Henrici Henniges, De summa imperatoris Romani potestate circa sacra. Liber vnicus

발행: 1676년

분량: 1050페이지

출처: archive.org

분류:

411쪽

ago De Summa Imper. Potestate Hrca Sarra. ne rideatur legum majestas, ne spernatur sanctitas, Custodia opus & severitate, quam iurisdictio praestat, in maleficia hominum & sacrilegos furores incorrupto iudicio animadvertens. Quare quam late aulioritas legum regnat, tam longe etiam iurisdictionis vis protenditur et nam quicquid contra leges sit , haec emendat & punici Glaucoma est nescio qua speciosa pietatis Iarva fucatum , quod Principum oculis Pontificii ii die objiciunt , quos prohibent in sacris rebus ius dicere, quasi alieni sori sint, & extra civilem timrisdictionem e Consilium hoc quam utile & tempestivum Ecclesiastico ordini, tam pestiserum Rei publicae,quae in suo meditullio aliud regime

moleste intuetur, non sibi, sed extraneo capiti obsequens. Sicut enim vicinis inter se Rebuspublicis ob confusios & incertos terminos, tum L, psam propinquitatem assiduae querelae sunt ae aemulationes , ita non potast perlacin Civitas quieta esse & concors , quae in duas factiones dirimitur, quarum illa semper tantum publicae rei detrahit, & privato sui ordinis commodo impe dit, quantum haec conserti: Ad haec perpetua suspiciones inter cives S in finibus regundis lites sunt. dum alii immoderate semper & perquam

avari manum civilibus rebus sub quocunque colore injiciunt: alii de damno cavendo studi Ecertant. Imb quod pessimum omnium est, si tibi aliquando cum Pontifice & Romana sede

controversia sit aut bellum: si forte brutum in te fulmen, quod fieri consuevit,sinistra aure vibratum : si subditi tui a fidelitate & iuramentis abs luti: Dii boni, quot tunc in Renublica hostes,

trans

412쪽

transfugae & proditores i Jam pene totus Sacet ordo partes tuas deserit, & se ad nutum Ponticcis componit et jam potentiam Sc opes suas, quas heneficio atque liberalitate majorum tuorum habent, in Reipublicae tuamque iniuriam i pendunt: iam populum pro Concione ad sediti

nem promeant , iam privatorum animos in s cretis confessionibus pertentant, aut turbulemto iurisiurandi vinculo constringunt : Breviteriam tibi plus laborandum de peste intimis visceribus Reipu blicae inhaerente, quam externo h ste, q ui perfidia S superstitione aliorum stat,non domesticis viribus d Origo eius mali non aliunde , quam a prodigiosia illa doctrina , quae iuri dictionem in sacris rebus imperioPrincipum eximit, & ad unum Romanum Praesulem desert rsed, inquis, Deus ita voluit Distincta est naturali & divino iureEcclesiastica iurisdictio, civili : Illa Cieri, haec Laicorum: Pontifici in lacris rebus summa potestas divinitus data: Hic est AG chi poemen ille & Caput totius Ecclesiae Catholi-

Cae : Imperatorem nefas manum arcae admoverer

Enim verti ne credas haec, quisquis fueris : N vella est & adolescens admodum illa religio, qu e tempore Hildebrandi demum aetatem sumpsit rinterea nihil ea alienius sacra scriptura;nihil ab institutis Judaicae Reipublicae; nihil ab Apostolorum vita & exemplis; nihil ab Ecclesiae primae Patrum disciplina. Prolixe id supra a nobis tradi. tum 3 hic saltem exempla quaedam adferre lubet, quibus & religionis summam, & alia negotia, quae nunc ad EcClesiasticum forum pertrahunt, non tantum apud Principes fideles di Ecclesiae

413쪽

sa De Summa I . Potesate eire a sacra. . Dei studiosos, sed &, quod magis mirandum hae. reticos, impios, imo plane paganos & incredulos disiceptari consuesse inevitabili certitudine constet. Crudelitatem Saulis non laudaverim,rua in Sacerdotes Domini usus est, laudem po-us sua hospitalitate meritos, quam siupplicium: aut certe si quod est peccatum, id omne in imprudentiam abit , honesto Davidis mendacio ni-ὸmium credulam: quid enim ossiciosius a subditi, praestari potest, quam generum Regis, eundemque praecipuum aulae purpuratum negotiis publicis occupatum benigne excipereξ Sed dignum tamen notatu est,injultum illud Saulis iudicium damnari causa, non defectu iurisdictionis. Si sceleribus poenam promeriti fuissent, si blasphemi in Deum, si alieni Numinis cultores, si iiii Rempublicam seditiosi, nihil esset, quod in sententia Culpari merito posset. Oportuit iudicati-ι

