장음표시 사용
61쪽
Causa essiciens quae est ipsa res, seu sub C.
tantia quae agit & operatur, V. g. ipse P trus , judicans, volens. Causa essiciens qua est ipsa saeuitas 'qua res agit & operatur , v. g. intellectus quo Petrus judicat, voluntas qua vult. Porro instrumentum quod vocant causam instrumentariam distingue ab illa causa essiciente qua, sive instrumentum naturale sit , ut manus Petri, sive sit artificiale , ut calamus quo scribit Petrus; haec enim proprie non agunt, sed aguntur. Causa essiciens iterum duplex , alia prima , alia secunda : prima producit independenter a quacumque alia , nec superiorem agnoscit.
Causa secunda essiciens primae subordinata agit dependenter a prima , atque simul cum ipsa, ut ex dicendis constabit. Da uectu. Omnes norunt effectum illud esse quod a causa producitur ; effectum & causam
Philosophi solent eo loci plurima dubia
Proponere ; quae ne omittam, si An uectus corruptus possit redire. Agitur, ut patet, de effectu corruptioni obnoxio , hoc autem unum corruptioni
62쪽
META PHYSICA. 4'Putatur obnoxium , cujus modificationes
pereunt divisione partium quae substantiae sint : hinc non agitur de effectu spiritalicujus modificationes mutari possunt, sed sine ulla divisione partium quae substantiae sint, cum spiritus sit una omitative subia tantia , id est, carens partibus quae substan- . tiae sint. Agitur ergo de aliquo materiali, de coris pore , v. g. de grano tritici, de ligno: quaeritur ergo utrum granum tritici quod periit sub ratione grani, dum in farinam conis versum est , in panem , in chylum , &c possit iterum idem numero redire; id est , utrum substantia ipsa eX qua constabat
smili possit partium dispositione mechanica
donari. Sit PRIMA PROPOSITIO. Effectus corruptus potest absolute redire. Probatur. In eo quippe nulla est repugnantia; scilicet quidni eadem praecise aisteriae portio quae in granum tritici compacta erat, iterum per radicum ostiola ingressa, in idem granum compingatur ZDices : Dies hesternus non potest idem
numero redire , etiam divinitus : ergo idem numero effectus corruptus non talest idem
Distinguo antecedens: Dies hesternus,
63쪽
so META PHYSICA. id est, duratio sive nostra , sive divina, non potest eadem numero redire , etiam divinitus , concedo antecedens : nam duratio, quaecumque sit , est formaliter successua ,
si divina est, ipsus partes successive fluentes sunt insepa abiles , sunt enim duratio--es substantiae necessario existentis quae una est entitative : si vero nostra est , partes ipsius ellentialiter successivae sunt separabiles ; dies hesternus, id est, ea quae facta sunt hoc die redire non possunt, ea ratione qua
a nobis expositum est , nego antecedens consequentiam.
SEO UNDA PROPOSITIO. Si effectus corruptus redeat idem numero, illud raro fit. Probatur. Experientia enim quotidiana compertum habemus Naturam diveris gaudere, & ex corruptione unius effectus sequi tam varios ut vel nulla deprehenda rur similitudi : quomodo ergo rediret indistinctio ;V. g. quamam intercedit similitudo inter
vermem ipsamque herbam, quae ex canis mortui partibus concrescunt Dices i muscae quaedam vitae expertes, rigescente bruma , reviviscunt verno tem Pore , excitatae calore solis : ergo non ita
raro effectus corruptus potest redire idem
64쪽
Primo. Muscae illae , sive non sint expertes vitae, sive sint, dici non poliunt corruptae, & ista corruptio sensilis non est , cum per maneat dispositio partium similis.
Secundo. Quae reviviscunt verno tempo re, non erant vitae expertes , sed quasi dormire videbantur, rigescente bruma, quem admodum arbores eodem tempore videntur
mortuae, licet ipsarum succis insit motus aliquis : sic & inest interioribus muscae partubus quae reviviscunt. Tertio. Si sint vitae expertes , sanguis ea rum , spiritus animales & vitales, debuerunt Omnes evanescere ; proinde si reviviscunt accedente tempore verno aut aestate plena, alii spiritus vitales & animales accedere debent, proindeque non est idem numero
Quaeres utrum effectus corruptus redierit aliquando idem numero.
