Disputationes ad morborum historiam et curationem facientes. Quas collegit, edidit et recensuit Albertus Hallerus. Tomus primus septimus. .. Tomus primus. Ad morbos capitis et colli

발행: 1757년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

81쪽

Εst in suburbio nostro puella nondum Io annor. , quae ante tempus aliquod , dum apud amicos cum aliis puellis luderet, spectrum horrendum se vidisse credidit, quo perterrita valde clamare , angustari coepit, ita ut semimortua domum matris suae reportaretur. Paulo perhibuit se idem spe trum vidisse sub concione siera in templo supra caput verbi divini Minis,

tri, quo aliquoties perterrita, aedes sacras frequentare amplius non potuit.

Sed idem spectrum posthac aliquando domi matris ipsi apparuise perhibuit,

atque vocatae matri digito monstravit, quae vero nunquam aliquid vidisse fassa est. Interea conquesta est aliquoties de doloribus capitis & caligine oculorum , itemque de lassitudine corporis. Post haec derepente corripiebatur angustiis maximis cardialgicis & spasmis ventriculi, ita ut auram trahere vix potuerit. Mox sequebantur horrendi motus epileptici multis vicibus per diem miseram invadentes. Qui haud raro recurrerunt, quando mater dσapparitionibus a puella visis erga adstantes verba fecit. Vulgus, superstitiosa, mira fingebat, totumque morbum a Satana provenisse putabat, hinc nesciens, quonam titulo morbum iusigniret, eam obsessam a Daemonucensebat. In qua opinione firmabatur admodum , postquam audivister,

puellam post cantus sacros affectuosos , itemque invocationes de JEsu Christo, novos saepe incurrisse paroxysinos. Post multas adhortationes& remonstrationcs severas a venerando verbi Divini ministro factas dixit puella, sibi videri totum domicilium stellis fulgidi1simis illuminatum, dum insimul matri adstanti hostem suum, spectrum horrendum , digit

monstrat, in persona mediocris staturae, sed lucida veste induta , prehensum s nuneque humiliatum. Mater respondet, se nil horum videre. Interim paroxysmos novos quotidie patiebatur. Inter tot angustias accessit me amicus , rogans , ut miseram aliquando inviserem , quidve relin sit, explorarem. Vix domicilium intravi, & statim horrendis insultibus corripiebatur misera, mox cardialgicis, mox epilepticis, iisque dirissimis. Ego rei causam nondum agnoscens, praescripsi statim antispa L modica, & illa , quae contra hunc affectum specifice Iaudantur. Sed mmul varia rogavi, donec ad quaestionem fateri cogeretur, se inter ludendum capite allidisse contra serrum januae infixum. Hinc advocato chirurgo dexterrimo intone Roscio, caput pervestigavimus, derasis capillis sedulo, moxqi,2 Amitem mali deteximus. Erat autem cranium depreL sum in sinistro osse bregmatis oblique, ad suturam versus sagittalem, Applicito dropace, elevatio cranii erat sacta, sicque datis interea remediis idoneis misera convaluit persecte. Sed morbo cessante, cessarunt insimul beneficia Patronorum; cum emgo erasas fit ingeniosa, seriaeque natalitiorum Christi adventarent, quibus homines, ad misericordiam commoti, liberaliores solito esse deprehenduntur , puellam de novo, insultibus epilepticis, correptam audivi. Ego adveniens, malitiam matris protinus sensi, moxque abii, quaestum p

82쪽

liticum egenti permittens. Dominica I. post Epiphanias inter prandendum

gat mater per epistolam, ut venirem, 'ideremque miseram filiam . tantis enim paroxysmis infestatam ait, quantis ante correpta nunquam

fuerat. Conqueritur praeterea de hemiplexia lilii tri lateris totius, cum paralysi linguae, quo malo nunquam affectam suisse filiam scribit. R gatus accelli ante concionem postmeridianam, & quidem citius. ae sperabat mater nequam. Vidi filiam decumbentem, & ex linteo lato, rubro , propendens brachium dextrum. Ita euim homines sub concione Venientes ad benefaciendum commovere putarunt. Quaesii. quid jam eum brachio dextro cum istud sanum, sinistrum vero affectum perliteras nuncia verit. Nullo responso dato ,.auferre linteum, brachiumque sinistrum movere jussi. Puella perterrita, quid faciat, nescit; tandem movet brachium sinistrum, itidemque pedem. Sed , ut loquatur, volui puella aliquot verba, quae non intellexi, protulit, k chirurgus adstans,

