Joannis Chrysostomi ... Hexaemeron metris expressum, illustriss. ac reverendiss. domino Annibali Albano Clementis 11. pont. max. ex fratre nepoti, Sancti Petri de urbe canonico, author Humillimè D.D.D

발행: 1705년

분량: 295페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

Guaeque tepent flamini S, illisque carentia frigent; Si quis enim in rebus calor est, simul ignis in ipsis Abditur immixtus; quare nisi fecerit ignem Omnipotens calidum ; frigerent omnia; sicut in tenebris essent, nisi lucem fecerit ipsam. Neu credas calidis latices obstitere prunis. Aut levitare focis incendia; nulli hi simplex Est levitas: Numero, Mensura, Pondere constant a Res quantae: Leve respectu gravioris habetur. At sursum tendit quadam vi densor ignis, Cum dilatatur vomitu eructante favillas; Ut properat tensis explosa sagitta halistis, Inque rotas Pyrio de pulvere fulgetra laxas Grandescunt; tereti faX ipsa in acumine turgit, Qua datur igniferaS torri S spirare medullas. Est Ignis tenuis substantia, iucida, fervens, Est Elementorum princepS. fluidumque potenter Activum; quamvis glebaS arescere cogat, Afflatu sugens succos, & in aera tollens II ene quid est, & molle carenS humore madenti. Non expers alio, quo Pascitur Ignis, & Undium Lambit, & est quid pingue fugaX, penetrabile,prompta

Densari, trici Sque caPi, celer extricari: Lento vivificat plauSu torpentia; morsu Interimit graviore furenS, dum corpora tantis impetibus nequeunt aequaS opponere Vires.

Juae prodest, & obest usu peiore, seorsum

Flamma rapit LymphaS, S in azra trudit apricum, Et iugi Caeli motu commi ita volutat Adventu, redituque NotOS; adolescere Nubes

Imperat, e X animeS agitat ceu vita vaporeS.

Nam velut est Aer tenuissima portio Mundi,

Fria

102쪽

opus PRIMAE DIEI.

Frigidus igne procul, sine luce nigerrimus, udiSParticulis expers, non humidus, Ignis & Undae Fomitibus patiens respergi; sic Aqua flammis Mista viget, calefit, bullit, non stricta gelatur, Limpidior nutat; Flammarum extinctio parteSDissipat, ut refluo cum corpore misceat ipsas. Hoc est visibilis Lucis mirabile monstrum , ANNIBAL, a Tenebris distinctio prima Diei Appellata Dies, Tenebrae Nox atra vocatae. Si tamen invento prior est lux nomine Vera, Lux erat illa Dei Sapientia vera Parenti S, Quam supereffudit res omnes. Notio Primae Cognitionis amans fieri Lux nostra; quid inquit, Lux Ego sum Mundi, Mundo prior a Patre natuS, Mundo posterior de Virgine natus Iesus Scilicet ut Mundi Moles jam facta per ipsum, Obruta Culparum Tenebris, lucescat ab ipso, Oui Lux in tenebris lucet, caligine nulla Comprehendi patiens: Oculos, ut Visio Lucem Induit, & fucos omnes; ita Viso mentem Clarior irradiat, Divina Luce renidens. Ast ubi me Musae cogant ρ in Luce minatur Prima Dies radiis oculos occludere tanti S, Ignibus incendi: Phaetontis Fabula de me

Seu necis Icariae nunquam narrabitur ausus.

Te Deus accivi Coeli, Terraeque Ρarentem, Qui detexisti mundi primordia Lucis Lumine; ne lateat quemquam tua summa potestas. Da reditu Noctis requiemque, Diemque secundam.

D OPUS

103쪽

SECUNDAE DIEI.

T extuἔ.6 Diχie quoque Devi: Fiat Firmamentum in medio Aquarum, dividat Aquas ab Aquis. Et fecit Deus Firmamentum, divisitque Aquar, quae erant sub Hirmamento , ab his quae eran super Firmamentum. Et factum est ita. 8 Vocavitque Deus Firmamentum

Caelum: OV factum es Hespere, ane ,

Diei secundus. Genec a num. usque ad

Firmamenti efformatio.

