Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1779년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

IS Ε o DT A C H I U s Sti' oculi essent suorum civium, iacile sitis nere potuit munus docendi in patrio Gymnasio mathematicas disciplinas. Hic vero primus fuit fiuctus , praeter illum laudis Sc gloriae, quem cepit ipse studiorum suorum annum agens vigesimum sextum. Conflictatus tamen est cum adversa sortuna. Pater ejus, domo familiaque relicta , Romam concesserat, ubi cum aliquandiu in egestate vixisset, tandem

amicorum opera Tusculanam Praesectiiram consecutus est. Sed ex hac tantum non campiebat emolumenti, ut eo consulere filiis posedet suis, cum vi sibi sumeret . Eustachius argo, uti natu maximus, partes suscepit reis gendae ac sustentandae famillae . Veruincum re familiari, ut initio docuimus, valde Iaboraret, cumque exiguum esset annuum pendium, quod ei de publico aerario uiam rabatur, brevi tu summas angustias se adductum sensit. Hac ille perculsus calamitate non succubuit, neque eo secius studiis suis vacasvit. Sed illa etsi animi magnitudinem non frangebat, tamen imminuebat. Verum non diu is caruit amicorum In se tuendo faculta,

tibiis, in quibus enituit Ioannes Ioseph;

162쪽

M ANFRRDIUS Isallas, vir non minus litteris ac virtutibus, quam opibus ae generis nobilitate clarus, qui posse liberalitate uti in amicos maximum pecuniae fructum esse semper censuit. His subsidiis Eustacilius non modo suis prospicer sed privatam quoque speculam ornare potuit. Nam hoc tempore quantum vacabat a publico munere , tantum astronomiae studio imhuebat, quod tribus annis ante susceptam hanc docendi provinciam aggressus fuerat. Caussa aggrediendi haec suit. Iacebat desertati neglecta omnium celeberrima meridiana ibnea quae enim est alia sive gnomonis ait,audo, sive divisionum subtilitas. sive Auctoris fama spectetur, quae cum illa comparariwssit 8 quam Bononiae in S. Petronii anno .MDCLXV. astronomus summus Dominicus Cas ius construxerat. Nemo enim in ea urb. erat, qui astronomiae studeret, cujus studium otii aliquando coluerat Gulielminius , anni t meu plures erant. cum illud intermiserat:

me spes erat fore , ut illud in conspectu se gum civium renovaret, cum hoc tempore hinnestissimis sane conditionibus invitaretur a S diata veneto d tradandas Patavino in GP

163쪽

M AN PREDI Us et symirabantur omnes Μansredii, ac Stancarii in genia, eaque pene divina praedicabant, quod potuerint praeclaram dissicilemque hanc sid rum scientiam ab interitu , nullo praeunte , suis ipsi conatibus vindicare. Μulti quoque rei novitate allecti ad eos concurrebant non adjut res, sed curiosi auditores , spectatoresque, quibus omnibus si faciebant satis, quod non putarent homines facillimi, humanissimique irascet

dum esse intempestive accedentibus, & inepte interdum interrogantibus, ne in odiosam mor statem inciderent. Verum plane digni fue-gunt, quos haberent observationum suarum participes, Ioannes Baptista Morgagnius Stam carii contubernalis, tres non modo statres sed etiam, quod mireris , binae sorores E stachii, qui omnes astronomis nostris multis

in rebus magno erant usui. Harum observain

conum seriem ad annum usque MDCCIII. unde initium sumunt observationes habitauin aedibus Ferdinandi Μarsilii, in quas Eust chius paullo ante immigraverat. idem accullate persecutus est in eo libro , quem de Sche dis Mathematicis Stanearii composuit. Eodem

Min. aevcsim, librum edidit δε Diaribuo mar

164쪽

s 4 a Us Taeu usculis, quae maculae improviso e sese eme gentes , omnium astronomorum studia dudum enim desiderabantur γ mirum in modum commoverunt. Hunc librum qui legerit, intelliget quae fuerit in illis maculis & directio,

ac celeritas notata, quae duo maxime im

Bisanda erant; ad quod quantam diligentiam Eustachius, ejusque socii contulerint, ex hoc conjici facile poterit, quod eorum observae

sones sere omnino consentientes fuerint cum

iis , quas in Gallia summi viri, iique diligerum

tissimi habuerunt. Ab hoc curriculo, in qu Eustachius tanto animi ardore, tantaque n minis sui gloria versabatur, deflexit parumsPer, animumque ad Hydrostaticam transtulit . Nam an. Μ DCCIV. senatus Bononiensis coemcendis sui agri fluminibus, a quibus maximae Glamitates impendunt illum praefecit. Scismus apud Persas ossicium Praesecti aquarum inter praecipua illius gentis munera recenseri. summoque in holiore esse; ac nonnisi cives