de lacinoribus sceleratis probe gnarus , joci gratia dixit: Domine loquitur Anelice. Mox vero . timore inducto. articulate omnia pronunciavit. Advertens ego malitiam hominum , trepanationem crastina die insti. tuendam chirurgo intimavi, non quidem serio , nulla enim aderat causa, sed ut terrore inducto a sceleribus desisterent mater & filia. Μater singula percipiens , fiet, rogat, ut operatio differatur. Respondi , alia vianos incedere vix posse , tamen, ut sumeret, iussi, versus noctem pulverem,& alterum crastino mane . cardiacum. Erat autem pulvis alter digestivus, alter vomitum creans. Die sequenti post undecimam adii puellam , chirurgus quoque cum suis ministris. Intrantibus nobis conquesta est mater de cardiacis ; vomuisse enim filiam aliquoties dixit. Respondi, nec sic male ;exiisse enim ita malum spiritum penitus, confidat. Chirurgus interim scatulam aperit, instrumentaque ad trepanationem apta ostendit. Mater perterrita fiet, summisque precibus eontendit, ut operatio adhuc differaturusque crastinum diem. Nos vero persistimus; tandem , quia omnia aristiculata voce proferebat, nec de ullo symptomate querebatur, petitioni damus locum. Chirurgus interim thecam cum instrumentis ex opposito lecti reponit contra oculos puellae. Sequenti die veneramus ambo , videndi ergo quid contingeret & li uim ad accessum nostrum mater pro praestitis officiis nobis gratias plurimas agit; neque enim insultus epilepticos ullos, neque paralysin linguae , neque hemiplex iam se observasse amplius, ait, quin potius, filiam reconvaluisse penitus autumat. Et ab hoc tempore salva mansit, ad hunc usque diem, & quidem ex metu tre-

Irimationis.

f. XIX.

Casius alter: est in platea, die nitelasse. adolescens IT. annorum, Memelensis, qui a Praeceptore in domo parentis sui. verberibus multis tra Di s. Modico-POct. Tom. I. Κ ista.

83쪽

ctatus, in epilepsiam incidit. Miso regiomonium, ut curaretur, data' fiant plurima remedia, ast in cassum omnia. Ego Vocor, dumque ab amicis de omnibus certior eram fictus, advocato chirurgo dexterrimo N. Schradero, nuces juglandes , morsu diffringendas jussi, & statim de doloribus capitis conquerebatur adolescens. Pervelligantes seduli cranium, deprehendimus foveam per baculum forte illatam, qua, dropace aliquotissapplicito, elevata ab omni insultu liber hucusque vivit.

FINIS.

CARO O

84쪽

DIS P. DE MORBO EPIDEM ICO

SPASMODICO CONVULSI VO CONTAGII

86쪽

I Mer alia , quae inedictim practicum maxime exercent, harid infimum loramexierintvr morbi insolita V complicati. Imrtim enim v lininium ea es

