장음표시 사용
61쪽
16 HISΤΟRIA RELIGIONIS Cap. I.
re & aperte fatentur omnibus quibus in colloquium cum eis venire, & quaestionem movere placet, agnoscentes suam intentionem esse, neminem praeter Deum adorare, ut supra notavimus. De quare ut spero in haud multum dubitabitur, cum certum sit, qudd Persae nulli bi unquam dixerunt Mithram esse Deum, nec Dei nomine eum unquam appellaverunt, quamvis Graeci hoc eis imξegerint nec ullas Necessitatum Petitiones ei secerunt 1 quinimo e Contra, Laudationes, seu Celebrationes quas in Mithriacis adhibent, in omnipotentis Dei nomine incipiunt, & ad eum immediate diriguntur, in ejus gloria desinentes. Si itaque olim unquam Persae fuerint in hac parte Sabaitae, sunt & adhuc Sabaitae: nam talia quae olim secerunt, etiam hodie faciunt. Et, si vice versa, non fuerunt olim magis Sabaitae quam sunt hodie, plane constat, eorum Sabaismum non fuisse talem qui eos a vero Dei cultu avertebat, eumve negabat. Idem quoque dicendum est de eorum cultu Ignis, quem ut supra tetigimus in imitando Ddeos in 'reis servarunt. Nam quamvis ei exhibuerint Reverentiam quandam, eamque per Prostrationes, hae tamen non fuerunt Adoratio divina, sed tantum civilis, pr ut se habet mos orientis erga quosvis Magnates, sc olim fuit erga Angelos, tanquam Dei Legatos, ejus personam repraesentantes ;cujus rei exempla affatim suppetunt non tantum in Uest. Test. sed& in Novo, ubi taminae ad veram Fidem conversae visis apud Christi sepulchrum Angelis) adorarunt, procidentes faciebus in terram: idque quamvis probe scirent non esse Deum, sed Angelos, ut constat ex verbis earum profitentium se vidisse visionem A gelinum. At Persae post peractam prostrationem coram Igne, stantes ad Deum orabant, & aliquando genuflexi. Sic apud vetustissimum Palatium Persepolitanum, cernuntur marmoreae statuae Regum stantium &orantium ad Deum, coram Sole & Igne superius in pariete positis: dc referente Herberto & Mandelso una aliqua statua cernitur genuflexa ad Deum orans coram eisiem. Nam Soli & Igni praemittebant Venerationem civilem & Salutationes, at Preces & Petitiones verbatim dirigebant ad Deum. Id autem faciebant coram Igne, utpote quem habebant Sacrum, in Templo Dei servatum, &rem purissimam, colore repraesentantem Planetam Manem, atque
puritate Deum i ideoque sacer Ignis in Pyreis servatus, vocatur Ignis Martis. Nam ut omnis Ignis in Templo Dei apud Judaeos se vatus, merith reputabatur sacer, isque solus pro Incenso adhibebatur; sic & Persarum Ignis ab eo exemplo desumptus, itidem habitus
62쪽
tus fuit sacer; qua de causa, ei praemittebatur Veneratio civilis, at mox fundebant preces Deo, putantes se, in hac parte, imitari veteres Judaeos. Nam ut Judaei olim, in Templi introitu, utebantur pr stratione versus sanctuarium, dum arderet juxta eos Altaris Ignis, hoc modo vere colentes Deum; sic & Persae tam illustre exemplum secuti, addendo autem Ignis venerationem civilem in divino cultu adorabant Deum & ad eum preces fundebant, dum Ignis, in eorum Pyreis, super Ara arderet juxta eos. Et ut Ignis sacer Coelitus accensus, servatus fuit in Templo Dei, eodem nomine, talem in suis Ρyreis etiam habuerunt Persae coelitus accensum: & quia dictus Ignis, jussu divino, perpetuo ardens & inextinctus fuit servatus in Templo Dei Hierosolymitano, ergo & Persae, quasi eidem praecepto parentes, vel eodem exemplo ducti in paritur in suis Pyreis Ignem sui
