장음표시 사용
41쪽
centum triginta septem reperta sunt cadavera peremtorum . ut scribunt m Ammianus, Rustinus, pluresque alii. Nullae a Viventio Urbis Praefecto praetermissae artes, ut ambitione praecipitem Diaconum ad saniora consilia revocaret; sed eum Praesectus nec corrigere, nec mollire lassiciens fuit. Apposite ad rem hanc Ammianus licet vir Ethnicus, ct rerum Christianarum haud exactus explorator addit, se non mirari, si tanta contentione Romanus Episcopatus appeteretur, cum, uti inquit praefatus Auctor, id adepti futuri sint ita securi, ut ditentur
oblationibus Matronarum, procedantque vehiculis in dentes, circum specte vestiti , epulas procurantes profusas, adeo ut eorum convivia regales δε-
perent mensas. His quippe temporibus adeo Christianae Religionis, Romanorumque Pontificum decor, ac splendor estulgebat, ut non solum Ammiani, qui nimium pertinax, ac insensus Orthodoxae Fidei hostis,& ubique carpens Romanam Ecclesiam, luxum U Romanorum Pontificum aculeo seriens mordaci deprehensus est , sed ceterorum etiam illi similium commoverit animum, atque clarissimorum Virorum, imo amplissimorum Magistratuum invidiam concitaverit. Certe Praetextatus Romanorum nobilissimus, qui in Graecia Proconsulatum gesserat, Viventio in Urbis Praefectura postea sustectus. aliisque Magistratibus audius, qui & Consul designatus mortuus est, homo sacrilegus, do idolorum cultor solebat ludens B. Damalo dicere.
Facite me Romanae Urbis Episcopum, oe ero protinus Cbristianus , reserente mὼ Hieronymo; ex quibus plane apparet summum,& regale Christi Sacerdotium regiam pariter magnificentiam ab illo jam tempore suisse comitatam. De memorato Ursicini adversus Damasium schismate plura refert Marcellinus Romanus Presbyter in eo libello. quem una cum Faustino Diacono, testante n) Baronio, obtulit Theodosio Imperatori: at cum notum sit praefatum Presbyterum Mar
42쪽
cellinum his suisse schismaticum, praecipue quia adhaesit primum Ursicino Pseudopontifici, & demum Luciferianis, quis
ipsum duxerit audiendum de S. Damaso sermocinantem, qui in alios etiam Catholicos Episcopos calumniose, atque impudenter invehit' Silentio praeterire nequimus mendacium Scriptorum a Terentium Ursicinum primum, ac, postea Damasum post dies septem electum sui sis Romanum Pontificem: hoc enim aperte adversatur iis, quae tradit S. Hieronymus, qui id temporis Romae morabatur, uti refert Baronius; & hoc ipsum
testatur Ruffinus, qui etsi forsan tunc Romae non aderat, res tamen, quae ejus aevo evenere, conscripsit. Quod evidentius
Constat ex Imperatorum Rescriptis saepe ad Urbis Praesectos pro S. Damasci adversus Ursicinum datis. Ursicinus vero saepe damnatus, ac saepe indulgenter receptus, ob schismatis pertinaciam a Valentiniano Augusto in Galliis exulare jussus, licet animi perversitate, & errore nihil immutatus, modestius egit. E vivis tamen sublato hoc pio Imperatore, denuo omnem lapi dem movit, ut e Pontificia Sede deturbato S. Damaso, in eam se ipsum intruderet, uti Rescripta Imperatorum, scilicet Ualentiniani Junioris, Gratiani, ac Theodosii aperiunt a Baronio relata; ex quibus Imperatorum Rescriptis S. Damasus schismaticorum calumniis Ursicino adherentium impetitus agnoscitur,& Ursicinus exilio longinquo mulctatus; quae omnia ansam praebuere Baronio suspicandi falsum esse, quod habetur in libro de Romanis Pontificibus, quodque plures q) Scriptores similiter errore ducti assirmarunt, nempe ipsum Ursicinum suisse post schisma Neapoli in Campania creatum Episcopum, quem exilio multatum, non donatum Episcopatu, sinceriora montimenta docent, cujus quidem obtenti Episcopatus Marcellinus ejus fautor in memorato libello Theodosio oblato, quo ejus caussam prosequutus est, nihil memoriae reliquit; quod Baro. C a nius