dos ad Pontificem Maximum mitti, inquis. Seg. erras, mi homo, aut calumniaris. Cur enim

non Pontifex de laesa iurisdictione conquestus est ρ cur non Regem Censura & sidore siuo actis rit Z Tyrannum aist Ecclesiae hostem e Diabolo obsessum t quae illa stultitia, in caput nostrum crabrones provorare Z Verum sit ita, concedimus tibi istud diverticulum, ne propediem pimenteas. Quid autem de Salomone , Rege Sapi-i, iusto, aequo, probo 7 Abiatharum is S

cerdotem summario processu in rus relegavit inconsulto etiam Pontifice. Nulla hic exceptio ori, nulla ad majus tribunal Drovocatio, paruit regiae sententiae reus, ut debuit: agnovit forum, non intercessit Pontifex, non a s utari judiciola a cau-

414쪽

b CAP. VI. De Furudita. p. circa Sacra. 38 ' Causam ad se vocavit, non brevia minis de fulmi, nationibus implevit. De seditione agebatur, at inquis, civili causa: opinor, sed persona Eccle-' saltica erat, soli ut audio, Pontifici subiecta, sed P non minus v rege punienda si in sacras leges ima pegisset. Controversia de templo Hierololymia tano & Garizitano coram Ptolemaeo AEgypti R ge disceptata est, qui ex lege Mosaica retium j b dicium tulit utrum templum,uter cultus, utruma Sacerdotium ei legi congrueret: Synedrium J daicum Apostolorum tempore , quanta Corr a piissimorum hominum societas et quam inimura cum Ecclesiae Dei Z qulim merito suspinum Christianae fidei. In illud tamen Petrus& Joha io nes Apostoli vocati num se exceptione fori tuem, tur Z num sibi petrus iudicium sumit summo VLI cario i num increpant Senatum , quod alienam ct causiam suspiciati imo agnoscunt judices, Iud is camur, inquiunt, de beneficio in hominem ims imum coliato. Forte enim debuerunt vi abre la pii i tempori cesserunt & imminenti periculoris Absiti Is enim est petrus, qui cum ab eo injustas peterentur , satis animi habuit toti Synedrio ins ' os dicere, magis Deo obediendum esse. qu,m h minibus. Judices igitur patitur & coram iis cau- , sam dicit non civilem &secularem , non de bo- nis, quae Christiani in commune contulerante , sed ipsia salutis nostrae tamma: an Iesus Christuso qui inter Judaeos tot miraculis inclaruerat et qui' ab illis crucifixus tertio die resurexerat, sui ines coelum sublatus est, sit unus Messias ille, a Deos, in suo verbo promissus ξ an sanare fas sit valet dinarios in nomine ejus r an Evangelium S red-

415쪽

x De Summa Imperi potestate circa Sare . emptio hominibus amplius praedicanda ξ de hoc Judex Senatus constitutus, quanta de re t digna prosecto, propter quam, ut aiunt, vadimonium deseratur. Si recte judicasset & ex ossicio, rata fuisset sententia & firma, quae contra Iudaeos ius lacisset : Nunc cum prohibet Apostolos de nomine Iesu Christi porro concionari, illi amplius instant, integrius postulant iudicium, de Senatu

male consulto quasi ad melius informandum provocant, non superbe rejiciunt Iudices, veluti de tanta causa ad iudicandum inidoneos: V dicate , inquiunt , an Deo magis parendum, quam hominibus. Video hic aliquod effugium: Synedrium magna parte Sacerdotio constabat,

praeside ipso Pontifice summo: apud Ecclesiasti. cos itaque Iudices lis disceptata. Arbitror, si tahodie apud Iudaeorum Doctores & Turcarum Muphtin Christianorum religio Sc Ecclesiasticae

causae melius quam Christiano Imperatore dijudicari possimi. Apostolus Paulus coram Felice& mox Festo Praetoribus a Judasis accusatus com paruit et Causa non secularis . sed resurrectio mortuorum caput praecipuum fidei t & tamen clara voce Festi, vices Imperatoris gerentis, imrisdictionem agnoscit: hie, ait, me judicare opor tet. Quid audio, Paule , quae haec haeresis est, quod Sesaisma Ulcarius; hristi, imbiota elesiaCatholica Hierosolymis sedet,& tu velut in eius conspectu paganum subis tribunal nulla eveeptione fori opposita : Enimver6 frustra opposuisset, regeris. Recte, sed frustra etiam Festo Evanpellum praedicavit, & praedicavit tamen et

