Henrici Henniges, De summa imperatoris Romani potestate circa sacra. Liber vnicus

발행: 1676년

분량: 1050페이지

출처: archive.org

분류:

381쪽

s so De Summa I . Potestate circa Sacra. men relinquere posse et an & cedere pacis causa

nondum occupata 3 Dissicilius id quidem, opianor tamen, quod omnino, si necesse suerit, imprimis si libera hominibus abeundi facultas excepta, hos enim vix est, ut recte ad aliena sacra quae fal ia esse haud ignorastius , quasi ad lani nam tradi fas sit. Bona verti, quae propter Rempublicam, eius salutis & incolumitatis causa cuivi; dare licet: praestat enim quorundam tae tu ram facere, ut pacem certam & fidam habeamus, quam dubios helii eventus porro experiri : Si

possessor concessis abutitur, nsn nostra ea Culpa, sed male utentis, in cujus caput recidet maliam, quod Deus ex ea causa immittit. Ex his quinto

loco sua sponte lique e , de sensionem & pat Pocinium posse Principem haereticis licite promitte. re, si sorte religionis sine causa, quae certis legibus permissa, iniurias patiantur. Nam quorsiam pertinet iis impunitatem sipondere, nisi implorantibus auxilium adsit contra eos , qui insuper habitis consti ut lonibus & edictis ea de re conditis malum hene reconditum movere cupiunt rex multiplici ratione tales poenam merentur:

primo quod eos temere impetant, qui in publica S speciali legum ac Principis summi tutela sunt:

Deinde rurbas &sseditiones videantur clere vellertertio , quod contemnant legum majestatem: quarto quod sint alieni iuris usurpatores: quinto Leipublicae vindictam privata auctolitate praeripiant: quod pessimi exempli: denique plassia-pere velint Rectore civitatis, cui summa rerum a Deo concessar Tantum pro instituto de haereticis tolerandis. Nun. ad alia. cim i g. 7 P.

382쪽

CAP.V. De Legistit. Imp. Pot. circa Sacra rg. 7o. Hactenus de jure S: ossicio Imperatoris prolixe egimus, qua circa totum religionis εο lius versatur. Praeterea dignantur aliquando eges sindulis etiam pactibus upeciali cura auxiliove subvenire : ,2 rationis est, hic cui jus in t tum corpus et eidem di in singulas ejus partes sit. Fit vero illud vel in iis, quae ad substantiam fidei& salutis ipsam summam pertinent e vel quae ad statum Si disciplinam Ecclesiasticam ordinandam. In fidei substantiar veluti a de Deo uno, essentia, personis trino: de secunda persona in

tempore incarnata, passa, mortua, tertio die reviviscente,& visibili motu in coelum sublata,&c. de credenda praesentia Christi in Sacra coenatam sub una quam utraque specie persecta&i Iida: de ratione celebrandarum Missarum: d) de mortuis ungendis confirmandisque Christianorum liberis. H De imaginibus Christi &Sanctorum in Ecclesia tolerandis : ) De credendo libero arbitrio : g De fide cum bonis operibus ad iustificationem conjungenda : MDe credendis septem Sacramentis: imprimis vero vide declarationem Caroli V. Imperatoris in Recessu imperii Augustae Vindelicorum Anno Is 48. publicaeam, atq ue, ut rubrica habet, StatibuS acceptam , in qua de homine ante& post lapsum, de redemptione per Christum facta, de justificatione , ejusque utilitate disructus de caritate

383쪽

3 a De Summa Im Potesate circa Sucr - ritate di bonis operibus, de remissione peccat rum , de Ecclesia , eiusque signis, potestate atque auctoritate: de Ministris Ecclesiae: de summon piscopo aliisve. De Sacramentis in genere: de Baptismo r de Confirmationer de Poenitentiae de Eucharistia, de extrema unctione, de inclinatione, de Matrimonio, de Missa: de memoria Sanctorum in Sacramento Missae, de intercessio. ne & adoratione Sanctorum et de communionuin Sacramento M issae celebran da: denici ue de ceremoniis Sacramentorum, prolixa inuitutione& quasi catechetico compendio agitur. In Statu& Ecclesiastica Disciplina constituenda maior liberiorque legum auctoritas : primo de eleric rum moribus & vita.Mi sim facio nunc veterem Judaeorum Rempublicam, in qua David coecos& claudos a ministerio removit: Mechias & Jo is mundari Sacerdotes praeceperunt : non indigemus alienis exemplis : Christiana Respublica abunde satis ipsa habet. a Justinianus vetat evagari Episcopos, alea ludere, ad sistere sipectaculis: maximam se habere solicitudinem, ait, circa v ra Dei dogmata se circa Sacerdotum honestarem: longe ante eum h Constantinus prohibuit Clericos ad sordidu munus subeundu Compelli.

