De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

8 Ailla Saneti Dama si

eamdem repudiavit, atque de Arii fovendis partibus agitare coepit; eoque audaciae sensim progressus est, ut labem infligere tentaverit Sanetae Nicenae r) Synodo, quae illius blasphemias sub ejus magno Genitore Constantino profligaverat; a ea ratione apud Ariminum Synodum trecentorum Patrum iussit imperator cogi adversus Fidem Catholicam. ubi pene omnes, qui convenerant, Episcopi inscientes, & imprudentes Arianorum perfidiae consentire coacti fuere. Quod cernens Liberius, Constantium saepe antea privatim admonitum publice postea redarguit; quamobrem Imperator vehementer iratus, Pontificem extra Urbem in exilium deportari praecepit ad Coemeterium, quod dicitur Novel Iae,

Via Salaria tertio ab Urbe Iapide positum, ubi in Coemeteriis suburbanis vitam diutius egit. Porro Liberius dum in exilium duceretur, Damasum fide sincerum. sapientia praeditum in Urbe Vicarium constituit, quem & vices Liberii absentis in administratione Ecclesiae Romanae potiori parte

duorum annorum, nempe , & 3 so , probe adimplevisse - docent sae) Sozomenus, ac Baronius; quod quidem ossicium tanta virtutis plenitudine exercuit, ut non modica pars Episcoporum, quos metus. in Ariminensi conciliabulo a Catholicae Fidei gremio distraxerat, ad eamdem ejus suasionibus redierit. Idem Damasus , cum Liberio expiandis ad Fidem recens accedentibus lustrales aquae in Vaticano deficerent, percus

monte, vim aquarum . quae prius sepultorum cadavera graviter infestabat, in idoneum sacro lavacro locum derivavit, atque collegit.

Ad hujus rei notionem animadvertendum est, quod Coe- meterium Vaticanum sacro, ac salutari Baptismatis fonte de

32쪽

Caput II. 9

corabatur, quo Sanctissimi olim Pontifices, ac ipsemet fortasse Apostolorum Princeps Petrus Christi Fidei nomen dantes, dum acerbiora instarent Ecc Iesiae tempora, de more a peccatorum sordibus expiabant; ex quo idem Coemeterium Fontis utique S. Petri nomen sortitum suisse assirmat γ Panvinius; neque aliud quidem Cencium Camerarium, & Petrum Manlium intellexisse existimat Aringus, cum inter reliqua UrbisCoe- meteria hoc pariter sub titulo Fontis S. Petri Coemeterium recensent. Nihilominus a Christianae Religionis primordiis diversis quidem nominibus nuncupatum suisse constat; quandoque enim denominatur Memoria, Consessio, Martyrium, Petri Limina, Trophaeum Apostolicum, aliisque similibus Titulis praenotatur . Porro autem hic olim extitisse Baptismalem fontem late probat praefatus Aringus. Idem fons, Liberio Ecclesiam

regente, Pene dirutus erat, temporumque injuria corruptus; aquarum enim venae , quae uberi me ex proximo imminente

Colle illuc fluebant, rivulorum ductibus fistulisque perfractis, sparsim per Coemeterii ambitum dilabebantur, atque in Sanctorum Martyrum Sepulchra decurrebant; quo factum est, ut aquae ita dispersae nullius quidem usus evaderent, magni autem detrimenti essent Vaticano ipsi Coemeterio, ac mortuorum Sepulchris, dum sacra exinde ossa ingenti plane damno labefactata jugiter irrigabantur . Quamobrem Damasus , qui tunc apud Romanam Ecclesiam Presbyterati munere fungebatur, defluentibus aquarum venis in unum diligenter collectis aptatisque cuniculis, novum Baptismi sontem excitavit: cujus fontis beneficio Damasus Q pra octo millia ex utroque sexu ad amplectendam Fidem adduxit. Rem memoratu dignissimam accipe ex monumento Tabulae marmoreae, quae in Vaticanae Basilicae cryptis reperta est:

De Fontibus Vaticanis ι Cingebant latius montem, teneroque meatu B CON

33쪽

Acta Sancti Damasi

Corpora multorum eineres atqPe ossa rigabam, Non tulit boe Damasius communi lege sepultos Post requiem tristes iterum persolvere poenas. Protinus adgressus magnum superare laborem Aggeris immensi dejecit culmina montis , Intima sollicitae frutatus viscera teriae. Siccavit totum quidquid madefecerat bumor. Invenit fontem, praebet qui dona salutis . mee curavit Mercurius Levita fidelis.

