장음표시 사용
131쪽
Quod quia sit lectum , sancta praesente Diana , Esse tuam vinctam , numine teste , fidem. Ne tamen ignoret quae sit sententia scripto , Lecta tibi quondam nunc quoque Verba refer. a II Nube , precor , dicet, cui te bona numina jungunt rQuem fore jurasti, sit gener ille mihi. Quisquis is est, placeat; quoniam placet ante Dianae. Talis erit mater, si modo mater erit. Sic tamen & quaerat, qui sim quantusque , iubeto et 22o Inveniet vobis consuluisse Deam. Insula , Coryciis quondam celeberrima Nymphis , Cingitur AEgeo , nomine Caea , mari. Illa mihi patria est : nec, si generosa probaris Nomina, despectis arguor Ortus avis. et a 3 Sunt & opes nobis : sunt & sine crimine mores et Amplius utque nihil, me tibi jungit amor.
Appeteres talem vel non jurata maritum e Iuratae vel non talis hahendus erat.
Hae e tibi me in somnis jaculatrix scribere Phoebe , a 3 o Haec tibi me vigilem scribere jussit Amor. E quibus alterius mihi jam nocuere sagittae :Alterius noceant ne tibi tela , cave. Iuncta salus nostra est ; miserere meique tuique et Quid dubitas unam ferre duobus opem pa 33 Quod si contigerit, cum jam data Signa sonabunt, Tinctaque votivo sanguine Delos erit ;Aurea ponetur mali felicis imago , Causaque versiculis scripta duobus erit eΕEgie pomi testatur Acontius hujus , a 4 o Quae fuerint in eo scripta , fuisse rata. Longior infirmum ne lasset epistola corpus ;Clausaque consueto sit sibi fine i Vale.
132쪽
ERTIMUI , scriptumque tuum sine murmure legi, Iuraret ne quos inscia lingua Deos. Et, puto , captasses iterum ; nisi , ut ipse sateris , Promissam scires me satis esse semel.
Nec lectura sui : sed , si tibi dura fuissem , IAucta foret saevae forsitan ira Deae. Omnia Cum faciam , cum dem pia tura Dianae ;Illa tamen justa plus tibi parte favet. Utque cupis credi , memori te vindicat ira e Talis in Hippolyto vix fuit illa suo. I At melius Virgo favisset virginis annis ,
Quos vereor paucos ne velit esse mihi. Languor enim , causis non apparentibus , iueret;
Αdjuvot & nulla fessa medentis ope. Quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere, quamque II Pallida vix cubito membra levare, putas 3 Huc timor accedit, ne quis , nisi conscia nutrix, Colloquii nobis sentiat esse vices. Ante fores sedet haec : quid agamque rogantibus intus , Ut possim tuto scribere , Dormit, ait. a Mox ubi , secreti longe causa optima , somnus Credibilis tarda desinit esse mora , Iamque venire videt, quos non admittere durum est ;Εxscreat, & ficta dat mihi signa nota ;Sicut eram , properans verba impersecta relinquo et a IEt tegitur trepido litera cauta sinu. Inde meos digitos iterum repetita fatigat: Quantus sis nobis , aspicis ipse , labor. Qua , peream , si dignus eras , ut Vera loquamur ebed melior justo , quamque mereri. , eSO. 3o
133쪽
Ergo , te propter, toties incerta salutis , Commentis poenas do que dedique tuis Haec nobis formae , te laudatore , superbae
Contingit merces & placuisse nocet Z3 3 Si tibi deformis , quod mallem , visa fuissem ,
Culpatum nulla corpus egeret ope. Nunc laudata gemo et nunc me certamine vestro
Proditis , & proprio vulneror ipsa bono. Dum neque tu cedis , nec se putat ille secundum ;4o Τu votis obstas illius , ille tuis. Ipsa , velut navis , jactor ; quam certus in altum
Propellit Boreas , aestus & unda refert. Cumque dies caris optata parentibus instat , Immodicus pariter corporis ardor inest. 4I Et, mihi conjugii tempus crudelis ad ipsum , . Persephone nostras pulsat acerba fores. Iam pudet: & timeo, quamvis mihi conscia non Sim, offensos videar ne meruisse Deos. Accidere hoe aliquis casu contendit e & alter IO Acceptum Superis hunc negat esse virum.
Neve nihil credas in te quoque dicere famam , Facta veneficiis pars putat ista tuis. Causa latet e mala nostra patent. Vos pace movetis Aspera submota proelia e plector ego. I I Dicam nunc, solitoque tibi me decipe more :Quid facies odio , sic ubi amore noces Si laedis quod amas , hostem sapienter amabis e Me precor , ut serves , perdere velle velis. Aut tibi jam nulla est speratae cura puellae , 6o Quam ferus indigna tabe perire sinis :Aut Dea si frustra pro me tibi saeva rogatur,
Quid mihi te jactas gratia nulla tua est. Elige quid fingas : non vis placare Dianam ἔImmemor es nostri e non potes ; illa tui est.
