장음표시 사용
181쪽
M ANFR DIU arat virilis ferre posset, presertim occupata Opera , impeditoque animo. Secutus est easdem tabulas Cassinianas , correctione tamen quadam adhibita, in Iove praesertim, ac Saturno , a Partim etiam in Μercurio post observationes
a doctissimis viris Μaraldio, & Cassinio iuni
re habitas, ac secum pro ea, quae sibi cum iis intercedebat, familiaritate communicatas , Constat inter omnes, nihil ab aliis . nec Re-Eio montano, nec Μagino, neque Keplero ex. ceptis, suisse persectum, quod hi libri longo multumque non superent, qui sunt editi, nascientia tantarum rerum iis, qui in Astron mia Versantur , deesset; earumque utilitas manaret quoque ad Chronologiam, Geographiam. artemque Νauticam. Neque praetereundum est, eos qui sunt apud Sinenses verbi Dei praecones, his ipsis libris uti, ex quibus existimari de ingenio Europaeorum debeat, quOR prae se illi populi pene rudes atque agrestes putant. In Arcadia quoque Ephemeride condenda , jubente coetu Pastorum , in quem jam ab anno Μ DCXCVIII. nomine Acidis Delpu-fiani cooptatus fuerat, multos annos ante e
laboravit Manue dias, in quo tamen Primae
182쪽
partes suerunt magni nominis astronomi Fran eisci Blanchinii. Interim Bononienses illum Romam miserunt caussa controversiae, quam ii cum Ferrariensibus , sicut supra significavimus . habebant de Rheni aquis. Quot quot erant in Urbe doctrinae ac litterarum laude prae stantes homines, eos potuit tacite sibi coniungere, quod celebre ejus nomen erat, quod que brevi summa in ejusdem consuetudine Scsamiliaritate suavitas cognita est. Sed praesertim conjunctissime, jucundissimeque vivebat eum Iusto Fontaninio, Nicolao Fortiguerra , Ioanne Maria Lancisio , Francisco Blanchinio , Caelestino Gallianio, Prospero Lambertinio ,
Philippo Μontio, Ioanne Baptista Zappio, MMario Crescimbenio, quorum omnium perVul- gata sunt nomina. Hoc quoque ad animi sui delectationem , fructumque ducebat esse permagnum , diligenter observare vetustatis acd ficta , eorumque reliquias: atque invisere locos , in quibus memoria dignos Viros acceperimus esse versatos. Quanquam id fere infinitum est in hac Urbe . Quacunque enim ingredimur , in aliquam historiam vestigium ponimus. Paucis tum mensibus Romae suit Lu-
183쪽
stachius. Eodem vero ineunte an. Μ DCCXVII. remigrare jussus, biennio sere commoratuS est Hoc tempore lepidam illam de vidua Ephesina ex Petronio tabellam in Arcadum coetu dixit, quam tanta elegantia condivit, ut Boc caccium scripsisse non puderet. Legi haec potest in secundo volumine earum rerum , quaa sunt ab illustribus Arcadibus soluta oratione scriptae , ut in libro carminum Italorum Man-sredii, qui Bononiae est editus an. Μ DCCLX.