non timuit itaque injuriam, sed agnovit legiti-

416쪽

CAP. VI. De Furi in Imp. circa Sacra 3 g e

mam iurisdictionem. Causia apud Festum ven-'tilata cum iniquum Judicem metueret,Caesarem

appellavit optimus Apostolus pessimum Princi pem, nihil veritus Petri Vicariatum, nihil Ecclesiasticam iurisdictionem. Neronis imperium adoravit: coram parricida causam suam prolixe egit, & parum abfuit absolutus nst, prima enim actione id I Nerone factum multi fiunt, qui credunt. Quid moleste nunc tineae serunt, quid invidia turgent, quid vociferationibus & diris mmnia pulpita complent, si Christianus Princeps imperium sibi aliquod in Clerum sumit Si iudex inter partes sedet, non de fide ipse & religionis substantia, sed forte Episcopatu aliquo aut divite praebenda litigantes t quando Paulus hic ad

gentilem, & impuritatis omnis nequitiaeque ma- strum provocavit, Nec id solum ab Apostolis in prima Ecclesiae infantia factum, quo tempore nec Ecclesiasticus Status satis ordinatus est , nec Christiana res vires habuit, quibus confideret e Plurimis annis phstidem saepius factitatum , jam Christianis. Tertulliano teste , omnia fora, S natum, templa, legiones, exercitus, palatia &aedes numero suo implentibus. Cum Aureliano Imperatore Antiochenae Ecclesiae Episcopus Paulus Samo tanus diversia a fide Catholica doceret , retento tamen Episcopatu contra omnium bonorum Vota, ad imperatorium tribunal paganum atque infidele causa desertur: Actores& reus hic Christiani, res litigiosa Episcopatus Antiochenus , proculdubio iudicio Pontificiorum aliena k civili dicasterio etiam Christiani Principis i quanto magis ethnici 3 Jam Romae sta

417쪽

iss De summa Imper. potestate circa rem debat Pontifex, dudum ex adversariorum mento Viearius Christi & Caput Ecclesiae creditus et cui eoeli Elaves & infinita in sacris rebus potestas jurisdictioque, Deo concessa et & tamen nulla necessitate cogente, non Vocati, non obtorto collo

rapti, sed liberε & velut ex compacto omissa Romana sede, legitimo judice, Imperatorem ad unt , hunc supremum iudicem agnoscunt: h ius iurisdictionem dc potestatem probant , P γter hanc nullam. Cui enim Credibile fit, Anti chenam Ecclesiam tantopere officii sui & piet tis oblitam esse, ut maluerit infidelem Judicem.& Catholicis summe insensium pati, a quo inj

riam metuere potuit, quam supremum universae Ecclesiae Caput, Corruptelarum S erroris nescium, si illa aetate aliud tribunal novissent pri

ter imperatorium t Postquam deinde Romani Principes Dei Filium summissis virgis exosculati sunt, religionis & haereticorum causae , multis seculis ab unis Imperatoribus , de quos deleg runt , iudicatae: ita Arii, Nestorii, Manichaei, cephali, aliique imposiores latis legibus primo improbati, mox deprehensi in crimine & in jus vocati, & debitis suppliciis puniti sunt. Quid a Caroli M. tempore usque ad Heinrici IV. infelix

regimen ea in re observatum , paulo infra dic mus et nunc suffecerit net bis per exempla ostem disse, etiam in sacris causis Imperatores cum Paganos tum Christianos pro ossicio suo recte judibeasse.

. a. Jurisdictionis circa sacra duplex divisio est, huic argumento apprime utilis. Primo enimalia civilis. alia criminalis. Utraque vel ab o

lecto

418쪽

L G1R VI D. Furisdict. Imp. circa Sacra. Iecto dicitur , causisque civilibus aut criminaliabus , vel ab intentione agentis ad privatum commodum aut publicam vindictam, vel genere poe-: narum: ut quaecunque poenam Corporalem non habeat an nexam,civilis sit, & criminalis, quae: corpus affligit. Deinde iurisdictio circa sacra

Principis,alia personas assicit, alia res: Illa, quae personas , imperio constat in Clerum valido eρ Haec dominio in res sacras.' 3. D Apparet ex divisionibus hisce, iurisdiactionem nobis non tam stricte sumi , ut in iuris

prudentia Romana, qua notione in causis civili bus jure Magistratus competente constat, mero

