De basilica S. Laurentii in Damaso libri tres. Quorum primus Acta S. Damasi complectitur, alter ea, quae ad basilicam pertinent, tertius, quae ad ejusdem basilicae ecclesias filiales, spectare videntur. Auctore Antonio Fonseca ..

발행: 1745년

분량: 452페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

Σ8 Acta Sancti Damasi

rem Haeresarcham, & ejus sectatores, in quo aliae pariter grassantes in Oriente haereses cum Apollinari, ejusque Discipulo Timotheo damnatae sunt. Reiterantur quoque damnationes Haeresum Arii, Sabellii, Macedonii, Eunomii, & Photini, quos omnes recitat s) Theodoretus . Excommunicati item fuere a S. Damasci omnes, sive adhuc viventes, sive defuncti, qui Nicaenam Sacrosanetam Fidem Niolassent; & una potissimum cum ipsis omnia eorumdem Haeresum capita profligata fuerunt simul cum erroribus Millenariorum, quos Apollinaris renovare conatus est. Verum etsi Acta hujus Concilii exciderint, ex Theodoreto, ac aliis, U Baronius res in eo gestas

resertis

Haec tamen non satis esse visa sunt Basilio ad orientalis Ecclesiae statum erigendum: quamobrem cum S. Damasi auxilium saepius jam antea implorasset, rursus ad eum, ac reliquos Oc

cidentales Episcopos scribit. Basilii su votum erat, ut viri

pietate, ac prudentia conspicui legati mitterentur, qui vexatos Orientales ad tolerantiam, & ad certamen hortarentur, nutantes in Fide confirmarent, ac spem pristinae tranquillitatis

excitarent.

Novus annus, sera quamvis Auxentii x morte, Ambrosii electione non Mediolano tantum, sed Italiae universae optatissimus subiit, quo Ariana detersa labe , Ecclesiae Occidentalis facies nitidior deinceps apparuit. At hic non est exquirenda admirabilis electio ejusdem Ambrosii, cum satis superque nota sit, verum de hoc Praesule Sanctissimo verba fari locus opportunior erit, ubi de Ecclesiis huic nostrae Basilicae obnoxiis, ac praesertim de Ecclesia S. Mariae de Ambrosio, vel de Maxima, ubi prius extitit domus paterna S. Ambrosii. Auctoritate pariter S. Damasi Concilium Ualentinum celebratum est in Gallia, anno nempe Redemptionis 37q, Damasi Pontificatus octavo, Imperatorum vero Valentiniani, & Valen-

52쪽

Caput IV. 29

tis undecimo, quarto Idus Iu Iii, in quo de ordinationibus Iegitime peragendis, deque lapsorum poenitentia decretum est, testante sy Baronio . Dignum plane videtur hic memorare quid statuerint Patres ulterius in hoc Concilio super his, qui oblati Sacerdotii occasione fungendi, aliquod admisisse delictum consessi essent. En verba ejusdem Concilii, cujus quatuor non amplius extant Canones, de perbrevis Epistola de ordinationibus legitime faciendis, ex qua haec deprompsi

mus: Licet non igno remus multos verecundia nonnullos horrore

fuseipiendi neerdotii, ω ut trepidos , quae signa sunt sanctitaris , falsa in

se reficiendi bonoris caussa dixi se, tamen quia omnium fere ad ea, quae sunt peiora, proclive judicium es ; ω bine materies disputationum in obtrectatione Sacerdotum Dei quaeritur, placuit, ur quisquis de se , vel vera , vel falsa dixisset, fides quam fuimet testimonis confirmaret , baberetur.

Anno a Christo nato 3 s, Pontificatus S. Damas nono, Valentinianus in Quados Exercitum ducens, dum eorum Legatos audit, inque eos vehementius exardescit, vi sanguinis erumpente extinguitur; quo sublato, Valens plus aliquid sibi licere deinceps ratus, ad pris inam Catholicorum vexationem illud addere in animum induxit, ut Monachos, eo octo veluti Reipu-hlieae minus proficuos, ad militiam adigeret. Quamobrem missis in Aegypti, ac Syriae solitudines militibus, caelestem interris vitam agentes Viros innoxios inde abstrahi jussit, renuentes, ut sustibus caederentur ad mortem usque imperavit. Porro quae tum scelera a militibus patrata, quae vis adhibita, quae caedes peractae facilius est, mente concipere, quam scribem

do stylo persequi. Novo interim suboriente anno salutis 3 σ, S. Damasi Pontificatus decimo , S. Hieronymus in Oriente multis pro Fide aerumnis graviter est perculsus; cum enim scissa esset schismate Ecclesia Antiochena, totaque illa Provincia, & ipse pariter cogeretur alteri saltem partium inhaerere, vel Paulino, vel

