장음표시 사용
141쪽
I3o VICTORIUS FRANCISCUsniendae methodum , quamcumque tandem illae habeant ad pondus incumbentis atmo sphaerae rationem , non modo posita aeris gravitate in quacumque altitudine, & juxta quamlibet legem variante , sed ad punctum , quod dicitur terrae centrum , etiam tendente ;quod deinceps ad pleniorem problematis da curvatura radii solutionem praestandum esse indicavit. De hac porro radii luminis curvedine quaedam Stancarius in adversaria retulit , quae tamen Academiae minime comm
nicanda duxit, quippe quae praesuppost' d, rectionum gravitatis parallelismo quod ad
lineam raritatum construendam assumitur inniterentur. Anno autem MDCCVI. cum in Parisiensis Academiae commentariis Save urit acusticas speculationes perlegisset , ut erat
non modo ejus studii curiosus, sed fidibus
etiam cantor non inelegans , doctrinam eam diligenter expendit, Sc in illo praesertim experimento , quo certus Vibrationum aeris numerus singulis tonis conveniens investigatur, aliquid desideravit. Et desectui ut occurre ret, rotam machinatu S est . certo serreorum claviculorum , ex ea orthogonaliter prominen-
142쪽
εTAN CARI Us I 3rsum numero instructam , quae inter Volve dum, sonum aliquem, tametsi obscurum , eumque , pro rotationis diversia celeritate, diversum , edebat. Hunc ille sonum ita temperabat , ut alicui ex cytharae fidibus juxta eumdem tonum consimuS evaderet; numerabatque interim rotae conversiones, quot, quanto
tempore fierent , atque inde numerum ictuum colligebat, quibus unaquaeque pars aeris aferreis claviculis rotae assiciis eo tempore impellereturia Sequenti anno de thermometris ab Amontonio recens inventis nonnulla meditatus est , eaque thermometra diversae Iongitudinis multa construxit; simul rationem in-Venit , qua, integro machinae essectu , fistulae par; superior aere vacua haberi posset,
quemadmodum epistola at Μaraldum conscripta postmodum declaravit; eoque artificio com rigendi , pro diversa aeri& pressione, thermo- metri necessitas omni R AEugitur Anno autem MDCCVIII. cum in ephemoride Trevottiensi experimenta quaedam a Numeto habita Iegisset, quae ejus thermo metri constitiendi sundamentum everteroe videbantur , ea singula
experimenta instituens, dissensus caussam ab
143쪽
r3I VICTORIUS FRANCIs Usse repertam ad Academiam retulit. Inventum illud a Parisiensi quoque Academia probatum. consentientibus- praesertim Hirti speculationibus. Sc in commentariis ejus anni a Fontenellio collaudatum est. Interea magnus ad Stancarium juventutis concursus fieri coeperat, quae ad experimentalis philosophiae, Sc naturalis historiae studium , Marsiliani musaei commodo . 8c Stancarii praesertim hortatu incitabatur . Ille omnibus tum voce, tum scriptis, de quo quisque eum consuleret, sati Stacere , ut vix ei
toto diei spatio ad sese colligendum quicquam te nporis saperesset; rogatusque ut nobilibus ad blescentibus, qui a Patribus Societatis Iesa
educantur, geographiam 8c militarem architecturam traderet, laborem non detrectavit; atque ad assiduam mentis exercitationem
corporis quoque defatigationem adjecit. Theses etiam eodem anno, die XV. Iunii in Bononiensi Archigymnasio proposuit atque defendit, quibus multa de optica, pneumatica, atque hydrollatica re disputavit; tum praesertim de infinitorum analysi, cujus ille utilitatem atque prael antiam, tum palam in Academia, tum inter familiaria colloquia pluris
144쪽
sTAN CARIUS 133 hum inculcabat. Hisce laboribus, tum alliduo
meditandi usu debilitatus, ineunte aestate emaciari, & occulto languore confici coepit. Simul domestica tussi , quae tentare eum quo