43쪽
nius eum non tacuisse existimat, si id vere accidisset. Sicqueau storitate tandem Imperatorum pestiferum hoc schisma sublatum est, ut nulla ulterius populos contentio nefanda collideret, ac perinde Pontificiis Insignibus, gestiente prae gaudio Civitate, condecoratus Damasus ea statim virtutum Omnium, atque sapientiae laude praefulsit, ut ad summam Dignitatem evecto illo. omnes restitutam disciplinam, compostos mores, publicam denique felicitatem interpretarentur. Ausi tamen sunt quidam nequam Sanctum hunc Pontificem universae Catholicae Ecclesiae consensu vita moribusque insignem, atque perspicuum, miraculis illustratum dente canina
lacerare. Ex parte siquidem r) Ursicini duo falsi testes suppositi, qui Damasum adulterii criminarentur; qua ex re coacta Romae Synodus quadraginta quatuor Episcoporum; ubi corruscante, atque probata ejus innocentia damnati fuerunt se Concordius, & Calistus Diaconi accusatores, & ab Ecclesia dejecti, cautumque lege est, ut deinceps poenam Talionis subeant, qui aliquem falso accusaverint, sicque occasione innocentiae S. Dimasi falss omnes delatores ubique sunt profligati. Verum inter reliquas callidas criminationes, quas memoratus Presbyter Marcellinus in S. Damasum excogitat, saevissimum in primis, ait, fuisse hominem, multarumque caedium immaniter patratarum crimen eidem obiicit. & ab eo concitatos esse ad dissidia insediatores Ursicini perfricta fronte affirmat. At falsa haec ab eodem Marcellino sycophanta inventa labefactat,ae repellit S. Hieronymus, qui ut dictum est, praesens tunc Romae aderat; cui Ruffinus assentitur inquiens: Damasus
post Liberium per Decessionem Sacerdotium in Urbe Gmae susceperat, puem praelatum Ibi non ferens Ursicinus quidem eiusdem Eeclesiae Dia-eonus in tantum furoris erupit, ut collecta turbulentorum, oe seditiosorum bominum manu, in Basilica , quae Sicinini appellatur, Episcopum se feri extorqseret, legibus , ordine , traditione perversis, ut replerentur hu
mano r Earon. ad ann. 36 . tom. q. pag. 2og. s Honobriur Panvinius ad Platin. pag. 49. in Ulia S. Damas Coloniae Is a. ct Ru . Iib. a. cap. IO. pag. 2I .
44쪽
mano sanguine orationum loca. Tumulius igitur, & caede's obortae non a Damasci excitatae, sed ab Ursicino schismatico patratae; quod quidem Cardinalis item su) Baronius ostendit, ac testatur Ciacconius. Eximias similiter S. Damasi virtutes commendat S. Ambrosius; scribens enim ad Valentinianum haec habet: Damasus 'manae Ecclesiae Sacerdos judicio Dei electus. Porro egregiam animi mansuetudinem ejusdem S. Damasi testatur S. Hieronymus, m) qui tunc in Urbe erudiebatur Rhetoricis disciplinis: Unde ad amicum scribens, in fine haec inquit de Dama so: 'manum Episcopum jam pene factionis laqueis irretitum , O vicisse adversarios , ω non nocuisse superatis. Idem o) S. Hieronymus ad Pammachium scribens, virginem, Ecclesiaeque doctorem appellat. Ejusdem etiam sententiae sunt Graeci, x qui mores eximios, ac purissimos S. Damasi ubique laudibus evehunt, & Antiqui omnes, qui magnis ipsum extollunt praeconiis; αvero meruit S. Damasus , quamvis schismaticorum calumniis impetitus, praeclaris Conciliorum, Patrum Graecorum, &Latinorum, atque Imperatorum elogiis decorari. CA-
45쪽
Acta S. Damasi primo Pontificatus decennio ordine Cbrono-iniso digesta. Concilii m 'mae duplex ; aliud
Valentiae coactum. Orientalis Ecelsa ab Arianis exagitata.
