Franc. Xav. Mannhart Societatis Jesu sacerdotis Bibliotheca domestica bonarum artium ac eruditionis studiosorum usui instructa et aperta. Opus seculi nostri studiis ac moribus accomodatum. Tomulus 1. 12. Tomulus 7. De jurisprudentia civili et ecclesi

발행: 1762년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류:

211쪽

nascentis mundi colonias amplasque familias , ubi nullus. adhuc litium, iudiciorum nullus strepitus audiebatur, fuisse . administratas merito creditur, dum m. tuis ossiciis & sie & alios conservandi cura regnabat, quemadmodum in iamblia Filiorum Dei nuncupata, scilicet Smihi, Noemi, Abrahami contigisse admodum est verosimile. Hac vero sensim sublata necessi: fuit, ne vix nata Socimtas periret, ut benevolentia Fustitia su

cederet, quae a communi hominum re-piiblica quodvis iniuriae genus pro virili

arceret. Ut autem & hoc coeli munus non denuo vel ignorantia extingueretur, vel pravis corrumperetur adfectionibus,

providit Deus de Viris probis & sapientibus, quorum caeteri veneratione dum uitatem illam, quam isti censuissent, amplecterentur. Cuius rei exemplum offert S. Scriptura o. Nam multiplicata Abrahami dc Lot eius Nepotis familia, auctaque plurimum re familiari, ita ut una utrique capiendae regio non sussiceret, ac propterea lites orirentur non sine domestici belli periculo, res tota adsequitatis normam ab Abrahamo decisa

fuit, dicente ad Lot: Ne quasi sit jur gium

212쪽

rium inter me ae te, es' inter pastores

meos, pastore tuos: fratres enim sumus. Ecce universa terra coram te es : recedea me obseero ; si ad iuram ieris, ego dem sieram renebo: η tu dexteram elegeras , ego ad sinistram pergam. Acquievit quam urimum aequissimo Abrahami pronunciato lutraque familia, & Abrahami sententia

in rem iudicatam transiit. Abraham haubie it in terra Chanaan: Lot vero morais rus est in Oppidis, qua erant circa Biam 'nem, ae habitavit in Sodomis. Postquam autem nec iste lites amice componendi modus hominum cupiditati atque lubid, ni satisfaceret, praesertim majoribus communitatibus seu civitatibus constitutis, demum Legislatores communi consensa in medium prodierunt, uti Phoronus in Graecia, Trismegistus in AEgypto, Solon Athenis, Lycurgus apud Lacedaemonas, Numa Pompilius Romae, qui Certas Comdiderunt leges, quibus quod aequum &honum , statuebatur ac confirmabatur.

Hinc ius finitur Ars boni ω requi. Nihil enim iniquius, quam leges quae per

aequum & bonum non reguntur. 1'atetigitur, qua ratione veluti per gradus in societate humana a benevolentia ad i. stitiam, ab hac ad aequi & boni aestim tionem perventum fuerit.

213쪽

politieum seu civile. 179

XXX. Ut autem humana secietas sarta te-taque servaretur, veteres totam Iuris ceconomiam in tres veluti partes a mrate non minus quam ingeniose divis Tunt, quarum prima complectebatur vim

eula societatis ut vocabant , scilicet iura personarum, rerum & actionum et secumda Casus r tertia remedia. Ad primam quod adtinet, ius personarum eta pol sias personae in personam, Vi cuius una

praeest, diciturque sui iuris, altera su est, atque ita est iuris alieni. Ad hoc iuris genus spectat potestas mariti supra

uxorem, dc patria supra liberost Tut tum supra impuberes pupillos, & Cur torum supra puberes et denique Iotestas . Magistratus in subditos. Ias vero rerum in potestate, quam persona quaepiam intem aliquam obtinet, positum est, idque vel titulo dominii, quemadmodum in res sibi propriast Vel possessionis, quando quis rebus alienis utitur salva earundem substantiar vel servitutis, quum persona vel res alteri obstricta est, ita ut ex ea aut fructum percipere, aut aliquid circa

eam impedire possit, uti est ius stillic, dii, luminis, tigni immittendi, hineris

per praedium &c. Denique jus actionum, quod oritur vel ex conventione, quandis

214쪽

duo vel plures consentiunt in aliquia dandum vel faciendum , seque obligant ad illud praestandum, uti fit in stipulatione, pollacitatione, quocunque pacto vel contractae, vel ex delicto, quo admisso poenae infligendae ius nascitur. Ad secundam pertinent Casius ii, qui ad dissolvendam vel labefactandam soci tatem humanam tendunt, quod conti ait, si quis invadat alienum ius, aut deis strat proprium, vel Violet contramu, quorum summa est, ut cum Jurisperitis loquare do ut des, facio ut facias, aut do ut facias, facis ut des. Ex triplici

