장음표시 사용
71쪽
Ut penitus nostris , laoc te celaVimus unum , Visceribus crescens excuteretur Onus.
Ah l nimium vivax admotis restitit infans Artibus , & tecto tutus ab hoste fuit. 4I Jam novies erat orta soror pulcherrima Phoebi , Denaque luciferos Luna movebat equos. Nescia , quae saceret subitos mihi causa dolores , Et rudis ad partus , & nova miles eram. Nec tenui vocem. Quid, ait, tua crimina prodis 3 so Oraque clamantis conscia pressit anus.
Quid faciam infelix Θ gemitus dolor edere cogIt ;Sed timor , & nutrix , & pudor ipse, Vetant.
Contineo gemitus, elapsaque Verba reprendo et Et cogor lacrymas combibere ipsa meas. sue Mors erat ante oculos , & opem Lucina negabat: Et grave, si morerer, mors quoque crimen erat. Cum superincumbens , scissa tunicaque comaque , Pressa refovisti pectora nostra tuis.
Et mihi; Vive soror ; soror 5 carissima, dixti,
6o Vivo : nec unius corpore perde duos. Spes hona det vires et fratri nam nupta futura es. Illius , es de quo mater , & uxor eris. Mortua , crede mihi, tamen ad tua verba revixi et Et positum est uteri crimen onusque mei.
63 Quid tibi grataris media sedet R olus aula et
Crimina sunt oculis surripienda patris. Frugibus infantem, ramisque albentis olivae, Et levibus vittis sedula celat anus e Fictaque sacra facit, dicitque precantia verba. To Dat populus sacris, dat pater ipse , viam. Iam prope limen erat: patrias vagitus ad aures Venit, & indicio proditur ille suo. Eripit insantem , mentitaque sacra revelataeolus : insana regia voce sonat. 73 Ut mare fit tremulum, tenui cum stringitur aura ;Ut quatitur tepido fraxina virga noto I
72쪽
Sie mea vibrari pallentia membra videres: Quassus ab imposito corpore lectus erat. Irruit, & nostrum Vulgat clamore pudorem ἴEt vix a misero continet ore manus. SoIpsa nihil praeter lacrymas pudibunda profudi :Torpuerat gelido lingua retenta metu. Iamque dari parvum canibusque avibusque nepotem Iusserat, in solis destituique locis. Vagitus dedit ille miser ; sensisse putares e SrQuaque suum poterat voce, rogabat avum. Quid mihi tunc animi credas , germane , fuisse ; Nam potes ex animo colligere ipse tuo Cum mea , me coram, silvas inimicus in altas Viscera montanis ferret edenda lupis Exierat thalamo : tunc demum pectora plangi Contigit, inque meas unguibus ire genas. Interea patrius , Vultu maerente , fatelles
V ρnit, & indignos edidit ore sonos: Eolus hunc ensem mittit tibi: tradidit ensem; os Et jubet ex merito scire quid iste velit.
Scimus , & utemur violento fortiter ense et Pectoribus condam dona paterna meis. His mea muneribus, genitor , connubia donas Hac tua dote , pater, filia dives erit 3 Ioo Tolle procul decepte faces, Hymenaee, maritas; Et fuge turbato tecta nefanda pede . Ferte laees in me , quas fertis , Erinnyes atrae I Ut meus ex isto luceat igne rogus. Nubile felices , Parca meliore, sorores : IOIAdmissi memores sed tamen es e mei. Quid puer admisit, tam paucis editus horis Quo laesit facto , vix bene natus , avum λ i potuit meruisse necem , meruisse putetur. Ah l miser admissio plectitur ille meo. - I Io Nate dolor matris, rapidarum praeda serarum ,
Plei mihil natali dilacerate tuo : mus I. C
73쪽
Nate , parum fausti miserabile pignus amoris , Haec tibi prima dies, haec tibi summa fuit. 1i s Non mihi te licuit lacrymis perfundere justis et
In tua non tonsas ferre sepulcra comas. Non super incubui: non oscula frigida carpsi. Diripiunt avidae viscera nostra ferae. Ipsa quoque infantes cum vulnere prosequar umbras P. I ao Nec mater fuero die a, nec orba diu. Tu tamen, 3 frustra miserae sperate sorori, Sparsa , precor , nati collige membra tui rEt refer ad matrem , socioque impone sepulcror Urnaque nos habeat, quamlibet arcta , duos. I 23 Vive memor nostri, lacrymasque in vulnera funde et Neve reformida corpus amantis amans. Tu , rogo, Projectae nimium mandata sororis Perfer , mandatis perfruar ipsa patris. J
MEDEA I A SONI. At tibi Colehorum , memini, regina VacaVἱ ,
Ars mea , cum peteres , ut tibi ferret opem. Tunc, quae dispensant mortalia fila , sorores Debuerant fusos evoluisse meos.
