Varii historiæRomanae scriptores, partim Græci, partim Latini, in vnum velut corpus redacti, de rebus gestis ab vrbe condita, vsque ad imperii Constantinopolin translati tempora. Nomina eorum quos habes hic autorum, proximè sequentes paginæ te docebu

발행: 1568년

분량: 1014페이지

출처: archive.org

분류: 로마

481쪽

3 1 CAR. SIG. COMMEND

A ctoriam nescio an quisquam aut plenius aut elegam lius literis mandare potuerit quam M. Varro lib.Σ Dere rustica prodidit, apud que Cn. Trebellius Scrofa ita

loquitur, Ignorare mihi videris cur appeller Scrofa. iataque ut etia hi propter te sciant,cognosce meam gentem suillum cognomen non habere, nec me esse ab se lauis eius cognominis ortum. Alius meus primum appelliatus est Scron: qui quaestor quis esset, Licinio Ne ua praetore in Macedonia prouincia relictus, qui prae-B eilet exercitui,dum praetor rediret, hostes arbitrati o casonem se habere victoriae, impressionem facere co perunt in castra. auus quum hortaretur milites ut chperent arma, ac exirent contra, dixit, celeriter se illos in scrofa porcos, disiecturum,idque fecit.nam eo prc lio hostes ita fudit ac fugauit, ut eo Nerua praetor im' perator appell. itus sit,& auus cognomen inuenerit ut diceretur Scrofa. Haec inueni hoc antio in Macedonia

gesta. In Hispania autem Q Fabius Seruilianus quod apud Appianum extat Fabii Himiliani frater conliit in si locum .inctii aduersus Viriatum missus, quum iter Vticam intendisset, Viriatum in itinere , a quo proelio lacessebatur, fortissim E repulit. pdii elephantis decem a Micipsa rege Numidarum acceptis, ac castris loco iadoneo communitis, eundem saepe fugauit, fugatumq; insequutus est, semel ab eo cum exercitu intra castra copulsus.Inde quum per Viriatum quiescere non posset, castris Vticam versus motis, quit eundem inopia commeatus adactum in Lusitaniam se per noctem res erre comperiiset, haud cunctandum ratus quin eum pers

queretur, vastatis amicorum illius agris, quanquam

D missa in itinere praeda a latronibus in quos sorte inciderat, erepta, in Lusitaniam duxit, atque oppidis eius multis in potestatem adductis aliis pepercit, da incendit, atque in hiberna,quum iam annus imperii eius ab ter appetaret, exercitum reduxit..hlaec Appianus. Ita-

. que hac ut opinor de caussa obsequens his consulis

bus dubiὁ c um Lusitanis dimicatum scribit At vero Q Metellus in Celtiberi a rorogato in alterum annis i perio res maximas gessit, atque eorum populorii opes

482쪽

IN FAST. ET TRI. ROM. 37;

valde attriuit. Id quod ex Epitomi viii colligi potest, in qua ita scriptum est, s Metellus pro cos. Celtiberos caecidit, & apud Valerium capite De stratagematis, ametellus quii proconsul bellum in Hispania aduersus Celtiberos gereret, urbemque Trebiam caput eius gentis viribus expugnare non poliet, intra pectus suilio utrum ac diu consiliis agitatis viam reperit qua propositum ad exitum perduceret. Itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones petebat. hos obsidebat montes,paulo post ad illos transgrediebatur, quum interim tam sitis omnibus quam ipsis hostibus ignota erat catissa inopinatae eius ac subitae fluctitationis. Interrogatus quoque a quodam amicissimo sibi, quid ita sparsem & incertum militiae guus s queretiir, Absiste inquit istud quaerere. na si huius consilii mei interiorem tunicam consi iam esse sensero, co-tinub eam cremari iubebo. Quorsem igitur ea dissimulatio erit pio aut quem snem habuit Postquam verb&

