장음표시 사용
171쪽
M ANFREDI Us r 6 itur saepe Eustachius per litteras egit de rebus caelestibus , aliisque gravissimis ; ejusque sententia magni erat apud omnes momenti aeponderis. Praeter haec Ephemerides motuum caelestium, de quibus mox dicemus, scribendas suscepit. Ut vero de mansuetioribus Musis bene mereretur , defensionem arripuit Ioannis Iosephi Ursii adversus Scriptores Ephemeridum Trevolitiensium, consecitque Italicam epistolam summa elegantia conditam, in qua demonstrat, iniuria ab illis infimulari Marinum nimium exquisitae sententiae , quod defensobitum Poetae Aloysii Gradonici familiaris sui, dixerit musas cum eo & mortuas , 8c sepultas
fuisse ue): simul & illud ostendit Gallicam
Poesim , si subtraxeris metrum , & illud sim, liter delinens, haud distingui a soluta or sone : contra Italam quasi alia quadam lingua loqui, suasque habere formas excogitandi ; & ex hoc discrimine fieri, ut Galli haud gustent rationem, quam in suis carminibus Itali Poetae sequuntur. Ex hac prosecto epi- stola apparet, quanto ingenii acumine praeditus esset Eustachius , & quam doctus inte ligensque esset existimator veteris Poeticae, no-
172쪽
I6a EUSTA CHIUS strae, Sc Gallorum , in quorum scriptis praeis sertim Tragicorum eum scimus in adolesce ita studiose &. multum volutatum, eorum demque quasdam etiam Tragaedias Italas seiscisse. Nec multo post , rogatu Μarii Crescim henii, accurate eleganterque more suo vitam
seripsit summi viri Μarcelli Malpighii, eaque Iegitur in primo volumine Vitarum illustrium Arcadiae Pallorum . Sed in primis in eo elaboravit Eustachius , ut Italicae Poesis studiosi
haberent collectionem aliquam: quae a Poetis saeculi XIV. ad ultimos usque procedens, contineret quidquid praestantius ipsi condiderant in eo poeseos genere, quod lyricum a pellatur ; A ex qua , quae cujusque aetatis , celebriorumque auc orum scribendi ratio voluntastiue suerit, intelligi posset. Ad hane conficiendam necesse ei fuit omnium pene Poetarum libros evolvere, ex quibus quis quid elegit, non solum illo suo sincero &subtili iudicio, sed aliorum etiam intelligetistium virorum probari voluit. Qui vero legataea. , quae praefatus est in primo volumine . mon multum desideret historiam contextam
mutationum quas habuit Itala Poesis. Atque
173쪽
M AN REDI Us eos ex hoe opere laudem ipsum lion quaesisse
ex hoc conjici potest.quod ilIud nomine Augustini Gobbii, qui Alumni locum Collegio in
Piceno obtinebat, vulgavit. Parva quidem haec sunt , si spectemur summa illa sua ialitteratorum Rempublicam , Sc in Patriam merita , ad quae magis magisque declaranda li-het aliqua interponere de origine Bononien- fis . ut vocant, Instituti, adjectaeque ei Academiae . AIoysius Ferdinandus Μarsilius vir inobilitate Sc opibus, & bellica virtute, d orinaque ornatissimus cum intelligeret Physicam , si sit praesertim a Geometriae sejum4ta , sine ope experimentorum Observat numinque mancam ac debilem esse; haec vero capiatque haberi sine magno instrumentorum , ma
chinarum , ceterarumque rerum apparatu nou
posse,. statuit hac in re civium suorum ut, Iitati consulere. Itaque occasionem idoneam mactus propter multa , quae ei suscipienda fuerunt itinera sive ad bella gerenda , sive ad componendae foedera, vir scientissimus tet scopia, horologia, quadrantes, organa alia astronomica , machinam Boyleanam praestantisi
174쪽
rometra, thermometra, instrumenta tornandoἀriam corporum, sessilia omne genus, metallorum