Me , 8c industria cognita ei praeesse. Est de eodem loco apud Bononienses, sed contra. ria prorsus ratione. Nam quod illie siecitas. dissiciataque satis di aequaliter leuas rigandi

165쪽

M AN FE DIU 2 rs hie iacit aquarum copia, ac dissicultas illas dirigendi, avertendique . Cum provinciam sustinuisset, quindecim circiter annis Gulielm,

nius , hanc aquarum scientiam angustis antea limitibus cireumscriptam adeo provexerat, ut scientiam propemodum novam effecerit. Inte

ligens ergo Μansredius, quam scopuloso dissessique in loco versari deberet, quantoque viro succedendum esset, verecunde ac duinaanter onus suscepit. Sed se ipsum non n rat, nec satis sciebat quid in hoc etiam g

nere emere posset. Vigebat tum maxime ce lebris controversia Bononienses inter M Fer.

varienses de reducendo Rheno in Padum, cula quoque immiscuere Veneti, Μantuani, Mumaeuenses, ac pene omnes Cisalpinae G lliae populi . Non est credibile quantum negotii Μ- redius cum his omnibus habuerit, quantisquaimplicitus fuerit molestiis. Sed vis & magnitu do caritatis erga Patriam eruiebant, ut saetis omnia ejus caussa perferret. Μulta scripsit ut id quod intenderat confirmaret, di id quod eo tra diceretur, refelleret; quod docte adeo ἰstienterque praestuit, ut inde magnam famam

sis consecutus. Quae cum percrebesteret iis

166쪽

E U g T A c Η I Us dies magis, eo tandem pervenit, ut sere annes hujus generis controversiae ex universa Italia ad ipsum deserrentur, neque ulla res major gella sit, de qua prius decretum fuerit , quam Mansredii sementia cognita. Quae singula si vellem explicare, non vitam ejus enarrare, sed historiam viderer scribere. idque non sine lectorum satietate. Itaque prae cipua capitulatim exponam ne minus lucido appareat, quantus in hoc genere vir ille su-rit. Lucam Venit, ut esset judex controve

sae, quam Lucenses cum Hetrustis habebant de dirigendis aquis fluminum Auseris Sc ολ- ris. Iidem Lucenses illum ti consuluerunt, quid sibi iaciendum esse putaret, ut siccarentur pa Iudes, quae sunt in viciniis Viaregii; utque impedirentur alluviones, quae saepe fiebant in ea parte, qua Aufer in Oseris alveum i fluit. Tutiorem docuit derivationem aquarum, quae ex Clanibus fluunt. Εjus consilium c 3 magnae utilitati fuit Fanensibus in instauratione portus. Sed praesertim Ravennatibus multam 8c utilem operam praebuit in contorquendis in alium cursum aquis Bedesis Sc Vitis. In eo

167쪽

Με A N Pi R E D L U si is falaris Mathematicis Faventiae apud Cardinalem Plaetetam, ita Patriae caussam sustinuia

adversus Cortadum, qui in ea erat sententia per novum alveuin deducendas esse Bononiem sis agri aquas, ut non modo superior discesse. rit, sed etiam coegerit adversarium fateri, magno se in errore versatum fuisse. Triennio post venit in congressum c oquiuinque cum summis quoque mat maticis Grandio . Zem

drinio ει Marinonis , laudemque non mines boni civis c nomine enim Patriae venerat quam doctissimi hominis reportavit. Consultus est de ratione 1 exsiccandi Pontinam paludem, deque rellituendo Antiano portu. Qua in postrema - consultatione singularis cognita est Hansredii modestia. Etenim nonnisi pegre ad modum ab eo impetrari potuit, ut sententia

suam. Proserret ., cum diceret, parum se nosse vim Sc naturam aquarum fluentium , penitus vero ignorare vim & naturam maritimarum. Haec omnia vero utrum eidem magis gloriosa, an laboriosa ruerint, non facile est .judieare. Νam M difficillima itinera saepe susumpit iniquissimis temporibus ι M interdum etiam Filae periculum subiit. Id maxima evenit es

