P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

121쪽

Firmius 3 l cupidi tandem coeamus amantes et Nec careant vera gaudia nostra fide.

Cur ego tot viduas exegi frigida noctes 3 o Cur toties a me , lente natator, abes Est mare , confiteor , nondum tractabale nanti a Nocte sed hesterna lenior aura fuit. Cur ea praeterita est Z cur non ventura timebas ΘΤam bona cur periit, nec tibi rapta via est ue Protinus ut similis detur tibi copia cursus ;Hoc melior certe , quo prior , illa fuit. At cito mutata est jactati forma profundi. Tempore , cum properas , saepe minore venIs. Hic, puto, deprensus nil, quod querereris, haberes; so Meque tibi amplexo nulla noceret hiems.

Certe ego tum ventos audirem lenta tonantes , Et numquam placidas esse precarer aquas. Quid tamen evenit, cur sis metuentior undae Contemtumque prius nunc vereare fretum sue Nam memini, cum te saevum venieste minaxque Non minus , aut multo non minus , aequor erat.

Cum tibi clamabam , Sic tu temerarius esto , Ne miserae virtus sit tua flenda mihi. Unde novus timor hic quoque illa audacia sugit pso Magnus ubi est spretis ille natator aquis Sis tamen hoc potius . quam quod prius esse solebas: Et facias placidum per mare tutus iter ;Dum modo sis idem ; dum sic , ut scribis , amemur IFlammaque non fiat frigidus illa einis.

9I Non ego tam ventos timeo , mea vota morantes, Quam , similis vento , ne tuus erret amor ;Ne non sim tanti, superentque pericula causam τEt videar merces esse labore minor.

Interdum metuo , patria ne laedat , & impario o Ducar Abydeno Thressa puella toro. Ferre tamen possum patientius omnia , quam si

Otia, nescio qua pellice captus , abas z

122쪽

HEROIDES. E P. XIX. 99

In tua si veniant alieni colla lacerti ;Sitque novus nostri finis amoris amor. Ah l potius peream , quam crimine vulnerer isto lFataque sint culpa nostra priora tua lNec quia venturi dederis mihi signa doloris, Haec loquor; aut fama solicitata nova. Omnia sed vereor r quis enim securus amavit Cogit & absentes plura timere locuS. Felices illas , sua quas praesentia nosse Crimina vera jubet, falsa timere vetat i Nos tam vana movet , quam facta injuria fallit et Incitat & morsus error uterque pares. O l utinam venias i aut ut ventusve paterve , Causaque sit certae femina nulla morae lQuod si quam sciero , moriar , mihi crede , dolendo. Iamdudum peccas , si mea fata petis. Sed nequa peccabis , frustraque ego terreor istis :Quoque mintas venias , invida pugnat hiems. Me miseram i quanto planguntur litora fluctu lEt latet obscura condita nube dies. Io I

Forsitan ad pontum mater pia venerit Helles lMersaque roratis nata fleatur aquis :An mare st ab inviso privignae nomine dictum , I 2IVexat in aequoream versa noverca Deam pNon favet, ut nunc est , tenetis locus iste puellis. Hae Helle periit, hac ego laedor aqua. At tibi flammarum memori, Neptune , tuarum Nullus erat ventis impediendus amor e I 3osi neque Amymone , nec laudatissima forma Criminis est Tyro fabula vana tui ;Lucidaque Alcyone , Circe que & Alymone nata , Et nondum nexis angue Medusa comis ;Flavaque Laodice, coeloque recepta Celaeno, I 3s Et quarum memini nomina lecta mihi. Has certe pluresque canunt, Neptune , poeta

Molle latus lateri composuisse tuo.

123쪽

Cur igitur, toties vires expertus amoris , IAo Assuetum nobis turbine claudis iter Parce , ferox; latoque mari tua proelia misce e Seducit terras haec brevis unda duas. Τe decet aut magnas magnum jactare carinas ὴ Aut etiam totis classibus esse trucem.