Ntuitu patrata probam, Patranda natainhat Rector adhuc operum modulis intentus agendis. Caelicolae miro circumstant ordine; mem

Attonito servore tenent; inopinaque dudum Portentis praecepta novis, spectacula rebus Expectant; contra longi formidat Avernus: Alteriusque horis instare Dynasta Diei. Cum

104쪽

opus SECUNDAE DIEI.

Cum Deus, ecce Deus, superos ut separet imir, Et dispescat aquas ab aquis, & Tartara Coelo, Fiat, ait, Firmamentum, quod dividat. Alio Constitit Unda super Caelo firmante, coruscas Crystallos imitata super Tellure natabat.

Terram esse Mundi Centrum immobile .c Uid factum quaerisὶ Fixo sundamine Tellu.

Deridet motus omnes immotaque Mundi a Machina mobilibus Sphaeris circumspicit imum. Nam si turbinibus moveatur Terra diurnis, Annua vel celebret majore volumina gyro, figmenti novitate vetus doctrina Sophorum Carpitur, ac uno mendacia plurima mendo Sensus, S Os Hominum dixisse verebitur usque.

Absurda, quae sequerentur , A Terrψ

moveretur . Non ita sunt Coelum sursum, neque Terra deorSu ο on ita Sol oritur, non occidit: Astra morantur si Et cursus oblita sui didicere soporem

a Psal. 92. Fismavit orbem Terrae, quἰ non commovebitur. h Contra est nam Prou. 23. s. coelum sursum s σ Terro deorsum , Ur alibi. c Eccl. I. Oritur Sol, Er oecidit, σ ad loeum suum revertitur s ibique renascens Drat per meridiem, Ursectitur ad aquialonem urc. ta' alibi passim Iudie. s. eto. Stellae manentes in ordimne , σ cursu iso. Vide Iob cap 38. . 'uis enarrabit Calarum Fationem a ex concentum Coeli quis aormire facieι ρ

105쪽

Non ita directa motus libella per auras Scrutatur; levium , & gravium distorta pererrat Semita, vel recidant puncto, quo iacta fuerunt. Et perpendiculum fallunt loca certa; sed aequa Lance vagos circos aer, S Terra fatigans, Stare situ nescit. Rapimur, motuque Volamus Ρlus, minus; inconstans plano iactura lapilli Mensuram quaqua versus fastidit eamdem. Et si quis Terrae postremoS occupet aXeS, Non caput obtundet tantae vertigine moliS. Indignor veterem linguam; quid Iosua solem Stare iubes 3 aliter fari discamus. Ah ortu Currat in occasum Tellus, Noctemque, Diemque Sospitibus reddat tectis. & nescia Centri Saxa solum repetant obliquo tramite, sursum Tortilis ignis eat: Sol in sublimia nullum Noscat iter, Mundi centro demissiis in imo Tempora non curet. Tellus operosor illo Mota Dies, Menses, Annos, & signa ministrat . a At ne sola graves casuS formidet eundo, Cum solido Lunam circumserat aere. firmis Syderibus: quidni caelestia Sydera vestrum Penditis influxum sine motibus P indiget illo Terra Z gradus properet, vestrumque Tribunal adoret. O quales mutata Phases natura reposcati Si licet errori pIures aptare cachinnoS, Ut cerebro natam defendat opinio Sphyngen, Quemque Planetarum possim compellere fixum.

Nos itaque instinctu Fidei firmillima Terrae Libramenta rati, solidum, Stellisque locandis

106쪽

opus SECUNDAE DIEI. Perspicuum Coelum , motuque volubile cusum Credimus, & liquidas super hoc insistere lymphas. a

Neque Mundum , neque Coelum esse Animatum formaliter.

Contra Platonem, σ Aristotelem , qui lib. 2. de Caelo , cum ρυerrois paraphrasi dicit , quod oportet nos intelligere ea esse viva Corpora , Ur habere actionem Animalem .