I Tunc potui Medea mori bene : quicquid ab illo Produxi vitae tempore, poena fuit. Hei mihil cur unquam juvenilibus acta lacertis Phryx eam petiit Pelias arbor ovem Cur unquam Colchi Magnetida vidimus Argo Io Turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam Cur mihi plus aequo flavi placuere capilli, Et decor , & linguae gratia ficta tuae ZAut, semel in nostras quoniam nova puppis arenas Venerat, audaces attuleratque virOS,
74쪽
Issat anhelatos non praemedicatus in ignes Immemor aesonides , oraque adunca houm.
Semina jecisset, totidem sensisset & hostes ;Ut caderet cultu cultor ab ipse suo. Quantum perfidiae tecum, scelerate , perisset lDemta forent capiti quam mala multa meo lEst aliqua ingrato meritum exprobrare Voluptas. Hac lauar : haec de te gaudia sola feram. Iumus inexpertam Colchos advertere puppim νIntrasti patriae regna beata meae.
Hoc illic Medea sui, nova nupta quod hic est rQuam pater est illi, tam mihi dives erat. Hic Ephyren bimarem , Scythia tenus ille nivosa Omne tenet, Ponti qua plaga laeva jacet. Accipit hospitio juvenes pater AIta Pelasgos,
Et premitis pictos corpora Graia toros. Tunc ego te vidi: tunc coepi scire quid etas :Illa fuit mentis prima ruina meae. Ut vidi , ut perii; nec notis ignibus arsi, Ardet ut ad magnos pinea taeda Deos. Et formosus eras, & me mea fata trahebant: Abstulerant oculi lumina nostra tui. Perside , sensisti: quis enim bene celat amorem Eminet indicio prodita flamma suo. Dicitur interea tibi lex ; ut dura serorum Insolito premeres vomere colla boum. Martis erant tauri plus, quam per cornua , saevi IQuorum terribilis spiritus ignis erat. a. re pedes solidi, praetentaque naribus aera et Nigra per amatus haec quoque facta suos. emina praeterea , populos genitura , juberis
Spargere devota lata per arva manu, uui peterent secum natis tua corpora telis.
Illa est agricolae messis iniqua suo. RR Cristoris , succumbere nescia somno, Ultimus est aliqua decipere arte labor.
75쪽
Dixerat , Eetes , maesti consurgitis omnes , Mensaque purpureos deserit alta toros. Quam tibi nunc longe regnum dotale Creusae, Et socer, & magni nata Creontis erant lues Tristis abis : oculis abeuntem prosequor udis sEt dixit tenui murmure lingua, Vale. Ut positum tetigi thalamo male saucia lectum , Acta est per lacrymas nox mihi, quanta fuit. Ante oculos taurique truces , segetesque nefandae e6o Ante meos oculos pervigil anguis erat. Hinc amor, hinc timor est : ipsum timor auget amorem. Mane erat, & thalamo cara recepta soror: Disjectamque comas , aversaque in ora jacentem , Invenit, & lacrymis omnia plena meis.
61 Orat opem Minyis : petit altera , & altera habebit. Esonio juveni, quod rogat illa, damus. Est nemus & piceis δc frondibus ilicis atrum rVix illud radiis solis adire Iicet.
Sunt in eo , fuerantque diu , delubra Dianae t o Aurea barbarica stat De a facta manu. Nostin' an exciderint mecum loca venimus illuc :Orsus es infido sic prior ore loqui. Ius tibi & arbitrium nostrae Fortuna salutis
Tradidit: inque tua vitaque m OrSque manu.
3 Perdere posse sat est , si quem juvet ipsa potestas e
Sed tibi servatus gloria major ero. Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen ;Per genus & numen cuncta videntis avi; Per triplicis vultus arcanaque sacra Dianae: So Et si forte alios gens habet ista Deos eo virgo , miserere mei l miserere meorum l. Εssice me meritis tempus in omne tuum lQuod si forte virum non dedignare Pelasgum ,
Sed mihi tam faciles unde , meosque Deos
8 3 Spiritus ante meus tenues vanescat in auras, Quam thalamo , nisi tu, nupta 3it ulla meo.