53쪽

Acta Sancti Damasi

Meletio, orthodoxis Episcopis, etsi collitigantibus, vel demum Vitali haeresis Apollinaris veluti fautori traducto, pluribus exinde circumventus angustiis, quid acturus esset consuluit Romanum Pontificem Damasum , veluti ejusdem S. Hieronymi Epistolae demonstrant, ubi haec habentur: bI Ba me incessabilis

inimicus post tergum secutus es, ut majora in solitudine bella nune patiar: bine enim praesidiis fulta mundi Ariana rabies fremit , bine in tres partes scissa Ecclesia ad se rapere me festinat . . naeborum circa ma nentium antiqua in me surgit auctoritas. Ego interim elamim , si quis Calbedrae Petri jungitur, meus est. Meletius, Vitalis , atque Paulinus tibi baerere se dieunt. Possem eredere, si boe unus assereret: nunc aut

duo mentiuntur , aut omnes. Iceirco obtestor Beatitudinem tuam per Cru

cem Domini , per necessarium Fidei nosrae decus, per Passionem Cissi, tit qui Apostolos honore sequeris, sequaris oe meritor ita in Solio eum

Duodecim judicaturus sedeas: ita te alius fenem eum Petro cingat; ita municipatum Caeli eum Paulo consequaris, ut miti literis tuis apud quem in Bria debeam communieare significes: noli despicere animam , pro Τηocbrisus mortuus es. Haec ad Damasum Hieronymus.

sponsum vero Sancti nostri Pontificis, tametsi amplius ejus Epistolae non extent, constat tamen fuisse, ut cum Paulino communicaret. o Id potissimum nobis manifestum apparet, quoniam idem S Hieronymus ab eodem Paulino Presbyter est ordinatus. Rursus vero ex his, quae S. Basilius ad Terentium scribit, liquet S Damasum S. Hieronymo, ac reliquis Orientalibus pro Paulino se declarasse: nihilominus non sic exclusus

Meletius, ac Paulinus acceptus videtur, ut primo communicantes anathematis damnatione ferirentur; immo nec Meletius tanquam sententia Damasi 'suit excommunicatus, utpote Vir Catholicus probe notus, ac de Catholica Fide optime meritus ;exinde inter Meletium , & Paulinum amicabilis concordia paullo post intercessit, assentiente Romano Pontifice Damaso, ipsamque ratam habente, ut apud d) Socratem, SoZOmenum, aliosque sacros Scriptores videre est. CA-

54쪽

CAPUT R

Valmiti Imperatoris infoelix obitus. Gratianus tum Valentianiano, ω Theodosio, intento S. Damasi sudio, rem

Gibolicam restituunt. S. Hieronymus mire ab Haereticis divexatus.

ANno postea 377. Valens Imperator accepta immensa clade, illata Romano Exercitui sub Lupicino, funestaque a Gothis in Thracia facta depopulatione tunc

inquit Socrates . 9 Destitit ab illis in exilium mittendis, qui Verbi consubsantialis Fidem amplexabantur: Antiochia cito digrefus es Consantinopolim petiturus. Sed melius S. Hieronymus. ID Valens de

Antiochia exire compulsius es; fera poenitentia nostros de exiliis revocat.

Omnes vero, qui ubique persecutionis tempestate jactabantur, summopere recreati sunt, sed Alexandriae potissimum; Petrus namque Patriarcha, ut supra dictum est, a sua Alexandrina Sede depulsus, ejusque in locum Ualentis Imperatoris ope suffecto Lucio, si Romam petens apud S. Damasum se recoperat; unde cum literis Damasi, qui eius confirmabat eIed ionem, revertens, a Populo Alexandrino Pontificiis permoto scriptis reverenter exciPitur, propriaeque Sedi, expulsa Lucio, restituitur. Ex quibus sapienter observatione dignum existimat Baronius colligere, quam maxima semper in Romano Pontifice extiterit auctoritas, cujus, ut hic auctor ait, arbitrio AIexandrinae Ecclesiae primae Sedis post Romam, Episcopus in sua Sede reconstituitur; quem ejusdem auctoritate redeuntem, contempto Valentis imperio, immo tyrannica potestate, populus in sua Cathedra collocat, ejecto ejusdem Sedis turpissimo