14s Turpe Deo pelagi juvenem terrere natantem , Gloriaque est stagno quolibet ista minor. Nobilis ille quidem est , & clarus origine : sed non A tibi suspecto ducit Ulyta genus. Da veniam , servaque duos e natat ille ; sed isdem I 3o Corpus Leandri, spes mea , pendet aquis. Sternuit & lumen ; posito nam scribimus illo. Sternuit, & nobis prospera signa dedit. Ecce merum nutrix faustos instillat in ignes rCrasque erimus plures , inquit: & ipsa bibit. I 13 Essice nos plures , evicta per aequora lapsus , O l penitus toto corde recepte mihi. In tua castra redi , socii desertor Amoris e

Ponuntur medio cur mea membra toro

Quod timeas, non est : auso Venus ipsa favebit :I6o Sternet & aequoreas , aequore nata , ViaS. Ire libet tumidas ipsi mihi saepe per undas :Sed solet hoc maribus tutius esse fretum. Nam cur , hoc vectis Phryxo Phryxique sorore , Sola dedit vastis femina nomen aquis pI6 1 Forsitan ad reditum metuas ne tempora desint , Aut gemini nequeas ferre laboris onus. At nos diversi medium coeamus in aequor , Obviaque in summis oscula demus aquis :Atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes et

Izo Exiguum , sed plus quam nihil, illud erit.

Vel pudor hic utinam, qui nos clam cogit amare , Vel timidus famae cedere vellet amor lNunc male res junctae , calor & reverentia , pugnant.

Quid sequar in dubio est : haec decet, ille juvat.

124쪽

Ut semel intravit Colchos Pagasaeus Iason , Impositam celeri Phasida puppe tulit. Ut semel Idaeus Lacedaemona venit adulter, Cum praeda rediit protinus ille sua. Tu , quam siepe petis quod amas , tam saepe relinquis :Et quoties grave fit puppibus ire, natas. I 8 Sic tamen , o juvenis , tumidarum victor aquarum ,

Sic facito spernas , ut vereare , fretum. Arte laboratae vincuntur ab aequore puppes :Tu tua plus remis brachia posse putes Quod cupis, hoc nautae metuunt, Leandre, natare : I 8 3 Exitus hic stactis puppibus esse solet.

Me miseram l cupio non persuadere , quod hortor et Sisque precor monitis sortior ipse meis ;Dummodo pervenias , excussaque saepe per undas Injicias humeris brachia Iassa meis. I9 Sed mihi , caeruleas quoties obvertor ad undas , Nescio quae pavidum frigora pectus habent. Nec minus hesternae confundor imagine noctis , Quamvis est sacris illa piata meis.

Namque sub Aurora, iam dormitante lucerna , 19s Somnia quo cerni tempore vera solent, Stamina de digitis cecidere sopore remissis , Collaque pulvino nostra ferenda dedi. Hic ego ventosas nantem delphina per undas Cernere non dubia sum mihi visa fide: a oo Quem , postquam bibulis illisit fluctus arenis , Unda simul miserum vitaque deseruit. Quicquid id est , timeo et nec tu mea somnia ride ;

Nec nisi tranquillo brachia crede mari.

Si tibi non parcis, dilect E parce puellae zQuae numquam , nisi te sospite , sospes erit. Spes tamen est fractis vicinae pacis in undis. Tum placidas tuto pectore finde vias. Interea , nanti quoniam freta pervia non sunt , Leniat invisas litera missa moras.

125쪽

1o a P. OVIDIT NASONI s

Aco NT IN S CYDIPPAE. t oux metum r nihil hic iterum jurabis amanti.

Promissam satis est te semel eme mihi. Perlege e discedat sic corpore languor ab isto , Qui meus est , ulla parte dolente , dolor. 1 Quid pudor ora subit nam , sicut in aede Dianae ,

Suspicor ingenuas erubuisse genas. Conjugium pactamque fidem , non crimina posco :Debitus ut conjux , non ut adulter , amo. Verba licet repetas , quae demtus ab arbore fetus 1 o Pertulit ad castas , me jaciente , manus ;Invenies illic id te spondere , quod opto Te potius , virgo , quam meminisse Deam. Nunc quoque idem timeo : sed idem tamen acrius illud Assumsit vires , auctaque flamma mora est. I s Quique suit numquam parvus ἔ nunc tempore longo Et spe , quam dederas tu mihi , crevit amor. Spem mihi tu dederas r meus .hic tibi credidit ardor : Non potes hoc famim teste negare Dea. Adfuit , & praesens , ut erant, tua Verba notavit: dio Et visa est mota dicta probasse coma. Deceptam dicas nostra te fraude licebit, Dum fraudis nostrae causa feratur amor.

Fraus mea quid petiit, nisi uti tibi jungerer uni

Id me , quod quereris , conciliare potest.2 Non ego natura , nec sum tam callidus usu e Solertem tu me , crede , puella , facis.

Te mihi compositis si quid tamen egimus a me

Astrinxit verbis ingeniosus Amor. Dictatis ab eo feci sponsalia verbis ,3 o Consultoque sui juris Amore vafer.

