장음표시 사용
191쪽
HAN FREDI Us isthuu pereares s Ariano collo Stato Renero. αHunc qui leget, statim intelliget quam magni fuerit laboris tot colligere monumenta, quibus comprobaret, qui constituendi essent termini, ubi nulli jamdiu extabant, quique modus definiendus esset juribus Venetorum . Inter haec si quid in caelo apparebat observatione dignum , praesto erat Mansredius , notabatque omnia suo more diligenti l sme. Elucubravit quoque opus de Cynomone Meridiano Bononiensi, in quo sic omnia de ejus construstione, usu , atque utilitatibus , deque rebus a se & ab aliis observatis, complexus est, ut nihil horum hi eo clarissime non appareat. Tali modo Eustachius gratus judicari voluit erga illud Instrumentum, cui quidquid profecerat in Astronomia , reserebat acceptum . Et ut ossicio benevolentissimi erga mortuum fungeretur , cu
ram suscepit disponendi, edendique opus illud Francisci Blanchinii, cui nomen est: Astronomi-aae , ac Geographicae observationes selectae. Quod si sculptor praecipua laude fertur, qui comminutam statuam , collectis undique fragmentis , ad vitam revocat, cur non singularis ejus
existimetur industria, qui ex chartae plaἶu-
192쪽
lis, in quibus omnia erant inordinata Sc co fusa , multa impersecta , ac Vix adumbrata , librum omni ex parte absolutum utilissimumque consecit 8 Qua ex cura ut se liberavit, animum convertit ad illustrandum aureum Gulielminii opus de Natura Fluminum. Habet hoc Partes duas, unam de alveis, quae propria est Gulielminii, cum genus hoc princeps attigerit, Si in multis tenebris clarissimum lumen praetulerit, alteram de aquis fluentibus, quae ei communis est cum aliis, quanquam hanc ille eo provexit, quo nunquam antea Pervenerat . Ad hanc postremam convertit se potissimum Eustachius, quia non tam accurate sundatam Sc extructam esse videbat, quam erat altera; multaque adeo protulit . suisque
locis disposuit, quae usu jam tractata , Sc animo notata habebat, ut dissicile sit intellectu, horum utri plus debeat utilissima haee aquarum fluentium scientia I3 . Opus ad
umbilicum perduxit Eustachius, non tamen , morte obita, vulgatum videre potuit. Quam sortunam subiit quoque Volumen , quod fecit de Sementis rationis temporum rogatu Francisci
Algarotii docti adolescentis, quem non secus
193쪽
M ANFREDI Usae situm diligebat. In hoc Petavium securitus est non ut interpres aliquis, sed quae sumpsit ab eo , alia dilatavit, contraxit alia, eisque suum judicium, suumque scribendi ordinem adjunxit. His postremis temporibus a lia quoque suscepit utilia studiosis. Contulit enim se ad eam curam, ut perficeret, quae olim ad usum nobilissimi adolescentis Caietani Boncompagnii scripserat, Elementa Geometriae . In quibus cum illa praetermisisset, quae solida attingunt, ad haec potissimum
convertit animum. Haec eadem tamen non
nisi inchoata reliquit : quapropter ejus stater Heraclitus in hoc sibi elaborandum putavit , ut illa absolveret. Quod sic praestitit, ut non satis utilitati studiosorum consuluerit, cui quidem consuluisset, si magis clare res per se obscuras tractasset. Eodem etiam tempore instituit Eustachius meliorem in ordinem redigere, M pleniora essicere, quae Aiscipulis suis consueverat tradere praecepta Astronomiae. Sed haee quoque rudia reliquit. Quas igitur habemus Institutiones Astronomicas, tales sunt, quales ille initio composuit, in quibus amen nulla Ears, quae ad caelestia pertinet,
194쪽
