Joannis Chrysostomi ... Hexaemeron metris expressum, illustriss. ac reverendiss. domino Annibali Albano Clementis 11. pont. max. ex fratre nepoti, Sancti Petri de urbe canonico, author Humillimè D.D.D

발행: 1705년

분량: 295페이지

출처: archive.org

분류: 철학

81쪽

Integramacta viceS Elementa replentia Mundum.

Cur opus alveolis ὶ Tellus e pumice constet, Suber Aquas simulet, sit in Aere spongia quaedam PEt quaquaverSum porulis, rimisque fatiscant Vermiculata simul tessellis corporaὶ iussit Conditor hic Undas, Caelum, Terramque creari , Haec ubi sunt, S ubique suis in partibus esse Talia facta reor; quicquam nec abesse fatebor.

De Continuo.

Continuum per se tale est; nec inane minutum Admittit, caesosve sui S in partibus artus, Vel sola statione sitos; sed viribus extra Dividuum, certisque manet, resolubile punctis, Pulveris in morem. Non infinita potestas

Molis inest apici, minui qui semper & ultra

Possit, habet minimum quod sic, natura, minorem Deridens actu partem ; nam limite virtuSFinit; agenS partes minuit, ramentaque iuxta Vim terit; & refici truncum genitura laborat. Quod licet innumeris Minimum proscindere quantu Particulis inhies cerebro: mutare Creator Naturam quanti valeat: sed quantula pars est Secta suo toto, Metron sortitur ah actu: Tanta manet, refici patiens, non inde secari, inania figurath facta est virtute secantis :Quantanue dissecto passa est a corpore tolli . Ρrincipiis innixa suis demonstrat aperthDocta Mathematice quantum constare iugatum Partihus innumeris, quarum sit copula pundium. Scilicet abstractam mentem cum purget ab omni Materia, Phiscὶ punctum, vel linea non est,

Sive superficies, aliquo sine corpore; sed sunt

82쪽

Opus PRIMAE DIEI. 29

Terminus excludens partes , neque Conditor ullum Quid simile essedium sine re determinet orbi. Esto igitur planum perfectus Circulus aptum Tangere dumtaxat puncto sine parte notetur Ut docet Euclides. Ubi planum Circulus iste a Tale gravat tenuet sine fine minutia ParteS, Atque TheorIa numeroS auferre minores Cogitet a numeris; Ρartes a partibuS usque Iudicet. At filo subsistens linea tantos Proseret extremis apices, quoS tangere certo Vis finita queat modulo; nec caesio scindit Res, tactusve probat speculante Matheseos actu .

De Raro , Denso.

ID quoque mirandum divina licentia quantis

Molibus inseruit; Densum, Rarumque sub aequas Constituit partes fieri penetrabile; turgent Halitibus variis infra sua saepe receptis Membra; sed exclusis iterum densata residunt. At quandoque sua Rarum, dum servat eamdem Mensuram statione vel ut praeclara nitentem Excipiunt Crystalla focum J fit densius. Aura Vas plenum pervadit adhuc explebile Ventus: Saxa oleum pervadit adhuc durissima lapsu ;Et muros Aer penetrat: Ferroque rebullit Ignis, ut aggestu nimium replicabile denso Explicet Aolii Sulphur portenta Vapori S. Netur item tenui Flammae pinguissima flocco Cera; brevi latuit gremio globus AEtheris ingens .. Ut nisi quod fuerat densum , rarescere dicaS, Quod fuerat Rarum, Denso penetrabile reddi, Nona Lib. I. prop. I 6. Eucl. Elein.

83쪽

Non Labyrintaeo referas vestigia flexu . Aeris hoc potius novit natura parergon, Quo vacuum ratio studuit suadere minutum: Nam dicunt, minus in Raro, quam existere Denso Materiam; nec utrique Pares concedere ParteSFas erit ut Vacuo pIenum respondeat omni;

Sic igitur si Rara replent, si Densa superplent Vasis idem labrum; luteraque flumine plenum Reddit in Adrios flammae vis vidida succoS, Dilatat millena levem per iugera lympham;