matrices , sales , sulphura, pellucidos lapides . aliaque ejusmodi permulta infinito Iabore aesumptu comparavit; eaque omnia Bononiam in domum suam deportanda curavit. Ad hanc cum multi ingenii laude praestantes adolescentes rerum novitate allecti confluerent, iisdem illis rebus impulsi atque incensi sunt ad natuis rae investigationem. Verum unus omnium maxime florebat Eustachius, qui, ut supra demonstratum est, in eamdem domum imm graVerat, propterea quod Μarsilius tractandae custodiendaeque litterariae huic stippelle'ctili ipsum praefecerat, aedificandaeque speculae curatorem constituerat. Sic domus Marin filii. quasi ludus quidam atque ossicina reco ditiorum disciplinarum effecta est. IIle interim de condendo Instituto cogitare caepit, qua in re principem consilii Eustachium habuit. Astaeum Senatu res est, cumque conditiones con
venissent. Μarsilius omnia illa , quae apud se collegerat, publico in loco civium suorum usui, Patriaeque ornamento consecravit. Post
hoc sex creati Magistri; in iis Lustachius, cui
175쪽
ΜἈNT REDI Us 16s data est Astronomiae provincia. Quo factum est, ut relicto Collegio , quo ab aedibus Μa silianis concesserat , in domum Instituti se contulerit. Tali modo condito Instituto id fuit
anno duodecimo supra millesimum septingemtesimum Eustachius auctor suit Μarsilio, da dae operae, ut Inquierorum Academia illi adiungeretur, quod facile a Senatu impetratum
est. A quibus illa prosecta sit initiis , quosquo
per gradus ad eam , in qua nunc est , altitu' dinem pervenerit, breviter explicabimus. Cum Eustachius in pueritia, ut tuitio docuimus . nobilis inter aequales serretur, omnesque incitaret studio suo , accidit, ut ex his multi ad eum venirent, quo in Philosophia exercerentur. Quod quisque vellet in medio pone-hatur , M in utramque partem disserebaturinon ad copiam Rethorum, sed ad Scholast, eorum morem , tenuiter scilicet & jejune . Interim a quibusdam cogitatum est de dirige dis hujusmodi exercitationibus ad leges quas dam , dandaque huic conventui Academiaasorma. Itaque M leges conditae, , Princepsereatus, cujus annuum esset imperium; aς
sumptumque Iasigna, quod erat terrae glo-
176쪽
anguis, qui caudam Ore tenens ad significa dam aeternitatem , illa omnia complexu suo eoercebat. His autem inseripserant: MENfAGITAT ; quodque in haec verba, atque in illud ipsum Insigne maxime convenire ide batur , Inquietorum nomen sibi sumpserunt. Mansit Academia apud Μmstedium quatuo
annis, ab anno scilicet MDCXC. ad annum MDCXCIV. , mox ad Iacobum Sandrium d ctum virum, & medicum clarum migraVit, , locum quaerens opportuniorem Commodiore que . Eo tempore Bononiae itudiorum caussa
commorabatur Ioannes Baptista Μorgagnius . de quo supra mentionem fecimus, singulari ingenio adolescens, multisque jam tum prae stans artibus, ac disciplinis, facile ut appareret, omnia consequi posse . simul ae velle caepisset. Hic, Μansredius, Sc Stanearius inierunt consilia cerant enim inter se Sc amicitia , & omni voluntate, studiisque conjurusti de novis condendis legibus, abolendaque Veteri disputandi ratione, Sc quod nimis jejuna esset, Sc quod iisdem de rebus semper quasi dictata decantaret, vel si aliquid novi qua
177쪽
reret, non solum non reperiret, sed etiam quae ante suerant detecta, prope iterum contegeret , sic ut disputantes nihil commutarentur animo , & iidem abirent , qui venerant. Sed cum viderent huic rei multos ab Versarios fore nam saepe ita variis imbuimur erroribus, ut vanitati veritas, & opinioni confirmatae ratio ipsa cedat ) illius con ciendae tempus idoneum expectandum putarunt. Haec cum molirentur, Princeps Academiae creatur Morgagnius. Cum nihil igitur opportunius potuisset accidere, leges describuntur , Academicorum animi pertentantur , laudantur prompti. confirmantur dubii, inc, tantur segniores, dissidentesque oppugnantur. Hoc facto, convoeat concilium Morgagnius. Conveniunt frequentes Academici. Ad unum omnes probant illius sententiam, quam gravvi splendidaque oratione explicavit. Sic triumvirorum prudentia Academia Scholasticorum tyrannide liberata est, relictoque inani studio certandi, totam se convertit ad excOlandas mathematicas disciplinas , naturamque per experimenta investigandam. Quo sa-cium est, ut brevi tempore illustraretur.