supra diximus 3 conservari voluὲre perpetuum. Si itaque vetustissimi Persae, Judaeorum, hac ratione, aemuli & bona mente ducti, minus rectam aliquam, in hac parte, notionem conceperunt, quasi novo
illo lumine seducti , id eis ignoscendum, quia Judaeorum imitati ne factum est. Ideoque isti qui primd optimi cultos divini Zelotae, haud temere damnandi sunt ab iis qui eorum Religionis primaevae
puritatem & inculpatam praxin non perspexerunt, nec meminerunt,
nec istius superstructionis, seu interpolationis, innocentiam probe perpenderunt ; dum, inquam, Persae innocenter, sed tamen perperam, putarint Judaeos inter venerandum Deum, prostratione sua civiliter quo que veneratos fuisse Ignem, cum id non facerent, sed procidendo tantum venerarentur Deum, sine respectu ad Ignem. Non itaque est causa cur eis imputemus Drolatriam veram, quae cum religiosa animi intensione) m ex animo plane & aperte contrarium profiteantur. Cum enim Amicus in Orientali India, meo suasu, eorum Sacerdotes serio consuleret, An in cultu suo aliquas preces funderent directe ad Ignem P Respondebant, a d nullas preces fundebant directe ad Ignem, sed omnes preces suas dirigebant immediare ad Deum Omnipotentem. Et cum D. Sabon apud Ioah , & D. Taeternier apud
Lirm Persidis, eorum Sacerdotes de hac eadem re consulerent &interrogarent, semper invenerunt eos plane negantes se divinam aliquam Adorationem persolvere Igni, aegre ferentes ut, eo nomine, haberentur Idololatrae, cum nihil praeter Deum adorarent. Adeo ut Omnes eorum Sacerdotes, iique in regionibus a se invicem longe dis-1itis habitantes, de hac re interrogati, uno Consentiente ore assirment, se Deum tantum divino cultu adorare, Solem autem & Ignem non nisi
63쪽
civili respectu honorare, ut solet fieri tam Regibus quam Magnatibus in Oriente, quos prostratione venerantur Clientes omnes. Ideoque cum grano salis sui dicimus) legendi & intelligendi sunt Autores qui Contrarium asserunt, sine certa scientia loquentes, & externa Adorantium specie decepti; cum realis distinctio non sit in externo corporis gestu, sed in mente Adorantium, quae non dignoscenda nisi ex prolatis verbis, quae mentis indices in quibus utuntur tales Adorantes: ideoque Persas suos-ipsorum esse, in hac parte, Interpretes relinque
Iis itaque ductis persuasione Ignem suum esse sacrum, illumque ut venerabile quiddam suspiciendo, si quis solenni Juramento adigendus erat, id fiebat coram Igne in eorum Ara ardente, uti Judaei idem faciebant sistendo solenniter jurantes coram Altari Hierosolymitano cum Igne ardente super eo. Hoc idem quove faciebant Arabra pagani, qui si suspicio falsi juramenti,) clanculum injiciebant salem, cujus crepitatio esset in terriculamentum periurii. Et cum Judaeorum sacer Ignis fuit pro Sacrificiis, igitur & Persae offerebant Victimas, & Holocausta comburebant in suo Igne sacro: nam Sacrificia, apud utramque gentem, non inquinabant Ignem, ut aliae res prophanae & sordidae; uti nec apud Romanos, cum integri Vituli cremarentur in Vesali lane. Si autem alias sordes in aliquem horum Ignium quis injecisset, aut inspuisset, capitale erat. Persarum Reges & homines ditiores aliquando Uniones & pretiosa olea atque Aromata inspergebant, ut Ignis delicatius pasceretur, quae vocabantur, Epula Ignis, ut posthac dicetur. Sed omnia quae faciebant Igni, aut per Ignem, in honorem Dei facta sunt, & in eo terminata. Id voluit Cyrus, qui ut in primo Libro Ezrin, VI. 24. proditum, in in Diplomate juvit, ut extrueretur Templum Dei Hierosolymitanum, in quo Sacra Deo fiebant perpetuo Igne; eodem scit. modo quo Persae