Post susceptam Apostolici muneris curam S. Damasus in
id sollicitudinem omnem intendit, ut gravissima inter Orthodoxos de Fide Catholica exorta dissidia, quae in
exitiales, diuturnasque eruperunt haereses, extingueret. Ursicinus enim, veluti fax, & turbo a nova in Romano Clero contra Damasum suscitando seditionis incendia non desistebat . Quamobrem anno 3σ8. quamquam Praetextati Urbis Praesectiauistoritate expulsus fuerit, sicque Romae schisma sublatum esse videretur, nihilominus, Olibrio viro clarissimo Urbanam Praefecturam gerente, novae turbae a seditiosis Ursicini Asseclis excitatae sunt. Itaque factiosi homines novo Principis Reseripto intra vigesimum ab Urbe lapidem conventus agere vetiti, & non parentes gravi mulcta coerciti sunt. Anno salutis 3 . Pontificatus Damasi tertio , adversus Auxentium haereticum Arianum, qui Illyricos Episcopos maxima ex parte seduxerat, indictum S. Damasi jussu Romae Concilium est nonaginta Episcoporum ex Italia, Galliaque collectorum, in quo idem Auxentius invasor Mediolanensis Ecclesiae, ejusque cii, ac sectatores damnantur. Neque enim moror Antoninum μὰ Pagium, qui criticae in Baronii Annalibus, anno Pontificatus Damasi primo , salutis exeunte, vel ineunte eam Synodum coactam fuisse scribit, nec non adversus Valentem , & Ursacium . Egregia squidem tunc navata opera a S. Pontifice Damasio, ne lethale virus Auxentii Iatius serperet, a Scriptoribus graecis, & latinis narrantur.
46쪽
Anno 37o, Pontificatus S. Damasi vario, Valens e Gothico perfunctus bello diram in Catholicos Antistites persecutionem commovit. Is quippe a Ualentiniano fratre ad Imperium assumtus, ac orienti Praepositus, bellum adversus Gothos, qui Thraciam pervaserant, aggressurus, antequam huic se bello. implicaret, sacro Baptismate initiari voluit, quod ab Eudoxio Ariano, qui Bigantii Sedem invaserat, Ricepit ; a quo Arianam perfidiam edoctus jurejurando se adstrinxit in ea Fide permansurum; adversae vero Fidei sectatores omni ope ad susceptum a se dogma impulsurum: quamobrem post expeditionem hanc in orthodoxos invehere coepit . Sanctus vero. Damasus d) Catholicorum apud Orientem. misertus, Zenobium, qui postea Florentiae Episcopus creatus, Constantinopolim mittit. Hic, patratis etiam miraculis, omnibus vexatis Civibus opem contulit: & ad Damasum Postea reversus, majoris id molis. opus esse testatus. est, se quam ut obita a se, Legatione posset absolvi.
Ioz eodem vertente anno. lata ab Augustis. altera lex est in Clericos,& Monachos, pro cujus dilucidatione consentaneum arbitramur referre originem simultatum Damasum inter . Separtem Cleri Romani, quae ea de caussa ad partes Ursicini declinavit, quod Damasus Sanctorum Patrum instituta secutus, severiorem disciplinam in Ecclesia Romana servari voluerit . Nonnulli enim Ecclesiasticorum vitae commoda , α saecularium commercia sectantes aegre tulerunt rigorem, quo
districte jussit legem Imperatorum valentiniani, Valentis, αGratiani emanatam mense Julis anno 3 o. Observari adamussim qua utique lege non modo inhibitum fuit Ecclesiasticis coeliabatum profitentibus, nempe e) Religiosis, & Monachis Asceteriis adstrictis. frequentare domos Viduarum, Uirginum solitariam vitam degentium, aliarumve, quae essent orbatae Paren- tibus,
47쪽
tibus, verum etiam amicis,& proximis ejuscemodi personarum data facultas deserendi ad forum judiciale, seu saeculare accedentes . Insuper eadem lege cautum suit, ne praefati Ecclesiastiei obtentu directionis spiritualis, vel alterius caussae Religionis , quidpiam percipere valeant de Viduarum bonis, aut a foeminis spirituali eorum curae commissis; idque vi testamenti, aut quacumque donationis specie, nisi ad eos jure sanguinis alioquin spectarent. Hanc legem S. Da so adnitente, suisse sancitam conjicere licet eo quod Romae in Ecclesiis ieeta perhibetur quarto Κalandas Augusti, Imperatoribus Valentiniano, & Valente Temtio Augustis Consulibus; quin immo non pauci censent iccirco S. Pontifice Damaso Intercetare fuisse prolatam, ut potestate saeculari fretus, aliquorum Ecclesiasticorum inexplebilem coerceret avaritiam, qui lucri, & divitiarum gratia, more quasi aulico , praecipuae notae foeminis , ac Matronis famulitium praestabant; ac eo pariter animo, ut probaret ipse, quantum ab omni avaritiae suspicione alienus esset, neque hujusmodi lucra , nec rerum Terrenarum fluxa ambiret. Quaeruntur sane II Hieronymus, atque Ambrosius non de hac lege, cum
providam, severamque cautionem avaritiae refrenandae agnoscerent necessariam, sed de legis caussa , scilicet de illorum
aucupandarum divitiarum cupiditate, quorum culpa omni aevo durum admodum, & grave factum est, ut totus Ordo traducatur.