55쪽

Acta Sancti Damasi

smo invasere. Valens autem Imperator in dira Clade a Gothis in Thracia infiteta cum sagitta percussus,& in fugam conversus nimium ob dolorem saepe equo laberetur, ad cujusdam villae casam deportatus est, sed a Barbaris incensa domo, unus e fenestra elapsus ardere intus Imperatorem nunciavit, qui exinde sepultura quoque caruit: sicque extincto Catholicae Fidei hoste pertinaci, irrita tunc reddita sunt ejus pro Ariana haeresi saepe eonstituta U Edicta . Interim Gratianus una cum fratre Valentiniano universum Romanum Imperium adeptus Edictum pro Catholicis, ac legem adversus Arianos, Manichaeos, Photinianos, & Eunomianos sancivit, reserente cl) MZomeno, de qua quidem lege haec habet Theodoretus: m) Confer sit legem , qua jubebat, tum Pastores ejectos in exilium redire, fuisque Gregibus restitui, tum Sanctas Ecclesias tradi iis, qui Damasi communionem amplexarentur. Hic Damasus Episcopus 'manus fuit, in illius Ecclesiae administratione successor Merii, Vir sane propter vitae praestabilis ornamenta insignis, qui quoad ejus feri poterat, doctrinam Aposolicam tutatur est. Haec TheodoretuS. EX memorata Gratiant Imperatoris lege conjicere licet, quam scite, atque prudenter in tam gravi, ac maxima haereticorum, atque diversarum haeresum colluvie noverit sapientissimus hic Imperator, una data tessera, azquidem insigni documento, Catholicos ab haereticis distinguere, nempe communicatione cum S. Damasci Romano Pontifice, ex more scilicet illos dumtaxat orthodoxos esse existimans,

quibus tali edito signo verae,& solidae Fidei comprobatis, tuto committendae serent Ecclesiae. Qui igitur Gratiani sanctione ad suas redire Sedes Episcopi, unanimi conspiratione,

mutuoque consensu Antiochiae convenerunt, ibique Concilium coegerunt, ut prostratae Orientali Ecclesiae paribus votis consulentes, suppetiasque praebentes, quid agendum esset decernerent. Testatur id in primis Nysienus, qui huic Concilio se interfuisse scribit; quod accidit anno reparatae salutis 378, quo

56쪽

adveniente anno, ipsis Januarii Kalendis Magnus Basilius ad Superos evolavit. Funebri eum laudatione exornarunt celebe-rimi Patres, nempe Gregorius Nagianzenus, Gregorius Nyssenus ipsius Basilii frater, ac S. Ephrem, qui uno superstes mense Kalendis Februarii Basilium secutus est, quod in ipsa laudatione precatus fuerat. Hoc eodem vertente anno easdem prorsus calumnias, quas passi sunt Paulinus, Meletius, aliique Cath lici Viri, pati etiam cogitur S. Hieronymus in Syriae solitudine degens apud Chalcidem in Eremo, ex eo quod communi Caret cum eodem Paulino, ut ipse narrat his verbis: Haereticus vocor Homousion praedicans Trinitatem , Sabellianae impietatis arguor , tres subsistentes , veras , integras , perfectasque personas indefess. Doce pronuncians. Si ab Arianis, merito: si ab Oribodoxis , qui buus mini arguunt Fidem , Oriborixi esse desierunt , aut, si eis placer , bare risum me cum Occidente , baereticum me eum Aeopto, boe es cum Da- mafo , Petroque eondemnent. Qid unum bominem, exceptis sociis, cria minantur' Si rivus tenuiter fuit , non es alvei culpa , sed fontis. Haec

iccirco S. Hieronymus, quod cum S. Damaso, Petro Alexandrino Episcopo, atque cum tota Ecclesia Occidentali dicere mallet tres in Trinitate personas, quam hyposthases, ut videre est in aliis ejusdem Sancti Epistolis ad Damasum: quae quidem hic recensere de S. Hieronymo operae pretium duximus, ut ex his colligere fas sit, qua reverentia ab omnibus etiam schismaticis, atque malignis, & damnatis hominibus coleretur s. Damasus Romanus Pontifex; cum etsi Paulinum, & Hieronymum Sabellianae haeresis insimularent, adversus tamen Damasum, ex cujus hi ore pendebant, nequaquam ausi sint vel levissime contrahiscere. Porro S. Hieronymus sic exagitatus, plane ex Divina Providentia evenit pro utilitate, ac decore Catholicae Ecclesiae; quippe ea de caussa, licet invitus de Eremo seces-st: unde factum est, veluti eleganter ait Baronius, Ο ut sub

57쪽

Sancti Damasi

tudine talloeata , longe , lateque splendoris sui radiis effulge et .