tunc Deum colebant, & hodie colunt, ad eum solum orantes; non ad Ignem, sed tantum coram eo; nec Ignem unquam vocantes Deum, nec, ejus causa, Deum negligentes, aut ab ejus cultu aliquid desalcantes. Ignis enim apud eos reputatur tantum Creatura, seu Elementum quod lignis pascitur, facile extinguitur, vel si sopus sit) sub
pedibus conculcatur; scit . unum ex notissimis A suor Elementis. Et cum Ignem inter Elementa creata numerent, impossibile est ut eun- ωm reputent esse Deum, & h modo coecutientes, rem conditam cum ejusdem Conditore confundant. Cumque sint religiosi erga Deum Zelotae, eum ut coeli & terrae Creatorem agnoscentes in Li-
64쪽
Cap. i. VETERUM PERSARUM. iabris suis, non est probabile quod cultum divinum tribuerint alteri. An tale quid sit Deus, quod ab hominibus extingui & anni hilari queat, & Aqua, vel Terra, tam facile obruaturi An totidem habuerunt Deos Elementarios, & praeterea 7 Deos Planetarios t Absiti Meliora certe & majora concipiunt de Deo, ejus omnipotentiam & reliqua omnia ejus Attributa gloriosa ut prope calcem operis fusius
dicemus prompte agnoscentes, quorum nulla tribuunt Mithrae, aut Igni, nec in eorum Libris de Religione agentibus tale quid unquam comparet. S i, in hisce rebus plane hospites,, perperam vocantingos Cultores Elementorum. An ergo qui Dei Unitatem agnoscunt, reputabuntur habere 4 Deos, aut potius II Deos, quasi Pol thei iesient damnati, quia civiles aliquas Elementis & Planetis Caeremonias faciunt, quae aliquando incautis plus quam civiles videntur tCum sint potius Curviores Elementorum, ut ea in puritate conservare,& ab omni pollutione vindicare possint. Nam ut alibi magis particulariter notavimus) Cum, . praeter exemplum Ignis Iudaici, putent Elementa, ut omnium rerum Principia & Semina, esse quodammodo sacra, & in sua nativa puritate conservanda, olim habuerunt,& adhuc habent pro Singulis Elementis Curatores, qui stipendiis ad id aluntur, ut Aquae & Fluminibus & Fontibus invigilent, & qui Aerem, quantum possunt, a Foetoribus, & Ignem a Sordibus, & Terram a Cadaverosis defendant, eaque e plateis eliminent , unde est quM
mortuos non sepeliant. Et ne Aerem Cadavera nimium contaminent,
Corvi & Vultures curant, eadem in visceribus suis sepelientes: his enim sepeliendos tradunt defunctos suos. Et ab eisdem Principiis eademque origine est, quM Vestales olim, ex Institutione Numae, qu tuor Elementorum curam gesserint, ratione Institutionis suae: unde est quod Vesa, quae praecipue Ignis, aliquando Terra exponatur: &nsales Aquam Camoenarum Fontem in Templo suo prope adjunctam
Cum ergo Igni non tribuerint, nec hodie tribuant, ulla Divinitatis Attributa, preter Puritatem, nec Ignis ab eis unquam vocatus fuit Deus, nec hodie sic vocetur, nec Petitiones ad eum dirigantur, C cum Interuione Colatur, ut Deus, satis constat quM a M -- medianis & aliis injuste eis assigatur & inuratur absolutum Unicolarum nomen i cum ea Prostrationis Reverentia quae Igni & Mithrae pre- statur, non sit alius cultus quam qui per orientem omnibus Regibus ει Magnatibus civiliter exhiberi solet. Eorum itaque erga Ignem Re- erentia non avertebat, avocabatve a veri Dei cultu, sed ut Instrumentale
65쪽
1ι HISTORIA RELIGIONIS Cap. I.