Cum in Patriam rediisset, rediit quoque ad sua studia Astronomica, a quibus divelli ini quo serebat animo. Frequens etiam erat id Academia I mi, de cujus gloriλ amplificanda dies ac noctes cogitabat. Relatum legimus
in ejus commentariis, illum anno Μ DCCXIX. ad diem XVI. Kalan. Decembris exposuisse Varia Geographicarum tabularum menda a se multis eisque consentientibus observationibus comperta, atque correcta . Hac quoque in re alii Academici se exercuerunt, eam secuti rationem investigandarum longitudinum locorum, quam ille in Academia primum, mox in Ephemeridibus explicavit. Quorum exemplum utunam alii imitarentur, quo fieret ut tabulat
184쪽
geographicae a vitiis plurimum abessent, quom niam iis carere omnino non possitnt. Ident triennio post de dimensione a se facta Gn monis Petroniani 6) multis disseruit, eaqu de re postea commentariolum consecit. Di dum enim suspicabatur, vel potius intelligebat, aliquid detrimenti ex diuturnitate temporis ilIum accepisse. Itaque omnia summo studio ae diligentia scrutatus ac demeirsus ,. VarietMes , mutationesque cognovit , eisque sua adhibuit remedia .. Eo qui secratus est autumno, qui suit annus ΜDCCxXIII. id accidit , quod erat maxime Astronomiς optatum , conjunctio nempe inrcurii cum Sole . Nam eum hujus eventus habuissent illi hoe seculo exspectationes duas, unam an. Μ DCCVII. . alteram anno Μ DCCXX. , hae deceptae suerant . Res nova omnium studium diligentiamque commovit, in quo in primis eluxisse intentum industriamque Manfredii , scriptum ais anno sequenti editum declarat. Atque haec prima fuit observatio, quam vix dum ejus aedificio absoluto, habuit in specula Instituti . Huic successit illa comitto minores; longum anim esset ungula persequi , bc non necasia
185쪽
Μ A N F R E D I U s 3 17 rix de Iovis ac Μariis conjunctione heliocen. trica, in qua non mediocrem operam curamque consumpsit. non solum ut Astronomiae indulgeret, sed etiam ut de Physicis bene mereretur. Nam cum apud hos multae res neo quaquam satis adhuc explicatae sint, tum per
dissicilis Se perobscura quaestio eli illa de Planetarum, ut eorum Verbo utar, attractione ι
quae M ad cognitionem pulcherrima est, Mad plurima in natura explicanda phenomen Roxpeditissima, ac pene necessaria. Nam qui Planetis hane vim tribuunt, eandem , hyp thesim sibi quandam componentes, tribuere solent rebus omnibus. Μanfredius igitur ceristi ne aliquid hae de re haberi posset quae vit in Μarte. Sed id habuit exitum omnino contrarium expectationi suae ; doluitque nihil a se proferri potuisse, quod ad confirma dam illam Newtonianorum hypothesim vale.
ret 7). Νam licet nulli disciplinae addictus
esset, unum tamen praeter ceteros admirab tur , maximeque diligebat Newtonuin, utpote quem in primis arbitrabatur vidisse Verum. maximisque erroribus hominum animos liberavisse. Ille autem hanc omuem quaestionem
186쪽
r76 EUST ACHIUS. t explicavit epistola ad Iacobum Ricatum In qua non modo quid a se , sed etiam quid a singulis observatum esset, persecutus est; idque se praestitit, quasi suspicionem movere , non tanquam adversarium aliquem convincere vellet. Nihil optabilius ad immortalitatem nominis potuit Μansredio accidere, quam quod acciditan. MDCCXXVI. , ut cooptaretur in Parisiensem Scientiarum Academiam. Nam cum hic honos per se sit gloriosus, cum nonnisi merito tribuatur , hoc etiam fit gloriosior in nostris hominibus , ceterisque alienigenis , quo rarior. Cautum est enim legibus, ne pluribus quam octo ex his aditus in eamdem pateat. Quo autem gratus pro tanto beneficio in Aeademiam cognosceretur Mansredius, misit ei bbna commentariola, quorum unum, quod est
de ratione deprehendendi Telluris figuram ab Lunae parallaxi 8 , initium facit voluminis
Actorum anni MDCCXXXIV. . alterius , quod est de ratione definiendi solstitia per inerra tes Stellas , fit mentio in commentariis rerum anni MDCCXXXVIII. Haud multo post Londinentis quoque Academia, ne Parisiensi in honorando tanto viro esset inferior, illum suum
187쪽
M AN PREDI US 177icuum facere voluit. Quibus rebus cum satis famae suae consulium esse jure ille existimare posset, non propterea tamen aliquid remisit de labore assiduo & quotidiano , quem in sui diis doctrinae solitus erat impendere. Quod
Clim ex aliis rebuS , tum ex eo praesertim
libro habemus cognitum , quem de Stellarum aberrationibus cy) composuit, ac Cardinali de Via sane meritissimo dicatum, an. MDCCXXIX. in lucem emisit. Difficile est cognitu utrum Stellae habeant cursus quosdam , abberratio-
nesque annuas ; tale tamen est , ut bene aesapienter rei litterariae consulant ii, qui in eo investigando elaborant. Nihil est cnim omnium, quae in Astronomia tractantur, quod majoris momenti a Copernicanis existimetur, utpote ad Elemne illud suadendum dogma de Terrae circa Solem motu accomodatist, mum. Mansredius postquam omnia scrutatus esset, comodi mam viam ingressus est, ut eo, quo intenderat, perveniret. Νam omnem curam in illud contulit, ut has Stellarum ah- errationes , harumque leges ex meridianis' temporibus , si qua ratione posiet, assequeretur.