co=rditio . ni cor so primo intuitu incognitas exhιbeant . atque tenebris obrutas et medicus propterea , desistitis experientia , eosium Dodo gordis magis imnicatos exisimans . in ancipiti continuo Dersatur , nescius, inquam sententiam abire constitium sit. Hinc miraκdtim non es , si les adfectm tot curas , tot κegotia facessere medico solerti V religioso .omum in eo operam collacanti , ut veras moriorum cavsas , Ss , his perspectis, demum medendi genuinam methodum probe eruat, quine atiream a Seneca regulam edocto : nihil inpgis periculosuna esse quam immaturam medicinam. Neque enim quemquam lmtere poteris, summa hic opis esse cautione , V ad omnes cinis jantias probrattendendum , ne tu devia sectamnν , V c tincta . medicamentis intempsive adhibitis , vertantur in deterii 1 sed ut observationi bin sedulo , crebro Ucirem pecte infirmis , et era rand in mali causa eruatur, inimicua corIori adfectin prudenti remediorum es medicamentortim adminifratisine favse propulsetur : erim aeque non nocere aio deceat medictim ac Dpem eidem stra e , ex sententia Hippocratis : άσκεῖν δεῖ περι τα νεουσνματα δυο , ωφελέειν νή μ η βλαπτειν. Inter morbos epidemicos , vere V antramno re Urimum grassantes . sapim olervari adfectis insolitos V complicatos experientia docenm , quamvis habeant quandam cum aliis morbis similiιudinem , attamen nunc hoc . nunc illa BNIomate . morbis regularibis recedentes, semper aliqtium prae se ferunt anomaliam. Mui bis et ero pii specti in es morborem epidemicorum ingenium , quam omnes ex aeris temperae V mi tatione , nec non ineteor rum varia serie V vicissitudine plerisnque irebant originem I illis ristis ditem statis ipsorum serpertia , non dicam necessaria videbitur. sva in re ipse ego . per exiguum tritim annorum spatitim, quo ingenii dotes patriae consecrare, Npraxi clinica mannm admovere copi , invisum ab experientia magis ra stimedoctin. Inter alios vero , quos observata , morbos , notatu videtur donoriste adfectm epide micus spasmodico convulsum , qui mense Augusto ι inui praetreui MDCCXLI. in quibi Irim iesreis Marchiae tirbibus-praecipue pagis primum rassari capit, o per integram hiemem usque in Maium anni praesentis in perimultos inimice saeviit, qtiemque vulgo ab εΑectv r Die Immine Manciheit vel etiam ob rei novitatem : Die net e Mamiheit vocavere. Hinc e re fore duxi,s honcce materiam pro th mare Dissirtationis inauguralis ventilandam susciat et . Et qNamvis non ignorem , hi vice morbum aliis jamjam sisque domerom viris materiam scribtindi stirpeditasse ι non plane tamen inutile vel vituperandum credidi , fi , quid ego in hoc mιrbo observarim , ses quomodo ejus rim os sim insitherim, exercitii cratia litσu mandati m cI.m eruditis e muti

87쪽

1 mare M , mruinque beΗeυ0hi amico judicis me, fi quid forte errasse, η, sub-imitterem. Faxit vero somnis Archiater, ut omnia υergant in Diiani sui uomivis gloriam aliorumque emolumentum.

b. L

UT morbi historiam. cujus descriptionem iam aggressuri sumus, oris dine 9 methodo, in concinnandis morborum historiis requisita . abiblvamus , e re fore arbitramur, eundem secundum varia sua tempora &periodos . tum principii, tum augmenti & status . tum denique δeclinationis respectum habendo . exponere , simulque ostendere, quibus symp- tomatibus hic morbus noster cum aliis sui similibus, a neotericis quibusdam descriptis, congruat, quibusve etiam recedat. Grassari vero incepit ingruente autumno anni praeteriti circa messem . suamque tyrannidem ustque ad veris finem praesentis anni in Stendatiensi veteris marchiae tracta aeque ac trans Albim in Havelbergensi ditione per varias urbes & pagos

cxercuit.

Incipientis morbi symptomata sequentia erant: eonquerebantur omnes A singuai in prinei pio morbi de artuum insigni lassitudine, intercurrente saepius nunc caloris, nunc frigoris & horripilationis sensu , capitis dolore gravativo , anxietatibus praecordiorum , quibus superveniebant subsultus,pastici digitorum & pedum , modo hos vel illos dictarum partium muscuislos infestantes. Hi subsultus tendinum & musculorum saepe sub cute vim hiles erant, quod nostrates exprimunt : Sie balteu es bu einem patienten ecbisnev kouveu , Nie ei in threu gliederen lauufe uia sch bemete.