mentale ad ipsius cultum pertinebat pro Sacrificiis & aliter, eumque cultum promovebat & ad eundem faciebat, uti faciebat Ignis Altaris Judaici in Templo Dei. Cum igitur Persarum Ignis eos non avertebat quo minus Dei cultum Cum vigore 6d veritate prosequerentur, eosque ad eundem magis accenderet, cessent in posterum Calumniatores qui nimiam culpam, in hac parte, impingunt eis qui revera putant non esse culpam, sed rem innocentem & innocuam, ad verum Dei cultum magis lacientem, cum honori divino nihil, eo nomine, derogetur, sed immane quid ejus honori, hac ratione, addatur, Dei cultum non minuendo per caeremonias erga Ignem, sed eundem cultum augendo & melius celebrando. Si Mithram, aut Ignem, habuissent Deos, proculdubio res suas solenniores exorsi fuissent in alterutrius nomine. At tale quid nunquam fiebat, nec hodie fit, in nomine Mithrae, aut Ignis, sed semper in nomine Dei: & quidem Libros suos antiquissimos omnes in Nomine Dei semper inchoant, plerumque in hac sequente forma,
Et in hac Formula, Nomen Dei tale est quod alteri competere non potest: nam Solis aut Ignis mentionem facientes, id non aliter faciunt quam propriis suis Nominibus eos vocando. Plura & majora de eorum orthodoxa in Deo fide, in hujus operis processu occurrunt. Ignis ergo, multiplici respectu, habebatur sacer, Q. tam ut exemplum Ignis Judaeorum, quam ut originale aliquod Elementum, & ut res sua natura purissima, &c. ut suis locis diximus. Proximὶ eorum Fidem ab initio arcessemus. Et quidem ab initio Monarchiae eorum, possumus esse sat certi de Medorum & Persiarum fide in solo Deo, cum illa tempora inter, vel orientalis, vel occidentalis Historiae limites veniant: quamvis & de antecedentibus temporibus non dubitemus, quoniam in initio Monarchiae Medicae, illa Fides ut ex eorum Historiis infra constabit,
non videtur tunc quasi nova, sed videtur fuisse receptissima, quasi a longo tempore tunc diu stabilita, absque coactione ulla, aut aliunde
petitis Principiis. Et prosecto, si res benὸ inquiratur & perpendatur, Quis alias in debuerit eos ad Dei Fidem convertisset Quis fuerit tam potens, ut potuerit convertere, & ad novam aliquam Religionem cogere Medos sub quibus tunc erant Persae,) totius orbis Μ narchast Verum quidem est, Deo succensente, Jeremiam, fXLIX.
3 . J temporibus Zerilia & NUMMnesaris, pronuntiasse Elamitas
66쪽
esse debellandos, & inter omnes Gentes dispergendos pro tempore; illos autem post restituendos, & dictam dispersionem esse recolligendam, & reducendam esse Captivitatem eorum. Hoc verδ non fuit initio Monarchiae, sed longe postquam vera Fides inter eos diu stabilita fuerat. Dato autem, & non concesso, quod aliqui exteri potu rint hoc facere, idque fecerint eosque Coegerint, quis ex circumjacentibus nationibus Ethnicis voluit eos ad veri Dei Fidem vocare &Convertere, Cum circumpositae Nationes omnes tunc essent Infideles tSane ante suam Monarchiam, Medi erant sub Μonarchia A briorum,