De electionibus quoq;Clericoru&EpisCopi multa & varia consti tuta: c) cum quis eligi possit&quomodo debeat: quanto item numero S unde; tam quis eligi nequeat: d) non ossicialis aut Rationalis interversia ratione fiscali: μ) non curialis:

a non

384쪽

CM M. De Legistit. p. Pn circa Sacra. 3e os non censibus adscriptus, si non servus, niti: t domino volente aut sciente: 09 De aetate Epist xi pi, Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, Diaconissati: a Tum Veioratione muneris Epistopalis: vi ut rita piscopus quisque in sua Ecclesia resideat: e neri ab illa ultra annum absit : ne ad comitatumo Principis sine literis commendaticiis accedat ab Metropolitano , ves Patriarcha vel Archiepiscuas m impetrandis: . Ne Ecclesiam litium causa re. u linquat Pi g) ut nodum quotannis agat sola a transi, m ne tutelas suscipiat. Ne pro aliis sciara iubeat, ne sit colonus, publicanus, procuratocs susceptor fis alium functionum. Decelibatura, u riatum. o ConstantinusClericorum conjugios eximio immunitatas privilegio prospexit a mad Justinianus vero Episcopis, Presbyteris, DiaCO- nis Subdiaconisve ' denique omni Clem uxoris 5 ducendarfacultatem sub poena privationis Inm ι fieris Ecclesiastici interdixit: Sed in Leo Ina pos Tator ratione im pulsiva Justiniani erudite refuta. a m ejus Constitutioni perpetuum indixit flenti. in vim ,& nemini voluit liberos lesltimos impedi-ὸ mento esse debere, quo minus ad Sacerdotimi, d Episcopatuis promoveatur , dummodo alias

385쪽

4 De Summa I .potestate Hrea Sacra. eo dignus sit. A) Porro arcentur 1 Clericis exaraneae mulieres , ne eorum pudicitiam & castitatem tentent, aut pravis suspicionibus occasionem praebeant: unde Monachos Monasteriasve

separandas b Justinianus censuit. De poena Presbyterorum, qui falsum testimonium dixerunt , c speciali lege Theodosius cavit t depeculio etiam Clericorum & successionibus ala intestato alia extant iura: Pene vero ambitus stacri oblitus essem, de quo gravissima e Constu

tutio Leonis de Anthemii & f duae Justiniani

Novellς:&quis tandem omnes leges recensuerit. quae de moribus & vita Ecclesiasticorum aliquid disponunt: nec enim capituli aut paragraphi hocsst argumentum, sed integri voluminis, extra tamen nostrum institutum: nobis enim exempla sufficiunt: Deinde ut in Ecclesia omnia ordin te fiant, plurima in hanc rem constituta leguntur : g de Psalmodia, de reliquiis, de Xenodochiis , orphanotrophiis, similibusque locis pauperum sustentationi dicatis: de soro competente & modo litigandi, de legato ad pias Camsas, de privilegiis Ecclesiae& locorum piorum ri Q de litaniis aliisque infinitis e Tertio potest tis Ecclesiasticae abusus coercitus , di Episcopis i interdictum, ne quem ante legitimam & pi

nariam causae cognitionem excommunicent,

quod utinam olim curia Romana religiosius se vasset

386쪽

CARV. De Legulat. p. Pusirca Sacra. 3 ssvasset, ubi. temerario plane & praecipitato processu plerunque ex nubibus fulminatum. Dentique , ne nimius hic sim, cavendis schismatis de haeresibus multiplex legum cura et in duobus t men praecipue : M legitimo conciliorum usu&' executione: ac ch disputationum ociosarum imiutiliumque prohibitione. .: qua in re prose multum ad concordiam EeClesiae conservaniam situm est. Verissimum enim, quod Sisinius ad Theodosium Imperatorem , dissutando de