De his sontibus alia duo carmina ex co operibus S. D masi, α ex Baronio hic apponimus.

Ad Fontes. Non Mee bumanis opibus , non arte magistra, Sed maestante Petro , eui tradita ianua Coeli est , Antistes Cissi composuit Damasus.

Una Petri Sedes , unum verumque lavacrum , Vincula nulla tenent, Aearbius votum solvit. De Fontibus. --- , meeatorum servis abolero priorum Terrenisque optas maeulis absolvere vitam , me ades ad Christi Fontem sacrumque liquorem , Corpus ubi, ae mentes pariter sensusque lavantur Aeternumque datur ealio baptismate munus. Hane autem Fidei sedem construxit ab imo Militiae elarus titulis Aulaeque fidelis 'manaeque Urbis Praefectus Lontinianus.

S. Paulinus quoque scribens ad Alethium mentionem facit de eisdem sontibus Vaticanis in atrio S Petri, dum elegantissime describit Basilicam ipsam . Addita postmodum suit his

S. Damasi carminibus recens memoria, quae in memorato atrio Vaticano conspicitur. Paulus V. Pont. Max. earmina a Sancto Damaso PP. I. ante annos

34쪽

Caput II. II

MCCL. ob existatam a se bumiditatem in vetere hujus Basilicae pavimento multorum in Cbristo quiescentium memorias labefactantem edita , suoque jugis boc marmore inrisa ad venerandae antiquiatatis monumentum pie servatum ex Templi ejusdem ruinis , biere ni mandavit Anno MDCVII. Sedente Innocentio X, uberrime istae aquarum venae, quibus Vaticanum antiquitus Gemeterium irrigabatur simul cum antiquo aqueductu repertae, ne tantae unquam rei memoria aboleretur, in Apostolico Vaticano Palatio ad publicam commoditatem deductae in pulcherimum fontem multis scatentem fi-sulis aptatae sunt, marmore ibidem insculpto, in quo sequens Epigraphe Iegitur:

Aquam Vaticani Collis incerto olim a capite deerrantem a Beato Damaso inventam , scaturigine ad lavacrum notae generationis in fontem corrivatam , rursus amissam Inmeentius X. Pont. Max. conquisitam , repertamque, ae mire probatam, Fonte retens extructo , resiluit, ut in Urbe aquis peregrinis affluente Aedes Vaticanae suam bane baberent gemina salubritate gratius bauriendam . Anno Domini Is s. Pont. Di V.

Has memorat, atque resert Inscriptiones Gaspar Alveri. De iisdem etiam fontibus Aurelius Prudentius in Peri- nephanon de Passione Apostolorum Petri, dc Pauli pulchre loquitur . B L CA-

35쪽

Acta Sancti Damasi CAPUT III.

Sub tutio S. Damasi Liberio ἰ Item Sobismata Felicisa ersus Liberium, θ' Ursicini contra Damasem. Mendacia in ipsum S. Damastum

coacervata refelluntur.

