae ossent. aequo facile,

aut dissicile illi esset, in quotlibet & cujuslibet figurae partes dividi, atque

ideo vel non tam libere , quam solet, illaberetur corporibus, quorum me ius satis laxi su nt, ut plumbum, stannum, aurum; Vel etiam quodammodo in ea penetraret, quae arctiores illos habent, ut serrum & vitrum. Deinde nisi mercurii partes eam haberent figuram, non tam facile ex poris aliorum corporum . quos insederunt, calore expellerentur. Hinc est ,

quod molliter supra linguae nervos fluitantes & semper in latera jacentes , ob facilitatem , qua flectuntur , vix guttii sentiri possint. Subtilissimae particulae , vela sola primi elementi materia, vel etiam minutilsimis globulis

Commotae, in metallorum poros adactae, & in illorum minima ubi vis impingentes, si obvient, quae minus quiescant, quam ipsae moveantur, eas loco pellunt, texturamque metalli destruunt; aut si in quiete magis illa perseverent, compage servata retroaguntur. Addantur mercurio corpora , quae figurae & magnitudinis ratione poros ejus subingredi valeant . qualia a posteriori salia acida et se deprehendimus; haec intra poros superficietenus ob particularum gravitatem recepta , praebebunt occasionem partibus mercurii, quae a motu non cessant, illa interlabendi, & se ipsis instar annullorum circumvolvendi, horumque spiculis irretita a materia subtili, ob sit perficierum inaequalitatem particularumque pondus, moveri nequeunt. sed cum iiς in solidum ac durum corpus concrescunt, Cujus falia cum a minimis mercurii particulis, & hae vicissim a latibus snt di ontinuatae, spiculis suis, spinisve horrida , jam minimos , quod antea non poterant, subeunt poros, & vel illos ex parte obstruendo pariunt inflammationes, vel subtilissimas fibras discindendo corrodunt, adeoque corrosivi naturam induunt combinata, utut singula seorsim tale non sint, quale quid in mercurio sublimato observare est. Involvantur rigida ista tela latium pluribus mercurialibus annulis 4 seperficies aspera laevigabitur , acumina recondentur , mercuriusque ex corrosivo fiet dulcis; si nempe commixtio non superficiaria, fit sed debita industria, bina nimirum vel trina sublimatione fiat. Sublimatiosse inquam , cuius ope salia caeteroquin fixa ad aliquam usque altitudinem , , mercurio juncta. attolluntur, cujus contrarium in partibus aquae contingit, quae totae relictis latibus avolant. Quod non tantum accidit , quia illis majores Ilint & ponderosiores, sed etiam, quia cum longae sint & rectae,non diu in aere librari possunt, sive ulterius ascensurae, sive des.

censurae, quin alteraea ni extremitas deorium pendeat, atque ita terrae ad perpendiculum immineat. Sive enim ad ascendendum facilius, si ve ad descenden dum aerem hoc situ, quam ullo alio, secant. Hoc non eodem modo fiet, si aquae mercurius substituatur , licet enim ratione latium tunc nulla fiat mutatio,

mercuriales tamen particulae illis sellum jam praeponderant, adeoque illas impulsae calore aliquousque sursum pellunt, donec nempe vires selium ad