178쪽
168 E U s T A C H I v φCumque eo jam procellis et, ut cum celebriorribus Italiae Academiis certare posset, & di scessu Μorgagnii, 8c morte Stancarii, aliisque
de caussis tanta rerum commutatio facta est, ut vix ulla amplius ese Academia videretur. Sed percommode accidit , ut illa Instituto a jungeretur . Nam ex hoc tempore Academici exarsere ad gloriae recuperandae cupiditatem ἔhominesque ingeniosi industriique illud assecuti sunt, ut haec Insiluit Scientiarum Academist hoc enim nomine nomen Inquietonum libuit commutare florentissima multum omnibussere Italicis gloria praestet. Porro laetissimus cunctae Civitati fuit dies , quo Institurum cum sua Academia publice solemniterque Musis inauguratum est. Is fuit III. Idus Martias anni MDCCXIV. Eodem die ceteros inter Μa
Dedius ea ipsa disseruit, quae postea pluribu persecutus est in suis Ephemeridum libris, dei
nova eclipsum praedicendorum ratione, posuitque exemplum in eclipsi , quae sutura erat anno sequenti VI. nonas Majas. Post hoc in eos, qui aliquem honoris gradum tenebant, quique huic solemni inaugurationi intererant.
librum distribuit, quem ipse consecit de Sese
179쪽
M AN PREDI Us dis Mathematicis Stantarii, quem scripta Senatoribus Dintuti Praesectis . optandum erat, ut quoniam huic singulari viro, qui in matura etate ad summi Mathematici & Philosophi laudem pervenerat, vita prius erepta est , quam ei licuerit mandare litteris ingenii sui monumenta, aliquis curam susciperet illa eo ligendi , edendique. In quo quidem libentissime elaboravit Eustachius, tum ut publicae utilitati, Patriaeque gloriae , cum ut immo talitati hominis carissimi consuleret, cujus elaiam vitam & mores in eodem illo libro descripsit. Aimo post hina Ephemeridum volumina in vulgus edidit, eaque summo Pontifici Clementi XI. dicavit. Pergratum ac perjucundum sibi munus fuisse Pontifex humanissimis verbis Laucisio significavit, eique , ut justas debitasque gratias Mansredio ageret, negotium dedit. Plurimi enim ille liberalium artium studia, doctosque homines aestimabat. His vero libris nihil potest esse utilius Astronomiae studiosis. Nam Eustachius non si iacit ut ceteri sere omnes hujus generis scriptores , qui divinandi levitate hujus iacultatis terminarunt modum, cum nihil ille tam irri-
180쪽
r7o m υ 2 T A C R I u arderet, quam praedictionem ex astris rerum humanarum , sed omnia. complexus est, quae ad Astronomiam utcunque pertinerent, cujus
principia , omnesque supputationum modos prismo in libro exposuit. Hinc diligenter notati in iis reperiuntur Lunae transitus per meri dianum circulum , ejusque declinationes ; tra jectiones Planetarum, horumque appulsuS eum ad se invicem, tum ad Stellam quamcunque Primariam, Lunae cum Planetis conjunctio nes , eclipses Satellitum Iovis , aliaque plurisina cognitione dignissima. Fatetur idem, tot calculorum consectionem infiniti fuisse laboris, quem tamen ei aliqua ex parte levavit labor Sororum. Atque has rationes duxit ipse e tabulis Astronomicis Ioannis Dominici Cassianii, quas longa observatione a se consectas, ac nunquam editas libentissime Eustachii postulationi concessit. Haec volumina, quae annos decem continent, secuta sunt alia duo, quae ab anno MDCCXXV. ad annum usque MDCCL. Ephemerides perducunt. In his comsiciendis praeter Sorores , alios quoque socios lxboris sibi sumpsit Eustachius, cum expertus suerit, plus se oneris sustulisse, quam pars