Increscente morbo, non solum exacerbari videbantur cuncta symptom ta , ut lecto surgere non possent ; sed etiam sub continua febre S aestu a cedebant stupor capitis . in aliis deliria convulsiva , pectoris coarctatio &constrictio, indeque respiratio difficillima ac suffocationis metus , sermonis praeterea dissicultas & plenaria saepe abolitio. Μaxime vero notandum est, sub his diris semptomatibus convulsiones f. ii. memoratas suisse acerbissimas, quarum vehementia utplurimum formicationis sensu , durchias Diebeia in manibus & pedibus praeeunte, indicabatur. Arius tunc temporis tam superiores quam inseriores per suos quosvis flexores musculos spastice, & quidem non sine dolore acuto lancinante convellebantur. In pedibus inprimis flexores tibiae , in manibus Lexores carpi & digitorum

88쪽

membra immobili hoc spasmo rigida reddebant. Sub eadem paroxysmi v hementia oris aliarumque partium faciei distorsiones adspectum reddebant

horrendum , raro tamen spasmum cynicum me vidisse recordor. paucisi mos etiam a contorsionibus membrorum plane immunes vidimus . utcunque reliqua signa morbi hujus praesentiam declararunt. Remittente vero dissicili respiratione & pectoris adsectu , sermonis usus redibat quidem , contorta vero membra in situ per spasmum acquisito manebant, hae t men cum differentia, ut rigor non esset adeo insigitis , & digiti adstantis ope facilius extendi possent

In statu huius epidemici mali, quod in aliis diu & per aliquot septim

has durare, in aliis vero citius transire visum est , praedicta f. 3. 0m- Itomata, recurrente paro xysmo , modo mitiora, modo graviora , modo oc , modo alio symptomate novo aucta observabantur. Sic v. g. alii lumbricorum copiam sponte ediderunt, alii inciderunt in diarrhaeas , alii durante paroxysmo immodica siti & conatibus vomendi vexati suerunt veli plane delirarunt. Praecipue vero circa novilunium & plenilunium exace babantur in insantibus symptomata , ut saepe convulsiones in totalem epi-lepsiam degeneratas viderimus. Praeterea m junioribus aeque ac adultis ingens appetitus & quasi bulimus, qui maxime sub convulsionum paroxyLmo vigebat, aderat, aegros , digitorum ministerio destitutos , ita saepe eoncitans , ut eseulenta in stragulis posita, inclinato corpore, labris Aore , brutorum instar , avide deglutirent.

In declinatione morbi tota symptomatum 'ndrome mitescebat, ita ut

clie undecimo , m aliis decimo quarto , in multis vicesimo primo vis morbi remitteret , quod ipsum vero non , nisi copiosis sudoribus ' exanthematibus purpureis scor buticis erumpentibus accidere solebat. Sudores in prumis semper symptomata levasse observavi; constantes autem non fuere, sed brevi iterum cessirunt. In aliis symptomatum remissio in plures hebdomades procrastinabatur. Plenaria viritim restitutio in omnibus lente su cesIit. Stupor capitis, artuum rigiditas , facillimus in spalmum nisus ea erant symptomata , quibus ad plenariam restitutionem vexabantur aegri reconvalescentes. In quibus vero hic morbus funestum exseruit eventum , iis non solum circa dies eriticos symptomata exasperabantur, sed ' convulsiones persecta & totali epilepsia terminabantur. Postqvpm vero morbus hic . qui initio acuti indolem prae se serebat, temporis progressu in χρονικο- Τατε, transiit, raro id ipsum saetum esse meminimus. Quosdam tamen p*st diuturnos cruciatus tanquam tabe consectos interiisse compertum est.

89쪽

4icet nulli pepercerit aetati, infantes tamen frequentius prae adultis corripuerit. Quoad vitae genus , ruricolas & infimae plebis homines adeo eminenter aggreisus est hic morbus, ut ex honoratioribus urbium civibus velliteratis hominibus vix ullum noverimus hoc morbo conflictatum, manifesto documento, singularis hujus morbi singularem suisse causam. Porro memoratu dignum judicamus , quod , licet hic morbus non fuerit conta-tagiosus , nec unquam in honoratiorum civium vel nobilium familias gras fatus fit, sed intra plebeculae domunculas substiterit; nihilominus id commune habuerit cum contagiosis affectibus, quod primis eruptionis temporibus acuti satis morbi , & intra decimum quartum diem homines e m dio tollentis , in progressu vero chronici. per solidos menses aegros excrucianus indolem prae se tulerit.