436쪽

destendendum illis mercurii ad ascendendum aequiva eant: tunc enim haerent, & in unum coeunt corpus, in quo salium situm perpendicularem exstitis manifeste legas. Ex dictis abunde colliges, facile ab his , si libusve mercurium denuo separari , si modo causa accessierit, quae paululum salium spicula discontinuet: limatura nempe martis , vel iiimie quid, partim ut luberiori ignis actioni mercuriales expolitae particillae , quod illis ob lubric talem facile est, ab iis secedant, partim ut eadem salium spicula in por mariis , calcis vivγe , sinerum clavellatorum recepta griaviora facta ab iis alia quousque attolli nequeant, tunc in vapores Llutae , in fundo recipientis collectae, prillinam Ermam induent. Perinde ut aqua marina, dum arenas permeat, dulcesti t. quod partes salis inflexibiles , non ut pares aquae dulcis, per exiguos istos anfractus , qui circa sabuli grana reperiuntur , labi possint , aut eadem iti recens a D. Robert Fitet Gerald , equite inventa machina R dulcis & saluberrima fit. Mercurii etiam superficies, ut & ali rum omnium liquorum, perpetuo aequat is & maxima laevis est, quia par- tes quaedam illius inter se uniformi gaudent motu 3 partes quoque aeris , vel aquae illam tangentes , pari inter se agitatione seruntur: At mercurii partes alia raticine & mensura agitantur , quam aeris &c. & praeterea m teria sub illa partibus aeris circumfusa. longe aliter mOVetur, quam ea, quae mercurii partes interfluit. Atque hinc superficies utriuIque politur, plane eodem modo, ac si duo corpora attererentur, nisi quod longe facilius, ac sere in eodem instanti hic levigatio fiat, propter partium, quae in lumidis sunt, mobilitatem. Atme ex eadem causa mercurius in sphaerulam glomeratur. Qui proinde mercurium figere allaborat, idem agit, ac Raquam igni admoveret, R evaporationem ejus inhibere vellet.

Hujus indolis partieulae, quas sine requie subtilissimus commovet pe-ther, quovis modo corpori admotae ejus subtilissimos poros, & nescio, quos non maeandros, subeunt facillime I aecedente corporis ea lore in i definitum disicontinuatae & in halitum resolutae, nihil relinquunt inacceLsum , nec viarum terminis coercentur, quin etiam exterius' admoti auriporos subintrant, suo livore conspicuae; quiequid humorum vel sanguianis alicubi latet, illorum salibus circumvolvuntur, quibus cum vel insensibiliter transpirant; vel in ventriculum & intestina depositae vomitus, 'diarthaeasque excitant; vel per diu resin ejiciuntur; vel alias in corpore tragoedias ludunt, quae cum pensi nostri non sint, qui salivationem excitent , solum videbo. Mereurii particulae sanguinis & humorum saliacum attingunt, iis circumvolvuntur una cum aqueis, a quibus hactenus sustentatae fuere, cumque iis ordinario fluento abreptae omnes corpOIis alluunt partes, quas vel insatiatatas relinquunt, vel ex poris sibi congruis ,

si tales inveneri ut, Habuntur, & hoc quidem selito facilius, quod gra

437쪽

DE sΑLIVATIONE MERCURIALI. 4et s

vibus onusta salia particulis, multo aegrius a fluido deserantur, parumque ab lit, quin oneri succumbant, nisi a perennibus sermentationibus &jugi corporum calore adjuvarentur. Cum tali dispositione ad glandulus salivae secretioni dicatus , thoi 2. recensitas , accedit languis, in quarumporis promptissime serum, his salibus fetum, sequestratur, & fauces saliva irrigantur. Non quod ad has glandulas primario seratur, sed quod hic loci Iliccessive accedens sanguis hanc salium saburram deponat, tandemque omnis successive sito appuliti depurerur. Nec sola falia cum aqua e sanguine solito majori copia hic secedunt, sed multa insuper visciditas evacu tur , partim quod illi transmittendae glandularum pori assueti sint, partim quod a salibus mercurio onustis , adeoque gravioribus , discontinuat, &e latibulis pulse una abripiantur. Haec prima salivationis oriro, indies

tamen illa augetur , quod sua acrimonia partes fluctum hedat, obstruat inflammet, inde, per quas redire solebat, Viae Obstruuntur partim, partim lenes excitantur convulsiones, quκ seri praecipitationem v gent, e cretionem facilitant, movent & promovent. Quo ipso sui generis aether per poros humoris istius oberrans vorticem describit, ct congeneres omnes particulas alias, forsan praeter lapsuras, secum rapit, omnibusque modis salivae prorentum auget.

XIII.