I84 EUSTA CUIU praeterm illa est, nec modo quid sibi probaretur, sed etiam quid a singulis philosophiae disciplinis , 8c alicujus nominis Astronomis diceretur, persecutus est; sicque omnia tradidit de ratione ineundarum observationum, ac calculorum, ut quid ille ultra praestare potuerit, non videam. Neque silentio praetereunda est historia, quam consecit, controversiae de Telluris figura. rerumque a Gallis recens
animadversarum r ). Legitur haec in quarto volumine desie Observationi Letietarie Scipionis Masini, cui flagitanti illam concessit, ea
tamen lege , ne nomen Auctoris proderet. Id causae fuisse creditur , quia in eo haerebat, quod extrema parte sine ulla tamen assirmatione posuit, varietas ne graduum , quos Cas. snius, & Μaupertuisius dimensi fuerant, alter in meridiana linea, quae Parisios secat, alter in Lapponia ultra potarem circulum, ex qua varietate constitui posse videbatur terram compressam esse, reserri ad illud deberet, quod varie & in equaliter curvati essent meridiani terrestres Θ Non dubito fore plerosque, quibus incredibile videri debeat, potuisse Man-fredium novem postremis , quibus vixit annis
195쪽
M A N F R A D I U s 183 ad tam multa incumbere tamque multa scri here, praesertim cum relatum legent, hoc tempore infirma semper, ac saepe etiam aegrae illum valetudine fuisse. Caepit enim ex renibus laborare , mox in dissicultatem urinae delapsus est, demum lapis in vesica concrevit, qui plerumque secundo quoque mense tetrosei cruciatus ciebat. Sed hi vix dum remiserant, cum ille aut novum quoddam suscipiebat, aut interrupta contex bat, aut absolvebat instituta; idque tanto animi ardore praestabat, ut quo tempore otiosa in aetatem &quietam sine ullo labore ac contentione traducere debuisset, non solum oblectamentum, sed etiam medicinam petere ab industria ubderetur. In hoc cum esset statu, non dubitavit Ravennam Venire caussa mandati, de quosi.pra commemoratum est; cumque pedibus parum Valeret, nee vehi in rheda sine maximo incommodo posset, sella deserebatur ad loca , quae invisenda erant, atque ita de ea ,
quae videbantur, dicebat. Ut lapidem se in vesica habere sensit, illum extrahi optasset , sed cum Medici, & in his Heraclitus frater obstitissent, illorum paruit consiliis. Fecit ta-
196쪽
186 EUs T ACHI Usmen invitus. Nam videbat, sine spe salutis quod reliquum vitae soret , tibi miserrime degendum esse. Neque id eum sesellit. Νam dolores non solum multo crebriores facti sunt, sed etiam in dies graviores; eoque demum
Pervenerunt, ut ei e vita exeundi necessitatem attulerint. Non est credibile, quanta animi sortitudine hanc calamitatem pertulerit, quantaque constantia mortis aspectum sustinuerit, ut non ex vita, sed ex domo in domum Videretur migrare. Id erit indicio, quod
duobus diebus antequam moreretur , cum me
minisset habere se aliqua, quae rescriberet Cardinali Alberonio Aemiliae Legato de fluminibus Ravennatium , Theresiam Sororum
natu minorem accersivit, eique epistolam dictare caepit. Νon potuit tamen ad exitum Perducere, cum a mente, tanquam si offusaei caligo esset, desereretur. Quoniam iterum in mentionem Sororum incidimus, non est praetereundum, illas magno non solum Eustachio levamini in aegritudine , sed adjumento quoque suisse in omnibus iis rebus, quas scripsit his postremis annis. Profecto adeo de se bene meritis gratum semper se praebuit,
197쪽