Nescio.& si quis bona fide loqui voluerit,
necesse est ut mecum maneat dubius &anceps ; enimvero posita certa quantitate motus in materia cum speciali determinatione , sequi absolute potuit effectum eumdem numero redire; te qui potuit eumdem numero non redire , quod ultimum quotidiana experientia compertum habemus rporro quis est aut quis fuit Dei consiliatrius, ut judicet hanc quantitatem motus
potius uuam illam, hanc determinationem
65쪽
s x METAPHYs Ie A. potius quam aliam a Deo fieri, ut effectus
corruptus idem numero redeat, & partes
easdem quae substantiae sint λ se invicem divisas colligat , atque simili dispositione
Utrum idem numero effectus possi produci eodem loco ct tempore a pluribus causis ess,entibus, totalibus, ct minime subordinatis. Si occasiones & instrumenta causarumessicientium non numerarentur inter causas mere essicientes, ut rever, non deberent numerari, dubium illud non excitaretur; neque enim proponi' posset, quia revera non sunt plures causae totales emcientes, quae non sint subordinatae; imo unica est eausa essiciens totalis cum agitur de motu , de quantitate motus, & de determinatione
motus, putὶ Deus ipse : sed , ut in ipsa
Peripateticorum opinione loquar, in qua occasiones & instrumenta , si sunt diverta subjecta, dicuntur cauis totales,. 1lliud dubium proposui ; quapropter in hac ny- nothesi , , ICausa totalis ea est, quae ad ponendum effectum non indiget consortio alterius gausae ejusdem secum ordinis & generis: sic bajulos, qui non indiget consortio alterius
baiuli 4ὶ serendum aliquod pondus, si solut
66쪽
METAPHYsic A. 3 3 illud pondus serat , dicitur causa totalis.
Causa partialis ea est quae ad ponendum effectum indiget consortio alterius causae ejusdem ordinis & generis ; sic equus jugalis, qui solus non potest trahere trabem aliquam , dc juvaretur ab alio, censeri deberet causa partialis hujusce tractionis. PRIMA PROPOSITIO. Idem effectus, juxta ordinem De constitutum , non est eodem loco & aempore a pluribus causis totalibus minimὶ subordinatis. Probatur : nam luxtii ordinem a Deo constitutum, quaevis causa totalis suum
habet effectum proprium sibi atque essentialem; & si ad it altera causa, haec pariter suum habet effectum sibi proprium, unde prior totalis non est ; quod licet facile intelligatur, sequentes tamen proponi solent difficultates. Objectionum Solutis objicies i'. Si duo Elephantes eamdem
paleam traherent, essent ambo cauis efficientes totales, & minimε subordinatae , ejusdem tractionis : atqui naturaliter fieri potest ut duo Elephantes eamdem paleam trahant , ergo. naturaliter fieri potest ut duae
67쪽
s METAPHYs Ic Accausae totales, & minime subordinatae, producant eumdem effectum , puta paleae
Nego majorem : nam duo Elephantes trahentes paleam, non sunt causiae totales hujusce tractionis, sed causae tantum partiales ; nam motus necessarius ad trahendam Paleam non oritur totus ab elephante A,
totus ab elephante B, sed partim ab uno, partim ab alio; quod quidem experimento sensibili non constat, sed ratione demonia
Scilicet, elephas A gradiendo tantum Praecise virium adhibet, quantum opus est ad propriam corporis molem sustinendam& deserendam ; sic pariter elephas B: hinc , si accedat novum aliquod pondus, nova aliqua moles, tametsi levissima, necesse qst adhiberi vires novas, ut noVa moles , Novum pondus sustineatur & deseratur :Porro Κstuca, seu palea, est aliqua moles,
est aliquod pondus , quod additur in praedicto hypotes ad elephantis molem; ergo, si trahatur palea k duobus elephanauibus , sequitur unumquemque elephantem Producere partem motus necessarii ad paleam deserendam. Et certe , si duo elephantes traherent trabem magni ponderis , adversarii faterentur fore ute eph in tes in hac hypothesi essent causae partiales hujusce tractionis et porro