exercitum situm ignorantia & totam Celtiberiam er

rore implicauit, quum alibcursem direxisset, sebi tb ad

Trebiam reflexit, eamque inopinatam & attonita op

pressit. Et Dedisciplina militari, Metellus quum apud Trebiam res gereretur, collocatas a se in statione quinque cohortes atque ex ea viribus hostium d pulsas, repetere candem stationem e vestigio iussit, noquod speraret ab iis amissum locum recuperari posse, sed ut praeteritae culpam pugnae insequentis certaminis manifesto periculo puniret. edixit etiam ut siquis ex iis

fugiens castra petisset, pro hoste interficeretur, qua s ueritate compressi milites, corporibus fatigatis, & animis desperatione vitae implicatis ocitam e iniquitatem multitudinemque hostium saperarui. Et Velleius M tellus quum urbem Contrebiam in Hispania oppugnaret,pulsas praecipiti loco quinque cohortes legionarias eodem protinus subire iussit, tacientibus; ue omnibus

in procinctu testamenta,velut ad certam mortem eundum foret, non deterritus proposito perseuerantia docis, quem moriturum miserat, militem victorem rec

pit. Vnde etiam Florus,Contrebiam Metellus memin

483쪽

A rabili quum cepisset exemplo, Versobrigis maiore gloria pepercit. Hoc idem scriptum est apud Frontinum, S in libro De viris illustribus. Triumphasse tame Μ tellum quanquam tantis rebus gestis, negat Valerius eapite De ira,quum scribit, Metellus, quum utranque Hispaniam consul prius,deinde pro cos. pene iam sub . egisset, postquam cNnouit 'ompetu consulem ini-nticum suum successorem sibi mitti, omnes qui modὁ

militiam voluerant finire, dimisit , commeatus petent, bus nec caussis excussis, nec constituto tempore dedit, B horrea custodibus remotis opportuna rapinae praebuit, arcus sagittasque Cretensium frangi, atque in amnem

abiici iussit, elephantis cibaria dari vetuit. quibus factis ut cupiditati suae indulsit,ita magnifice gestarum rerum loriam corrupit, meritumque honorem triumphibonium quam irae sortior victor amisit. Velleius tame e cellenteis huius triumphos, quu inquit cum saepius tr umphasse,significat.

Cn. Caepionem, Pompeium deinceps consules profitetur Cassodorus eorumq; sic meminit Velleius lib.2, Seu duae seu tres Pompeiorum similiae fuerunt, primus e Pompeiis cum Cn.Seruilio consul fuit.ΙtEmque Cicero lib. 12 ad Atticum. Pompeium humili

atque obscuro loco natum testatur idem in Verrem,&in Bruto,quum ait, 'ompeius non contemptus rator,qui summos honores homo per se cognitus sine ulla commendatione maiorum adeptus est. Et pro Murena, Nec mihi unquam minus in Pompeio nouo homine de fortissimo viro virtutis elle visum est quam D in homine nobilissimo M. Emilio. Eundem Valerius capite De tcstibus, Pompeium Aufidiu vocat,librariorum ut opinor vitio, pro Auli filium. eademque ratione Appianus in Hispanensi Eois ν I Iv c cis Aυλον, pro Aύλου --- Idem Pompeius Scipione familiariter utebatur quumque pollicitus ei et set se pro C. Laelio, quem Scipio dilexit unice, tumque consulatus candidatum deducebat, prensaturuiati pro se prensavit. Plutarchus