M ANFREDI Us I r& extremae quoque voces habuerunt declarationem singularis amoris sui erga illas. Μo tuus est Eustachius, omnibus, quae ad Reliagionem pertinent, fite sancteque persolutis nam non minus pium quam sortem se praebuit , nisi malumus in homine Christiano tantam sortitudinem constantiamque pietatem quo que dicere ) XV. Kal. Μartias, die Dominico , hora XVII. anno Μ DCCXXXIX. Suo ille discessu reliquit suos omnes moeroris ac luctus plenissimos, & universam quoque Civitatem dolore magno assectam. Sed praesertim doluit Academia, quae cum suisset quasi theatrum illius ingenii, se ejusdem honore ac gloria ornatam , atque amplificatam putabat. Iam diu tamen ejus voce erudita, Sc Sapientiae auribus digna carebat. Nam post sermonem , quem de aucta maris altitudine habuit anno Μ DCCXXXI. , nihil amplius in illa pronuntiavit; Sc si quid aliud postea elaboravit, Eu- istachio Zanotio, qui sibi publice in munere
Astronomi Instituti Scientiarum adjutor datus fuerat, recitandum commisit. Cadaver delatum est ad S. Μariae Μagdalenae, comitantibus Senatoribus Instituti Praesectis, publicis
198쪽
188 EUs T ACHIUS in eodem Instituto Magistris, omnique studiosa juventute, nec non magna vulgi frequentia . Haud mediocre quoque funeri decus fuit, quod Cardinalis Prosper I.ambertinius tum Archiepiscopus Bononiensis, qui eximie semper Eustachium dilexit pro sua singulari voluntate in viros praestantes virtutis , N. doctrinae gloria, in idem Templum se contulit ad sacrum pro illo faciendum. Nec non carminibus , solutaque oratione ejusdem memoria celebrata. Debebantur profecto hi honores divinis prope meritis Eustachii; Sc hoc magni intererat ad decus laudem illius Civitatis , quae semper est habita doctrinae parens & altrix. Eodem in loco humatus est,
atque haec in sepulchro incisa inscriptio:
199쪽
IN COLLEG. PHILOSOPHOR. OB MERIT. ADSCITO MATHEMATICAR. PRO F. PUB. INST. SCIENTIARUM ASTRONOΜon EI AQUARIE PERTRACTAN. PRAEF. REG. PARISIEN. ACADEM. ITEMQ. LONDIN. SOCIO VIRO SUAVISSIMIS MORIN. GABRIEL ET HERACLITUS FRATRI ΟΡΤΙΜΕ ΜΕ R. P. P. VIX. AN. LXIV. Μ. IIII. D. XXV. OBIIT XV. KAL. MART. MDCCXXXIX.
Statura fuit mediocri, nabitu ad pinguedinem Vergente, capite magno, rubro colore, Vultu decoro Sc hilari, acribus oculis, oblongo& incurvo naso , quam vel in primis certam ingenii notam Metoposcopi existirnant. Prose- Eustachius ea erat specie , in qua prae--s ingenium apparebat; cumque non minus eluceret in ea summa comitas, fiebat, ut ipso spectu conciliaret sibi observantiam benevo-
200쪽
I9o EUSTA CHI Us lentiamque hominum. Comitati vultus respondebat affabilitas sermonis, ac demum iis erat moribus , ut nemo illo commodior, nemo jucundiori ac moderatior fuerit ad omnem rationem humanitatis. Itaque cum multi alienigenarum ad eum saepe venirent, moti praeclara fama, quae de illo erat, nemo discedebat, qui se miret ipsius ossiciis devinctum non confiteretur. Ad omnia ea quae more aguntur, & civilis vitae institutis, licet plexaque sibi molesta essent, k incommoda vitae solitus esset appellare , attentum animum semper habuit, eaque religiose servavit. Ut erat quietis M tranquillitatis amantissimus , ab
omni contentione concertationeque maxime.
alienus fuit; & si quem offendisset, qui suo
delectaretur errore, non contra pugnare, sed libenti animo cedere solebat. Licet perquam molestos experiretur, ita patienter tamen serebat ,. ut probare videretur , homines illos , qui in colloquiis , tanquam in possessionem stiam venerint, excludunt alios, non intelligentes, cum in reliquis rebus, tum in sermone vicissitudine: utendum esse. Nihil unquam neque insolens neque gloriosum ex ore ejus.