Quis Vacuum vicibus millenis amplius esse Aere crediderit, quam moles ipsa, quod Undam Excipiat totidem vicibus compressitis adtam Quis putet hos redituS Elementorumque rapinas Cum Deus, ct Densum, & Rarum, & Penetrabile Certis Iusserit ossiciis fieri ὸ sparsumque negarit, in rebus Vacuum, complens Loca cuncta λ quis apte Consilium Domini capiat ξ qui tradidit Orbem , a In grave dissidium , ne cognoscatur apertum I antae mentis OpuS ρ non implicat illud, & istud: At libito conforme satum scruteri S oportet. Quo plus de Forma Corpus manifestat in actum, Plus habet , ut possit Formam stipare, sinuque Materiae, spatioque suo caelare retusam; Nam cum pugnat agens, Sphaeram Virtutis agendo Dilatat; patiens Vires constringit ab actu, Contractasque fovet: quare si colligit actus, Contrahitur, spissumque venit; Rarumque vicissim, Si quoque Materiae collectoS explicat actus. Hinc penetrabilitaS non est referenda valori Subjeeii, seu materiae patientis, at ipsis

a Mundum s Deus in tradidis disputationi eorum , ut nos

84쪽

opus PRIMAE DIEI. 3I

Actibus eiusdem, quibus & magis, S minus opplet.

Namque actus cessare queunt, coepisse remisSc, Augeri, minuique Dei virtute valentes, Atque replere locum, multoque tumescere motu . Quod magis arridet Topicis defendere nervis, Instamus factis, quae permansura putamus, Quae prima produzia manu sunt talia, frustra Quaerimus illorum causas , vel rebus in ipsis, Vel procul; Artificis mentem Perquirere Praestat. Nam Raris, Densis, Ρenetrabilibusque replevit Spiritus Omnipotens orbem, voluitque vicissim Plus minu. in rugas quaedam contracta minorem Fastidire locum, majorem fallere quaedam.

Primaeia Mundi facies.

P Ropterea prima revocans ab origine Mundum ;O qualem videam i tenebris vallatur opacis; Torpet iners Astris Caelum, motuque diurno; Terra sepulta Mari nullo se germine comit, Et circumfusum Terrae mare, Spiritus Undis. Haec ita, summe ParenS rudi S, indigestaque moles Quorsum te sapiat λ quid non simul exeris omnes

Ornatus rerum , lucem, munimen Aquarum, Terrat, mariumque sinus, herbasque virentes,

Pomiferasque trabes P quid non simul astra, nitentem Et Solem, & Lunam, quae sint in signa dierum pQuid motos animare gregeS, Volucresque canora S, Brutorumque pecus, silvis, campisque Pererrans; Et Genus humanum Divis aequare morariSpTu nihil expectas: Mundi mora passa supremum Te manet arbitrium; poteras hunc Ocytis ictu Perfecisse : Dies placet expediare ter ambos,

Ut doceas, certo Natura quid ordine poscat

85쪽

Incipere utcumque, ut coepti S meliora sequantur.

Non transit Verbum Domini, sed permanet usque Dum steterit libito res conformata superno; Inde semel loquitur Deus immutabilis, Orhem a Cum creat, & servat, cum perficit, atque gubernat. Hinc semel hoc inquit; fiat lux, semper idipsum Dicit, ut e Tenebris lucem splendescere mandat, Et naturales Divina locutio Causas Adiuvat, ut nobiS mundum scrutantibus, & res, Profuerit novisse, Deus quid dixerit Author . Quid dicto tulerit, num Viderit, anne Vocarit, Numquid divisum, numquid mandarit adactum, Quae per se fieri, vel quae persecta iubentur Mutari; Deus est idem, sunt caetera nutu Cuncta relata suo, non tranSgressura loquentem .

De Mundi Loco .

INterea quia quanta locum, spatiumque requirunt, Et mundus vasta consistens mole locatur Hic, ubi sunt omnes partes, non inde recedens; In nihilo exteriuS nitentem pondere Sphaeram Concipiam Terrae Centro constante, remotis Librari spatiis. Utrum convexa rotundum Perfecte referant, S Terra sit imus amussin Punctus, in ancipitem pendet lententia litem: Nam quavis forma Corpus praegrande rotatu, Partim promineat, partim depressitIS erret, Centrali motus vertigine Sphaera videtur.