76쪽
Conscia sit Iuno , sacris praefecta maritis; Et Dea , marmorea cujus in aede sumus.
Haec animum & quota pars haec sunt mo vhre puellae Simplicis ; & dextrae dextera juncta meae. 9o Vidi etiam lacrymas : an pars est fraudis in illis
Sic cito sum verbis capta puella tuis. Iungis & aeripedes, inadusto corpore, tauros;
Et solidam jusso vomere findis humum. Arva venenatis, pro semine , dentibus imples r 9 sNascitur , & gladios scutaque miles habet. Ipsa ego , quae dederam medicamina , pallida sedi,
Cum vidi subitos arma tenere viros. Donec terrigenae, iacinus miserabile, fratres Inter se strictas conseruere mauus. I OPervigil ecce draco , squammis crepitantibus horrens , Sibilat; & torto pectore verrit humum. Dotis opes ubi tunc 3 ubi tunc tibi regia coniux Quique maris gemini distinet Isthmos aquas Illa ego , quae tibi sum nunc denique barhara facta, Ioue Nunc tibi sum pauper , nunc tibi visa nocens , Flammea subduxi medicato lumina somno :Et tibi, quae raperes , vellera tuta dedi. Proditus est genitor e regnum patriamque reliqui e Munus in exsilio quolibet esse tuli. IIo Virginitas facta est peregrini praeda latronis:
Optima , cum cara matre , relicta soror. At non te fugiens sine me , germane , reliqui. Deficit hoc Nno litera nostra loco. Quod facere ausa mea est, non audet scribere, dextra: III Sic ego, sed tecum , dilaceranda fui.
Nec tamen extimui quid enim post illa timerem
Credere me pelago femina , tamque nocens.
Numen ubi est 3 ubi Di meritas subeamus in alto, Tu fraudis poenas , credulitatis ego. Iaci Complexos utinam Symplegades elisissent, Nostraque adhaererent ossibus ossa tuis l
77쪽
Aut nos Scylla rapax canibus misisset edendos lDebuit ingratis Scylla nocere viris. ias Quaeque vomit fluctus totidem, totidemque resorhoi , . Nos quoque Trinacriae supposuisset aquae.
Sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes IPonitur ad patrios aurea lana Deos. Quid referam Peliae natas , pietate nocenteS , I 3o Caesaque virginea membra paterna manu Ut culpent alii, tibi me laudare necesse est , Pro quo sum toties esse coacta nocens.
Ausus es 5 l justo desunt sua verba dolori;
Ausus es , IEsonia , dicere , cede domo. 13 s Iussa domo cessi, natis comitata duobus a Et, qui me sequitur semper, amore tui. Ut subito nostras Hymen cantatus ad aures Venit, & accenso lampades igne micant, Tibiaque effudit socialia carmina vobis ,1 o At mihi funerea flebiliora tuba ;Pertimui; nec adhuc tantum scelus esse putabam rSed tamen in toto pectore frigus erat. Turba ruunt;&, Hymen, clamant: Hymenaee, frequentant.. Quo propior vox haec, hoc mihi pejus erat.14s Diversi fiebant servi, lacrymasque tegebant: Quis vellet tanti nuncius esse mali Me quoque , quicquid erat, potius nescire juvabat: Sed tanquam scirem, mens mihi tristis erat.
C sim minor e pueris, jussus studioque videndi , I so Constitit ad geminae limina prima foris e Hic mihi, Mater, abi; pompam pater, inquit, Iason
Ducit; & adjunctos aureus urget equOS. Protinus abscissa planxi mea pectora veste et Tuta nec a digitis ora suere meis. III Iro animus mediae suadebat in agmina turbae , Sertaque compositis demere rapta comis. Vix me continui, quin sic laniata capillos Clamarem, Meus est; injiceremque manus.
78쪽
Lae se pater , gaude : Colchi gaudete relicti. Inferias umbrae fratris habeto mei. 16o Deseror , amissis regno , patriaque, domoque, Conjuge, qui nobis omnia solus erat. Serpentes igitur potui taurosque furentes , Unum non potui perdomuisse virum Quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes , I 6 3Non valeo flammas effugere ipsa meas Ipsi me cantus , herbaeque, artesque , relinquunt Nil Dea, nil Hecates sacra potentis agunt λNon mihi grata dies e noctes vigilantur amarae :Nec tener in misero pectore somnus adest. I7OQuae me non possum , potui sopire draconem. Utilior cuivis, quam mihi, cura mea est. Quos ego servavi, pellex amplectitur , artus ;Et nostri fructus illa laboris habet. Forsitan &, stultae dum te jactare maritae ' 17 Quaeris , & injustis auribus apta loqui, In faciem moresque meos nova crimina fingas :Rideat , & vitiis laeta sit illa meis.