'ρ imperio & cognitioni causarum criminalium contradistincta , sed esse summam in Republica potestatem super religione , statu & disciplina EcClesiastica , quaeque his annexa sunt . ius dicendi, sive id ad implorationem partium fiat, sivea accusationis publicae inquisitionisve iure. Cavea ant itaque hic sibi iurispublici studiosi , ne usita. i liore iurisdictionis voce decepti istud negotii ' Romani iuris indigna decempeda metiri velint, illic enim iurisdictio, quae iure Magistratus comis petit, mandata potestas est, ex imperio Princi- pis,ceu sonte omnis jurisdictionis in Magistratus profluens. Hic summum illud ipsium jus, quod ι Princeps a solo Deo habet, adeoque indepe t dens, & maiestatis pars aliqua potestative, ex ὶρ objecto, id est, dicendo jure ita nominata, licet,

ut supra diximus, ea potestas essentialiterconta 3 derata nihil aliud iit, quis ipsis maiestas, quae, r ro diversitate objectorum alia di alia nomina tortitur.

419쪽

et 8 ρ Tu Samma IV. Potestate circa Sacra. 'f. . Caeterum ut lepes vel totum religionis corpus stringunt, vel singulas ejus partes dirigunt, ita iurisdictio etiam, prout in illas peCCavam . praesto est. Prima eius indignatio in illis vertitur, qui religiones civitate & publico iure donatas sequentibus molesti stint , unde actio de religiosa pace. apud tribunalia Imperatoris

instituenda. De Aula Imperatoris ante religiosam pacem valde controVersum , in qua Protestantes propter religionem iudicari toto animo cohorruerant: hinc varia rationum ludibria parum ex imperii dignitate conquisita, quibus illa in calumniam magis vocaretur,quam crime: Verum praepostera illam sapientiam damnavit atro calculo Instrumentum pacis,quod Aulicum iudiciu cum Spirensi Camera in omnibus causis Concurrere patitur. Actor seu mediate sit imperio subjectus,sive imi nediate,nihil refert.Licet enim, ut videtur, religiosa pax inter solos Status imperii consecta sit, subditis eorum non Comprehensis, tamen cum instrumentum paCis vetet cuiquam in re igione vim feri, qui Calendis Januarii Anni millesimi sexcetntesimi vigesimi quarti publicum ejus exercitium habuit, ne essectu suo indulgent a lita & benignitas careat , si subditis

adversus ihiquos Dominos processus denegare tur, Constitutio pacis religiosae cum pacis publicae lege per omnia in hoc articulo exaequata est. Subditis vero ab alio . quam Domino suo turbatis, tam ipsi Domino , quam subditis actio comi petit; & his quidem,quamvis Dominum pro defensione prius non requisiverint. Porro agixur contra omnes, qui nobis in religionis probatae

420쪽

tis s:

exercitio impedimento sunt , nullo discrimine mediatorum aut immediatorum : sola enim causae qualitas hic forum indat , ut proinde liceat actori omisso iudice intermedio uno statim saltu ad supremum ire, nec admittuntur exceptiones rei fori declinatoriae, sed propediem reiectis illis stare iudicio cogitur , quoniam haec pax omnes imperii subditos obligat. & causis profanae pacis quantum ad fundandam iurisdietionem exacte congruit. Erit tamen in alioris arbitrio, summum statim tribunal aut mediatum Judicem pro facienda justitia compellare, nisi sorte exceperis Ducis Brabantini subditos,qui a ex speciali privilegio coram alio Judice quam sto Principe, nisi in contributionum causis conveniri non possunt. Denique duplici fine instituitur actio, ad poenam & reparationem rci, quod item dupliceremedio fit, Citatione & mandatis. Poena est imperiale Bannum, mulcta pecuniaria ICO. VelaCOO. Marcarum auri puri, & tandem coercitiones juris communis de vi publica. Ad has poenas qui agere cupit, citatione opus habet, ad videndum se incidisse vel declarari in poenam stactae pacis, qua impetrata & post insinuationem re- producta comparente reo vel ex contumacia ab- lente,ubi de turbatione idoneis probationibus liquet, sequitur condemnatio. Reparatio rei mandatis fit , de restituendo, siub quibus illa de refundendo seu reiarciendo damno complector ) S relaxando , quae omnia cum elausula emanant. si quis vero nolit mandatis

Tom. c. c. a. s. a.

SEARCH

MENU NAVIGATION