Non opifex nostris metitur in Orbe Cylindris Singula. Confodit vastam fundamine vallem, Quae foret immotum spatium, Vacuumque repleri Mole

86쪽

MOle capaX patiens , quo Corpora cuncta locavit. Appendit Terram in nihilum; Terraeque fluentes StrinXit aquas, S aquis extendit Nubila sursum, Atque Planetarum sedes provexit in altum, Ne super instructo quidquam transcendat Olympo. ,, Nec vero ti bi natura admiranda videri a , , Pendentis Terrae debet, cum pendeat ipse is Mundus, ct in nullo ponat vestigia fando. ,, Quod patet ex ipso motu, Curtuque volantiS, Cum sulpensus eat Phoebus, cursumque reflectat se Huc illuc, agiles & servet in AEthere metas ris Cum Luna, S Stellae volitent per inania Mundi, Terra quoque Acrias leges imitata pependit. Hic locus est Mundi, & Rerum, quas totuS adaequat . EXtima complexus, late simul intima nectenS; Quem fore concipies vacuum, si corpore trus Non aliud succedat eo; velut Amphora Vino Ρlena, meri locus est; quod cum potaveris, intrbNon intrasse putes aliud. Quia Corporis impOIUna superficies, quantis annexa, OUeri Prompta, minor toto, spatii Cyclas, ora locati, Non poterat locus esse; triplex mensura locandum CorpuS adaequat idem: spat . um sic esse creatum Iudico longum, altum, latum, patienSque manentes Expleri densis; minus explent rara, quod omni Parte gerant tenuem flatum: tamen undique Plenum Materia exili, aut solida; penetrarier aPtum

Grande Forum Mundi vario Cursore; sed i plum Impenetrabiliter sua tendet inania, quanto Suppositum Physico: reliquum quem mota relinquat Unda locum, refluens aliis successibus Undae ZQuomodo constantes radios hiic dejicit AEther,

C Quos

a M. Manil. Astron. lib. i. c. a. conira Lactan. de Fat lib. 3. cap. 26.

87쪽

Quos neque dimoueat Boreas, neque Circius audax Ni locus est spatium, quantis immobile primo Mobilibus, quare dimense Geometra cellas Frugibus opplendas, solidum contendis haberi. Multiplicemque cubum p fueritque medullitus aer In loco, ubi alterius non excipit Oseula molis PNimirum distincta suis a rebus. & omni Corpore stat Cavitas, ubi res firmantur, & unde TranSmigrant; ut eo prompte succedere Molem Si Deus impediat, locus ipsa vocetur inaniS. H inc aliqua Vacuum pandi vi protinuS, atque CorpuS inextensas partes caelare Tonantis Arte, quid hoc dubites p profert Exempla facultas . Experimenta docent Vacuum violenter haberi; Seu spatium non demonitrant fore prorsuS inane, Si nihil omnino fuerit, vel luce carebit

De Angelis.

ET primo maiora Die Deus extulit; almas a Spirituum Mentes; divini semina Verbi;

Robora Principiis immaterialia celsae Condita virtutis; patuli vigilantia Mundi Praesidia: indigetas concessum vivere gratis; Inque ministerium Triadis praecellere gratis; Militiae Coelestis opes, validasque Cohortes, Immortale Genus. Novies caelestia comunt Empyreum . distincta Choris examina Ternis, Protinus, ut Domini jussu Via libera factis Panditur hospitibuS, rectum, pravumne legendi, Congrua Naturae concessa est Gratia, qua se

Vel .

a Vide S. Dionysium de Calest. Hieiarch. Er S. Thom.

88쪽

opus PRIMAE DIEI. 3s

Vel meritis cumulent, vel in avia crimina flectant . intellectus inest illis, S plena Voluntas, His alis volitant; se per sua propria norunt,

in specie sibi concreta res; inde Beatis .

Notitia in Verho tuerit. Non mole graVantur, c Non sensu pollent, nulli sunt pervia visu, Mente locum capiunt, & agunt, S mente moventur. Et si forte velint, mediis extrema relictiS,EXcurrunt; sed enim possunt statione soluti Ferre moras; placida sele quoque mente salutant, Conceptusque ferunt, aut si quos prodere nolint, ImO corde premunt. Superum lectissima sumit Triplicitas ex fonte iubar. mediisque reflectit Agminibus: mediae refractum lumen in imos Myriades Coetus fundunt. Sine tempore vivunt, Et proprium ducunt sapidis conceptibuS IEvum. Est illis etiam circa se vivida virtuS, Effigiem simulare novam, variumque coacto Aere maturε nobis ottendere CorpuS; Quamvis sint Actus alacres, non ulla ferentes Faedera mensurae; sed sola Potentia major

Esse dedit, posuitque supervenientia menti Dissita; Distinctumque gerunt a Viribus Adtum .

Nam sua simplicitas, non infinita, potentes Viribus exemit Proceres a Corporis omni Conditione: tamen cum sint, & non PriuS essent.