HIs Ego non merito patiar praemittere Mundum Vivere, non Animam Caeli formaliter ipsum Esse Deum: quoniam quod factum fertur, in ipso b ita erat ante Dies, Vita praestantior omni, Quam si materiae limes determinet actu; Nam facit esse quod est vivo Divina Voluntas Imperio; cuius proprium si, ubique locorum Esse, nec emanat, naturae sorte locatae Forma . sed arbitrir virtus immensa propinquat Cominus intuitu, dum reS creat, atque gubernat. Sed neque Caelestes formarum more per orbes Mens agitat molem. Qui fecit in Intellectu cCcelorum Sphaeras, illis assistere iussit. Sic inclinatis gyros complere Perennes. Quandoquidem, si forma foret Mens indita Sphaeris. Non intelligeret, nisi dependenter ab Orbe ,

D 3 Cuius

a S. August. lib.a. de Genes ad IIteram eap. s. Quoquo modo autem , in qualeslibet Aquae ibi sint , ese eas ibi minime dubitamus . Major est quippe Scripturae hujωs Authorita/ squam omnia humani ingenii capacitat. Vide S. Thom. I. par. quaest.68. art.2.b quod factum est, in ipso Vita erat. Ioat . I. q. e Qi fecit Caelo; in inteιlectu . Psal. I 3 . s.

107쪽

Cuius forma foret, nec Spiritus esset, at unum Compositum per se primum, quod mole rotunda. Menteque constaret; cui mox adnectere sensus,

Esset opus; quo fine serat sententia motum Ut sibi provideant, an nobis p si sibi; nunquam Ergo sibi sapiunt. qui nunquam mente quiescunt ιSi nobis; satis est igitur, subsistere per se, Mobilibusque Astris Mentes instare creatas,

Ut peragant motus, quos exigit ordo movendi. Persectum summi finem scruteris Agentis. Et cape qua possit rerum natura potiri Sorte, Creatoris nutus indepta; per omnes

Effectus Bonitas excellentissima prodit, Ut reserant aliquid similis, per plura Volentis Artificis, quam non possent imitata per Unum e Hinc distincta notes, ct ab omnibus omnia sumas Hoc aliquid veri; si deficit infima rerum. Non tamen hoc aliquid Veri sortita fefellit.

Ne Bona sit; magis accedunt meliora supremo, Guo meliora dabis, similem magis leona profers Artifici. Mentes igitur Mens Prima creavit Molibus expertes; quo plures h quo potiores, Hoc magis exprimitur summae Bonitatis Imago. Sic imitabilitas, activa potentia Causae Spirituum fudit species, quot velle libebat: Exaturans etiam formis quampluribuS actu. Materiam serie distin tit, & Ordine mundum, Ut data principiis certis Natura. per omnes Effectus Mundi primum manifestet Agentem. Sic imitabilitas passiva potentia rerum

Multiplici profusa gradu, quem posse libebat

Participem fieri, sumpsit contingere quaedam Pro numero, sumpsit quaedam sic esse necesse . Pro specie posita, pro conditione sequelae,

Qua non sunt aliud, qua sunt imitata Volentem

108쪽

Οpυs SECUNDAE DIEI. AEternum, qua sunt etiam subjecta quihusdam Naturae propriae vinclis, & legibus in se , Ne possint ultra cessos excedere fines. Si quid ab his transit, sensum latet; abdita pandit Sermo Revelantis; cuius Persectio summa Est individui ratio cuiuslibet, ut sint Hoc, illud. variisque modis similabile factu.

Cum vero finem totius in ordine rerum Particulare Bonum collimet, in omnia noris A similatorum seriem, potiora praeesse Debilibus, majora minoribus, & magis imis Nobiliora, quoad perfeceris omnibus unum Simpliciter: Mentes igitur, quae mole solutae Sunt, quaedam Menti primae sublimitis adstant. Assistunt quaedam Coelis, rebusque gerendis: Unius est Hominis mentem, corpuSque iugari. Caetera sunt usu, vel qua mortale sonabit.