Sacris accendi tantum contentioneου, cujus m

ii si ullum aliud, superius sane & nostrum hoc se-iculum triste Rrgumentum est, in quo omnes m Iuni disiputare,quam vivere. At longe aliter A dronicus , rerum divinarum peritissimus Imporator , qui minatus est se Episcopos in amnem abiecturum, subtilius de isto, quam par est, disp utantes et pater major est me. Aliter Leo & Anthemius , Vetuere monasterio egretas de rebus sacris disserere: quoniam Verb hoc argumentum alium sibi locum dari postulat, eousque sustine

mus calamum.

f. 7 I. Praeclara haec veterum Imperatorum in legibus de rebus sacris sexendis, vestigia Car lus M. & ejus successores pia imitatione & seque la pro iure suo calcaverunt, quorum Capitularium Francorum tantum non dimidiam partem istud institutum absumit. cὼ Ibi enim de vita Clericorum, morum integritate & sanctimonia, Z a erudi-

387쪽

πῖς De Summa Idip. potestate circa Sacra. eruditione, ossicio, actionibus, conVictu , exemestio pietatis: de scholis&liberorum institutione. Nenodochiis: de electione Clericorum S Ordinatione Pastorum, de coniugio permisso: de Via stationibus, Synodis, de Monasteriis,Monachis, de iurisdictione Episcoporum εἰ innumeris aliis nobilissimae leges sunt. Imperio ad Germanos translato eadem iura Imperatores usurparurit. nullo Pontificum impedimento, usque ad Hei vicum IV. cui primum a Gregorio VII. ea de re Iis mota est: inde per vices,prout imperium Principes habuit, vel vindicata antiquae potestatis momenta, vel ignave derelicta: man sere tamen ad hunc usq; diem reliquiae aliquae, S siqua: pe iere, nisi nobjs ignavis esse placeat, facili opera recuperari possunt : Volumen Recessitum i

Ierii haud pauca habet, ad distiplinam Ecclesi

iram ordinandam ab Imperatore ex cohsilio &assensu Statuum constituta: Scilicet ne Concionatores palam aut Culte in contemptum aut invidiam Magistratus loquantur: ne prius administerium S conciones publicas admittantus, quam per Episcopos probe examinati . luculentum vitae honestae, eruditionis, de fidei documen. tum dederint: ne pro suggestu quicquam ad populum declament, quod ad tumultus, sediti

nes, aut haereses concitandas facere videatur: ne

Evangelium alio quam sacrae scripturae & proba. torum Doctorum tensiu doceant : ne populum ab ossicio Missae, precibus solitis ac operibus h nis abducant, ne Clerici Pastoresve conjugati in

beneficiis & ministerio tolerentur ; sed ab illis

388쪽

CAP. V. De Legulat. Imp. ni rina Sarra. 3 7 propediem remoti aut ad dimittεdas uxores adtigantur, aut contumaces imperio ejiciantur: ne Clericis inhonestae vitae, vestium scandalosarum di scortorum potestas fiat. ne Benefieta & Fumdationes in constitutionibus siris, regulis, cer montis, vivendique modo praescripto turbentur: ne vacua beneficia persisnis in idoneis consera tur contra defunctorum voluntates & dispotationes , nec Ordinariis in visitandi de puniendi iure ulla vis fiat aut mora r quaeque alia sunt ad 1cclesiastici Status emendationem pertinentia.