auctor in Dictis. Cn. & seruilios Caepiones statres

484쪽

IN FAST. ET TRI. ROM. 37s

siisse docet Cicero in Verrinis de in Fonteiana, & δε- Alirius capite Detestibus. Natos autem eos opinor ex cri. Seruilio Caepione consule anno DL xxxi III. His ut opinor consulibus quum Macedonum legati conquestum venissent de D. Iunio Silano praetore, quδd acceptis pecuniis prouinciam spoliasset, & senatus de Auerelis eorum vellet cognoscere, T. Manlius Tor- uatu ,Silani pater,petiit impetrauitque ut sibi eiusmo-i cognitio mandaretur, & domi caussa cognita silium, condemnauit abdicauitque, ac ne seneri quidem eius - quum suspendio vitam sinisset, intersuit, sedensq; domi Bpotes fatem consulentibus ex instituto secit. Epitomaxi III, Cicero De finibus, Valer: us De seueritate parenxum. Iisdem etiam consulibus in L. Tubulum quae ς- tum ostendit idem Cicero De finibus,quum scribit, L. Tubulus, quum praetor quaestionem inter sicarios e Crcuisset, ita aperie cepit pecuni is ob rem iudicandam, Ut anno proximo P. Scaevola tribunus pl. ferret ad ple- . bem, vellemne de ea re quaeri. quo plebiscito quaestio decr era a senatu est consuli Cn. Caepioni. De re gessis cum aio is cum Nu- C

Et hoc anno Q abium seruilianu pro eosule cum Viriato rem gessisse reperio. sic enim pergit Appianus, quem unum in hoc bello digerendo quantu ex mendosis eius libris intelligere potuimus) maxime sequuti sumus, in Fabius quum latronum principem quedam cepisset,ipsim dimisit, sociis eius manus praecidit. Viariatum insequutus oppido inclusum circumuallare coepit. ex quo Viriatus eruptione facta exercitum Seruiliani fugauit, atque in hunc locum asperum ac praeru- Dptum, unde nulla exeundi sacultas erat, compulit. ne-

sue idcirco secunda fortuna elatus, quu honestam sibi finiendi belli occasionem datam intelligeret,pacem his Conditionibus petiit, ut ipse secius populi R. esset: quiaque sectam suam sequuti essent, quae quisque haberct, teneret. quae a populo confirmata eri. Hinc etiam

in Epitoma I. I i i legimus ita, A Q. Fabio Maximo pro consule pars maxi/na Lusitaniae expugnatia

485쪽

CAR. SIG. COMMENT.

A aliquot urbibus recepta est. Item, Q. Fabius pro cor

sule rebus in Hispania prosperEgesti tabem impositi,

pace cum Viriato a quis conditionibus facta. Orosiis autem res eius gestas his verbis prodidit, Fabius cor sui contra Lusitanos & Viriatum dimicans, Bacciani

oppidum, quod Viriatus obsidebat, depulsis hostibili

liberauit,&in deditionem cum plurimis aliis castellis recepit. quingentis etiam principibus eorum quos s cietate inuitatos deditionis iure susceperat, manus praecidit. Hinc factum est ut Valerius De disciplina militari B ita scripserit, Q. Fabius Maximus in Hispania omninqui ex praesidiis Romanis ad hostes tranffugerant, captique erant, manus abscidit, ut trunca prae se brachia gestantes, metu defectionis reliquis iniicerent. Et Frontinus lib. , Fabius Maximus transragarii dextras praecidit. Atque hoc quidem modo cum Viriato in Lusitania dimicatum est. In Celtiberia vero quanquam omnibus fero Celtiberis a Metello deletis, acrius quam unquam ante pugnari coeptum Vni erant quoa est apud

Appianum Termestini ac Numantini,qui prope inta-C eti arma retinebant. Cum his ergo bellum illud susce-ltum, quod postea Numantinum est appellaturivicuius elli caussam sic expressit Florus,Numantini inquit

Segidenses, socios ac consanguineos suos, manibus Romanorum elapsos exceperant. habita pro eis deprecatio nihil valuit. quum se ab omni bellorum contagione remouerent, in legitimi foederis pretium iussi arma deponere. hoc sic a barbaris acceptu quasi manus abscinderentur. Itaque statim Megara viro fortissimo duee ad arma conuersi, Pompeium proelio aggressi , -- D dus tamcn maluerunt, quum debellare potuissent. Hoc tamen sequenti anno factum est. Non enim nisi extrema hieme hoe anno Metellus Pompeio successbri exercitum in Hispania tradidit, ut scribit Appianus.

DE COS. AN. DCXIII.