Anno Christi a si, Pontificatus Damasi decimo tertio, Gratianus Augustus die is. Januarii Sirmii agens, comitiis ibi habitis, strenuum Ducem collegam assumit, nimirum creat in locum Valentis Imperatoris defuncti anno praecedenti quinto Idus Augusti, Theodosium Hispanum patria Italicensem, qui amante caelesti Numine, ob egregias animi, & corporis virtutes Orientalis Imperii, annum agens aetatis trigesimum tertium, Imperator eligitur. Unus hic inter tot, tantosque Imperatores inventus juxta sensum ρὶ Claudiani, qui non quaesierit purpuram, sed ipse quaestus sit ab ea, & solus meruerit regnare rogatus . Iaudatur maxime ea ex eleetione Gratianus, quam non tam sui, quam Reipublicae rationem habuerit, partitus & antea cum fratre Orbis Imperium. Idem Theodosius Imperator anno Domini 38o, Damasi Pontificatus decimo quarto, Thessalonicam perveniens in morbum incidit adhuc Cathecu-menus, ct cum sacro lavacro flagraret ablui, ab Episcopo Thessalonicensi r Catholico, nomine Ascholio Baptismalibus aquis

Iustratus, a morbo exinde convaluit. Tunc vere auream sane ionem edidit in gratiam Orthodoxae Fidei, qua Collegarum etiam auctoritate Arianorum haeresim jugulavit, vesanos illos; dementesque appellans. atque Catholicam Fidem, sinceramque de sacrosancta Trinitate doctrinam a Petro Apostolo traditam, per succetares ad Damasum usque propagatam custodiri jussit, inquiens, in ea se Religione versari, quam B Petrus tradidisset Romanis, & Ponti sex Damasus secundum Apostolicam disciplinam, ac Evangelicam doctrinam seque

58쪽

, Concilium II. Oeeumenisum a S. Damasio Constantinopoli eoactum . De Symbolo, ejusque ad Misam recitatione, ct expositione; ae de alia 'mae SInodo.

ANno Christi 3 i, Pontificatus Damasi decimo quinto ,

Imperii Theodosii tertio , coacta est mense MajoConstantinopoli Synodus centum quadraginta Episco- Porum, praecepto, & auctoritate Damasi, D) literisque The dosii : in qua, praeter Nicaeni primi in Orbe Oecumenici

Concilii confirmationem, ejusdemque Fidei Nicaenae corroborationem, statutum est cui Constantinopolitana Sedes designaretur; damnatus pariter Macedonius, & Fides orthodoxa de

. Spiritu Sancto stabilita; damnatae item sunt haereses Arit, Eunomii, Sabelli, Marcellini, & Apollinaris.

De Praeside vero hujus Concilii haeretici assirmant, neque Romanum u) Pontificem, neque ullos ejus Legatos Praepositos fuisse, sed tantum Nectarium Epissicopum Constantino politanum eidem praefuisse. Hujus erroris detegendi caussa sat erit observare, Nectarium nondum Episcopum fuisse . neque ullo Ecclesiastico ordine insignitum. cum inchoatum est Concilium ; satis enim superque constat firmissimo omnium probatae fidei scriptorum testimonio, atque ab oratione ejusdem Gregorii coram centum quinquaginta Episcopis ad Concilium habita, ut suam Sedem alteri decernerent, sibique facultatem alio se recipiendi impertirent; ex quibus videtur potius veritati magis Consonum. excogitare ipsum Gregorium Naziangenum , tum Constantinopolitanae Ecclesiae Episcopum, vel Meletium Antiochenum huic Concilio praefuisse. Porro auctoritate ejusdem Pontificis Damasi hoc Concilium constat obtinuisse nomen Oecumenici; Damasus enim illud in iis, quae sunt Fidei, appro-E 1 hatu-