Post obitum Sanctissimi Pontificis Liberii Anno salutis

as . b decimo septimo Kalendas Octobris ad Ecclesiastici Regiminis successionem, & pastoralis curae sollicitudinem Divina Clementia Damasu' vocare dignata est. Enim vero insigni humilitate Virum Cleri, Populique precibus, ct obtestationibus cogi oportuit, ut Pontificiam Sedem ascenderet, & Liberio subrogaretur; neque id citra contentionem,& calamitosa Ecclesiae Romanae dissidia contigit. Nimirum quae olim coeperat in Clero G Romano dissensio ex substitutione Felicis Liberio O licet postmodum Liberius eam componere studuisset, recipiens in Clerum, atque uniens cum aliis, eos, qui ordinati fuerant a Felice J Iatenter attamen serpens novi Pontificis Eleetionis occasione recruduit; dum alii ex parte Felicis, ex parte vero Liberii alii conarentur eligere Pontificem. Schismatis causam inter Liberium,& Felicem resero. Athanasium Episcopum Alexandrinum , constantissimum Arianae haeresis oppugnatorem, Sede sua expet Iere satagebat Constantius Augustus Arianis favens . Liberius autem, dum pro Athanasio aperte inciperet Constantii Imperatoris ausibus reluctari, ad se ejusdem persecutionem traxit unde factum est,

36쪽

Caput III.

est, ut in Boream Thraciae relegatus pelleretur. Porro autem antequam Liberius ex Urbe discederet, Clerus omnis Romanus,

sanctissimo interposito jurejurando, ipsi pollicitus est, nullum se

alium Pontificem unquam, eo superstite, suscepturum; sed vix eo in exilium ducto, paullo post a tribus Arianis Episcopis contra Sacramenti fidem Fgix Diaconus Episcopus ordinatus . in ejusque locum sussectus est, Acacio Episcopo Caesariensi Ariano id operante. Quod universus Populus Romanus nimis aegre ferens, se ab ejusdem Felicis communione abduxit; quod striabit m Theodoretus, inquiens: Nemo ex Romano Populo Ecclesiam, dum Felix intus esset, ingredi vellet. Biennio post, anno scilicet 3 sis , Constantio triumphi agendi gratia, de Magnentio Tyranno extincto , Urbem petenti, cujus pompa ab Ammiano n)describitur, Populus, & Matronae Romanae pro Liberii reditu instanti, quibus Augusto annuente, Liberius ad Urbem revocatus est. Sed accidit, ut Liberius ductus taedio exilii hiennalis subscriberet Damnationem Athanasii, & fidei Formulam in Syrmiensi Concilio Arianorum editam, ac V cis Consubstantialis desectivam; quam quidem S. Hilarius interpretatus, agnoscit esse catholicam, quippe cui nihil deesset praeter vocem Consubsantialis. Hinc Liberius in crimen vocatur, quasi Consiubstantialitatis vocem Nicenae Fidei damnasset, quod valde est veritati dis num: longe enim aliud est damnare Consubstantialitatem , aliud vocem illam silentio praeterire ;nam asserendo Filium ejusdem esse cum Patre substantiae, idem est, ac si professus esset Consubstantialitatem. Itaque hac Syrmiensi approbata FormuIa, Liberius Urbem petiit. At Clerus. Populusque Romanus audito consensu Liberii, & quod adeo turpiter consensisset Constantio, junxit se Felici jam extollenti,& propugnanti Catholicam Fidem; qui vero expetitus antea fuerat Liberius ab omnibus, omnium animos a se abalienatos

37쪽

1 Sancti Damasi

invenit, & Felici addictos; ita ut magna turbatio, ac plane persecutio alta fuerit a Magistratibus adversus eos, qui non Parerent Litteris Imperatoris pro Liberii restitutione exaratis. Intra Ecclesiam Clerici, & Pre teri plures necati, quoniam

Liberio communicare nollent. Tunc Felix Constantium Imperatorem tanquam Arianum condemnavit, ac legitimus Ponti sex a Ciero, Populoque Romano est renunciatus.& Iegitime sedere coepit; demum eumdem obtruncatione Capitis Martyrium

consumasse in Civitate Cerae docet ο) Martyrologium, cujus

ea verba ra Romae Via Aurelia S. Felicis II. Papae, 9 Maruris . quia Constantis Imperatore Ariano ob Catholicae Fidei defensionem e Sede Da d ectus, ct cerae in Tuscia Meulte gladio necatus gloriose occubuit; ejus Coirpus inde a Clericis raptum eadem Via sepultum fuis. Postea vero ad Ecclesiam Sanctorum Cosmae, or Damiani delatum , ibidem Gregorio XIII. Summo Pontifice, repertum est sub Altare una cum 'liquiis Sanctorum Mart rum Maret, Marcelliani , ω Tranquillini, atque inebrim loco pridie Kalendas Augusti simul eum eis rerenditum.

