P. Ovidii Nasonis Opera quæ supersunt. Tomus primus tertius

발행: 1762년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

81쪽

s 8 P. OVIDIT NASONI s

Di, precor , a nobis omen removete sinistrum et

so Et sua det reduci vir meus arma Iovi. Sed timeo : quotiesque subit miserabile bellum , More nivis lacrymae sole madentis eunt. Ilion & Tenedos , Simoisque, & Xantus & Ide , Nomina sunt ipso paene timenda sono. 33 Nec rapere ausurus , nisi se defendere posset, Hospes erat: vires noverat ille suas. Venerat, ut fama est , multo spectabilis auro , Quique suo Phrygias corpore ferret opes. Classe virisque potens, per quae fera bella geruntur τε o Et sequitur regni pars quotacumque sui. His ego te victam, consors Ledaea gemellis , Suspicor : haec Danais posse nocere puto. Hectora nescio quem timeo. Paris Hectora dixit

Ferrea sanguinea bella movere manu.6 ue Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto et

Signatum memori pectore nomen hahe. Hunc ubi vitaris , alios vitare memento :Et multos illic Hectoras esse puta. Et facito dicas, quoties pugnare parabis , o Parcere me jussit Laodamia sibi. Si cadere Argolico fas est iub milite Trojam ,

Te quoque non ullum vulnus habente , cadat. Pugnet, & adversos tendat Menelaus in hostes , Ut rapiat Paridi, quam Paris ante sibi. I Irruat, & , causa quem vincit, vincat & armis et Hostibus e mediis nupta petenda viro est. Causa tua est dispar e tu tantum vivere pugna , Inque pios dominae posse redire sinus. Parcite , Dardanidae , de tot, precor, hostibus unpa So Ne meus ex illo corpore sanguis eat. Non est , quem deceat nudo concurrere serro , Saevaque in oppositos pectora serre viros. Fortius ille potest, multo cum pugnat amore. Bella gerant alii, Protesilaus amet.

82쪽

Nunc fateor ; volui revocare , animusque ferebat : SI Substitit auspicii lingua timore mali. Cum foribus velles ad Trojam exire paternis, Pes tuus offenso limine signa dedit. Ut vidi, ingemui, tacitoque in pectore dixi: Signa reversuri sint, precor, ista viri lHaec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis e Fac meus in ventos hic timor omnis eat.

Sors quoque nescio quem fato designat iniquo , Qui primus Danaum Troada tangat humum. Infelix, quae prima virum lugebit ademtum tDi faciant, ne tu strenuus esse velis lInter mille rates tua sit millesima puppis , Iamque fatigatas ultima verset aquas. Hoc quoque praemoneo : de nave novissimus exI. Non est, quo properes, terra paterna tibi. Cum venies, remoque mOVe Veloque carinam δInque tuo celerem litore siste gradum. Siva latet Phoebus, seu terris altior exstat; Tu mihi luce dolor , tu mihi nocte , venis. No ne tamen, quam luce, magis e nox grata puellis, Io IQuarum suppositus colla lacertus habet. Aucupor in lecto mendaces caelibe somnos :Dum careo veris, gaudia salsa juvant. Sed tua cur nobis pallens occurrit imago Cur venit a verbis multa querela tuis II o Excutior somno , simulacraque noctis adoro e Nulla caret fumo Thessalis ara meo. Tura damus , lacrymamque super ἔ qua sparsa relucet, Ut solet affuso surgere flamma mero. Quando ego te reducem cupidis amplexa lacertis , III

Languida laetitia solvar ab ipsa mea λQuando erit, ut lecto mecum bene junctus in uno Militiae reseras splendida facta tuae Quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit,

Multa tamen capies oscula , multa dabis. Izo

83쪽

Semper in his apte narrantia verba resistunt Promtior est dulci lingua retenta mora. Sed cum Troja subit, subeunt ventique fretumque zSpes bona soli cito victa timore cadit. Ias Hoc quoque , quod venti prohibent exire carinas , Me movet: invitis ire paratis aquis. Quis velit in patriam , vento prohibente , reverti FA patria pelago vela vetante datis. Ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem. I 3o Quo ruitis λ vestras quisque redite domos. Quo ruitis, Danai ventos audite vetantes. Non subiti casus , numinis ista mora est. Quid petitur tanto, nisi turpis adultera , bello pDum licet, Inachiae vertite vela rateS. 13s Sed quid ego revoco haec 3 omen revocantis abesto , Blandaque compositas aura secundet aquas. Troasin invideo : quae si lacrymosa suorum Funera conspicient, nec procul hostis erit ;Ipsa suis manibus sorti nova nupta marito I 4o Imponet galeam , barbaraque arma dabit. Arma dabit: dumque arma dabit, simul oscula sumet et Hoc genus officii dulce duobus erit. Producetque virum, dabit & mandata reverti: Et dicet; Reseras ista face arma Iovi. I 4 s Ille , serens dominae mandata recentia secum , Pugnabit caute, respicietque domum. Exu et haec reduci clypeum , galeamque resolvet Excipietque suo pectora lassa sinu. Nos sumus incertae : nos anxius omnia cogit ,1 3 o Quae possunt fieri, facta putare timor. Dum tamen arma geres diverso miles in orbe, Quae referat vultus est mihi cera tuos