Ad quam morborum Hassem hic noster morbus jure reserendus si, expensitatione symptom .itum circa hallucinationem determinare licet, quaremit impedit, quo minus morbum hunc nomine adfecitin epidemici, spasin dico convivi i, non contagiosi salutare possimus. Nostratibus vernacula Venitebat sub nomine der krammen Manc heu, des Hammen Iamnires, der lebes Manc heu , quamquam cum Longotio adaequale satis etiam diem stat se dici possit. Sicuti epidemici morbi nunquam praesentium, sed praecedentium constitutionum product.i & soboles sunt, ita inserius, in causarum scrutinio , probatum dabimus , causas hujus epidemici mali iaconstitutione praecedente, & anomala rerum sic dictarum non naturalium indole fuilla fundatas. Tanto magis adfectus epide mici titulum meretur , quo certius demonstrabimus, quod , licet communissimam & univertatem non habuerit causam , sat communem tamen agnoverit. Non minus hic affectus ex genere morborum convulsivorum & spasmodicorum est , quum

praedictae convulsiones f. a 3 & quasi pathognomonicum mali signum

constituerint. Contagii expertem ideo praeprimis vocavimus , quia Vitae generis utcunque rationem habuit, nec in omnes indiscriminatim grassatus est. Plures vero urbanae plebis & ruricolarum familias , uno correpto , hunc in morbum incidisse , nondum miasmatis contagiosi suspicionem involvit, dum id potius communi humorum diathesi ad maturitatem eodem

tempore evectae tribuendum est , non secus ac videmus autumno praesente fructus eodem tempore maturescere. Quidam medicorum existimant,

hunc morbum arthriticae simul esse indolis ι ast pleraque ejusdem symptomata eo conspirant, ut sedem assectam iudiccat genus itervosum , cum arthritis magis in articulis & ligamentis articulorum sit sita.

3. VIII.

90쪽

g. VIII.

Populares sue epidemicos morbos a communibus causis progigni, exintra controversiae aleam positum est , quare praetens noster adfectus easdem agnoscat, necesse est. Sunt autem hae aer , communia alimenta mali suo. ci, aquae corruptae, Ventorum plagae &c. quarum aliae magis , aliae minus universales dici merentur. Aer inprimis, ceu commune animantium pu-hulum , si solus epidemicae luis scaturiginem constituit, nulli aetati, nulli vitae generi, nec divitibus nec pauperibus parcit, adeoque vix memoratia nobis & descripti morbi auctor esse poterit, Mum superius f. 6. annotatum fuerit, pauperes & egenos , non aeque divites & honoratiores homines hoc malo laborasse. Cibi & potus noxae etiam suo jure ad causas

morborum epidemicorum reseruntur, tam universales Vero non esse ,

disserentia vitae generis satis indicat. Disquirendum nunc jam nobis superesset, quibus dictarum rerum noxis praesens hic affectus suos debeat na tales, nisi certo constaret, frumentaceum venenum, scilicet secate rubi-- gine corruptum , jure hic accusari, cum ros melleus , sive rubigo, anno praeterito , in tractu veteris Marchiae frequens , & Iecali prae reliquis si

menti speciebus magis infensus suerit. g. I X. Cum omnes , quos evolvi, scriptores, qui adfectus hujus epidemici

causas in alimentorum frumentaceorum noxas rejecere , unanimeS non inveniam , multique sint, qui noxas rubiginis partim secati vulgari corruinto, partim secati monstroso, dem Agenanten Muttem M partim graminibus & Zizaniae intra secate vegetanti adscribunt, convenientissimum erit, hic paucis exponere , quodnam horum primaria nostri morbi causa ex Litterit. 3. X. . Inter omnes eonstat, secalis species usitatas esse secale bbemum vel inmius C. B. das Minter-M 'ferale vernum vel minin C. B. das SowniemM quorum utrumque , uti aliae Buges cereales , rubiginis su jectum proprie constituit, in primis vero posterius. Vocatur Vero ros melleus sive rubigo der multhai , Brand) materia viscosa glutinosa , B Va , saporis primo subdulcis, in acrimoniam postea vergentis, spicis stimmenti inhaerens. Ipsum autem frumentum rubiginosum δει mavoL Hi in eo consistit, quod in folliculis granorum pulvis nigricans , in cineres con Versam farinam exhibens , inveniatur. Hoc autem, quod solatio esse poterit generi humano , rubiginosum frumentum vim seminalem amittit, Ram terrae eommissum & satum nunquam vegetat. Disserunt ab hoc secati

SEARCH

MENU NAVIGATION