Praeter injuriam huic Sanctissimo Martyri, & Pontifici Fe- Iici, silare nequimus, quod tempore Pontificis Gregorii XIII.

cum quaereretur de emendatione Martyrologii, non levis tunci controversia de Fe Iice exorta est, an expungendus esset ob vitiosum ingressum ejus in Pontificatum, vel absque Martyrii titulo relinquendus: ac demum cum inter innumeras Doctorum contrarias assertiones ejusdem Felicis causa ferme cecidisset, Dei Providentia accidit eo ipso tempore, anno quippe r 18a; ut in Diaconia Sanctorum Martyrum Cosmae, & Damiani in Mario novo Foro sta, clam quidam Altare suffoderent ad Thesaurum reperiendum, quem acceperant ibi esse absconditum. in Arcam marmoream inciderent, in cujus altero latere

S. Felicis Corpus inventum sit cum laterculo lapideo ibidem intus posito hisce litteris inscripto: Corpus S. Felicis Papae, oe Martyris , qui damnavit Constantium quod accidit pridie ejus

diei,

38쪽

Caput III. Is

diei, quo ejusdem S. Felicis Natalis dies in Ecclesia agi consuevit, scilicet quarto Kal. Augusti Anno salutis is 8r; 6c cum

ipsius S. Felicis Caussa in tanto discrimine versaretur, ut a Martyrologio haud multo post expungendus videretur, opportune ipsemet Felix visus est admiratione omnium redivivus apparuisse, per se, suam ipse caussam acturus, cum contradicentium suffragiis oppressus esset. Auctores, qui a Romanorum

Pontificum Catalogo S. Felicem excludunt r Panvinius, αCiacconius; qui vero non expungunt Anastasius Bibliothecarius, Uiennensis Episcopus in Martyrologio suo ,3 item Beda, α Ustardus, S. Gregorius in Antiphonario, & Sacramentario Pontificem eum agnovit; similiter Theodoretus, Platina, &Ioanneltus in ejus vita, Cardinalis m) Baronius, aliique idem quoque censent, quos refert Andreas m Victore lius. Post ejusdem S. Felicis gloriosum de Constantio triumphum, ejusque Martyrium, Liberius Clericos omnes, qui partes Felicis secuti erant, ac Dignitatibus privati fuerant, ii silem eos restituens, absolvit; unumque ovile sub uno Pastore constituit: Constantius vero sub speciosio praetextu controversas de

Fide componendi indixit Synodum Arimini, in qua vox Substantia, ct Consubsantialis praetermissa est ab Arianis, ejusque loco posita est vox similis; x tunc, ut ait S. Hieronymus, ingemuit Orbis, θ' se Arianum esse miratus es. Liberius hanc damnat Formulam in Ariminensi Concilio statutam, ideoque ab Ecclesia iterum exturbatur, & ex Urbe expulsus delituit in Gemeteriis suburbanis Novellae, do Ostriano nuncupatis, ubi mansitusque ad obitum Constantii. In hoc secundo Liberii exilio nullum reperimus substitutum Episcopum, sed ab ipso Liberio Sanctum nostrum Damasum Presbyterum vicarium constitutum, uti