68쪽
META PHYSICA. Is se habent duo elephantes, proportione se Vala, ad deserendam paleam, ut ad trahendam trabem magni ponderis; nam quem admodum trabs potest dividi in partes aequales paleae ratione ponderis, sic motus quo trabs defertur potest dividi in partes aequales motui quo palea trahitur; ergo, 6 totus nisus necestarius ad trahendam
trabem non producitur ab unoquoque eleis Phante , certe nec totus conatus necessarius
ad paleam trahendam producitur ab unoquoque elephante , sed partim ab uno , partim ab altero. Nimirum supponamus re quiri gradus motus 6 ad trahendam trabem , profecto requiruntur 31 ad movendam mediam partem, I 6 ad movendam huiusce mediae mediam , 8 ad tertiam meis diam , 4 ad quartam , 2 ad quintam , Iad sextam , medietas unius gradus ad septimam, & sc per medietates , donec diviso pervenerit ad partem aequalis ponderis cum palea, &ad illam quantitatem motus aequalem quantitati qua palea defertur;
ergo elephantes non sunt Causae totales,
sed partiales , tractionis paleae. Quamobrem si vel pulvisculus adhaereat pilo elephantis , necesse est ut plus virium adhibeat elephas propter hunc pulvisculum quam si illo careret.
69쪽
36 META PHYSICA. subordinatis , & quidem naturaliter , fixe iuxta ordinem a Deo constitutum : V. g. Deus, sol & homo, generant hominem; ergo idem effectus potest esse, juxta ordinem a Deo constitutum, 1 pluribus causis essicientibus totalibus 8c minime subordinatis. IV. Negatur vulgo consequentia, &disparitas affertur, quia causae subordinatae
se habent ut moventes & motae : porro quoties, inquiunt, una causa movetur ab
alia, bene sequitur eumdem effectum posse simul proficisci a pluribus causis totalibus in genere; v. g. scriptio simul procedit totalitera manu, totaliter 1 brachio : at vero plures causiae completae ad agendum non possunt eumdem numero effectum attingere influxu minimὸ subordinato & minime connexo,
sed habere debent unaquaeque effectus sibi Proprios , proindeque distinctos saltem
2'. Sive causae subordinatae sint, sive non sint subordinarae, quod ab una producitur , non producitur ab alia; v. g. pater in generatione filii non producit quod a matre producitur, nec vicissim mater quod a patre ; Deus, sol, & homo , generant hominem; hoc bene : sed 1'. Deus solus creat animam rationalem , solus creavit materiam, solus produxit motum, solus posuit leges secundum quas communicari
debet & determinari : Σ'. sol , motus δί
70쪽
M ET A PHYSICA. 3T cum motu activus non producit quod ab homine producitur & vicissim homo motus & cum illo motu activuS, non pro ducit quod a s e producitur; pariter calamus , manus, brachium, quae dicuntur causee totales scriptionis, idem praecise hiscriptione non operantur. Calamus instrumentum est quod aptatur & movetur et manus & brachium lunt organa : sed est praeterea voluntas imperans dc jubens, ad
cujus nutum dc propensionem organa mo- Ventur , quae hoc motu activae calamum
movent , qui pariter hoc motu activus earacteres pingit : porro quod fit a voluntate non fit a brachio; quod fit a brachio, non fit manu; quod fit a manu non fida calamo , & vicissim : at, ut causae totalevminime subordinatae eumdem numero effet- tum producerent quod ab una producitur, deberet ab altera produci; ergo naturaliter saltem , idem numero effectus non potest
oriri 1 pluribus causis totalibus efficientibus minime subordinatis. SEc UNDA PROPOSITIO Nequidem divinitus idem numero effecistus oriri potest pluribus causis totalibus efficientibus, minime subordinaris, eodem