Joannis Chrysostomi ... Hexaemeron metris expressum, illustriss. ac reverendiss. domino Annibali Albano Clementis 11. pont. max. ex fratre nepoti, Sancti Petri de urbe canonico, author Humillimè D.D.D

발행: 1705년

분량: 295페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

Cum septempliciter lumen crehrescet in astris a Cum non Tempus erit, cum non Generatio rerum Corrumpendarum repetet momenta, peribunt. Concipis impropriὶ corruptum, dum generatum

Concipis in melius; passi nam Forma recedens Deterior Geniti Forma ditescit ab Actu, Quo nihil amissum reputes, ut mutat in Aurum Collybus Argenti nummoS, vel in AEra lupinos. Sicut enim lucis radiis, ac ignibus AdrUt nitet, & calefit, corrumpi nescit, & illis Subtractis iterum nescit deperdere formam Naturae propriae; si contingentia sunt haec, Ostendunt methodum, qua se natura reformet. Et Deus ipse, quid est, quod cum simul omnia condat, De tenebris faciat posthac splendescere lucem Tum Firmamentum faciat, tum caetera formis Oppositis ὶ nunquid subito destruxit, ut illud Hoc aliud faceret nullum persectio Corpus Destruit, at Forma statuit meliore, quod hoe sit: Continet ac melius, quR sunt concorditer infra.

Meteora. Ene vaporatus sursum volat, assilit humoritenuatus Aquae: nebulas vicinior effert; Et magis elatus nubes vapor Aere conflat; Frigore collectus pluvias. & largior imbres ' Effundit, nimbos casu Vehemente rigantes. Ipse vapor tenuis recidens sub nocte serena Guttatim in stillas RoS est: concretus in herbas Frigidiore novas netur candore pruina:

132쪽

opus SECUNDAE DIEI. Nix sublime riget nubes, albescit ab ipsa

Luce, velut glacies cultro concisa minutim ;Sin aqua nube cadit, concreta cadenti bus undis Grando fit; & ventis turbo certantibus urget Regna procellarum, tempestateSque sonoras. igne per undosas nubes errante corruscat. Fulgor ab accensa pinguedine, sulphure, nitro, Cum propagatur tonitru Per rupta remugit

Nubila; lymphatur spatiis combustio pressis. Hinc furit extinctis flammis, hinc fulgura torquet Dira cremabili hus congestim afflata favillis. Non aliter si magna sinas componere parrvis

Cum faber ardentes calybes incude reformat, Candet opus, lacubus mersos aspergit arenis; Stricturas iaculatur eo, quo malleus icit, Et fragor in numerum succendit fulgetra; cudune AEthnaeum ferri centeno pondere fulmen ,, Brontesq;SteropeSque, & nudus membra Pyracmon: Accentas sublime faces, & motus, & icon Nominat, ut Uirgas, Capras, StellaSque ruentes, Lampadas, atque Trabes; eadem sed causa revelat, Et Fatuos ignes, Laedaeaque lumina Ponti. Sin autem videat per concaua roscidus humor

Post pluvias Solem, varie depictus in arcum Irida sormabit, nam lux fulgore colores Pingit in objectis di versa parte relatis

Diversos: umbrae nigrae, Lux alba videtur, Horum mixtura medii nascuntur & omnes Coelis comparent ex umbra S luce colores. Ouin etiam visu grandescunt, aut minuuntur Per medium perspecta aliud: Lux namque reportat Di redis, aut flexo aut fracto splendore figuras.

133쪽

Optica.

NAm Lucis radii reddi, fulgore vibrati

A centro ducis ad Sphaeram conforme Diaphnum Si modo percurrant spatium, producet eosdem Ad visum effectus immotus lumini S actor. Si vero contra planum obiiciatur opacum, In sua consurgent radii cunabula sursum , Directumque jubar geminabit luce calorem. Sed quia proiectuS lucis, quacumque feratur A duce sphaerali patulum defertur in orbem, Plana superficieS. Praeter centrali S acumen Cuspidis in rectum, reliqua inclinata remittit Spicula, quae Sphaerae modulos imitata parentis Rectorum jubarum fiunt simulacra reflexu. Tum quoque servatu dignum, quod parvula quaevis Scintilla, aut radius totius lucis Imago est: Hinc speculum essingit Solem, rerumque figuraS. Et fractum totidem pingit, multoque minores Prototypo, quot sunt eius fragmenta soluti. Sed minor intuitu confundit portio parteSObjectas, tantumque nitent ciliaria fibris Lumina. stellantesque vides a luce nitores.