superius dictum est; quod Aeta ejusdem Liberii pariter testan

39쪽

16 Acta Sancti Damassi

tur, ex quibus erroris arguuntur, qui Damassium dicunt ex Diacono creatum esse Pontificem. Anno tandem salutis, Lupicino, & Jovino Consulibus, rebus humanis excessit S. Liberius; quot annis vero sederit, plane diversae reperiuntur sententiae. Baronius o I sedulo perspecta hac inter historicos dissensione, atque habita exactiori ratione, ingressu scilicet Pontificatus Liberii anno salutis 3 12. usque ad finem sui regiminis, quod accidit anno 3s , exinde asserit eum sedisse annos quindecim . Sepultus est in Gemeterio Priscillae in Via Salaria . Inter opera ejusdem S. Liberii, quae in libro de R

manis Pontificibus recensentur, ad Templa excitanda, eXO nandaque haec habentur: His fecit Basilisam nomine suo juxta M eellum labiae, alias Liviae; de Macello enim Liviano sic nuncupato in Exquiliis mentio est apud Sextum Russum, & Publium Victorem J ex collatis nempe impensis Joannis Patritii ea de

re per visum admoniti, & miraculo confirmati, descendentibus nivibus nonis Augusti, formamque Templi monstrantibus, veluti ejusdem Basilicae monumenta vetera perhibent. Verum insignitam fuisse Ecclesiam nomine ejusdem Fundatoris, ac Liberii, vel Liberianam nuncupatam esse fa) Marcellinus Presbyter in libello de schismate Ursicini certam fidem facit; & aperte ostendit Abbas Paulus de Angelis in descriptione Basilicae S. Mariae Majoris de Urbe . Memoria hujus Pontificis peren- navit honorificentissima, ut videre est apud b) Baronium, &uti testimonium perhibet se S. Ambrosius, qui ipsum vocat lSanctae,& Beatae memoriae Virum . A Graecis item sanctissi- lmis, atque doctissimis Viris Liberius dignis titulis honestatur; quippe μ) S. Basilius nominat eum Beatissimum Virum; Sanctus vero se Epiphanius Beatum; omnem siquidem maculam, quam Liberius oIim exul communione Arianorum ad tempus,

40쪽

Caput III. II

etsi non haeresis pravitate, contraxerat, posteriori illa consessiO- ne tempore Concilii Ariminensis prorsus deleta , atque Omnino fuisse oblivione sepulta communiter existimatur.

Defuncto Liberio vacasse Sedem dies septem inquit Ba ronius, in ejusque locum Damasum fuisse legitime subrogatum

die I s. Septembris consentiunt omnes; quippe creatus decimo

septimo Kalendas Oistobris, quae incidunt in praedi stam diem, Anno salutis CCCLXVII. in Lucinae Basilica, alia appellatione a S. Laurentio nuncupata, S. Damasius, ut refertur a Rumno, Romae Episcopus sacro, solemnique ritu consecratus fuit. At electus S. Damasus, ut Pontificatum obiret, Ursinum. quem vocant alii Ursicinum Diaconum competitorem habuit, 'dum alii ex parte Felicis, ex parte vero Liberii alii conarentur eligere Pontificem. Qui faverant Felici. constituentes maximam , ac saniorem partem Cleri, Populique Damasi electioni adhaeserunt; alteri vero Liberianae partis Ursicinum Di ac num in Basilica Julii Pontificem renuntiant,& a Paulo Episcopo Tyburtino in Episcopum sacrari contendunt. Exinde ita pessimum schisma, ct civilis seditio Urbem vexare coepit, α tumuItus inde adeo ingentes oborti, ut, Populo in duas factiones diviso, caedes multorum acciderit; sed in concertatione a parte Damasi b9 partem Ursicini superatam constat, non sine cruentis utrimque vulneribus, stragibusque patratis. Nimirum Ursicinus praelatum sibi Damasum iniquissimo serens animo, nihil intentatum reliquit, ut eodem e solio deturbato, ipse in

Liberii locum substitueretur: occupata siquidem ab ipso Urtacino , ejusque fautoribus Basilica, quae Sicinii, vel Sicinini nuncupatur, sta in Regione quinta Urbis juxta Forum Exquilinum, non longe a Macello Liviano, cum res non suffragiis tantum, sed vi, & armis tractaretur, in ipso Templo uno die

SEARCH

MENU NAVIGATION