63 Vel numquam mallem , vel non mihi tempore in illo Esset in Asaeis cognita Delos aquis.
134쪽
Tune mea dissicili deducta est aequore navis , Et fuit ad coeptas hora sinistra vias. Quo pede processi l quo me pede limine movit Pi Ela citae tetigi quo pede texta ratis lBis tamen adverso redierunt carbasa vento :Mentior, ali demens i ille secundus erat. Ille secundus erat, qui me referebat euntem IQuique parum felix impediebat iter. . Atque utinam constans contra mea vela fuisset lSed stultum est venti de levitate queri. i Mota loci fama properabam visere Delon , Et facere ignava puppe videbar iter. Quam saepe , ut tardis , feci convicia remis lQuestaque sum vento lintea parca dari lEt jam transieram Myconon, iam Tenon & Andron Inque meis oculis candida Delos erat. i Quam procul ut vidi, Quid me fugis , insula , dixi Laberis in magno numquid , ut ante , mari ZInstiteram terrae , cum jam , prope luce peracta , Demere purpureis Sol iuga vellet equis rQuos idem solitos postquam revocavit ad ortus , Comuntur nostrae , matre jubente , comae. Ipsa dedit gemmas digitis , & crinibus aurum et Et vestes humeris induit ipsa meis. Protinus egressae Superis , quibus insula sacra est , Flava salutatis tura merumque damuS. Dumque parens aras votivo sanguine tingit , Festaque fumosis ingerit exta socis ἔSedula me nutrix alias quoque ducit in aedes , Erramusque vago per loca sacra pede. Et modo portici hus spatior , modo munera regum Miror : & in cunctis stantia signa locis. Miror sc innumeris structam de cornibus aram , Et de qua pariens arbore nixa Dea est. Et quae praeterea neque enim meminive , libetve ,
Quicquid ibi vidi, dicere , Delos habet.
135쪽
Forsitan haec spectans , a te spectabar , Aconti ;Visaque simplicitas est mea posse capi. Ios In templum redeo , gradibus sublime , Dianae et Tutior hoc ecquis debuit esse locus
Mittitur ante pedes malum , cum carmine tali.
Hei mihi l juravi nunc quoque paene tibi. Sustulit hoc nutrix , mirataque ; Perlege , dixit. Iro Insidias legi , magne poeta , tuas. Nomine conjugii dicto , confusa pudore , Sensi me totis erubuisse genis :Luminaque in gremio , veluti defixa , tenebam ;Lumina propositi facta ministra tui.
III Improbe, quid gaudes aut quae tibi gloria parta est
Quidve vir , elusa virgine , laudis habes pNon ego constiteram , sumta peltata securi , Qualis in Iliaco Penthesilea solo. Nullus AmaZonio caelatus balteus auro , Iao Sicut ab HippoIyte praeda relata tibi est. Verba , quid exsultas , tua si mihi verba dederunt Sumque parum prudens capta puella dolis 3 dippen pomum , pomum Schoeneida cepit. Tu nunc Hippomenes scilicet alter eris. Ias At fuerat melius , si te puer iste tenebat, Quem tu nescio quas dicis habere faces , More bonis solito , spem non corrumpere fraude. Exoranda tibi, non capienda sui. Cur , me cum peteres , ea non profitenda palabas , I 3o Propter quae nobis ipse petendus eras pCogere cur potius , quam persuadere , volebas Si poteram , audita conditione , capi.
Quid tibi nunc prodest jurandi formula juris P
Linguaque praesentem testificata Deam I33 Quae jurat, mens est e nil conjuravimus illa. Illa fidem dictis addere sola potest. Consilium prudensque animi sententia jurat et Et nisi judicii vincula nulla valent.
136쪽
1 Si tibi eonjugium volui promittere nostrum, Exige polliciti debita jura tori:
ι Sed , si nil dedimus praeter sine pectore Vocem , Verba suis frustra viribus orba tenes.. Non ego juravi : legi jurantia verba :. Vir mihi non isto more legendus eras. a Decipe sic alias : succedat epistola pomo rSi valet hoc , magnas divitis aufer opes. Fac , jurent Reges sua se tibi regna daturos ISitque tuum , toto quicquid in orbe placet. i Major es hac ipsa multo , mihi crede , Diana ,
Si tua tam praesens litera numen habet. 1 Cum tamen haec dixi, cum me tibi firma negavi , Cum bene promissi causa peracta mei est , Confiteor , timeo saevae Latoidos iram , Et corpus laedi suspicor inde meum. Nam quare , quoties socialia sacra parantur, Nupturae toties languida membra cadunt p, Ter mihi jam veniens positas Hymenaeus ad aras Fugit ; & e thalami limine terga dedit.
