장음표시 사용
231쪽
ae Constitutiones istae, seu Authenticae. Sunt, quae vim legis solum tribuunt illis, quibus g*ssa sunt adpofitat, non item aliis, quae glosas carent: alii vero sunt, qui utrisque illam vendicant, praesertim in Germania, ubi Novellae tanquam pars Iuris Justinianei sunt receptae. Atque haec sint quatuor illa volumina, quibus veluti membris componitur Co pus Juris Civilis vulgatum, Auctore vel Reparatore incomparabili Principe ac Imperatore Justiniano, qui licet in omni-hus hisce operibus atque laboribus usus fuerit industria Illustrium Virorum, prae- Cipue Triboniani, Dorothei ac Theophyli, tamen & ipse iis ordinandis recogno scendisque operam , ac plenissimo iuris Tobore muniendis majestatem suam imdulsit. LIniverse vero probe notandum est id, quod unanimi consensu Juris Doctores velut regulam certam statuunt, nimirum si occurrat, uti non raro contingit , antinomia seu contradictio quaeindam inter leges in corpore juris contentas , tunc posteriorem derogare priori m , ita ut leges Institutionum Digmnis, oc leges Codicis emendati Institvitionibus, & Novellae tanquam posteriores derogent omnibus prioribus.
232쪽
Ruda seu cinguetudines Rudorum.
XXXV. Memoratis quatuor partibus alia nota
δ' minus insignis accessit, corpori J vis civilis inserta, scilicet libri Hudorum seu Consuetudines Audales, ut vocant ἰpartim ex Conititution thus Imperatorum, qui in Occidente dominabantur post C Tolum M. nempe Lotharii, Conradi II. ct III. Henrici II. Friclerici l. Sc. partim ex observationibus, quas Gerardus Niger,& Obertus de Orto Consules Mediolanenses scripto adnotarunt, collectae. Ut aurem hae consuetudines Corpori iuris insererentur, rei magnitudo, utilitas, a que necessitas suasiti quippe Jus Feudate non solum circa agros & praedia fert, lissima, pagos & oppida, Verum etiam circa integros principatus, immo regna occupatur; neque tantum ad Laicos, sed etiam Clericos cujuscunque ordinis, &quavis Ecclesiastica dignitate fulgentes pertinete quin quod causae Feudales in ipsis Principum ac Regum Curiis, supremisque Imperii tribunalibus agitenture vero Feudum, prout Jurisperiti finiunt, eontractus, quo alicui coaceditur res im
233쪽
-bilis eum translatione dominii utilis eum oner . Melitatis ae obsequii. Nominis etymon derivant quidam a Germanica voca Mida inimicitiam & bellum signicanter praedia enim bello occupata & a victoriis hus inter milites suos distributa Feuda nuncupabantur: alii a Fide ac fidelitate, quae Longobardis 4c Italis Feri dicitur. Origo quam antiqua, quemadmodum conuat e libro primo Feudorum, tam diversis interpretationibus est obnoxia. Ut in medium proseram id, quod verosim blius hac in re videtur, primum dc ruinde adhuc initium a gentibus plus bellicosis, quales Germani semper fuerunt, repete dum est, quae ius omne, velut olim Spa tant, ad disciplinam remque militarem transtulerunt. Igitur qui victores in bello exstiterant, subiugatae nationis prata, praedia, vicos & urbes tanquam virtutis ac magnanimitatis praemia strenuis militibus ac belliducibus suis vel donarunt, vel ad
utendum fruendum Concesserunt, reservato sibi iure supremo, & exacto fidelitatis de obsequii praestandi iuramento qua in
re secundum variarum gentium mores variae quoque consuetudines fuerunt o
ses vatae introductaeque. Tum ubi harbarae gentes Italiam longe lateque inundarunt Longobardi e Germania, praesertim ea ex
234쪽
parte, quae Saxonia dicitur, prodeuntes magnamque Italiae partem, quae olim Lo gobardia, hodie Lombardia voeatur, O Cupantes Circa A. C. s68. regnante Justino II. Im'. e patria sua Feudorum 1 ra de conruetudines secum adtulerunt, iisque perinde ac in patria sua usi sunt,
quae tam firmas egere radices, ut eversis etiam a Carolo Longobardorum regnoc quod cum Alboino an s68. incepit, &cum Desiderio Rege ultimo dasait an. 773. extirpari neutiquam potuerint, sed iplos victores in leges & iura sua pertraxerint.