Illi blanditias, illi tibi debita verba

Dicimus et amplexus accipit illa meos.

Is I Crede mihi; plus est, quam quod videatur, imago et Adde sonum cerae, Protesilaus erit,

84쪽

HEROIDES. E P. XIV. 6 I

Hanc specto , teneoque Sinu, pro conjuge vero :Et tanquam possit verba referre , queror. Per reditus , corpusque tuum, mea numina, juro ;Perque pares animi conjugiique laces. I 6o Perque, quod ut videam canis albere capillis lQuod tecum possis ipse referre t ) caput; Me tibi venturam comitem , quocumque vocaris rSive , quod ... heu timeo i sive superstes eris. Ultima mandato claudetur epistola parvo et 1 6 sSi tibi cura mei, sit tibi cura tui.

HY FER MNESTRE LYNCEO.Μ ii Tir Hypermnestre de tot modo fratribus uni e

Cetera nuptarum crimine turba jacet. Clausa domo teneor , gravibusque coercita vinclis:

Est mihi supplicii causa , fuisse piam.

Quod manus extimuit jugulo demittere serrum, ISum rea : laudarer , si scelus ausa forem. Esse ream praestat, quam sic placuisse parenti Non piget immunes caedis habere manu S. Me pater igne licet, quem non violavimus, urat; Quaeque aderant sacris , tendat in ora faces; IOA ut illo jugulet, quem non bene tradidit, ense ἔUt qua non cecidit vir nece, nupta cadam :Non tamen , ut dicant morientia , poenitet, ora: Essiciet. Non est, quam piget esse piam. Poeniteat sceletis Danaum laevasque sorores: I IHic solet eventus facta nefanda sequi Cor pavet admonitu temeratae sanguine noctis ;Εt subitus dextrae praepetiit orsa tremor.

Quam tu caede putes fungi potuis mariti, Scribete de facta non sibi caede timetia a

85쪽

Sed tamen experiar. Modo facta crepuscula terris ;Ultima pars noctis , primaque lucis erat: Ducimur Inachides magni sub tecta Tyranni ;

Et socer armatas accipit aede nurus.

as Undique collucent praecinctae lampades auro IDantur in invitos impia tura focos. Vulgus, Hymen, Hymenaee, vocant: sugit ille vocantes. Ipsa Iovis conjux cessit ab urbe sua. Ecce mero dubii, comitum clamore isequentes,3 o Flore novo madidas impediente comas, In thalamos laeti , thalamos, sua busta , feruntur e Strataque corporibus , funere digna , premunt. Iamque cibo vinoque graves , somnoque, jacebant δSecurumque quies alta per Argos erat :3I Circum me gemitus morientum audire videbar e Et tamen audibam ; quodque Verebar , erat. Sanguis abit, mentemque calor corpusque relinquit:

Inque novo jacui frigida facta toro. Ut leni Zephyro Bagiles vibrantur aristae; 4o Frigida populeas ut quatit aura comas: Aut sic , aut etiam tremui magis. Ipse jacebas ;Quaeque tibi dederam vina, soporis erant. Excussere metum violenti jussa parentis e Erigor, & capio tela tremente manu. 4I Non ego falsa loquar : ter acutum sustulit ensem , Ter male sublato decidit ense manus. Admovi jugulo , sine me tibi vera fateri , Admovi jugulo tela paterna tuo. Sed timor & pietas crudelibus obstitit ausIs, Io Casta quo mandatum dextra refugit opus. Purpureos laniata sinus , laniata capillos , Exiguo dixi talia verba sono :Saevus, Hypermnestra , pater est tibi e jussia parentIs Essice : germanis sit comes iste suis. II Femina sum & virgo , natura mitis 8 annis e Non faciunt molles ad fera tela manus.