126쪽

Sit fraus huic nomen facto , dicarque dolosus et Si tamen est , quod ames , Velle tenere dolus. En iterum scribo, mittoque rogantia Verba :Αltera fraus haec est ἔ quodque queraris , habes. Si noceo quod amo ; fateor , sine fine nocebo :Teque petam e caveas tu licet ipsa peti. Per gladios alii placitas rapuere puellas et Scripta mihi caute litera crimen erit 3Dl faciant, possim plures imponere nodos lUt tua sit nulla libera parte fides. Mille doli restant e clivo sudamus in imo.

Ardor inexpertum nil sinet esse meus. Sit dubium , possisne capi; captabere certe. Exitus in Dis est : sed capiere tamen. Ut partem effugias, non omnia retia falles ;Quae tibi, quam credis , plura tetendit Amor. Si non proficiant artes , veniemus ad arma , Inque tui cupido rapta ferare sinu. Non sum , qui soleam Paridis reprehendere factum Nec quemquam , qui, Vir possit ut esse , fuit. Nos quoque e sed taceo et mors hujus poena rapinae Ut sit; erit, quam te non habuisse , minor. Aut esses formosa minus , peterere modeste. Audaces facie cogimur esse tua. Tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt Sidera ; qui flammae causa fuere meae. Hoc favi faciunt crines , & eburnea cervix Quaeque , precor , Veniant in mea colla manus

Et decor , & vultus sine rusticitate pudentes ;Εt , Thetidi quales vix rear esse , pedes. Cetera si possem laudare , beatior essem e Nec dubito , totum quin sibi par sit opuS. Hac ego compulsus , non est mirabile , forma , Si pignus volui vocis hahere tuae. Denique , dum captam tu te cogare lateri, Insidiis esto capta puella meis.

127쪽

Invidiam patiar e passo sua praemia dentur. Cur suus a tanto crimine fructus abest

Hesionen Telamon , Briseida cepit Achilles et To Utraque victorem victa secuta suum. Quamlibet accuses , & sis irata , licebit a Irata liceat dum mihi posse frui. Idem qui facimus , factam tenuabimus iram et

Copia placandae sit modo parva tui. II Ante tuos sentem liceat consistere vultus IEt liceat lacrymis addere verba suis e Utque solent famuli , cum verbera saeva verentur , Tendere submissas ad tua crura manus. Ignoras tua jura e voca et cur arguor absens p8o Iamdudum dominae more venire jube.

Ipsa meos scindas licet imperiosa capillos , Oraque sint digitis livida facta tuis tomnia perpetiar et tantum fortasse timebo , Corpore laedatur ne manus ista meo. SI Sed neque compedibus , nec me compesce catenis et Servabor firmo vinctus amore tui.

Cum hene se , quantumque volet, satiaverit ira ;Ipsa tibi dices , Quam patienter amat lIpsa tibi dices , ubi videris omnia ferre ;9o Tam bene qui servit, serviat iste mihi.

Nunc reus infelix absens agor : & mea cum sit Optima , non ullo causa tuente perit.

Hoc quoque, quod jus est, sit scriptum injuria nostrum: Quod de me solo nempe queraris , habes. 9s Non meruit salii mecum quoque Delia : si non Vis mihi promissum reddere , redde Deae. Adfuit, & vidit, cum tu decepta rubebas e

Et vocem memori condidit aure tuam.

Omina re careant : nihil est violentius illa , Io o Cum sua, quod nolim , numina laesa videt. Testis erit Calydonis aper : nam scimus , ut illo Sit magis in natum saeva reperta parens.

128쪽

Testis & Actaeon , quondam fera creditus illis , Ipse dedit leto cum quibus ante seras. Quaeque superba parens , saxo per corpus oborto , IOSNunc quoque Mygdonia flebilis exstat humo. Hei mihi l Cydippe , timeo tibi dicere verum ;Ne videar causa falsa monere mea :Dicendum tamen est : Hoc est, mihi crede, quod aegra Ipso nubendi tempore saepe jaces. IIo Consulit ipsa tibi : neu sis periura , laborat ἔEt salvam salva te cupit esse fide.