Fatalis omnium remediorum generosiorum sors salivationem ellam mercurialem manet, ut nempe laudetur ab his , culpetur ab illis, pro utrisque experientiae militant non paucae. Et quamvis a priori ratiocinando aliquid determinare possimus, quoties tamen experientiae non Congruunt

ratiocinia, justus metus est , in iis paralogismum latere. Quantum igitur chartarum angultia patitur , in quibus profuerit , vel nocuerit scrutabor, Ilum certi quid determinari possi, visurus. In genere quidem in morbis iuυetermis V rebellibus, es ubi causa lenta es larens in ipsis partium intern diis , teste Zypaeo fundam. ph . auat. pag. 3 6. convenit, cui I deinlius, eam prodeste , inquiens , in morbis rebellibus , εδ ex vitio seri oriundis, in Amavit. mat. med. pag. 46s. Uc. adstipulatur. Ac specialiora haec reLtringit F. deis Boe Θisivs scribens: Et posset, imo deberet, in aliorum qu que a1fectuinu rebellium curatione similiter excitari, in scabie puta Ddis Uordinariis medicamentis haud cedente; aliisque affectibus ab humore glutinoo

es acri, sanguini permissio , V partibus plerisque intime admisto pendentibus.

Method. med. lib. 2. cap. I 3. S. I 6. de Misope g. III. 322. 323. Licet CCalderae de Heredia hydrargyrum incertum & periculosum sit remedium, se tamen illud in omnis generis serpente scabie sicca, ad lichenas, impetigines , pseram & lepram & assectus perquam rebelles magno fiuctu

usurpasse Illiorat obse . . med. 9. latetur. Ulcerum fordidorlim em-

easissimum curativum ait I. H. cardilucius in incin. sanit. cap. 323. Horum

438쪽

4rs ALBINI ET DE HORN,

ut & Iuis venereae esse alexipharmacum vult Ambros Parasu lib. 2 r. cap. s. Nec ulli affectui rite ad certe curando magis quam tui venereae competit salivatio, quapropter curationem ipsius per salivationem caeteris priaefert, utpote cum talis sit, quae non facile ullum recidivae metum post se relinquat. F. de te me Distin prax. med. an. tra 1. 3. 3. 3O . In malo hypochon-driaco & melancholia laudat Eolyrici. in meth. Gen. p. IO. Nec scorbutus illam respuit, uti videre eit in M. A. N C. Dec. a. a. 3. OU. I73. Debili &emarcidae scorbuticae plurimum levaminis salivatione attulit Thomo Inlrurithoi. Cerebr. cap. I. Sputum oris copiose & diu persistens quosdam insa nos perfecte curavit Th. IVissis path. pari. 2. cap. I a. Idem cum in epi- Iese a catharctica & specifica aliquandiu tentata prorsus in cassum cedunt, ad magnum hoc remedium deveniri debere vult. pathol. cmrebr. cap. 3. In caeteris etiam convulsionum speciebus passim commendari legas. Pertinacii simam colicam leni excitato ptyalismo saepius madicitus sublatam ex ob- scrvatione Wissio pathol. pari. I. cap. I . constat. Huc loci quodammodo quadrat, quae in Ephemeridibus Germanicis exstat Observatio de mercurii crudi usu in colica spasmodica , a faecum duritie oriunda, quando ingestic mercurii unciae quatuor ad septimum diem in corpore latuere, quae quinto ab assumtione die lenem, absque e rosione pargu in aris internarum , salivationem excitarunt. & septimo demum die cum excrementia egressae

levamen attulerunt. Dec. a. an. s. obf. 23 . Nec metus sit genere ne

voso affecto illam obesse: saepe enim laudatusmillisus propria & quorundam

aliorum med eorum experientia fatis Oomprobatum habet paralyticos quosdam ea senatos. Path. pars. a. e. 9. Cephalaeam gravem & miserrime affligentem per inunctionem eurari expertus est Robinia. ord. θ' meth.