enim hoc casu omnes in communitatescaturiunt Τertia demum pars remedia comprehendit, uti possessionis, alienationis, nuAtitatis Uc. quibus omnia suum in locum restituuntur secundum Juris praescriptum, quod praeterea est vel Municipale seu cuiusque civitatis: Provinciale cuique provinciae proprium: μεtorium seu Hon rarium, quo Praetor Corrigit vel supplet aliqua in Jure Civili, utilitati publicae caussar vel Pus publicum quod ad rei communis bonum, & ,Privatum, quod ad singulorum commodum spectat et Pus Singulare, quod contra communem Si tutorum ordinem aequitatis naturalis gratia

215쪽

politicum seu civile. 182

tia est introductum, & Privilegium vocaturr vel Pus consuetudinis, quod vetustas publica adprobatione in morem per.

duxit: Iussummum seu strictum & apex iuris, quod inflecti nequit: Pus inquitatis, quod est humanior & benignior juris interpretatio. Atque tres hae partes, scilicet Vincula, casus, & remedia, sunt velut elementa cardines, intra quos liam si crum & Ecclesiasticum, quam profanum S Politicum jus volvitur. Utrumquo enim ad societatem humanam constituemdam, bene gubernandam, ac conserVan-.dam tendit, illud praefigendo sibi finem

supra naturam positum & fel citatem silmpiternam, hoc pacem S tranquillitatem praesentis vitae; quamvis minime negandum sit, Jus quoque Politicum, ipsasque leges civiles in Republica Christiana ordinari posse, optimeque ordinari ad albtiorem finem, nempe ad bonum aeternae felicitatis. Nam ut ait S. Augustinus ch de Imperatoribus Christianis: Felices eos dicimus, si juste imperent. . . . Si suam potestatem ad Dei cultum maxime dilataurdum, majestati ejus famulam faciant. . . γ se haec omnia faciunt non propter ardorem inanis gloriae , sedpropter uarizatem Hiis O Lb. s. de Cisit. Dei.

216쪽

s a Cap. V. Ius humanum

felieitatis aterna. Non enim vivimus tempora Gentilium, aut veteris Rei p. hlicae . Romanae, cuius leges omnes erant de iis . quae ad pecuniam, lucrum, dominationem pertinebant, nullum vero caput de morum compositione, de animo ad virtutem sormando, quum tamen tam multa ea de re in legibus Lycurgi & So- Ionis, unde sumtae fuerunt duodecim T hulae , fuerint sapientissime praescripta et Neque Imperatorum Ethnicorum, qui vel ipsi leges tulerunt unice ad fovem vendam avaritiam suam, & ambitionem ntiandam, vel iis adulandi studio sanx runt Senatus & Magistratus usque ad divinitatis communicationem: Neque TDranorum, qui leges sanguine scripserunt, quemadmodum de Dracone Atheniem Solon dixit, omnia poenarum timor: a que saevitie a subditis extorquentes. Christiana vivimus tempora, ubi futurin rum spe bonorum praesentium studia n, tancur ac temperentur necessum est. Ad hoc autem vel maxime opus est, ut Jus Politicum nihil statuat, quod a fine supernaturali subditos abducat, quod cubini divino, & tum Evangelicis, tum S. Matris Ecclesiae praeceptis adversetur, quod Christianos mores, veraeque virtutis Cubituram pessumdet. Nimis enim arctuminis

217쪽

ntereedit vinculum inter felicitatem ab terius, & hujus vitae, ita ut si illa negligatur aut posthabeatur, etiam ut plumrimum ista pessum eat. Si omnes aevi Christiani Annales perlustrare velimus, facile deprehendemus, nihil magis pacem, tranquillitatem ac felicitatem rerum p hlicarum, regnorum, rusiusque Romani Imperii turbasse ac pronigasse, quam religionis & iustitiae neglectum, Ecclesiaste cae potestatis violationem, cormitelam morum, & Imperii ac Sacerdotii diuidium. Cuius rei licet adeo manifesta sint exemis Pla , malumus tamen pessimis imbuti pri cipiis, & aurium tenus caducis huius vitae honis immersi temporariae felicitati contra ius & fas inhiando & hanc, dc sempiternam illam perdere. Verum nunc ad singulas Iuris Politici seu Civilis partes penitius insipiciendas nos convertamus, quales sunt praecipuae: Codex RHiniamus, Andecta seu Digesta, Insitutiones, α vella seu Authentica.