Contrahit esse suum, quod id est; S limitat actus Posse suum: genus, & 1 pecies, naturaque vincta C a Suppωa IdestpeνDa naturalia . S.Thom. I. q. 6. I. νb I euige de cognitione Uevertina Angeli extra Uerbum , Ur inflatu viae , vel per Milones rerum in Verbo , vel per Decies rerum innatas. S. Thom. Par. I. q. 8. art.7.c Cognitio per Essentiam Verbi , quae dicitur matutinara a consenti Asella beatis. S. Tho m. vi suP. & q. I 2. art. q.

89쪽

Supposito, menti servat spectacula rerum. Quod si Materia expertes non funera plangunt; In nihilum redeant, subtracto Numinis haustu. Quot numero λ quali pulcras discrimine Formas Contemplor mens ipsa suiS nitet inclyta pompis, Et modus, & numerus dotes, & munus honorem Distribuit. Seraphin ardent, sapiuntque Cherubin Ρrae reliquis; Divina Throni Subsellia sternunt; Imperium Dominator habet; divinaque Ρrinceps Regna; plagis Mundi moderatur cella Ρotestas;

Virtutes occulta regunt EXordiae magnis Legatur causis Archangelu S; AngeluS autem Singula mandatiS curat, fovet, atque, gubernat.

His Animis adeo praeclara sorte resertis Gratia . quam lath comi Deus ore profudit, Blanditur, ne iure datis commissa morentur Iussa ministeriis, & sanctum Numen adorent. Dum facili Motrix contemplativa volatu Tempus agit primum, tenebras i ux aurea mundo a Expiat: Excelso plaudunt hinc inde frequentes . In tiua se refovent alii natalia, vires Extenuant missi, naturae vertice; plures Alma Charis firmat synceri pignus amoris: Hos extra sese rapuit Clementia summi Numinis; optarunt illos praeconia laudum. Quis vero totidem motus, quot mentibus insunt, Explicet 2 utque suo se quilibet ordine confert; Ecce quatit praeceps Ingentia Castra tumultus; Lucifer ore tumens, Comites in vota rehelles fxciisa Ex S. Angust. lib. D. de Civit. DeI. cap. I 9. Non mihi viaetur ab operibus Dei absurda sententia , si cum Lux illa prima facta es , angeli creari intelligantur , inter sanctos Angelos , Ur immundos fuse dijcretum , ubi dictaem est ; Et divisit

Tetis inter Lucem, ur Tenebras . Genes. I. q. Diuiti su by Cooste

90쪽

Excitat, reterni execrans Mysteria Verbi; Adrium Decus, & summas asse Etat Olympi Vestigare vias. Coelum conscendere nobis a Fas, ait, est: super astra Dei caput essero: sedem Nubibus obvolvens, humeris AquiloniS in auras Imponam Solium. Qujs me sublimior λ Ecquis Ut Deus λ e contra clamat VOX altera: magno Fit strepitu concursu S; agit sua quemque cupido. Scinditur hinc Uulgus, sceleri Falluntis adhaerens, Hinc alii trepidant: Alii perplexa Ρhalangi Corda gerunt: illinc Iuvenum pars emicat ardens bIn Satanan, socioSque, Ducem Michael a secuti. Conseritur sera pugna; DuceS adversa tuentur. Quale sit excidium t replent torpentia passim Aerios tenebris ingentibu S agmina campoS. Leviatan Behemotha fovet, cui fusile membris eas latet, & robur lumbis, & ferrea nervis Lamina; pro tensam , quasi cedium, stringere caudam; os aperire furens; dentes formidine fultos ostentare; faces taedis fumantibus atras

Fundere scintillas oculis, S Naribus aestus; Halitibus prunas: pestem spirare favillis; Undique compactum squami S splendescere monstrum; Oceanum sorbere; sibi sublimia plaudi; Et sormidatum, non formidare superbit. At quid agat , cujus faciem praecedit egestas Terga fugae vertit. Coeli parS tertia motu Concutitur, confusa ruit; fulgentibus armis

a Isai. Iq. II., a. Apoc. I a. q. & seq. Et factum est Praelium magnum

in Coelo : michael, est Angesi ejus praeliabantur cum Dracone s r Draco pugnabat , σ a gngeli ejus , Ur non valuerunt a nequc Iocus inventus es eorum amplitis in Coelo tyc.

SEARCH

MENU NAVIGATION