Quid memorem nisi sit planum, quod tela receptat Luminis. Hospitium p velut inclinata per omnes Pluraque plana situs oculo di versa videmus obiectare faces; ita puncto quolibet orbis

Convexus radios recta centraliter omnes

In gyrum resilire iubet; sed quo magis est a

Culmine semotus, languet magiS ipse reflexus.. Angulus ipse magis contusa luce resultat. Ut vero plani facies quadrante reportat

Se totam, & quicquid lucis conceperat in se;

134쪽

. OP Us SECUNDAE DIEI. 8 I

Sic quoque dimidium Sphaerae lustrabile taeda CernimuS, aequali quod decidit angulus icturiatio circa focus hic flexu praestantior omni, Praeter directum; quia tota potentia lucis Panditur in planum, tetragonia, mutua rectis.

Quod si transparens infra se colligit orbis

Lumina; refringet radios ad concava; fractos Diriget ad centrum; decussatoque reponet Ordine conversim species objecta figuraS, Quas iterum plano faciet consurgere rectaS, Si nova lens vitrea circi cavitate refringat. Hac methodo natura oculum construxit, ct ipsi Pupillae tunicas, humores, Sphaerica lentiSIn morem convexa, rei retinacula visae

Disposuit, Totumque refert lens aemula Uisus. Hoc studio, clausis obscura cubicula portis Instrue; splendorem permitte foramine tendi Herum externarum, radiisque nitentia spectra: Cryptica mox videas versis Albaria pingi Vultibus umhrarum, quod si quoque lente foramen Praenitida claudas; o quas effingere formaSPosset Apellaeis operosa coloribus Iris λTu tamen harmonice distantia puncta notabis Quae legis intuitu, vel quae confusa minoreS,MaJoresve tuis reddunt obtutibus Umbras, Dum lenti lentem nitidas componis ad auras, Ut benis conclavi radiantia lumina noscaSis Hinc etenim noris certis variabile normis

Iudicium Vissis, radius si transeat idem Per varium medium: sic remus fractus in undis, Sic lapis iniectus fundo subli md videtur. Sic oculi structura situ si disserat, arcum Tegminis aut fundo propius senioribus Annis. Contractumque gerens; aut laxa remotius; illos Eminus, hos acie distincta cominuS auget .

- F Quin

135쪽

Quin etiam obiectum geminat, si visio conos Multiplicet ; fundique fibras contingat acumen

Decus SuS alias, neque concidat uri Ρotestas .. Experiare vitris: Phyalam tereorata Papyrus Contegat anterius; qua si lustraverit ignis , Opposita mittent ex parte foramina lucem Occursu, totidemque faces fax una colorat.

Non aliter polyedra basi conspe Eta sub una

Congeminant rerum formas, aenigmata UisHS. Linea recta movet visum; radiusque videndi

Fertur ab obiecto; quare si plura refulgent, Pluribus & radiis opus est lustrata remitti . A pparet majus. quod sub maiore videtur . Angulo; & extenuat major distantia rerum Essigies, acie nimium cernentis acuta. Quod si debilior radius non pulset Ocellum, Intuitus confusus erit; deperditur Icon. Ex his principiis minor est obliqua tuenti Visus, ct incerto lumbos diiudicat hirquis. Directum duplex Oculus videt axe sub uno Certius, ct virtus coniuncta potentiuS exit. Crystallus majore globi conflata catillo Reddit in opposita majores lance figuraS,

Qua con 'eXa nitet; qua concaUa parte, minores.

Et minuS, & majus radiis comprehensa duobus Apparere queunt sequae simulamina molis; Fallimur aspectu, magis hoc cum distat ab illo; Sed iuvat ex aliis specimen concludere signis; Si Perspectivae delectant pegmata sensum. Accessu tentabis idem, simul atque recessu: Motus enim cathetos variat, statioque videntem, Visaque; sussusus Nebulis nutantibus AurAstra situ luxat. roseis redimita capillis Auctaque demonstrat; scenae spectacula dicam. Sed quo me tulerint illos Elementa canentem ι - A fλ-

136쪽

Opus SECUNDAE DIEI.

