Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1779년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ANGELUS FABRONI Us FRANCIS co I ACQUIERIO S. P. D.

T 'stquam genus humanum inter se sociatum

civilibus institutis regi, aliisque vincussis confringi voluit , eo paullatim Imperantium licentia pervenit, ut nil ei integrum ac liberum nisi cogi-randi facultatem reliquerit. Sed in hae libertate cogitationum nostrarum impedimur saepe ne quod sentimus, aperiamus, vel quod modus quidam Gordo sit servandus , vel quod videndum quid δε-ceat, vel quod injustitia o falsis inveteratisque

opinionibus eorum, quos aut venerari, aut vereri debemus , prohibeamur. Ceterum nulla est tanta vis , quae frenare valcat animorum motus , nec

tillus unquam tam ferox tyrannus fuit, qui a semsorum vilissimo sui odium O contemptum aliqua ex parte avertere potuerit. At si nullus cogitati nis , quidam tamen opinionis potes esse dominatus , hominumque voluntates illius gubernatione facile reguntur. Itaque qui in suadendo plus viri

152쪽

tis habet, is plus imperii in homines habere diacendus est. Ipsi mores ac leges maxima ex parto pendere videntur a magnorum Scriptorum ingenio,

quod praesertim nostra accidere debuit aetate, in qua quae praestantiores philosophi scripsere, v luerunt a vulgo intelligi , nec fere ullus es, qui peritatis lumen adspicere non studeat. Et sane nonne laetandum nobis, quod nunc pudeat ineptas sutile que quaestiones , tum in philosophia, tum in theologia , ut antea , instituere , nee scire homines cupiant, nisi quod utile omnibus sit, O quod ad vitae felicitatem conducat 8 Mansuefactio exculti homines a poesi, ceterisque humanis-ribus litteris ferre praesidium labenti philosophiae Potuerunt, quae nunquam fortunatior fuit quam n Scholasticorum petulantiam O furorem Omnino fregit, O arma e supersitiosorum manibus eripuit . Tum mercatura quaedam Sapientiae vel inter remotissimas Nationes fieri coepit; tum fidentius ac securius veritas ad Regum turres accessit , iique solum imperio digni judicati, qui aequi, benigni, O humani essent; tum qui summam rerum pullicarum administrabant, in virtute, officio, atque humanitate percipienda maxime sese occuparunt , objectusque animis dedecoris publicique com

153쪽

I a EUSTA CHI Usumptus timor, validior esse coepit, quam poena ex legibus, praemiorumque spes. Macedoniae Rex quidam quotidie per captivum admoneri volebat se hominem esse , humaniterque cum sui smilibus i gendum. Ne nos quoque pigeat aliquos esse , qui clament justi O humani estote, O in veritate inquirenda , fide pietateque colenda vitam agite. Quae bona quoniam a philosophia ad nos maxime dimanant, monendos nobilissimae facultatis comte tores Puto , ut porro quiescant , O desinant maledicere , malefacti ne noscant sua. Quas vero gratias agere non debemus sapientis is viris, qui fecerunt, ut e servis liberi esse coeperimus, qui perbis et factis responderunt obtrecratorum maledictis, dederuntque magnum constantiae exemplum , cum in defendenda ac propulsanda injuria , nee

linguam obmutescere, neque manus obtorpescere umquam siverim. Sunt tamen nonnulli G hi quidem philosophi nomen haud merentur qui avimum c pilitatibus aegrotum ad deteriorem partem applicant; O quasi omnis virtus in humani mansueti-qvi ingenii officiis exequendis posita sit, cetera

omnia aut contemnunt , aut minimi aestimant.