Diui ipso by

86쪽

Quin age , dumque jacet, sortes imitare sorores :Credibile est caesos omnibus esse viros. Si manus haec aliquam posset committere caedem , Morte foret dominae sanguinolenta suae. 6o Quo meruere necem , patruelia regna tenendo , Quae tamen externis danda forent generis

Finge viros meruisse mori : quid fecimus ipsae Quo mihi commisso non licet esse piae Quid mihi cum ferro quo bellica tela puellae λ 6s

Aptior est digitis lana colusque meis. Haec ego : dumque queror, lacrymae sua verba sequuntur, Deque meis oculis in tua membra cadunt. Dum petis amplexus, sopitaque brachia jactas . Paene manus telo saucia facta tua est. Io Iamque patrem, famulosque patris , lucemque timebam ;Εxpulerant somnos haec mea dicta tuos: Surge , age , Belide, de tot modo fratribus unus et Nox tibi, ni properas , ista perennis erit. Territus exsurgis e fugit omnis inertia somni. 7 3 Aspicis in timida fortia tela manu. Quaerenti causam, Dum nox sinit, effuge, dixi.

Dum nox atra sinit, tu fugis , ipsa moror. Mane erat, & Danaus generos ex caede iacentes Dinumerat. Summae criminis unus abes. so Fert male cognatae jacturam mortis in uno ;Et queritur facti sanguinis esse parum. Abstrahor a patriis pedibus; raptamque capillis Haec meruit pietas praemia carcer habet. Scilicet ex illo Iunonia permanet ira , 8 IQuo bos ex homine est, ex bove facta Dea. At satis est poenae teneram mugisse puellam ἔNec modo formosam posse placere Iovi. Astitit in ripa liquidi nova vacca parentis , Cornuaque in patriis non sua vidit aquis. 9o Conatoque queri mugitus edidit ore et Territaque est sorma , territa voce sua.

87쪽

Quid suris , infelix quid te miraris in umbra

Quid numeras factos ad nova membra pedes 891 Illa Iovis magni pellex , metuenda sorori, Fronde levas nimiam cespitibusque famem. Fonte bibis , spectasque tuam stupefacta figuram rΕt te ne feriant, quae geris, arma , times. Quaeque modo , ut possis etiam Iove digna videri ,

Io o Dives eras ; nuda nuda recumbis humo. Per mare, per terras , cognataque flumina curris :Dat mare , dant amnes, dat tibi terra viam.

Quae tibi causa fugae quid , Io, freta longa pererras

Non poteris vultus effugere ipsa tuos. Ios Inachi, quo properasp eadem sequerisque lagrique. Tu tibi dux comiti et tu comes ipsa duci. Per septem Nilus portus emissius in aequor Exuit insanae pellicis ora bovi. Ultima quid referam, quorum mihi cana senectus I Io Auctor dant anni, quod querar, ecce mei. Bella pater patruusque gerunt 2 regnoque domoque Pellimur : ejectas ultimus orbis habet. Ille ferox solus solio sceptroque potitur :Cum sene nos inopi turba vagamur inopsia I II De fratrum populo pars exiguissima restas: Quique dati leto , quaeque dedere , fleo. Nam mihi quot fratres , totidem periere sorores 2Accipiat lacrymas utraque turba meas. En ego, quod vivis , poenae crucianda reservortarao Quid fiet sonti, cum rea laudis agar λΕt, consanguineae quondam centesima turbae , Infelix , uno fratre manente, cadRm.

At tu , si qua piae , Lynceu , tibi cura sororis , Quaeque tibi tribui munera, dignus habes ;Vel fer opem, vel dede neci : defunctaque vitru Ias Corpora. furtivis insuper adde rogis.

Et sepeli lacrymis perfusa fideli hus ossa. Scriptaque sint titulo nostra sepulcra brevia

88쪽

Exsul Hypermnestre, pretium pietatis iniquum, Quam mortem fratri depulit, ipsa tulit. I 3o Scribere plura libet; sed pondere lassa catenae Est manus, & vires subtrahit ipse timor.

SAPPHO PHAONI.CQUID , ut inspecta est studiosae litera dextrae ,

Protinus est oculis cognita nostra tuis λAn , nisi legisses auctoris nomina Sapphus , Hoc breve nescires unde veniret opus 'FOrsitan & , quare mea sint alterna , requiras , ICarmina ; cum lyricis sim magis apta modis. Flendus amor meus est e elegeia flebile carmen. Non facit ad lacrymas harbitos ulla meas. Uror ut , indomitis ignem exercentibus Euris, Fertilis accensis messibus ardet ager. I Arva Phaon celebrat diversa Typhoidos aetnae :Me calor aetnaeo non minor igne coquit. Nec mihi, dispositis quae jungam carmina nervis ,

Proveniunt: vacuae carmina mentis OpuS.