Affectus, quos Orbe recens Natura creat ignorabat adhuc λ offert occasio frontem.

De Divbano , opaco.

N Unc age, sis: Quaedam sunt transparentia: quaedam Lucis opaca: solum sic est, & quicquid apricum A se lumen agit, post se describitur Umbra. Trans parent Coeli, cum ii hera lumina Stellae Nobis transmittant; Aer, Aqua limpida, Vitrum Crystallus, Glacies, & quicquid ab Igne nitorem Concipit, excipiens infra sua viscera lucem, Ultra se radiis gaudet ieeisse refractis. Cur ita sint quaeris ὶ Densum si credis opacum, Rarum perspicuum, quid obumbrant Nubila Solem . Pendula Nix Clivos; Crystallus dura renidet, Flamma licet niteat, post se subjecta videri Denegatὶ hoc fuerit proprium sic esse quibusdam RehuS, ut ipse color; nam qua ratione colore1 innatos Elementa gerunt, & prima creatae Germina Naturae λ Quanam Faber optimus arte Tot lapides pingit, totidemque Metalla colorat Vel quibus inficiat fucis Coelum, AEthera, Stellas Aera, Aquam, Terram, diverso ut reddat amictu Ρrimo visibilesthac scilicet indole fecit Per se transparens, & opacum e respice sursum Ccelorum spatium: quid erit si fiat opacum Cum Deus intendat nexum, finemque suorum Quicquid habent, operum; lucem transmittere Terri Cuncta per astra volens, spatium tranabile, rarum, Perspicuumque dedit, quale est purissimus AEther. Et quale est Aer, essent ut pervia nobi1 Condita; Visibilem per se quoque condidit Ignem, Non transparentem, si densior ardet, ut esset

137쪽

in se visibilis motu; secus ille fugaci Se pede subriperet, nec posset rite videri Lux sine mole sui, qua caetera tincta videntur. Lux igitur qua visibilis nobis foret in se ,

Non est transparens, neque opaca. sed omnia lustrans Monstrat opaca simul, cum transparentia Mundi, Tanquam principium Visiis, indeXque colorum . Sed spatium AEtherium, per quod lux aurea transit , Si solistum facias, mirum est, radiantibus astris Esse Viam rectam, non interrupta planetis Lumina, cum minima Crystallus lente refringat. Nam densum. durumque licet trans pareat, illo Dirigit ignitam lucem, quo concipit ex se CompageS, neque sunt similes errantibus orbes , Aut numero, aut forma. Vitas incommoda motus

Si liquidum facias, velut est purissimus Acr. Hic igitur fluidas, similes per singula ParteS,

DividuaS, tenues, laeves, lae Vore nitenteS, Luce penetratas, numeroso turbine motas, Undique perspicuas oculis cernentibus offert. Et quamvis ramenta Soli, tereteSque minuti Ρulveris afflatus circa nos ora volutent ἴNon tamen impediunt visum; quia laeve nitorem I itillat; magna neque luce minutia contra Fert umbram, radiis penitus circumdata multiS. Da minimum Terrae, contra quod maxima lucis

Sphaera fluat; radiis cognosces undique septum , Ρro facie lucere sua. Sic humor aquarum Clarior est visu, spumosa aspergine sontis. Sic Aqua transparet; quia parteS undique laeves, Pursimiles, claras, facilique solubile motu Corpus habet; quocum lumen si misceat Ignis, Visibilem fundum reddat; Pars concita partem Luce quatit, motuque rotat lustrante lacunas,

Flucticolae ut videant imo sub gurgite Pisces.

138쪽

Perspicuum tamen est Ρelagus minus aure, cum si Densus; & radios alio movet ordine totoS, Cum minus indigeat visu Gens humida Ponti. Ergo magis densum, minus hoc transparet & umbris Ludit; at in raris quorum sunt ordine partes Confuso, magis obscurant obstacula lucem.