qui proculdubio si possibile) eos potius pervertissent, illosque a veri Dei cultu ad Idololatriam abduxi sient. Sed Assyrii qui dubio procul omnes de sua Religione esse voluerunt,) hoc non fecerunt, nec idemcere potuerunt dum eis subjicerentur Medi & Perse, qui, ante Arbacem, erant Assyriorum Exarchia. Cum itaque Medi ut & Persae) ineunte sua Monarchia fuerunt veri Dei cultores, non ab Assyriis, aut aliis coacti, aut conversi, inde satis constat eos ultro fuisse tales primo, etiam longe ante illud tempus, ante Monarchiam suam, in idque ab initio Gentis: quia impossibile fuit ut, vel A strii, vel Bab- Anii, vel aliae aliquae Gentes Idololatricae eos converterent ad veri Dei cultum, quippe quem tales Gentes ipta repudiabant & odio habebant & deridebant, Hololatriae prorsus addictae. Cum itaque temporibus Arbacis, in initio Monarchiae suae, Medi & Persae inventi. fuere orthodoxiae tunc sequaces; & nec ante, nec post illud initium, possit assignari certum aliquod tempus quo, vel dictum Cultum reliquerunt, vel eundem resumpserunt, praesumendum est, Aborigines Mesos & Ρerias in primo suo Religionis fundamine, ab antiquo bene initiatos fuisse in veri Dei cultu, & in eodem postea semper perstitisse; atque eos posterioribus temporibus se. post I o annos) in eodem cultu plus confirmatos suisse & plura orthodoxa didicisse ex conversatione cum Israelitis, quos Captivos Sadmanassar transtulit in Shusian& Hara & Gozan sc reliquas urbes Medorum. Nam ut inde collugimus) pro aliquo tempore, Medi videntur redacti luti plenaria potestate Assyriorum, vel saltem erant eorum conscederati, quia Salmanassar habuit libertatem ibi collocandi Samaritas Israelitas, & vice versa ejus Nepos, Sennacheribi filius, Marhaddon Cumaeis alias dimis Aynoppe in Samariam transtulit Medos, Susianitas, Dilitas, Ec Elamitas, M. Et quδd Fideles erant & veri Dei cultui addicti, idco Deus ducentis annis antequam Orus nasceretur, per Uuiam praedixit, eum cum Ρcrsis& Medis suis capturam Babsoniam & eorum Idololatriam perditu
67쪽
io HISTORIA RELIGIONIS Cap. i.
rum: sic ID. XXI. a, 9, Ascende o Elam, sesidionem pone θ Media. - Cecidit Bason, omnia Deorum ejus Sculptilia ad terram inque confregit. Hoc facturi erant Medi & Persae, quod essent veri Dei
cultores Idololatriam exosi. Et ut in primis temporibus erant Fideles, sic pro eorum continuatione in veri Dei Fide, sub finem ejusdem Monarchiae, apparuit Zoroastres Medorum & Persarum Praeceptor, qui in Dei notitia educatus Veteri Testamento non fuit inasilietus, nec a Iudaeorum conversatione alienus; imo a quibusdam in Palaestia natus censetur: qui itaque ipse Deum noscens, suos Medos & Persas in Dei cultu continuavit &ulterius informavit in orthodoxia, quam itaque eorum posteri ad hodiernum usque diem retinent, ut ex eorum Religiosis Libris constat. Hoc modo Medorum & Persarum orthodoxiam ad hoc usque tempus
Iste Zoroasres fuit Religionis Pers Medicae Reformator, qui novas suas Lucis & Tenebrarum explicationes dedit, haec duo, ex Creationis Historia, ut Religionis Principia statuens, Cum multis aliis quae suis locis docebuntur. Is etiam cum esset insignis Philosophus, Religione austerus, & totius Matheseias peritissimus, hac ratione, Persas sui admiratione perculit, & suae Doctrinae attentos reddidit. Praesertim coluit Deum in naturali quodam Antro, quod ille Mithriacum effecit& mirifice, ac mathematice, comparavit; ubi scit. Mithra praesidens, haec inferiora Regio modo regens eaque impraegnans sedebat: adeo ut omnes postea non tantum in summis Montium jugis, antiquissimo more, Deum colebant, sed & subinde illius exemplo, Saera sua ut riaca in tali Antro praestare & peragere didicerent. In eo erant Mithrar& hujus Mundi Symbolica philosophice & mathematice spectanda &Contemplanda, non autem Colenda; qua itaque in re falluntur Aut res: nam Perta tunc talia Simulachra non colebant. Romani autem& Graeci, a Persis mutuantes talium Mithriacorum figuras, eas c