188쪽
r78 EUSTA CHIUS tas, infinitaque diligentia habitas observati nes in Arcturo, Syrio, Lyra , Capella, Tauri oculo, aliisque primariis Stellis. Per idem tempus vir in primis doctus Iacobus Brad-leyus multum operae ac studii ponebat, ut has ipsas aberrationes ex altitudinibus meri dianis deprehenderet; ejusque observationes cum haud multo post editum a Mansredio lue bellum in Italia prodiissent, huic summa laus tributa est , quod in notatione intervallorum,
conversionumque cum tanto Viro consenserit . Non aeque tamen inter eosdem convenit de
eo quod pertinet ad Copernicanorum hypothesim . Mansredius enim in hac erat senten tia, ut putaret aberrationes illas cum annua horum philosophorum parallaxi, cujus leges eo in libello explanavit, nihil commune hahere. Nam neque lucem tempore propagari assirmare ipse audebat, neque si id assimaret, illud statim videbat consequi, ut Stellae, si Terra quidem circa Solem vertatur, non ibi ubi sunt, appareant, sed paullo ultra. Quorum primum neque Cassinius, e cujus ob servatione illa de lucis cursu opinio manavit, ain mare voluit, neque Gravesandus, cum
189쪽
M ANFREDIUS II 'maxime vellet, potuit. Bradleyus e contrario sibi persuadebat, notata a se optime' ad ea , quae docent Copernicani, accomodari , si haec duo adjungantur, primum velocitatem lucis eam esse, ad quam Velocitas convertentis se circa Solem Terrae non insensis
hilem habeat proportionem : deinde Stellas non ibi, ubi sunt, sed paullo ultra apparere,
si oculus, cui apparent, ea Velocitate moveatur, quae ad Velocitatem lucis proportionem habeat sensibilem. Sic quod erat in hac re tota certissimum, id habuit Mansredius cum Bradleyo commune , hypothesis fuit Bradley propria Ille autem summam
consecit cogitationum omnium suarum, rerumque a se, a Bradleyo, atque etiam ab Horrebovio insigni Astronomo Dano observatarum , & dilucide eleganterque epistola Latina ad Antonium Leprotium. amicissimum suum explicavit Interim Pontifex creatur Cle mens XII., qui cum magna animo volveret
ad Reipublieae utilitatem , statim Vidit. quanto sibi usui futura esset Mansredii opera . Primum& maximum mandatum fuit contorquendi iii
alium cursum Bedesim & Vitim, de quo si-
190쪽
18o EUSTA CHIUS: pra commemoratum est . Immensam sane opus,
quod os a pene annorum spatio duravit; quodque incredibiles labores, ac molestias eidem attulit 1 o). Idem Pontifex cum constituisset, Tiberim navigabilem praebere Perusia usque. ad Naris sauces. Anienem a Ponte Lucanoe Romam usque, huic operi Mansredium praefecit, eique socium Joannem Bottarium dedit Sed hi, re explorata , eam esse magnitudinem difficultatemque Pontifici retulerunt, ut a suscepto consilio discesserit. Post hoc jussus est dare operam emendationi Kalendarii Gregoriani cii , quod saepe tentatum, nunquam tamen persectum est. Prosecto Μansredius . quantum in se fuit, suscepto muneri satis cit, neque modo suam protulit, sed requisivit etiam celebriorum totius Europae Astronomorum sententiam scripto iis misso ia) quod illi placuit nominare: Quaesiones de recta Pa shue indicrione . Secutum est illud mandatum de tuendo Pontificis jure in ea, quae huic cum Venetis erat, controversia de Imperii Gnibus. Itaque hac de re librum edidit anno Μ DCCXXXV. , quem inscripsit m Compendiosa