Et quoniam Tellus rerum densissima totum Corpus habet solidum, duris compagibus impar. Et scabrum, lucem sistit, sursumque reflectit: Et sic esse putes lucentia Sydera Coelis, Et quicquid visus est terminus, atque figura. Nec mihi subiicias glaciem, specularia, duris Iuncta vitris: similes qua sunt tenus ordine partes, Aspersisque poris, per quos luX tranSeat, & non

Sint nimium crassae; trana parent; hractea quaevis Attenuata nitet; philyrae, chartacea quaevis Et magis uncta nitent, & linea carbasa ceris Illita vela nitent. Quid mox ὶ hoc accidit illis, Ut contextura lucem transmittere possint, Quam bene crementum similis rationiS opacat .

Harmonia Mundi.

Fst Aqua vis, a qua Vitam Generatio sumat, AEqua Soli facies, quam si super AEthera norim Stare, super Coelos omnes innare diremptam Terrigenis; fluidam Coeli miscerier usu; Haeret Aquis Mens. & Sacro de Flumine Flamen Concipit. O Coeli vectes, adamantina firmis Ostia clausa seris, quanam vos arte recludat Ianitor λ IEternum docuit sapientia Fatum, Uno tergeminum sponsari nomine Numen, . . F 3 In

139쪽

In Fluvio. Tres sunt Testes, Aqua, Sanguis, & Aura. aΡrima diem Mundi compleverat aera secundam:

Terra sepulta Mari nullum Viventibus usum Largiri poterat; sed in Aere sphaera propinquo

Pendula constiterat, nullis subiecta ruinis. Lux tenebris divisa, suo Ductore carebat , Quae tamen 1 Caeli motu parebat Agenti. Quis non miretur, tantum, quod partibus a se Distractis gravitat, pondus, non pondus habere pNec gravitare super ventoS, terramque , fretumque, Ingentem molem, fundamentisque carentem Rerum congeriem Ccelorum culmina nullis

Nisa basium fulcris, nutu firmata supremo

Perpetuas peragrare vias, parteSque per omnes

Consentire stup Centri cava Tartara fornix Munit ; Atrox vastas cautes circumligat andron . Nec silicem pumex, nec mollis gleba metallum Fastidit: tenerum duro concordia certo Faedere conciliat: Ponti millena super se Pondera gestat humus: ridet Thetis aura malis Laevi hus instantem; thalamum Iunonius Heros Non gravat accubitu; nec Sphaeram Sphaera fatigat .

Quaeque suo contenta loco. Quis dixerit istinc In propriis centris Elementa gra vescere λ saeces Subsidunt liquidis, motuque premuntur adacto Subdita; sed partes toti, totumque cohaeret Partibus, & tanquam, si Ponte regantur, & Arcu . Vix sentire licet nobis sub fornice stratis Stare super, vel Aquae pendentia iugera, fultae Continuo laterum nisu, stipantia centrum. Non secus effosso circumstat pendulus antro Rupis apex, humeros cui si submoverit Athlas , Cum

a Io. Epis. I. cap. s. 8. Tres sunt qui Testimonium dant Terra; Spiritur . es' a qua aqSanguis a in hi tro a unum Anx o

140쪽

Cum nihil insudet, montem sufferre videtur. His quidam didiis, atque haec exempla sequuti Vivere dixerunt Mundum; vegetare Per artu SHarmonicis Elementa suos a motibus, ae Itu Vexari; quando colliditur, edere voceS; Et sensu pollere suo, parere Tonantis Nutibus. O Rcgem cui vivunt omnia, quis Te Non colat Est aliud vis Omnipotentis in omnes Mundi Particulas, cui non Natura resistat;

Est aliud Vitae dotari munere; Mundum Crescere quis dicat; nutriri, semine coqi, Prole sibi simili faecundum p sensibus uti, Mente gubernari propria ὶ distingue suorum

organa membrorum, sensus, obiecta; repertum Nil probat pinsano commentum linque Maneti. Verum ego divisum nati quid demoror Orbis Imperium Θ Deus hoc ipsum non approbat, Omen

Dissidii; quando reprobas diviso Mentes Caelestes & Aquas ab Aquis dispescuit imis. ANNIBAL, Imperii ne te Diviso turbet; Est Animae firmata quies, ubi dividit inter

instabiles Mundi fluctus constantia mentem . A sensu mentem, qui dividit, imperat; infra Te cohibe viles curas, undantia saecli Flumina; Mentis opes supra te collige firmo

Robore; non aliter parvus componitur Orbis. Non aliter ratio vitae spiramen adornat

Quam si compositi Mundi Typon arte sequaris.

SEARCH

MENU NAVIGATION