Ex citatis Hieronymi, & Ambrosi Epistolis eruitur in Dei Ecclesia Ministros semper extitisse, quorum alii mundo inhaerentes fluxa, & caduca hona avide curarent, alii vero EccIesiastico repleti spiritu eadem negligerent prorsuS, ac spernerent. Utinam vero hoc tempore Ecclesiastici inter ordinis Ministros praeclarus admodum Deo Vere famulantium numerus haberetur, qui aeternis assidue inhiantes sola animarum lucra quaererent , nec quaestuosam praeserrent Dei servitutem. Cum autem hujus-
48쪽
hujusnaodi lex aliquorum reprimendae cupiditati,& avaritiae non proficeret, ceterisque Dei Ministris esset contumeliose, Catholico enim Clero prohibitum erat, quod Gentilium Sacerdotibus permissim, ut queritur S. Hieronymus ibi: Sacem
dotes Idolorum , Mimi, 9 Aurigae, O Scorta haereditates capiunt: s lis Clericis , ae Monaebis bac lege probibentur. Concordatque S. Ambrosius, l) dum inquit : od Sacerdotibus Fani legaverit Cbria plana Vidua valet, quod Ministris Dei, non valet. Hinc est: quod ad tantum Ecclesiasticae Hierarchiae dedecus submovendum Imperator Marcianus peculiari sua Constitutione hanc legem duxerit abrogandam, prout in ejusdem Imperatoris cm9 NoveIIa videre est. Anno Christi 3 1, Pontificatus S. Damasi quinto, Gratiano iterum, & Anicio Petronio Probo Consulibus, Ampelio vero Ur- his Praefecto, Vicario autem Maximino, duplex trium Augustorum ad eos emanavit Rescriptum hoc eodem anno de Ursicini. qui in Galliam fuerat relegatus, revocatione, vetito nihilominus ad Urbem, ac Suburbicanas, ut verba se habent Rescripti, Regiones accessu. Adversus maleficos Senatores item rescri
ptum est , qui Maximino Judicum severissimo , investigandi,
puniendique sunt traditi. Ceterum hoc anno persecutio omnium gravissima, atque acerbissiima ab Arianis inflicta Orientali Ecclesiae ; percutiuntur quippe Pastores, ait Basilius, ut greges dispergantur. In tam gravi Ecclesiae discrimine S. Damasus consolatus est saepe suis literis Orientales, ut idem Basilius testatur apud vi Baronium
inquiens: Tantum euique vestrum Dominus Deus noster , in quem beravimus , largiatur gratiae, ut proposita spe potiamini, quanto ipsi gaudio pectora nostra replestis tune per literas, quas per desideratissimos Sym- presbteros nostros scripsistis , tum ex eo , quod eatamitatibus nostris ,
tamquam viscera commiserationis induti, condoletis, quemadmodum nobis praedicti fratres indiearunt, nam es vulnera nostra eodem modo perse D verant,
49쪽
verant, nonnihil tamen inde relevamur, quod paratos babemus Medicos , qui velocem, ac maturam possunt. si detur opportunitas, doloribus noshris erre medelam . Haec S. Basilius.