Quippe memoratas consuetudines tum Nediolanensium in Italia, tum Boiorum, Sueuorum & Francorum in Germania
moribus, tum Lotharii, Conradi, Friderici aliorumque Impp. Constitutionibus locupletatas privati quidam jurisconsulti, maxime Gerardus Niger de Obertus de Orto, quorum memini, Consules Medi lani quae civitas regni Longobardici &in ea dominantis Juris Feudatis olim Meletropolis erat Iiteris mandarunt, & iniformam iuris redigere sunt aggressi. V :rum primi hi Architecti hujus operis re--rum magis forensium quam scholastic rum periti satis confuse, hispide, aci sine decenti ordine rhapsodias hasce suas
in volumina retulerunt, quas posteri J
235쪽
risconsulti, maxime Cujacius emendavit, ac breviore sed meliore interpretationis genere illustravit. Ita latius semper non stium per Italiam, sed etiam per Ge maniam, Galliam deo, tam per forum Ecclesiasticum quam civile, ob insignem tum pacis tum belli tempore utilitatem Jus illud Feudate se diis adit, cujus conis uetudinum ea modo e it in Imperio Romano auctoritas, ut Vim legis obtineant,& ad dicendas cuses recte allegari queant, non quidem eam ob rationem, quod Longobardi eas introduxerint, aut quod memorati Jurisconsulti illas conscripserint ac sint interpretati culpote qui ius comdendi potestate caruerunt sed quia tum communi omnium Imperii Statuum com sensu, tam Profanorum quam Ecclesiast,
Corum, tum usu memoriam hominum e Cedente. fuerint receptae, ac demum a
Friderico II. Imp. in Corpus Juris, quo utimur, referri jusse sint. Dividuntur autem in duos libros, & hi rursus in i, tutos 86. & isti in capitula, & haec inparagraphos et quibus adnexus est alius liber, qui adpellatur quintus de Feudis. In his recensentur diversae species Feudi, ordinantur successiones in flaudis, expli- Cantur obligationes tum Domini directi
tum Haselli seu Clientis Muciarii, aperi r riuin
236쪽
riuntiar fontes, ob quos amittitur semdum praesertim ex. delicto felonire; & d mum agitur de Iudice iis causa Feudali. Iam expositis ordine partibus Juris CL
vilis, eiusque Oeconomia, aequum videtur est , ut praestantes in scientiae huius p laestra Scriptores in medium producamuS. Post primos illos veterum Imperatorum Juriscontultos, eosque qui Justiniani aevo floruerunt quorum in historia Iurispr dentiae meminimus quatuor sectae seu scholae Jurisperitorum Iurrexere, quarum prima fuit Irneri seu πerneri, e qua prodierunt praeter alios Martinus Crem nensis, Bulgarus, Hugolinus a porta Ravennate dcc. Haec schola legibus velut recens sub Lothario renatis tanta religione adhaesit, ut non modo in administratione rerum civilium, sed etiam in docendi r tione atque ordine Justiniani praeceptis quasi sacramentum dixisse videretur. ADtera fuit Agonis, quem Baldus fontem legum adpellavit; asseclas habuit reliquis celebriores Balduinum Bononiensem, &Rostedum Beneventanum. Hi jam liberius nonnihil Ac velut in apertum iuria
Campum excurrere coeperunt. Tertia
Accursit, sub cujus disciplina eminuera Dinus Florentinus, Bartholomaeus a Ca
pua, Cinus Pistoriensis, & Albericus de
237쪽
Roata. Schola ista uberior fuit Irneri na; & in iure interpretando notis suis 1eges servire cogebat potius, quam notas legibus. Quarta demum erat, quam BarioluS erexit, quem multi ab ingenii
subtilis praestantia & vasta Juris scientia
magnis extollunt laudibus; apud non pamcos tamen ob prolixitatem in commemtando, contradicendi studium, & horr, dum dicendi genus non modice vapulat. Sequaces hasuit Baldum, quo absente Bariolus scholam suam frigere arbitrab tur, Alciatum Mediolanensem, Budaeum, Antonium Augustinum , Franciscum Hoditomanum. Posterioribus seculis magnum sibi inter Iurisperitos nomen peperere IMeobus Cujacius, vir acuti ingenii & oris, sed varia fortuna usus, Petrus Faber, Joannes Udatricus Zasius, Franciscus Babduinus, Hugo Donellus, aliique viri doctissimi in Gallia ex illustri apud Bituriges
schola... praeterea Gregorius Tolosanus , dacus Couarruvias, Bessoldus, Goth fredus, Andreas Vallensis, Manetius, Ferd, nandus de Valentibus,Frangius, Gletieus ... Gaillius, Schneideminus, Mynsingerus, Lauterbaehius, Samuel Stryckius, Brumnemannus, Mulierus, Fletneccius, praeter
alios, qui utilissimam Jurisprudentiae Civili operam hodie adhuc Iuvant.