tannis nullo detrimento assueverat, acriuS exagitari; a noEturno etiam aere , unde alias
minime laedebatur , incommodi aliquid persentiscere. Die x. Augusti, cum observandis Plejadibus a Luna obtectis , Antonio Leprotto opitulante , noctem impendisset, sputo sanguinis repente correptus est ; quod vehemens se-hris consecuta in magnum vitae discrimen eum adduxit. Paucos post dies Ioannis Antonii statris ope , depulsa sebri, necdum tamen plano confirmatus ad consueta sibi studia rediit. Sed suadentibus medicis, ut nocturnis saltem observationibus abstineret, simul quo salubrio-xi aere uteretur , a Μarsilianis aedibus in domum ab se conductam secessit; & cum interea Bononiensi Senatui libellum obtulisset, quo tradendae publico in Archigymnasio artis analyticae necessitatem demonstrabat, Senatus , ut qui rei utilitatem intelligeret, inaam sententiam facile adduictus, Stancarium
alegit, qui eo munere iungeretyr et atque haes
145쪽
ε34 VICTORIUS FRANCISCus prima ejus tituli in Italicas Academias invectio est. Stanearius, tametsi vergente in deterius valetudine . sub finem Νovembris publicam ejus studii praelectionem habuit, qua i finitesimalem calculum, tanquam summum in mathematicis disciplinis compendium , diserte collaudavit, atque ex eo tempore juVentutianalysim tradere coepit. Verum initio anni MDCCIX. quae hyems maxime foeda nivibus , dc frigore horrida fuit, prostratis cor poris viribus, domi agere, mox etiam in lemcto decumbere coactus eth. Initio de vale
tudine sua non multum dissidere ; quin & diem cum amicis inter philosophicas disputationea
traducere ; observationes etiam nonnullas circa thermometra, Se aquarum congelationem
instituere; mox ut ad contractam assidua tussi raucedinem manifesta febris, & sanguinis. purisque screatus accessit, supremam instare sibi necessitatem intellexit. Ea re nihil perturbatus, tametsi caiste, religioseque vitam traducere, sacroque ritu frequenter sese expiare consueverat, ad componenda animae suae negotia cogitationem omnem convertit. Cum
Ioanne Baptista Resalino, Societatis Iesu m
146쪽
sTAN CARI Us r 334hematico celebri, cum quo multa illi consuetudo intercedebat, maximam deinceps tempo- ris partem piis colloquiis exegit. Nocte ea, quae diem XXVII. Martii consecuta est, gargarismum, quo ad fauces molliendas uti solebat, cum assumpsisset, exigua ejus portio in laryngem illapsa est; quo irritamento eo
usque tussis invaluit, ut spiritum illi pene intercluserit. Sequenti die, quae Dominicae coenae celebritate solemnis erat, Christi Corpore resectus , ad extremum sacro oleo inunctus, placide vita migravit. Corpus ejus in Divorum Cosmae 8c Damiani aedem illaeum , atque ibi consepultum est, ineredibili
civitatis desiderio, a qua magnam sibi expectationem virtute sua conciliaverat. Simplici fuit ingenio, summo animi candore, religione singulari, moribus incorruptis , 8c qui ubtae inter studia traductae severitatem oris modestia , Sc sermonis suavitate commendaret; qua de caussa nemini mortalium offensus, nemini insensus suit. Ventis autem acumine tantum valuit, ut cum Euclidem nunquam,
Archimedis , Sc Apollonii parum , Galilaei , Carteia, Hospitalii , dc Ne toni capita quae
147쪽