Deinceps consules factos inuenio Q Caepione cum C. L Plio. auctor cum sistis Siculis Cassiodorus & O sequens. His consulibus L. Crastum oratorem natum scribit Cicero in Bruto. Frontinus etiam De aqua du-

486쪽

IN FAST. ET TRI. ROM. 377

ctibus C. Laelio, Seruilio cos. a L. Letulo tractatum Atar, ut pro aqua Marci, Anio in Capitolium deduceretur C. Laelium non sine repulsa consulatum adeptum auctor est Cicero in Tusculanis, & Plutarchus De rem

Idem Laesius, quod apud Ciceronem extat in Phili pica xi & apud Velleium lib. 1) C. Laelio natus est,

eo qui consiliatu in gessit an. CLx Iir. Sapientis cognomen tulit teste Cicerone lib.Σ De officiis, atque in Lolio, cuius rationem affert Plutarchus in Gracchis. De Caepione supra dictu est. cuius nominis parua extant in fragmentis Capitolinis vestigia. BDe re gesta cum Viriato O cum Numantinu. Pugnatum est hoc anno in utraque Hispania a Romanis, sed turpiter.Viriatus enim dolo non armis stib- latus est a QCaepione consule, cui ea prouincia euen rat. Cum Numantinis pax a Pompeio proconsule iniussu senatus ae populi propter infirmitate facta. Dicamus primit m de Viriato. QCaepio quum ad exercitum venisset, otii impatiens, pacem a Seruiliano fratrefactam assidue improbare, ea de re quotidie literas ad senatu ni mittere. senatus primum tacitε Caepioni quod CE rep. fideque sua ducere permittere,pbst eidem ape re ut neglectis pacis conditionibus bellum susciperet, mandare. quo senatus consulto accepto Caepio repent E Viriatum adortus Arsam oppidum eius occupauit, ipsum cum magna quacunque iter faciebat, agrorum direptione fugientem insequens, tandem in Carpeta niam, est adeptus. Quum autem ille inde simulata pugna repente se abstulisset, Caepio a sequendi sipe abiecta Vectonum & Gallaecorum fines populabit diis inivit. Qua re animaduersa Viriatus legatos ad Caepio- Dnem de pace misit. quos Caepio pecunia corru NOS, atque promissis ingentibus oneratos ad occidendii Viriatum impulit quo haud ita multo pδst a proditoribus interfecto, exercitus etiam eius qui duce Tantalo Saguntum prosectus, atque inde repulsus Baetim traiec rat, in Caepionis, qui a tergo instabat, potestatem peruenit, atque ab eo venia impetrata, agros etiam fertiles, quos coleret,ne inopia coact' ad latrocinia verteretur,

487쪽

oblimiit. Haec Appianus quid alii λFlorus quidem io,Viriatu Fabius Maximus consili oppresserat, sed a successore Seruilio violata victoria est quippe qui conficietarei cupidus stactum ducem & extrema deditionis agia tantem, per fraudem & insidias & domesticos percus aggressias, hanc hosti gloria dedit ut videretur ali, ter vinci non potuisse . Valerius vero sic, Viriati caedes duplicem perfidiae accusatione recepit, in amicis, bdeorum manibus interemptus est: in Seruilio Caepio ne costile, qudd is sceleris huius auctor impunitate pro missa fuit, vietoriamque non meruit, sed emit. Itaque in Epitoma etia Traii sic scriptum est, Viriatus a proditoribus colitio Seruilii Caepionis interemptus est. Et in libro De viris illustribus, Caepio Viriatum quit aliter vincere non posset, duos satellites pecunia corrupi qui eum humi depositum perimerent: quae victoria, quia

empta erat,a senatu non probata. Haec in ulteriore Hispania gesta,& hoc anno a Caepione consule, dc sequeti ab eodem proconsule arbitror. Viriatum tamen hiseonsilibus victum scribit obsequens.In citeriore vero Nompeius consul, quum extrema hieme exercitum a QPetello accepisset, castra ad Numatiam posticiat. Tum Numantini, ouum eum sorte abesse castris animaduertissent, e colle subitδ degressi in equites Pompeianos impetum facere , Pompeius re nuntiata ad e ercitum reuersus hostibus acriter instare, illi leniter ad montes recedere, dum Romanos ad locum impeditu,