Adde quod cum nullis terminis circumscribi ac d

miri jus suum putent, in alienas possessiones sa

154쪽

irruunt, neque latelligunt , si quis ingenio praestansalutatur cogitandi libertate, quam insignem Sapientiae notam multi esse dicunt, quanto id pericula sat totius Christianae Reipublicae. In horum νμtiis notandis animadvertendisque fuerunt quidem prudentdsimi Manseredit Fratres, i, dum philos

phiae causam adversus imperitorum conatus ma gno labore sustinuerunt , audaciorum quoque Pet tantiam atque libidisem represserunt. Factum editam eorum, aliorumque doctorum Bononiensium industria, ut unus, idemque sensus esset, eadem poluntas avium omnium in honoranda, fovenda, atque amplectinia philosophia adeo verum s d minari in optima civitate eloquentiam, omniumque mentes ad eorum, quos sapere prae ceteris putant, arbitrium facile conformari. Vellem equidem tantorum virorum laudibus satisfarere ; sed eum ingenio meo di eram, quaesivi adrumenta a singulari doctrina tua, maximasque tibi gratias O habere, O agere debeo, quod siveris in vulgus edi quae in vitam Eustachii Manstedii pro tua in me, O in mortuum benevolentia addidisti. Vale. Pisis Kal. Decemb. MDCCLXXVIII.

155쪽

rena anno a Christi ortu Μ DCLXXIV. XII.

Kal. Octobris Pater ejus Alphonsus e Luco, quod est florentissimum oppidum Ferrariensis Provinciae , Bononiam concesserat , ibique . Notarium agebat. Hic, prout ipse amabat litteras , omnibus doctrinis, quibus puerilis aetas impertiri debet. moxque philosophiasilium ab optimis praeceptoribus erudiendum curavit. Quibus in studiis tanto ille anteceς sit condiscipulos, ut facile intelligi posset, ad quamcumque facultatem se applicuisset, pari modo omnes superaturum. Pater itaque perpauca in re quaestus illecebra invitatus, jus. sit eumdem ad juris prudentiam potissimum se conferre, cui quidem sic dedit operam, ut annos natus duo de viginti insignia dosit, nae sit assecutus. Sed praesertim illum ad se

alliciebat philosophia, cujus studium paritur

156쪽

ΕusTACRIUS MANFREDIDs sevoum aetate in eo crescebat. Videns Vero λλ' dolescens ingenio acutissamus, quod siquis ab ua philosophiae paria, quae in tenebricosis, naturaque involutis quaestionibus vorsatur, Iucem. mathematicarum facultatum tollaret, nihilo plus agere.quam si tenebras tenebris offunderet, eas sibi excolendas , nemine licet praeeunte, putavit. Ad geometriam go graphiam contulit se primum , . mox ad gn montem , M opticam , M ad . reliquis deii cepS. . Neque his . contentus , astrologiam r quoque attingere voluit, credo invitatus mu innum illustrium virorum exemplo, e quibus nomissata sussiciat Galilaeum, Cassinium & Gubesunniunt, quos illa aetate non puduit huie facultati' multam operam impendere. Sed, hoc specimen fuit prudentiae Μansredii, quod Lacet L ut casus fert nam quae ratio afferri unquam poterit eur , exempli gratia, istella jovis , ae Veneris conjuncta ciun luna. ad Irtus puerorum salutaris sit, saturni, marusve contraria, λ ex natalitiia quorumdam sideribus

uotinulla. vere praenuntiaverit, rem tamet,

ratione magis aestimans , quam successu , sduaci ax illam iaculatem posteae irrisit, ut ne

157쪽

EUsTAeae Itysmo unquam irriserit magis. Neque subtilissismarum facultatum unus ardor erat in eodem . Nam Italicae poesis suavitate captus, ita se legendis scribendisque carminibus dedit, ut inde vel praecipuam sibi famam comparave- verit, magna quidem immaturae ejus aetatis commendatione , quod non aequalibus modo. suis in eo genere antecelleret, verum etiam cum claris viris conserretur, qui poesis Iai da praestare tum putabantur. Haec sum cur ricula. in quibus prima Eustachii adolesceristia , impetu quodam animi concitata se exeriscuit . At rerum Variota& ac magnitudo . Davgustavit in mathematicis disciplinis, adeo ha tum ipsum inflammarunt amore, ut penitus relicta juris prudentia, earumdem studium ratione atque ordine sibi instaurandam putaverit. Florebat tum Boneniae mathematicus sem-

mus Dominicus Gulie inius, eujus paullo supra mentionem fecimus, huncque Eusta chius adeo admiratus est atque adamavit, ut se totum ei traderet. Neque verω mi ius Gulielminius delectitus est Μansredio Etenim hic singulari ingenio fingularem industriam cum adjunseret, dubitare non sinebat talem