Inde fit, ut, quoties exsistere perfida tentas , Peccatum toties corrigat illa tuum. Parce movere feros animosae Virginis arcus 2 II IMitis adhuc fieri , si patiare , potest. Parce , precor , teneros corrumpere febribus artus et Servetur facies ista fruenda mihi. Serventur vultus ad nostra incendia nati, Quique subest niveo laetus in ore rubor. IΣ Hostibus e si quis , ne fias nostra , repugnat Sic sit, ut, invalida te , solet esse mihi. Τorqueor ex aequo , vel te nubente , vel aegra :Dicere nec possum , quid minus ipse velim. Maceror interdum , quod sim tibi causa dolendi ; IasTeque mea laedi calliditate puto. In caput haec nostrum dominae perjuria , quaeso , Eveniant e poena tuta sit illa mea. Ne tamen ignorem , quid agas ; ad limina crebro Anxius huc illuc dissimulanter eo. I 3o Subsequor ancillam furtim famulumve , requirens Profuerint somni quid tibi, quidve cibi. Me miserum i quod non medicorum jussa ministro , Emngoque manus , insideoque toro. Et rursus miserum i quod , me procul inde remoto , 13 Quem minimh vellem, forsitan alter adest. Ille manus istas essingit, & assidet aegrae ,

129쪽

Dumque suo tentat salientem pollice venam , Ino Candida per causam brachia saepe tenet: Contrectatque sinus , & forsitan oscula jungit. Officio merces plenior ista suo est. Quis tibi permisit nostras praecerpere messes Ad sepem alterius quis tibi fecit iter IAI Iste sinus meus est e mea turpiter oscula sumis. A mihi promisso corpore tolle manus. Improbe, tolle manus : quam tangis, nostra futura est: Postmodὁ si facias istud , adulter eris. Elige de vacuis , quam non sibi vindicet alter e IIo Si nescis , dominum res habet ista suum. Nec mihi credideris e recitetur formula pacti.

Neu falsam dieas esse , fac ipsa legat. Alterius thalamo , tibi nos , tibi dicimus , exi. Quid facis hic exi : non vacat iste torus. IIue Nam quod habes & tu humani verba altera pacti , Non erit idcirco par tua causa meae. Haec mihi se pepigit, pater hanc tibi: primus ab illa; Sed propior certe , quam pater , ipsa sibi est.

Promisit pater hanc , haec adiuravit amanti :16o Ille homines , haec est testificata Deam. Hic metuit mendax , timet haec periura vocari. Num dubites , hic sit major , an ille metus Denique , ut amborum conferre pericula possis , Respice ad eventus et haec cubat, ille valet. I 63 Nos quoque dissimili certamina mente subimus et Nec spes par nobis , nec timor aequus adest. Tu petis ex tuto , gravior mihi morte repulsa est :Idque ego jam, quod tu forsan amabis , amo.

Si tibi justitiae , si recti cura fuisset ;I7o Cedere debueras ignibus ipse meis. Nunc quoniam ferus hic pro causa pugnat iniqua ,

Ad quid, Cydippe , litera nostra redit pHic facit ut jaceas , & sis suspecta Dianae et

Hunc tu , si sapias , limen adire Vetes.

130쪽

Hoc faciente , subis tam saeva pericula vitae. Atque utinam pro te , qui movet illa , cadat lQuem si reppuleris , nec, quem Dea damnat, amari

Et tu continuo , certe ego salvus ero.

Siste metum , virgo , stabili potiere salute. Fac modo polliciti conscia templa colas. Nec bove mactato coelestia numina gaudent; Sed , quae praestanda est & sine teste , fide. Ut valeant aliae, ferrum patiantur & ignes et Fert aliis tristem succus amarus opem. Nil opus est istis , tantum periuria vita rTeque simul serva, meque , datamque fidem. Praeteritae veniam dabit ignorantia culpae. Exciderint animo foedera lecta tuo e Admonita es modo voce mea , modo cassibus istis, Quos, quoties tentas fallere, ferre soles. His quoque vitatis, in partu nempe rogabis , Ut tibi luciferas offerat illa manus. Audiet ; & , repetens quae sint audita , requiret Ipsa , tibi de quo conjuge partus eat. Promittes votum ; scit te promittere falso e Iurabis ; scit te fallere posse Deos. Non agitur de me; cura majore laboro: Anxia sunt vitae pectora nostra tuae. Cur modo te dubiam pavidi severe parentes Ignaros culpae quos iacis esse tuae Et cur ignorent matri licet omnia narres e Nil tua . Cydippe, facta ruboris habent. Ordine fac referas ; ut sis mihi cognita primum , Sacra pharetratae dum facis ipsa Deae rUt, te conspecta , subito , si forte notasti, Restiterim , fixis in tua membra genis :Ut, te dum nimium miror , nota certa furoris , Deciderint humero pallia lapsa meo. Postmodo nescio qua venisse volubile malum ,

Verba ferens doctis insidiosa notis.

SEARCH

MENU NAVIGATION