238쪽
SIASTICUM. . XXXVI. Prooemium. Νovum hoc fortasse Ius, immo novis insimum esse alicui videbitur, quum nemo. hactenus, quantum scio, iblud in lucem ediderit, hoc nomine insignitum. Verum mirari desinet, quisquis quid rei sit Jus publicum civile, cujus Hudium tantis hoc aevo laudibus extolliatur, tantoque ardore suscipitur, attentius consideraverit. Quemadmodum enim istud non circa leges dc iura, quae ad privatos cives eorumque Commodum ac felicitatem pertinet quod Juris civilis privati negotium .est sed circa univertum Reipublicae statum, hoc est, Imperium Romano-Germanicum, ejus Caput Augustissimum, praecipuaque membra, circa
Comitia, judicia, & Leges Imperii ver satur, ita & Jus publicum Ecclesiasticum . post constitutum Jus Canonicum, quo velut privato iure subditi Ecclesiae re
239쪽
cip. VII. Ius publicum ecelsast. aos
nuntur, & ad felicitatem sempiternam o dinantur, ad ea quae ad universum Hie-xarchlae Ecclesiasticae statum, nempe EC- Uesiam Romano-Catholicam, eius in te
xis supremum Caput Pontificem, divers, que membra, Cardinales Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, Episcopos &c. item ad Concilia Oecumenica, Provincialia &c. ad Romanae Curiae Tribunalia, Legesque pro toto Christiano orbe latas spectant, singulatim explicanda pertractam daque sese convertit. Et vero iuris hujus Publici Ecclesiastici studium non minus utile ac necessarium est, quam illud Juxis Publici Civilis, quum & dignitate, amplitudino rerum, eruditione, majestainteque isto longe superius esse videatur. Nec defuerunt unquam in Ecclesia Romana, qui de his ipsis, quae recensui, Juxis publici Ecclesiastici capitibus summo ingenio & pari ubertate doctorinae scripserunt, ut ingentia de summorum Pomtificum auctoritate, de hierarchia Ecclesiastica, de Conciliis, de Ecclesiae regimine volumina testantur, quamvis non hunc ordinem, nomenque iis indulsierint r Neque credo deerunt, qui quod nego- tium pro instituti mei ratione quam brevissime heic pertracto, etiam hoc char
stere Puris publici Ecclesiastes insigni
240쪽
tum doctius feliciusque illustrabunt. Quare rem totam ad quatuor capita reserendam esse censeo, nimirum ad personas Hieradichiae Ecclesiasticae charum enim omnium dignitas & ossicia publici Iuris sunt ad Concilia, ad Curiae Romanae tribunalia,& ad leges, quae universiam Ecclesiam afficiunt, quemadmodum hoc ipsb odidine Jus Publicum Civile ab Auctoribus proponi consuevit. S. I.
De Hierarchia, quae Graecis sacrum Principatum significat, S. Dionysius Areopagita, , qui tempore Apostolorum vixit, ita scribit: Qui Hierarchiam dixit, omnium, Amia Macrorum ordinum dixis dispositionem n). Per ordines autem imtelligit ipsas dignitates, onacia & gradus illorum, qui tanquam membra Insigne corpus hoc Componunt. Doctor vero Angelicus co Dicendum, inquit, quod Hierarchia es iacer Principatus; in nomine autem Principatus duo intellisum