Vixque manu pigra toties infusa resurgunt Lumina e vix moto corripit igne faces o Saepe coronatis stillant unguenta capillis , Et trahitur multo splendida palla croco. , Cum tetigit limen, lacrymas mortisque timorem Cernit , & a cultu multa remota suo. i Projicit ipse suas deducta fronte coronas , Spissaque de nitidis tergit amoma comis. Et pudet in tristi laetum consurgere turba Quique erat in palla , transit in ora rubor. At mihi , vae t miserae torrentur febribus artus IEt gravius justo pallia pondus habent.
Nostraque plorantes video super ora parentes :Et, face pro thalami, sax mihi mortis adest. parce laboranti, picta Dea laeta pharetra ;Daque salutiferam jam mihi fratris opem. I 4O
137쪽
II s Turpe tibi est, illum causas depellere leti ;Te contra titulum mortis habere mea . Numquid , in umbroso cum velles fonte lavari, Imprudens vultus ad tua labra tuli Praeteritne tuas de tot coelestibus aras iso Atque tua est nostra spreta parente parens
Nil ego peccavi, nisi quod perjuria legi ;
Inque parum fausto carmine docta fui. Tu quoque pro nobis , si non mentiris amorem , Tuta feras e prosint, quae nocuere , manus. ISI Cur, quae succenset, Auod adhuc tibi pa Sta puella Non tua sit, fieri ne tua possit, agit omnia de viva tibi sunt speranda : quid aufert Sarva mihi vitam , spem tibi Diva mei pNec tu credideris illum, cui destinor uxor, 19o aegra superposita membra lavere manu. Assidet ille quidem , quantum permittitur ipsi ;Sed meminit nostrum virginis esse torum. Iam quoque nescio quid de me sensisse videtur ;Nam lacrymae causa saepe latente cadunt. 193 Et minus audacter blanditur, & oscula rara Accipit , & timido me vocat Ore suam. Nec miror sensisse , notis cum prodar apertis e In dextrum versor , cum venit ille , latus. Nec loquor , & tecto simulatur lumine somnus ;etoo Captantem tactus rejicioque manum. Ingemit, & tacito suspirat pectore : meque offensam , quamvis non mereatur , habet.
Hei mihi l quod gaudes, & te juvat ista voluptas. Hei mihi l quod sensus sum tibi fassa meos. ao 3 Si milii lingua foret ; tu nostra iustius ira ,
Qui mihi tendebas retia , dignus eras. Scribis , ut invalidum liceat tibi visere corpus eΕs procul a nobis, & tamen inde noces. Mirabar, quare tibi nomen Acontius esset ea Io Quod faciat longe vulnus, acumen habes.
138쪽
Certe ego convalui nondum de vulnere tali ;Ut jaculo , scriptis eminus icta tuis. Qxud tamen huc venias anne ut miserabile corpus , Ingenii videas bina tropaea tui. Concidimus macie, color est sine sanguine : qualem a II In pomo refero mente fuisse tuo. Candida nec mixto sublucent ora rubore et Forma novi talis marmoris esse solet. Argenti color est inter convivia talis , Quod tactum gelidae frigore pallet aquae. 22 Si me nunc videas L visam prius esse negabis :Arte nee estidices , ista petenda mea :Promissique sidem , ne sim tibi junina , remittes ;Εt cupies illud non meminisse Deam. Forsitan & facies , jurem ut contraria rursus ; 22 IQuaeque legam , mittes altera verba mihi. Sed tamen aspiceres vellem, prout ipse rogabas , Et discas sponsae languida membra tuae. Durius & ferro cum sit tibi pectus , Aconti , Tu veniam nostris vocibus ipse petas. - 23o Ne tamen ignores et ope qua revales re pOSSim , Quaeritur a Delphis sata canente Deo. Is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat, Neglectam queritur testis habere fidem. Hoc Deus & vates , hoc & mea carmina dicunt : 233 At desunt voto carmina nulla tuo. Unde tibi favor hic nisi quod nova sorte reperta est , Quae capiat magnos litera lecta Deos. Te que tenente Deos , numen sequor ipsa Deorum ;Doque libens victas in tua vota manus. ΣΑΟFastaque sum matri deceptae. foedera linguae, Lumina fixa tenens , plena pudoris , hum O. Cetera cura tua est : plus hoc quoque virgine factum , Non timuit tecum quod mea charta loqui.
139쪽
a s Iam satis invalidos calamo lassavimus artus , Et manus ossicium longius aegra negat.
Quid , nisi quod cupio me jam conjungere tecum , Restat, ut ascribat litera nostra 2 Vale.