s. D. Porro notatu dignum & illud est, legi

Iatoriam Principum circa sicra potestatem non tantum ea comprehendisse, quae vel divinis litoris congrua sunt , vel sua natura adhuc indissi rentia , di in neutram partem nec bonam nec ma

iam determinata: sed quae Apostolorum canoni. hus & divina lege iam definita erant , interdum gulo aliter mutata esse. Ita est , canon Ap oli Pauli ad Timotheum, ne Episcopus fiat, Laodicena quoq; synodo renovatus, quem tamen nec Theodosius in electione Nectarii, nee Valentinianus in electione Ambrosii servare dugnati sunt: Ita amplius est in canon, ne in Di,

conissam eligatur vidua minor annis sexaginta,

quem se) Theodosius lege lata confirmavit: V

rum Iustinianus contracto aetatis tempore su

dragenariam eligi permisit : Imo, quod magis

est,Ezechias Judaeorum Rex absolutae pietatis e comio dotatus aliquoties ceremonialem Dei logem , alias strictinime observandam contrario

389쪽

s s 3 De Summa I . Potesate cina Saera.

iussu non tam abroravit, quam κατ ι--αν eo

Hicavit. Scilicet γ) lex erat divina , ne quis impuνatin Pascha manducaret : Hic tamen γ Lex fusis primum ad Deum precibus potest tem fecit, ut immundi etiam de sacro vesterentur : Nota est & illa in ritualis lex, ut pecudes non nisi per Sacerdotes iugularetur 30 sed bis ab eodem Rege penuria Sacerdotum presso Levitae

ad illud muneris adhibiti sunt : non ut Dei mam elatis contumaci imperio obstreperet, sed ex os cio boni legum divinarum interpretis , quas tali

Terum constitutione& necessitatis casu non

ligareTcensebat : Nam ejusmodi declaratio quemadmodum I. privatis hominibus contra iuris civilis literalem sensium in rebus moram non serentibus quandoque.fieri solet: ita quoque a summis Potestatibus in sacris negotiis, collecti , ne idonea ex supposito casu sumpta , ne quidem Deum voluisse tune lese homines' obligari r quem in locum Decretum etiam illud Macha lhaicis tςmporibus tactum roserri debet, die Sab-hati nulla in tertium Decalogi praeceptum iniuria adversus hostes urgentes pro vita & patria pugnare licere. u th a. Caeterum adrectE & feliciter utendi iuris modum pertinet Saerorum Canonum aucto-

ri tatem in consilio & pretio habere, ubi leges de rebus sacris ferendae sunt : nam & antiqua senctimonia sua facilius obsequium a subditis in re- ligione alioqui scrupulosis, impetrant, a probo exemplo sunt EcclesiasticumStatum ordinaturis;

390쪽

CAP.M. De Distat. p. 't. Area saera. t ij - ex quo laudabilis illa legum modestia, non dedi- ' gnantium faeros canonMsequi e imo Imperat ' vim etiam, se mris eanonibus devinctos profitentium, addita libertate edictis suis non paretur ei, si quae illis adversa mandaverint. Cavendum tamen sedulo est, ne ista Principum pietas imp iratoriae maiestati fraudi sit , ae pro Ecclesiae au- ctoritate & iure condendarum legum, quibus e ' iam oporteat ipsosmet summos Civitatum Roctores subesse, adulatoria cavillatione accipi itur t Cum enim leges civiles non dedignari di- cuntur sacros canones sequi , id voluntatem legislatoris explicat, non ius demit: ita enim Prim ) cipes nec Medicos nec Consiliarios, nec Archit ctos, nec peritos militaris rei dedignantur sequi:

cur igitur Patres &Theologos, in divinis orac lis doctiores Z quod illi suggerunt, consilio, rati nibus , usu, haud quaquam ex se ipB in lemn 'Valiturum, id, ut ratum sit, sanest Princeps ac Confirmat, non necessario obmuto aceipit: Si ut alienae Reipublicae jura & mores cuivis Imp ranti citra iacturam suae potestatis in civitat isuam transferre licet. ac ut pro legibus habeam tur, mandare nullo eorum, quibus origo debetur , alio quam gloriae aut prudentia commodo. 'Sicut Atheniensium leges Civitate Romana din, natae in ea non ideo valuerunt, quod Atheniems: sum suerint, sed quod h Decemviros Romani , in quos populus omnem serendarum legum p

:1 testatem eo tempore contulerat, si at constitutae r ζs ita Ecclesiae canones, seu antiqui, seu recentiores,3 obligant cives in Republiea qualibet, non tam i qua Ecclesiae sunt, quam qua probati ab Imper a

SEARCH

MENU NAVIGATION