ciatus suitulisse ait medelius defacultat. 13aed. lib. 2. seci. a. cap. II. Franci Lcus de te Boe Sylvius non negat, in quibusdam pituita multa eaque viscida gravatis axthriticis utilem quandoque extra paroxysmum fore salivationem prax. meae append. tract. 8. f. I 76. Medicorum sic dicta scandala domat, hydropem intellige & quartanam. A quo tempore virgo illustris salivare coepit , paroxysmis statim caruit Th. Wι de Febr. cap. 6. Idem vide sis apud Bastonium lib. 2. epidem. N Eph. p. I 3I. Hydropica scorbutico cachectica quatuordecim dierum salivatione in totum ab utroque molestissimo malo liberata, & persecte finitati restituta est M. A. N. C. dec. 2. an. 3. OU. IT 3. V dec. a. o. 4 obf. 3 6. Hocque'retpectu sine dubio I. B. Hesmoui. meris curium, priaecipitatum ait curare omnem hydropem . non quatenuε purget, sed in quantum materialiter transiens per intestiua resolvat extrave natum cruorem Ignotus harops. f. 39. Rarum est nimiae pinguedinis causam per eandem abigi , secit tamen id tribunus mercurio dulci, ad eam ejus dosin aLcendens , ut apertis gingivarum laxitatibus non perfunctorius consecutus sit

ptyalismus , & terque quaterque sibi gravem, aliis invi iam , pinguedinem exspuit, apud D. Olaum Borrichium act. Hasu. Dol. I. obf. 74. Ex Alem Tr j,

439쪽

Tras Petronii lib. de morb. Gallico. cap. I. libri sim primi observationem 399. desumpsit Th. Scheniatiis, qui suffusionem densissimam, ante luem vela ream contractam , hydrargyri inunctione dissolvit 3 hancque reliquis remediis non conserentibus morbo prope ad desperationem verso, ad experimentum reduci mereri scribit L. Riveritis prax. med. lib. 2. cap. Ophthalmiam desperatam inunctione sultillii Am. Lusitanis. In plica Polonica praeter Heracutem Saxoniam illam esse certissimum remedium & infallibiliter curare , siepto certo scire, & saepissime probasse scribit D. M. Bernhard a Be ita M.A. N. C. dec. I. an. a. obf. sa. Imo eo tandem res redit, ut praestantissimis antiloimicis annumeretur mercurius,& per se magnum & multorum contagios rum morborum dicatur remedium. Ts stes invocant incolas Gori Letienses , in quorum montibus effoditur , utpote penes quos peltis nun quam grad. tur claud. Dradatin panth. lassi. lib. 3. pag. 96.

Hydrargyrum omnis insipientiae asylum, omnis temetit atIs refugium. cujus venenum illi solum effugiant, quorum vires eonclamatam violentiam ferre possint, graphice scribit Casp. Calae de Heredia ha trib. med. pag. Io 3. Iii culaneis affecstibus inessicaciam salivationis mercurialis expertus est milis lifius, qui impetiginem illustris virginis ea quidem oppugnavit, non vero expugnavit, quin morbus ille, licet exactam victus rationem habuerit, sensim repullulaverit, ct licet eundem sputationis & sudationis cutium per sim estiespatium repetierit, ut recuperare valetudinem fuerit visa, intra sesquina ensem tamen a medicina finita majorem quam antea totius eorporis descedationem a civerit. Observavit idem in vitiligine alba alium quendam tertia vice molestis.

simum id remedii genus subtuse, & licet affectus abigi visus suerit, redi ille

R durante patientis vita tyrannidem suam exercuisse Pharm. rat pari. 2.seel. 3. cap. 7. Nec paucos inveneris , qui illum in lue venerea damnant ρΘlυaticus luis hujus essentiae adversari negavit ; Uncus ab Imiten auxilium paucorum dierum , Aquilanus sophisticam curationem esse ; Montanis reis primere quidem morbum, sed ita. ut deterior recrudescut i, Lerneliis, sympatomata , radice neglecta , a uiserre I Faventinin mendacem & periculosam esse ; Tomitanis aperte damnat; quos omnes longa serie recensitos videas apud D. Senvertum Tom. 3. lib. s. pari. q. cap. 2I. Binos se vidisse scribi dFernelius, quorum alter post alipticam & hydrargyri inunctionem exacto de eennio . alter vero biennio , recidivam passi sunt Lib. de Lueisu. c. 7. Iii eo magis confirmantur. quod saepe illa lues stultra hydrargyro tenteturnure. obf. cent. 4. obf 29. Ιmo septies etiam hydrargosin palliis sarsa parillae decocto fuerit restitutus T. Schench obf. med. lib. 6. obf. I. de me venerea. Et quidem tanto magis in lue venerea abhorrebant, quod illam comitentur convulsiones, spasmi artuum atque suffocationes L. River. cent. I. OU. 77. Quartana tantum abest ut a salivatione fuerit curata, quin potius, cum