luerunt & in usum Idololatricum verterunt. At montium jugis &Antris Μithriacis, postea tandem pro cultu divino superaddita sunt Pyrea; non quidem ad continendum Deum, qui nullis parietibus comprehendi potuit, sed ad alendum Ignem necessaria Domicilia, cum propter pluvias & alia incommoda, tib Dio vivere & conservari non potuit. Et sane talium Pyreorum pleraque in editioribus locis& summis montium jugis eminebant, primitivo mori, eo situ, cO
68쪽
Cap. r. V ΕΤ ERUM PERSARUM. 1 Dictus Zoroastres inquit Agathias p. 34 eam Religionem quam
hodie exercent, instituit, eamque stabilivit. Id autem non sine magnis dissicultatibus & contentionibus cum Persis, a quibus incarcerationem passiis est; ut suo loco monstrabitur ex Libro M an a-Nest, qui diversus est a Sh nam-MΣ nec ad Regem admitti potuit propter illius temporis Sacerdotes, qui tanquam pro Aris & Focis
Contendentes, ejus admissionem prohibebant. Cumque tandem astu ad Regem intraverat, dicti Sacerdotes eum accerrime oppugnabant cum eo disputantes, & asserentes, Quod quamvis rationi consentanea diceret, non tamen aequum esse ut aliquae in Religione mutationes, aut
innovationes ferent, sine praemissis miraculis. Is itaque miracula quaedam sui suo loco dicetur in praestitit, ut illis videbatur; quamvis per meram philosophiam illis ignotam omnia fecerit: & ut Dominae suae pleniorem fidem faceret, novas quasdam Revelationes praetendebat. Nam ante Zoroastrem, sub alio Sabaitico Legislatore Po- reo lesbano, aliquam Religionis diversitatem agnoscunt Persarum Sacerdotes in India, se. Sabaismum absque nradiata. Hanc autem Religionem quam hodie habent, hoc modo emendatam & α- formatam, credunt divinitus approbatam, & prae omni alia puram: hocque fuisse coelitus revelatum Prophetae suo rare iri illis dicto Zeraussi, seu Zervitisse, uti scriptum extat in Libro Satiar, qui est Praeoeptorum & Canonum Ecclesiae Magorum Syntagma, a doctissimo aliquo Magorum Sacerdote, ex religiosis Zoroastris Libris, olim collectum, per modum Epitomes ad communem populi usum; cujus aliquot Exemplaria penes me habeo. In dicto, inquam, Libro, qui maximae apud eos autoritatis habetur, sequente modo, de recepta tunc Persarum Religione quae etiam hodie usitata,) testatum est, his verbis,
At non obstantibus Zoroastris Revelationibus sui vulgo creditum, & in eis per multa secula fide receptissima, de ea tamen Religione, Periarum Regi Amissis Babacan, vulgo dicto Erdasiis Βου quamvis dictam Religionem externe profiteretur & tueretur, in suborta sunt quaedam dubia & Scrupula, praesertim de futuro statu: unde totius Regni sui Claro majore 2. Pr Uisio ad generale Concilium convocato, eos consuluit, haec illis praefatus, Dissiligod by Corale
69쪽
Id mihi sentant, at dubia ὸ Mundo Protia arceam, ου Dei Religionem amplectar.
- - . .: Veritatem tori Mundo demo strent.