quem constitu rant, attraxerunt. Quamobrem cum ad

Numantiam nihil se proficere Pompeius sentiret, Te nrantiam,cuius potiundae spes certior affulser l, exerciatum adduxit.Ibi quii & saepe male pugnasset, I iata op-vido pcr proditionem recepto, in Sedetaniam , quam latrociniis infestam esse cognouerat,castra mouit. pdst quum se ad Numantiam rettulisset, ne tum quidem, quum flumen alio derivare, ut hostes fame opprime' ret, esset aggressus, rem ex sententia gessit. Tot igitur aduersis proeliis fractus, quum Roma S senatores ali quot qui consilio, & nouus exercitus qui marin eum iuuarex, accessissem, etiam per hiemem exercitum rea

488쪽

- IN I A ST. ET TRI. ROM. 379

gerendae & cladium corrigendarum caussa, si qua pu- Agnae daretur occasio,sub dio habebat.Postremh autem quuna morbus , quena ct aquae & aeris grauitas vulga uerat grauissimetotum exercitum afflictaret,& milites aliquot ad ea paranda quae victui sunt neccssaria, egresit in 1nsidias Numantinorum praecipitati omnes fere deleti essent, exercitum in hiberna re insecta reducere coactus est. Tum verb vel quod succestarem expectaret, vel quM Romae iudicium formidaret, clam de pacis conditionibus cum Numantinis agere coepit, quasne illi quidem diuturno bello sessi sunt aspernati. It Bque legatis eorum,quum ad se de pace venis ent,palami ro dignitate imperii Romani respodit, pacem iis nurua alia ratione, ius si Romanorum se potestati permitterent, dare posse. clam vero certas, in quas conuenerant, Pacis conditiones tulit. quibus acceptis, illi se statim Pompeii arbitrio in speciem dediderunt.Pompeius obsidibus & transfugis, S x v auri talentis haec enim imperauerat excitis,successorem,dum accederet, expectauit.Haec pluribus verbis Appianus . In eandem sententiam loquitur etiam Orosius. Pompeius consul in- Cquit) fines Numantinorum ingressus accepta maxima clade discessit, non solum exercitu pene omni profligato, Verum etiam cum plurimis nobilium, qui eius militiae aderant, interemptis .Et in Epitoma, QTompeius consul in Hsspania Termestinos subegit. cum eisde& Numantinis pacem ob infrinitatem fecit. Et apud Eutropium,QIompeius, qui Metello successit, a N u-mantinis victus pacem ignobilem fecit. Sunt qui Pompeium morbum excusasse serum, ne quum interesset deditioni, animos Numantinorum irritaret. Liuius li- D 'bro s6, ex Prisciani lib. 18.

DE COS. AN. DCXIIII.

Cassiodorus in hunc annum prodit consules Cn. Pisonem cum M. Popillio: M. POPILLIvM Capitolinum fragmentum: M. Popillium Laenatem Appianus αEpitoma .M Popillium Laenatem, L. Calpurnium V

lerius libro primo, quum ait, C. Cornelius Hispalus

489쪽

A praetor peregrinus M. Popillio Laenate, L. Calpurnio

C O s edicto Chaldaeos citra decimum diem abire ex beatque Italia iussit. De re gesta eum Numaut M. Viriato interfecto , atque ulteriore pacata inspania, bellum tamen in Celtiberia non omnino sublatu erat. Etenim quum Μ.Popillius Laenas consul ad exercitum in Hispaniam contendisset, ut in)ompeio succederet, Pompeius omni iam belli metu vacuus , quum se indi-κ gne sine iussu senatus pacem cum Numantinis fecisse animaduerteret, negare se cum iis pactum quicqiram essetilli testibus iis qui foederi seriendo affuerant, consi mare. Popillius eos Romam ad senatum, ut eum Pon peio de foedere disceptarent, reiecit. re in senatu agitata, placuit cum Numantinis bellum ren ouari. Interea

vero Popillius Lusenum, qui Numatinis finitimi sint, fines ingressus, inde re infecta discessit Haec Appianus Q Caepio hoc fortὁ anno Viriatini belli reliquias per

sequutus,prouinciam ordinauit. neque enim tot res ab eo in consulatu gestas esse videtur verisimile , praese timuero quum ad exercitum consules non nisi serὀvenire possent.