Codex Iustiniani.

XXXI. Primus labor, quem Iustinianus Imper tor ad integrum Juris corpus condem dum suscepit, fuit omnes Imperatorum

218쪽

priorum constitutiones sacratissimas, quas tam antea veluti vagas atque dispersias Gregorius & Hermogenss Iurisconsulti privato studio, Theodosius vero Junior publica auctoritate in peculiares codices

tam vastos quam ordinis experteS Conie-Cerant, Omnes inquam in unum codicem colligere, ita ut truncatis superfluarum, smilium, vel contradscentium rerum loliis ac spinis luculenter omnia inter se consonarent; id quod etiam immensis labori-hus & curis potissimum Triboniani, Quinstoris sacri Palatii, atque Theophili, ali xumque Juris Consultorum persecit, si que Codicem illum nomine, scilicet Ainianeum insignivit, ediditque A.C. VII. Idus April. anno Imperii Tertio. Confectus autem fuit a Decemviris huic operi praefectis intra anni unius spatium, S abolitis prioribus tot voluminibus in

Foro vim obtinere jussus. Verum C dex iste, qui ante omnes alios libros,

quos posteritati reliquit Justinianus, in

lucem prodiit, ad nostra usque tempora non pervenit. Nam triennio illo, quo alterum Pandectarum opus moliebatur, varias prout reipublicae utilitas postulare videbatur,' Constitutiones idem Imper

tor edidit, & praecipuas Veterum Juris

Consultorum controversias quinquaginta Deci

219쪽

Deoi nibsis definivit; qua re factum est,

ut non pauca praedicto in Codice immutata, correcta, abrogataque fuerint, quae rursus extra corpus Juris Iustinianei v. gabantur. Quare providentia Imperat xis exigente, ut tam noVae Consitutiones,

quam Deci ones prioribus adgregarentur, ne imperfectum quid relinqueret, primum Coclidem a Triboniano aliisque quatuorviris sapientissimis emendari, & quihusdam . rejectis, aliis additis locupletari, atque secundis curis in lucem dari man- davit anno s34. XVI. Kalend. Decembr. imposito huic novo Codici repetita lectionis nomine: cujus rei rationem ipse dedit in sua de emendatione Codicis Constitutione: quoniam secunda editiones a Priscis repetiti lectiones adpellari confu Uerint. Duo ingentia hoc Codice hendificia Iurispudentiae praestitit Justinianus rprimo quidem, quod Constitutionum Imperatoriarum ab Hadriano ad sua usque tempora veluti medullam singulis titulis secundum aetatis seriem, qua Caesares Imperii fasces moderati sunt, distinctam hoc opere suo complexus fuerit, tum

quod quinquaginta Deci ones suas, de

quibus dixi, eidem inferuerit. Accidit enim non multo post latas XII. Tabularum leges, ut durisconsulti, quibus eas

220쪽

186 Cap. VI. Jus humanum

explicandi ac respondendi cura conunissa fuit, in contrarias partes abierint, ita ut aliter Bruto, aliter Scaevolae, Servio aliter placuerit, uti Tullius animadvertit; quin . eo res pervenit, ut sub Augusto Imper tore dc sequentibus temporibus latius semper se diiuundente opinionum & sentemtiarum divortio resonaret Forum & Curia perpetuis Jurisconsultorum discordiis, utpote qui duas in sectas se diviserunt, quarum primae caput erat Atteius Capito, altorius Antistius Labeo, Viri potentes ingenio, sed indole dc moribus multum dissimiles: illo Aulicis officiis obno-:xio honorum adpetente, isto stoicam adsectante severitatem, & avitae liberi tis vindice: uterque magnam sectatorum appendicem post se traxit. Neque aestus hic Iurisconsultorum aperta fronte dissentientium remisit usque ad Antonini Pii tempora, quibus aliud hominum horum genus surrexit, qui mitiore indole praediti media inter opiniones contrarias via

incessere, in Erciscundi vel Miselliones. Justinianus denique hisce velitationibus finem, & vitiligiatoribus silentium imposuit, dum post primi Codicis editionem usque ad annum s 3 a. quinqua

ginta Decisiones promulgavit, ac in pinseriorem suum Codicem referri jussit: qua

SEARCH

MENU NAVIGATION