IIaec Dubia solvebat Persarum in Sacris Legissator ultimus Erdoi-raph, qui ad id a Rege & toto Concilio electus, ex nova Revelatione ut praetendebatur, sed revera astu quodam adhibito,) dictam Religionem clarius explicavit, Regis Fidem confirmavit, Dubiis satisfecit, omnes ab erroribus suis reduxit, & tunc receptam Zoroastris Religionem veram esse demonstravit; uti in hujus operis sequela suo loco fusius monstrabitur ex ipsius Libro Erdavita -nama dicto, qui penes me servatur. Interim breviter accipe id quod p. 32 I. interlin. ibidem de totius rei eventu & successu legitur: sc. quod tandem L . M Zeiamst
S itam In breviate legitur pro E primam Zoroastris patre. Mamabastian est eorum C ex sacer Verbi Dei, sc. Ze Iussit Scripta, in ut quando nos Scripturam sacram, aut Bibliorum Codicem nominamus. Porro ex Mabris i ta Xenophonte Bc Herodoto constat, tam Persas quam Scythas Sabios Solis cultores, Ignem Sacrum servasse ante tempora Zoroastris. At cum ille novos Ritus institueret, & eius suasu, plurima Pyrea extruens Gusilao, ad novos istos Ritus amico invitaret vicinum της Turan, seu Scythiae Orientalis Regem Ariop, iste pro vetere Religione Zelotes plane succensuit; & propterea alterum bello invadens, dicta Pyrea diruit & solo aequavit, ad tales in Religione Innovationes a Gussitaspe invitari renuens. Donec tandem V ictor evadens Susit Np, ea rursus instauravit, ut Mendi Historicus Persa in Gusi aspis Vita multis tradit. A Persis itaque talis Ignis, etiam hodie, perpetuus & per plurima secula inextinctus, in omnibus eorum Pyreis die nocteque alitur, & per quaternos homines semper curatur & fovetur. A Sothis etiam, seu Tararis, Ignis hodie ut & olim) habetur Sacer, at non pari Rituum apparatu servatur. In hac quidem Religione, omnem Ignem quodammodo honorant:& tamen i ut in Sacerdotio Levitico) valde cauti sunt ab Alieno Igne,
70쪽
ne in aliquod Py um introducatur & coram Deo ponatur: nullum Ignem astitimantes ver8 Sacrum, nisi qui rite & legitime accendatur, Q. vel a Sole, vel a Silice, vel ab Ara alterius Pyrei, ubi Ignis Sacerdiu conservatus & legitime primo accensus fuit. Multa enim habent communia cum Judaeis, a quibus hujus Religionis magna pars desumpta est. Suratenses nullum habent Pyreum, sed Lut Judaei faciunt in Synagogis suis, in Lampadibus olei in aedibus privatis conservant Sacrum Ignem accensum a Pyreo eorum in urbe Nusseri, quae ad Lat. aci graduum Cum Ao minutis: eaque Io milliaribus distat a Suris. Non autem accendunt ab urbe Gundo', sui vult Pet. de la Halle,2 7 milliaribus distante a Nusari.
Grave erat & male mulctandum peccatum in eo cujus neglectu Ignis Sacer extingueretur, aut moreretur apud Iudaeos: nam Maim
nides agens de Sacrificio jugi, Trael. VI. S. 6, ait, Si quis Ignem ADtaris mel unum Carbonem de majare Rogo Jublatum extinxerat, verberandus erat: at si Ignem Candelabri, aut Thuribuli extinxeras, impune ferebat, utpote qui non tenebatur esse perennis. Nec tale quid erat minus mulctabile apud Persas. Sed cum Ρersis essent plures ejusmodi Ignes, id eis non erat aeque portentosum ac suit Romanis, apud quos, unicus tantum fuit pro toto Imperio Ignis I acer. Graecis erant plures Ignes Delphis te alibi: M Pavonias notat Ignem perpetuum fuisse in cer ris & Proserpina Templo, quem extinxisse nefas. Peris Ignem suum aestimant tam sacrum, ut nihil Igni ingratum facturi sint: ideoquenm in Sacrum, nec in quemvis alium Ignem, unquam inspuunt, aut sordes injiciunt, & multo minus eum Aqua extinguunt; nec candelam exanimant, sed sponte emori sinunt, uti etiam lac re Romani: nec domus suae incendium aliter supprimunt, quam per injectionem terrae, aut alio modo suffocando. Imo quod augeret flammam, oleum adderent, potius quam injicerent Muam quae extingueret, si alterum horum faciendum esset. Ignem non extinguunt Aqua, utpote quae sit itidem sacra. Praeterea Aquam injicere, esset summa vi & injuria utrumque violare & probro assicere, & inter duo Elementa sacra pugnam instituere: adeo ut, florente olim Persarum Imperio, Ignem &Aquam commisisse. erat crimen capitale & mala morte mulctandum piaculum, nec minore poena expiandum, idemque in altero Mundo, post Resurrectionem, variis suppliciis corporalibus puniendum credebant. Hinc neque Persae in India calens serrum utpote quod Ignem in se contineat,3 in Aquam immittunt, ne violentiam inserant Igni, quod damnabile. Eadem de causa etiam Gladios non portant, nec