DE COS. AN. DCXV.

P. Scipionem, D Brutum consules in hune annum irruento apud Cassiodorum. Nasicam, de Brutum fasti Siculi equorum ut ex iis quae dicam,patebit plerique rerum Romanarum scriptores meminerunt. sic enim scriptum est in Epitoma,P.Cornelio Nasica, cui cognomε Serapionis filii ab irridente C. Curatio tribuno pl. impositum, & D.Iunio Bruto e o s. delectum habentibus in D conspectu tyronum res filuberrimi exempli ficta est. Nam C.Matienus accusatus est apud tribunos pl.qubdexercitu in Hispania deseruisset, damnatusque,sub fu ca diu virgis caesus est, & sestertio nummo veniit. Tribuni pl. quia non impetrarent ut sibi denos, quos vellent, milites eximere liceret, consulcs in carcerem duci

iusserunt.Hinc Cicero etiam libro 3 De legibus scripsi D. Brutum &P. Scipionem consules, quos & quantos viros, homo omnium infimus dc sordidissimus ussi

490쪽

nus pLC.Curatius in vincula coniecit: quod antὸ factit Ano erat. Valerius praeterea capite De fiducia sui, ita scriptum reliquit C. Curatius tribunus pl. productos in cocionem consules compellebat ut de frumento emedo, atque ad id negotium explicandum mittendis legatis incuria reserrent. cuius instituti minime utilis interpellandi gratia Nasica cotrariam actionem ordiri coepit. ob urepete deinde plebe, Tacete, quaeso Quirites inquit plus enim ego quam vos quid rei p. expediat, intelligo. qua voch audita omnes pleno venerationis siletio m iorem auctori atem eius quam morum alimentorum Brespectum habuerunt. Et Frontinus capiteDe discipliana, P.Cornelio Nasica, D. Iunio cos. sui exercitu deseruerant, damnati virgis caes publice venierunt. Hic Scipio P. Scipionis Nasicae filius fuit eius qui Corculum est appellatus, P. Scipionis eius qui optimus vir a senatu iudicatus matrem Idaeam excepit nepos, P.Sciapionis eius qui Iugurthae bellum intulit, pater, ut tradit Velleius ante in aedilitate repulsam passus, post Ti. Gracchum occidit. unde miror Valerium in tantorum virorum ignoratione versatum esse atque ita scripsisse C capiteDe repulsis,P. Scipio Nasica togatae potetiae cla- rvm lumentis qui consul Iugurthae bellum indixit, ut matrem Idaeam e Phrygiis tedibus ad nostras aras f cosque migrantem sanctissimis manibus excepit, qui inultas & pestiferas seditiones auctoritatis sitae robore oppressit,quo principe senatus aliquot annos gloriat' eu:quum aedilitatem curulem adolescens peteret, in numque cuiusdam rustico opere duratam,more candia datorum tenacius apprehendisset, ioci gratia interro auit eum num manibus si litus esset ambulare. quod Dictum a circunstantibus exceptum ad populum in nauit,caussamque repulsae Scipioni attulit. Vnde Cicero pro Plancio, Avus tuus P.Nasica tibi aediliciam praedicaret repulsam, quo cive neminem ego statuo in hac rep. fortiorem. De eodem Plinius lib. ii, Florum honorem populus Ro. Scipioni tantam habuit. Serapio cognominabatur propter similitudinem suarii cuiusdam negociatoris. Ob id erat in tribunatu plebei a

SEARCH

MENU NAVIGATION