Vel qua suppeditant iubar immortale vigendi.

EMpureum primo reserunt immobile Coeli

Nomine productum, sensus quod praeterit istium; Sed Coelum Coeli Domino sacra pagina monstrat, a Ne statione sua Regnum sublime Beatos Destituat, finique suo ne desit Asylum.

Ouippe quietis opus cum motus. & ordo requirant; omnibus in gradibus rerum res optima poni v Mensuram reliquis, infra sua iura locatis; Ergo mobilibus Mundi si partibus ordo Perfectum motum statuit per mobile primum, Perfectam quoque constituat sublime quietem .

109쪽

Quo magis immoti Motoris Imago per ingens Corpus, & eximiis fulget virtutibus, ipsum Hoc magis Artificem manifestat in arte Potentem. Ergo visibiles inter si corpora moles Continet Empyreum . reliquis excelsius, aequum est Simplicius referat perfecta mole Tonantem. Insuphr & Centro Tellus immobilis imo Exigit immotum, quo sistitur ambitus, orbem;

Sitque superficies Convexa, locusque locorum. Ergo si Mundi non sit pars extima constans, Et perfecta gradu super omnia Corpora, Mundus Parte caret firma . Centrumque obliquat Agentis . Ρropterea si parte mouens qua sistitur, urget Corpora mota, Deo placeat super omne creatum Corpus ab Empyreo stabili virtute manentem a Mittere causandi fluxum, faustamque locandi Mensuram. Vos 5 Superi, quOS Gloria tantae Molis habet, nostros meliore juvate Penates Influxu, ne nos tanto fulgore potitos Non locet Empyreum; sed corpuS adorea comae.

De Asuis Caelestibus.

Hi ne post Empyrei Caelestia Regna Beatis,

Regna parata Choris, immunem motibuS aulam;

Et sine Suderibus. primum post mobile, dicunt, Concrevit stabili Cry stallinus humor Olympo, Quem longo perspeAa parum trepidatio lapsu Temporis obtinuit nosci; sed firmius illum Biblia sacra docent; quoniam quiS viderit unquam Num Firmamenti polus inclinatus ab Axe Mundi circuitu parvo, lentoque vacillet p

110쪽

si super astriferum Coelum meditemur Aquarum Naturam, non eme parum discriminis inter Nostrates remur; quoniam Divina creatis

Essicit in rebus quamdam Distinctio Formam. Hinc igitur sectas ab Aquis Caelestibus imas Conditio, status, ct motus differre probabunt;

Non tamen, ut generi sit convenientia nulli Proxima, cum sit Aquae ratio communis utrique .

Qua propter fluidaS, udas, gelidasque locari Crede probabilius firmo super Orbe subinde

Suderibus compto; quarum si copia texit a Convexum Sphaerae, maior subvecta videtur E medio sursum, gremio quam didita Terrae: Nam medium duplicata globum proportio desere Bis quater augeri, pleni ratione quadrati, Cumque si ad Terram spatii firmantis Abyssus Maxima, si tantum Coelo sit tegmen aquarum, Quantum Terra fovet, fuerit vix area vasti Fornicis uda super; spatio vel fluxit ab omni Prima freti facies, & Abyssus opaca tenebris. Quomodocumque puteS; superos attemperet ignes Frigore, Stellarum radios vel nube reflectat Caelica Lympha levi, motoque volumine sacrum Protegat Empyreum; Mundi non praeterit usum ;Si satis hinc etiam eiusdem rationis hahentur Partes, & totum; spirant inferna supernis; Insernisque superna parant spiramina sortem . Et solidatus Aquis vertex, hrmataque fixis Orbita Syderibus Mundum demonstrat eodem Materiae tractu fusum, quo Corpora formis Sunt fabrefacta novis, nullo caedentia nisu, Sed tamen arbitrio Domini subjecta ruinis.

SEARCH

MENU NAVIGATION