59쪽

Acta Sancti Damassi

haturus, nuneupat Generale, mo ac Oecumenicum; quod quidem apertum est ex Epistola Synodali ad Damasum, aliosque Episcopos Romae congregatos. Quod cogeretur vero haec Synodus Constantinopoli, a Damaso Romano Pontifice primo excogitatum suisse, asserit Baronius, ipsumque de iis egisse apud The dosum Imperatorem iure opinatur. quoniam sextae Synodi acta, ope Damasi, atque favore Theodosi id Distum testantur. Idem depromere licet ex antiquis Romanae Ecclesiae monumentis, nempe ex pervetusto Codice, qui in Vaticano,& ex aliis Codicibus in Urbis Bibliothecis asservatis, ubi haec scripta leguntur relata a Baronior Sententiam de damnatione Maeedonii, o Eumomii Damasus eonfirmari praerepit etiam in sancta seeunda Synodo , quae praecepto, ω auctoritate ejus apud Constantinopolim relebrata es.

Tum etiam ex iis, quae in Concilio Chaleedonensi contra Dioscorum objecta fuerant his verbis: Onodum ausus est facere me

auctoritate Sedis Apostolieae, quod nunquam licuit, nunquam factum est

quae etiam ipsemet Damasus si confirmat scribens ad Epist pos Illyriae, inquiens: nullius esse momenti decreta ejus Synodi, cui ipse assensum non praebuisset: tantum enim roboris, αfirmitatis quaelibet Synodus consequi solet, quantum auctorit his illi Apostolica Sedes impertit. Hoc siquidem Ecclesiae Patres, ac Pastores in primo Oecumenico Nicaeno b Concilio agnoverunt, atque Romanam Ecclesiam primatum semper habere super omnes alias Ecclesias consessi sunt. Mirum tamen est . ac stuporem praeseseri, quod Graeci quidam ineptissimo affirmarunt, Romanam scilicet Ecclesiam a Nicaeno Concilio privilegia, quibus mittur, esse sortitam p tuncque institutum esse Romanum Patriarchatum. atque tres alios; quo nihil insulsius. & absurdius dici potuit. Romana enim Sedes a nullo

Concilio, sed a Christo in Petro primatum habuit; quod Nic

60쪽

laus Papa L, cognomento Magnus scribens ad Michaelem Imperatorem Romanae Sedi insensum ostendit his verbis: se D

inde animadvenendum es, quia non Neaena , non denique ulla Sanodus quidquam 'manae Ecclesiae contulit Privilegii , quae in Petro noverat eam totius verae potestatis pleviter meruisse, o eunctarum Cbrisi ovium

regimen aecepisse. Et veluti omnibus Apostolis S. Petrus praeserrimeruit, & Claves Regni CaeIorum communicandas ceteris, principaliter obtinuit, ita idem de quolibet ejus legitimo Successere dicendum. Sed ad haec evidentius probanda diutius immorandum non videtur, quippe quia satis superque constat, absque auctoritate Romani Pontificis ejusmodi Synodos Oecumenicas cogi minime Iicuisse; cujus quidem veteris observa

tiae Lucentius Apostolicae Sedis vicarius in Concilio d Chau donensi testimonia perhibuit. . Inter multos eximiae probitatis illustres Viros. qui Synodo

huic interfuerunt, quos omnes nimium longum esset hic recensere, tres claruere prae ceteris . e Unus fuit Gregorius sitanus Magni Basilii frater, eidemque non magis consanguinitate, quam eximiae pietatis, ac doctrinae laude conjunctus: alterfuit Meletius Antiochenus admirabilis sanctitate, quae sub Va-1entis Tyrannide aerumnis, exilio, variis etiam Catholicorum contemptionibus, crebrisque miraculis enituit. Hunc Theod sius nondum Imperium adeptus cum vidisset in somnis, palud mento, & corona, insignibus Imperii, ab eo donari visus est. Itaque cum ex specie . quam animo retinebat, eum in hoc Coniae illo agnovisset, mirifice laetatus honorifico sanctissimi U Uiri complexu vix expleri posse videbatur. Tertius demum suit S. Gregorius Nazianzenus clarissimum EccIesiae lumen, qui dum Constantinopolitanam Ecclesiam a Macedonio, 'Eudoxio, α Demophilo Arianis Episcopis, quorum alter alteri successerat,

cap. . pag. 263.

SEARCH

MENU NAVIGATION