Rideat, & Tyrio iaceat sublimis in ostro ἔFlebit ,& ardores vincet adusta meos. Iso Dum serrum flammaeque aderunt, succuSque Veneni, Hostis Medeae nullus inultus erit. Quod si forte preces praecordia ferrea tangunt, Nunc animis audi verba minora meis.
Tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe suisti ; I 8 sNec moror ante tuos procubuisse pedes. Si tibi sum vilis , communes respice natos. Saeviet in partus dira noverca meos. Et nimium similes tibi sunt, & imagine tangor :Et, quoties video , lumina nostra madent. I9 Per superos oro , per avitae lumina flammae , Per meritum , & natos, pignora nostra , duos zRedde torum , pro quo tot res insana reliqui:
Adde fidem dictis , auxiliumque refer. C iv
79쪽
I s Non ego te imploro contra taurosque virOSque , Utque tua serpens victa quiescat ope. Te peto , quem merui, quem nobis ipse dedisti ;Cum quo sum pariter facta parente paren S. Dos ubi sit, quaeris e campo numeravimus illo , etoo Qui tibi, laturo vellus, arandus erat. Aureus ille aries , villo spectabilis aureo , Dos mea : Quam , dicam si tibi, redde, neges. Dos mea tu sospes : dos est mea Graja juventus. I nunc , Sisyphias , improbe , confer Opes .ao 3 Quod vivis, quod habes nuptam, socerumque potentem Hoc ipsum , ingratus quod potes esse, meum est. Quos equidem actutum. . . sed quid praedicere poenam Attinet ingentes parturit ira minas. Quo seret ira , sequar. Facti fortasse pigebit: a Io Et piget infido consuluisse viro. Viderit ista Deus , qui nunc mea pectora versat: Nescio quid certe mens mea majus agit.
λ ittit, & optat amans, quo mittitur, ire, salutem, Emonis AEmonio Laodamia viro. Aulide te fama est, vento retinente , morari. Ah l me cum sugeres , hic ubi ventus erat ps Tum freta debuerant vestris obsistere remis :Illud erat saevis utile tempus aquis. Oscula plura viro , mandataque plura dedissem e Et sunt quae volui dicere plura tibi. Raptus es hinc praeceps : & , qui tua vela vocaret.
Io Quem cuperent nautae, non ego, Ventus erat. Ventus erat nautis aptus , non aptus amanti.
Solvor ab amplexu, Protesilae, tuo
80쪽
Linguaque mandantis verba imperfecta relinquit: Vix illud potuit dicere triste Vale.
Incubuit Boreas , abreptaque vela tetendit e IIIamque meus longe Protesilaus erat.
Dum potui spectare virum , spectare juvabat:
Sumque tuos oculos usque secuta meis. Ut te non poteram , poteram tua vela videre :Vela diu vultus detinuere meos. ΣΟAt postquam nec te , nec vela fugacia vidi; Et quod spectarem, nil nisi pontus erat;
Lux quoque tecum abiit: tenebris exsanguis obortis Succiduo dicor procubuisse genu. Vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus , a Vix mater gelida maesta refecit aqua. Ossicium fecere pium, sed inutile nobis. Indignor miserae non licuisse mori. Ut rediit animus, pariter rediere dolores :Pectora legitimus casta momordit amor. 3ONec mihi pectendos cura est praebere capillos et Nec libet aurata corpora veste tegi. Ut quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta Creditur, huc illuc , quo furor egit, eo. Conveniunt matres Phylleides , & mihi clamant; 33 Indue regales, Laodamia, sinus. Scilicet ipsa geram saturatas murice Vestes , Bella sub Iliacis moenibus ille gerat λIpsa comas pectar, galea caput ille prematur Ipsa novas vestes , dura vir arma ferat E 4o Qua possum , squalore tuos imitata labores. Diear : & haec belli tempora tristis agam. Dux Pari Priamide , damno formose tuorum , Tam sis hostis iners , quam malus hospes eras Aut te Taenariae faciem culpasse maritae , AIAut illi vellem displicuisse tuam. Tu , qui pro rapta nimium, Menelae, laboras,. iHei mihi l quam multis siebilis ultor eris l