440쪽

eius nullum amplius in corpore vestigium deprehenderetur , excitato ptra lanio ex inopinato rediit Th. Barthol. ae . Hass i. nied. via. S. obf. 66. Hypochondriacus unctus in remedio mortem invenit M. A. N. C. dec. I. mi I. obf. 8O. In archritide inunctionis tam infaultus exitus fuit, ut aeger trilii spectaculo vitam misere amiserit M. A. N. C. dec. a. an. OU. I . Noatine commiseratione leguntur, quae refert G. Fabri Hildanm de puero duodecim annorum , qui cum salivatione non lane vitae periculo defunctus esset, ab eo tempore collum undique nodis & scrophulis scatuit; defluxiones ad oculos adeo copiose passus, ut sinittri oculi usum amiserit, & dextro ii hildiscernere potuerit, ex aure materia ichorosa & purulenta cum auditus depravatione destillaverit,& ulcera ad dextrum oculum & os jugale manaverint. obf. chir. cent. q. obf. 92. In antiqua cephalea , morbo non sanato, caecitatem intulisse resert Th. Wistis parι. a. pathol. cap. a. Quale quid se etiam vidit se tellatur C. Calae de Hered. trib. meae obf. p. IO3. Vetulam cachecticam& ad hydropem inclinantem cerato ex argento vivo circa nucham apposito. cum ait limatica esset, suffocatam refert P. Foresim OV q. lib. 3O. Utque tandem ex antiloimicorum, seu beetoardicorum numero expungerent , plurimis instructi sunt, sed uillibus , experientiis ; impraesentiarum illa Bartholini sufficiat, ubi ex febre ardente & maligna decumbentis pulsibus utriusque carpi alligatus mercurius , ut nempe calorem febrilem exstingueret. illum ante exactas viginti quatuor horas ita exstinxit, ut aeger in libitinae rationes suerit transcriptus. AN. Hassu. I. S. obf. Sa.

Quantum felici restitutione desperatorum erigitur animus, tantum tot infelices eventus eum percellunt, in bivio conliitutus quo se flectat nescius ad ratiociniorum annoram confugere Oportet, ut, ponderatis rite omnibus , tutus in medio incedat. i affectibus sanguini & humoribus acri. bus ac glutinosis originem debent, mercurium exposcunt: cum enim ille omnes corporis maeandros pererret & nihil inaccessum relinquat, ubiubi haeserint acres & viscidi humores, quascunque in quibuscunque partibus secerint obstructiones , corrosiones , tubercula, oedemata, scirrhos, canis cros , arthritides. ad singula accedit ; vias, quas reperit oppessulatas, reserat; tenaces, si quae motui ejus restiterint, particulas disrumpit ei salibus se associat, quibus armatus reliquam pi uitam incidit, attenuat, reliquaque salia a compedibus liberat & quae effecerunt ulcem & corrosiones, iis purgat, quo facto humoribus suus restituit circulus ; spiritibus animalibus suus in membra influxus & membris motus ; de tensione sua remittunt fibrae cum doloris levamine; domantur rebelles affectus, inis veterati e sede sua ejiciuntur. Quae leprae & psorae virulentia omnibus medicamentis major est, huius cedit vigori, cum enim salibus corrosivis in his humores cum sanguine abundent, quae in partibus solidis hae

SEARCH

MENU NAVIGATION