168쪽

tum Ausetis ripas, totumque aquarum euro sum e superiori loco prospicere , eamque obeausiam manibus, pedibusque adnixus in a mimae rupis verticem evadere voluisset. Nam

eo processit, ut neque pendere ibi diu, neque progredi posset, neque jam regredi tutum esset in salebrosa , di horrenda erepidine, flumine

apido minaciter subterfluente. Haesit aliquantulam stupenti similis. ubi repente se tot ei Etum periculis animadvertit. Sed. cito animum revocavit, imploratoque Dei, hominumque auxilio, potuit se usque adeo sustinere, quoad scalae & sunesse allatae sunt. Paucis mensibus antequam Mansredio aquarum Praesectura da- qetur , electus suis ad regendum Collegium Μontis Alti, quod olim Sixtus V. ad homines suae Provinciae in doctrinis praesertim Eceleasiastieis erudiendos Bononiae condiderat. Pl

ne hoc munus non erat 'dignum viribus Μamstedii, qui majora in Republica innera sustineῶre poterat. Subiit ille tamen, quo faciliu, domassicae subvenire posset inopiae . Ae priamum omnium ad constituendam diseiplinamhdjecit animum; M quanquam sibi res esset oum indomitis, & effrenatis adolestentibus,

169쪽

omni disciplina, regi antea nullo modo potuerant , tantum tamen lenitate , prudentia .

optimisque praeceptis atque institutis essecit. ut ii, posita paullatim serocia, petulantiaque, mi legerint sese, atque ad honam frugem redierint. Pari selicitate usus est in excitandis iis afl laborem , doctrinarumque studium. Νam brevὴ eo ventum est , ut pilares essent qui se n6έ quam qui calearibus egerent . Ex h multi insignes Theologi, Iegum aerarum p triti, ac Poetae quoque haud vulgares exti tete . sed setiy mirari non queo, quomod6

Elistachius, qui erat eum animo , tum opera

distentissimus, qua de Cialegio . qua de ει

quis, qua de Gymnasio, potuerit non do ad studia astronomiae redire, sed etiam in humanioribus litteris versari. Anno enim ΜDCC V. vulgavit Latinam epistolam ad prae stantissimum mathematicum Dominicum Quar- garonium, qua defensionem suscepit cujusdam Anonymi ab illo impugnati, qui sexdeeim propositis capitibus, urgebat eorrectionem x Iendarii. Biennio post, eum primus omnium Cometam in Capricorni Astro animadvertisset,

170쪽

rso P U, S T.A e Η I U o hunc diligentissime observavit toto eo temp ee , quo in caelo apparuit id fuit a die via. Kal. Decembris ad Ianuarii initium) Hire cursum accurate descripsit. 6c puncta praecipuo

constituit, in quibus idem Eclipticam , & Aequatorem, ut itineris serebat ratio , secuit. Parallaxim a quoque Cassiniana methodo quaesivit, sed ea fuit si non plane nulla, at

certe usque adeo exigua, ut plane, nulla ubderetur . Planetarum etiam conjunctiones. oypositionesque 3b eo & sociis determinatae, veneris sidus in ipsa cum sole conjunctione iameridiano deprehensum, multae denique astro rum post lunam occultationes tam noctu .

quam interdiu adnotatae. Inierant hi quasi quandam societatem observationum cum cele-hrioribus Europae Astronomis; hique erant Romae Franciscus Blanchinius, Genuae Paris Marchio Salvagus, Mutinae Cajetanus Fon igna , Parmae Achilles i Beccadellius, Tigua Ioannes, & Iacobus fratres Scheuςhaeri, N ii ergae Limmarius. Wreteibaurius, Mullin

rus ; Μassiliae Amonius Lavat, vi spesi lanis Bonius, Plantada, ' Clapiaeus; Lutetias sinius major, & Μaraldius. Cum his is

SEARCH

MENU NAVIGATION