x36 VICTORI Us FRANCISCUsdam , neque ea ordine perlegisset, quaecumque sere in geometria, aut statica acutius excogitata sunt, aut calleret, aut facile reperiret, ut eas facultates non tam did scisse, quam invenisse videretur. Non illi ad maximam sibi gloriam comparandam ingenium , sed vita defuit: neque enim dubitandum quin nova atque praeclara in mathematicis disciplinis inventurus fuerit, qui meditando iii omnia prope hactenus inventa incidisset . Praeter eos, quos Stancarii amicos, laborumve ejus socios supra memoravimus, Antonium Μariam Valsalvam Petrum Nannium, Petrum Iacobum Μartellium, Μ atthaeum BaZZanum Ferdinandum Antonium Campegium, virosque alios litteratura insignes plurimum dilexit ,stii diaque sua cum illis mutuo communicavit. Postremis vitae suae temporibus apud Cardinalem Philippum Gualterium Flaminiae Legatum , Ioannem Antonium Devia , tunc Arimini Episcopum, nunc etiam Cardinalem. Christinum Martinellium Patrietum Venetum, aliosque magnos litterarum fautores diversatus, summam ab illis gratiam inivit; cogitabatque assiduis itineribus quam plurium Italiae
148쪽
sTAN CARI Us 13r locorum longitudines, ac latitudines observa Te quo emendatiorem regionis hujus geographiam haberemus ; quam in rem viri illi eximii operam, sumptusque pollicebantur. Tractatus nullos absolutos conscripsit; neque enim illi perficere licuit quem unum , extremo cum morbo constimns , de analytica arte inchoa- erat. Itaque praeter dissertationes physico- mathematicas , quas in Academia legerat , nihil aliud, quam solutas quasdam chartas, & adversariorum suorum codicem reliquit. In hunc multorum problematum solutiones ab se inventas retulerat; prae ceteris rectificationem cycloidis, hyperbolae quadraturam per togarithmicam, lineae ex evolutione circuli genitae , item infinitarum spiralium dimensionem; tractoriae quasdam proprietates, projectorum ' semitas, curvarumque aliarum considerationes; praeter faciliora quaedam , juvenilibus annis reperta; quae Omnia cum a Scriptoribus passim tradita extent, Operae
pretium non duxi hac collectione complecti. Libentius Hugenianorum Theorematum de Vicentrifuga demonstrationes, ab ipso deductis
ex eodem fodico attulissem, nisi priora tan
149쪽
238 vICTORI Us TRANcis Ustum eorum prosecutus, reliqua omisisset; qua etiam de causa meditationes ejus de curva catenaria minime absolutas, quae apud A tonium Leprotium repertae sunt, praetermisetendas existimavi. Ex Academicis ergo seredissertationibus eleffa sunt quaecumque hoc volumine uno continentur et iis excep: is, quae de radii luminis oblique aerem trajicientis cur. vedine ex adversariis, quaeque de linea densitatum aeris ex mutuis ad Hermannum , MScheucheterum litteris desumpsi, nec non stagmento epistolae ad Maraldum de thermome tris conscriptae , cuius mihi exemplum car lus Antonius Pietzius communicavit . Neque tamen dissertationes Aeademicas omnes, sed praecipuas tantum afferendas putavi; neque has etiam integras, sed ut compendio consulerem, eas tantummodo singularum partes, quae ad ipsam inventi summam propius pertinerent. Astronomicae observationes usque ad annum MDCCII1. a Stancario, & fiatrihus Μansrediis habitae, ex gustachii . aut ipsius Stanearii schedis excerptae , atque huc, ne interirent, adjectae, omissis iis, quae die-
um circa solem in Divi Petronii aede, ad
150쪽
s T A N e A R ,36 nomonem Cassinianum, ab iisdem, ut 8c eorum sociis iactae sunt; quas omnes , juxta cum antiquioribus a Cassino, Mengolio , Μont nario, Gulielmino, ex quo primum Gnomon descriptus est, institutis, peculiari volumine collectas aliquando edere decrevi. Quae Ver
in Μarsiliana Specula ex anno Μ DCCIII. h hitae. Si in annum ΜDCCIX. continuataosuerunt, multo plures sunt, quam ut in hune librum commode reserti possent. Erant Mnonnulla experimenta physica, praesertim almachinam pneumaticam a Staacario iacta suas cum eo ulterieruat.