Nec me Pyrriades Methymniadesve puellae , II Nec me Lesbiadum cetera turba juvant. Vilis Anactorie , vilis mihi candida Cydno :

Non oculis grata est Atthis , ut ante, meis; Atque aliae centum , quas non sine crimine amavi e improbe , multarum quod fuit, unus habes. ΣΟΕst in te facies , sunt apti lusibus anni. O lacies oculis insidiosa meis lSume fidem & pharetram; fies manifestus Apollo. Accedant capiti cornua ; Bacchus eris. Et Poebus Daphnen, & Gnosida Bacchus amavit; a Nec norat irricos illa , vel illa , modos.

89쪽

66 P. OVIDIT NASONIS

At mihi Pegasides blandissima carmina dictant:

Iam canitur toto nomen in orbe meum.

Nec plus Alcaeus , consors patriaeque lyraeque ,3 o Laudis habet: quamvis grandius ille sonet. Si mihi dissicilis formam natura negaVit, Jngenio formae damna rependo meae. Sum brevis; at nomen , quod terras impleat omnes , Est mihi: mensuram nominis ipsa sero. 3 ue Candida si non sum, placuit Cepheia Perseo Andromede, patriae fusca colore suae. Et variis albae junguntur saepe columbae et Et niger a viridi turtur amatur RV e. Si, nisi quae facie poterit te digna videri, 4o Nulla futura tua est ; nulla sutura tua est. At, me cum legeres , etiam formosa videbar et Unam jurabas usque decere loqui. Cantabam , momini ; meminerunt omnia amantes eoscula cantanti tu mihi rapta dabas. 43 Haec quoque laudabas : omnique a parte placebam :Sed tum praecipue , cum fit Amoris opus. Tune te plus solito lascivia nostra juvabat, Crebraque mobilitas , aptaque verba ioco eQuique , ubi jam amborum suerat consumta voluptas,so Plurimus in lasso corpore languor erat. Nunc tibi Sicelides veniunt, nova praeda, puellae. Quid milii cum Lesbo' Sicelis esse volo. At vos erronem tellure remittite nostrum , Nisiades matres, Nisiadesque nurus. sue Neu vos decipiant blandae mendacia linguae eQuae dicit vobis, dixerat ante mihi. Tu quoque quae montes colebras, Erycina , Sicanos, Nam tua sum , vati consule , Diva , tuae. An gravis inceptum peragit sortuna tenorem so Et manet in cursu semper acerba suo Sex mihi natales ierant, cum lecta parentis Ante diem lacrImas ossa bibere meaS.

90쪽

HEROIDES. E P. XV. 67

Arsit inops frater, captus meretricis amore :Mixtaque cum turpi damna pudore tulit. Factus inops agili peragit freta caerula remo; 63 Quasque male amisit, nunc male quaerit opes.

Me quoque , quod monui bene multa fideliter , odit :Hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit. Et tanquam desint, quae me sine fine fatigent,

Accumulat curas filia parva meas : TOUItima tu nostris accedis causa querelis. Non agitur vento nostra carina suo.

Ecce , jacent collo sparsi sine lege capilli;

Nec premit articulos lucida gemma meos. Veste tegor vili : nullum est in crinibus aurum et II Non Arabo noster rora capillus olet. Cui colar infelix γ aut cui placuisse laborem Ille mei cultus unicus auctor abest. Molle meum levibus cor est violahile telis :Et semper causa est, cur ego semper amem. SoSive ita nascenti legem dixere Sorores ;Nec data sunt vitae fila severa meae et Sive abeunt studia in mores , artesque magistrae I Ingenium nobis molle Thalla facit. Quid mirum, primae si me lanuginis aetas ' 8 sAbstulit, atque anni, quos vir amare potest λHunc ne pro Cephalo raperes , Aurora , timebym. Et faceres e sed te prima rapina tenet. Hunc si conspicias , quae conspicis omnia , Phoebe ;Iussus erit somnos continuare Phaon. 9 Hunc Venus in coelum curru vexisset eburno ;Sed videt ic Marti posse placere suo. O nec adhuc juvenis, nec jam pueri utilis aetas lo decus , atque aevi gloria magna tui lique ades ; inque sinus , sormose , relabere nostros. 9I

Non ut ames, oro, verum ut amare SinaS.

Scribimus, & lacrymis oculi rorantur obortis. Aspice, quam sit in hoc multa litura loco.

SEARCH

MENU NAVIGATION