Adjumento, & praesidio siquidem maximo tunc suit S. Da
massis Romanus Ponti sex Orientali Ecclesiae. Acceptis enim ab Arhanasio, ac Basilio Legatis, sollicite,& paterne ad hos rescripsit, collaudata eorum opera, ac orientalium Ecclesiarum sere omnium sollicitudine. Certum nimirum est, Sanctorum Damasi, Athanasii, ac Basilii opera factum, ne Catholica omnino Fides apud Orientem pessium iret. Hallucinationibus tamen,& fucis Ecclesiae hostium accidit, ut S. Basilius calumniis appetitus apud quamplures Catholicos, ipsumque adeo S. Dama- sum in suspicionem quamdam venerit initae cum Haereticis societatis. Item cum Gregorio Narianaeno amicistimo Basilii, quem socium habuerat, curaeque pastoralis participem essecerat in regimine Ecclesiae Caesareae in Cappadocia, dum ipse invitus Episcopus est renunciatus, orta est contentio; quibus vero ex caussis haec omnia acciderint, ex Basilii ipsius literis, aliisque documentis suse admodum a Baronio traditis addiscenda relinquimus. Per idem tempus S. Eusebius Vercellensis Episcopus cele-herrimus, nonagenario proximus, Martyrii titulo jure insignitus; quippe qui non modo exsilio, aliisque aerumnis Fidei cauta vexatus, sed ad Tribunalia evocatus . atque deductus, per sca-Ias tractus, illisio in eas capite, ν sanguinem fuderit . Ceterum Ualentinianus Symmachi artibus haud dubie, ac fraude irretitus multa indulsit Ethnicis; illud in primis, ut Aruspici- . nam . dummodo sine Magiae scelere, licite exercerent. Extat ea de re Sanctio Christiano Principe plane indigna. Novo interim oboriente anno, scilicet salutis 37a, Damasi Pontificatus sexto, S. Athanasius. qui Ecclesiam sq) Alexandriae per quadraginta amplius annos Episcopus rexerat, vitae
50쪽
exitum sortitus est; quo vita lancto, illius calculo a Calliolicis
Petrus ejusdem Ecclesiae Presbyter . aetate senex, virtutibus clarus subrogatur; Ariani vero Lucium in Sede Alexandrina obtrudunt. Petrus Praesidis mandato jussus excedere, Romam ad s. Damasum contendit. Tunc secutae sunt Alexandriae ab Arianis caedes, vincula, proscriptiones; tum a Gentilibus sacrarum Aedium contemtus, profanationes, incendia, & quaeque alia Gregorius Naziangenus deplorat, & Petrus extorris
encyclica ad Orthodoxos Epistola exhibet miseranda. Neque intra Alexandriae fines Tyrannica Lucii substitit vexatio, verum ad universum Aegyptum, ac Thebaidem se extendit, &ad ipsa opaca Monachorum septa pervasit. Ceterum dum Valens, ehisque Assectae rectam Fidem pro viribus deprimere, &, si fas, delere contendunt, illam taus laetius emorescere, latiusque propagari jubet; eam prosecto ob caussam, ut ostenderet Ecclesiae Navim vexari quidem, sed
labefactari, mergique non posse; eidemque S. Damasium Praefecit, quo ad clavum assidente, periclitari illa neutiquam pavesceret. Inter Plurimos vero, quos ab errorum tenebris ad sanae do strinae lucem perduxit r Sanctus Pontifex, praecipuum in modum referenda est, ut hoc ipso anno a Sacris Historicis traditur, Mavia Saracenorum Regina, quae Christianam Religionem amplexa est, eamque recipi a subditis sibi populis curavit. Quo item anno obiisse Hilarionem ex Eremi cultoribus cele-herrimum Auctor est S. Hieronymus, qui illius Vitam perscrupsit, testatus eam prius non tam historice, quam encomiastice
descriptam ab Epiphanio, cui cum ipso Hilarione necessitudo
Anno postea reparatae salutis 3 3, Sanctus noster Damasus, Pontificatus ejus septimo, Valentiniani, & Valentis Imperat rum decimo, Romae Concilium cogi iussit adversus Apollin
r Ru is lib. a. ecl. 6. pag. aso. Socrates lib. 4. eap. 36. pag. 233. Sodomea 3 II. o. cap. 38. pag. 699. Theodoretus lib. 4. cap. 23. pag. 186.