158쪽

Μ R N FZη Ε D a r 'futurum, qualem cognitum omnes postea jud, earunt. Ad hoc sulgebat in adolescente vim tutis indoles cum quadam specie liberali, ex quo eximium illud nescio quid videbatur existere, quod homines allicere solet. Sed quamvis Eustachius dies ac noetes in rerum gravissimarum meditatione versaretur, aliquid tamen temporis nanciscebatur, ut se cum Μusis oblectaret; steque tristitiam severitatemque di-

seiplinarum mathematicarum mitigaret ac re-

Iaxaret. Nemo ignorat, & nos saepe doleb rhus, quantum superiori saeculo detrimentum secerint humaniores litterae . Suo regno pulsa tali ea poesis, in quo collocata fuerat opera praesertim Dantis 8c Petrarchae , nec non doctissimorum virorum, qui saeculo XVI. floruerunt , jacebat in situ ac squalore. Ea enim ealigo perstrinxerat mentes hominum , ut nutulas esset set torum delectus, nullae leges , inflatum acriumidum vigeret dicendi genus, exquisita antitheta absurdae translationes, putidae argutiolae, & reliqua hi usmodi v tia, adeo ut qui pejus dicerem, melius loqui putarentur , ac nemo poeta nuberetur, qui il

159쪽

r E U S T A C.HAI zυ friate esset grassata. ut reliquas Italiae urbes a Bononiam quoque in vaserat. In has com te las cum incidisset prima Eastachii aetas , hunci absorbuit quidam consuetudinis aestus, & ast

scriptionis morem usitatae traxit Verum , udi orat ille acerrimo judiuio , sensu cito quantis io tenebris versaretur cumque ad Veteres

scriptores tanquam ad lumeo respexisset, sanum ac sphenaidum sibi comparavit stylum dc ut non lalum. p. vcis iis viris , quibus cor saperet , sciti acceptissimus sed elim iis , quilde via i det flexerant , probari coepit, quoa in eo plenum quiddam ac sonans esse videbatur. Hoc stylo conscripta sunt cyrmina, qua Pin unum, librum collegit L ae semel iterumque vulgavit Ioannes Petrus Laroitus: nam quae, sibi adolescenturi, seu potius puero ex ciderant, ne quid apud posteros de laude sua detrahi aliquando posset M in ignum conjecit e Sunt in eo libro quatuor supra quinquaginta illor tam brevioram poem Mum, quae nos It ii dicimus Mnerti; quo in genere non Video, cui eedete debeat. Manstedius. In his nihilant durum , aut insolens, Rut humile, aut

longius. ductum, sed omnia libere fluentia,

160쪽

ΜAM FREDIUS I 'omnia pura ac propria, omnia splendide di-'cta, suoque loco posita; apteque adeo eXtre ma eum primis inter se cohaerent, concluduntque sententiam , ut nihil demi vel addi posse videatur. Sunt & quaedam 'tax Camroni nobis dicuntur, quarum prima, quae est

de laudibus Iuliae Vandiae , dum illa virginem sese Deo dicaret, tantum meruit plausum , ut musarum hostes ii haberentur, qui illam memoria non tenerent. Puellam sane sermosissimam amaverat Mansredius , idque versibus sic expressit, ut amores Sc Poeta d, gni, Sc virgine viderentur. Sunt etiam alterius generis carmina, Sc meo quidem judicio nihil nobilius eo , quo Iaudes ac virtutes c cinit immortalis Regis' Ludoviei XIV. issique duobus, quae inscribuntur der Putassiso, in quibus Dantem imitatus, sic illum assecutus est, ut haud sciam , an ei par esse possit. In his multa admiscuit ex intima philosophia , axposuitque splendide ornateque Cartesi deincreta de vorticibus, quae etiam tum Italicis Musis fuerant incognita. Sic cum Eustachii a- Iescentia esset multis litteris ad summam audum ornata, M in illum omnium conj

SEARCH

MENU NAVIGATION