장음표시 사용
971쪽
CAP. De gure Advocatia. tierat : non de opere &functionibus ipsis parti
g. s. His finibus inclusum advocatiae lus sducit a) Limneus, &, qui hunc suo more sequitur, ch) Pacificus , Lapide , uterque licentiosius
S cum magna Patriciatus dignitatis confusione, quam ipsi damnant. Censet enim Carolum a
cepisse simulpoliticam adminis rationem omnium bonorum temporalium, Ducatuum, Princia patuum , Dominiorum se territoriorum , quae Imperatorum, Regum, Patriciorum ac aliorum Principum beneficio Ecclesiae obvenerunt, quorum donationes ipse Carolus partim confirma it , partim auxit se ampliavit. Verum haec potestas Patricii erat, civilibus causis praepositi.
Posequam dono Pipini, inquit c) Cusianus , Patris Caroli ad jus es proprietatem S. Petri do venerunt civitates se loca , quaeposea aucta sunt, tunc opus erat istis omnibus locis defe ore sepatricio, o deputatus fuit Carolus M. pro patricio ut haberetur. dismiat. σ3. c. Adrianus. in Synodo. Et habebat patricius, quia pater patria curam iudicii temporalis, o praefuit in temporalibus, Papa se de ipsis minime intromimiente. Imo Patricius secundum glossam antia quam in c. Adrianus. G. s.pater papa in temporalibus fuit , scut Papa in spiritualibus ejus pater. Patricii dicti , quia ipsi ut patres siliis
Reipublicaeprovidebant. Patricius igitur politicam bonorum temporalium administrationem N n n s acce
972쪽
S Summa Imper. Potestare eirea Sarem
accepit: qui Advocatus, nisi cum illo idem sit 3 quod nec Limneo plaCet: certe inspectrix quoddam & honorarium munus huic tributum sci. mus : non vero ipsum Reipublicae civile & poli. ti m regimen, quo semper Patricius aut Impe. rator usus , Advocatus nunquam. Equidem si vera esset a Arumaei opinio , quem popuIus R. patritium, istam Papam Advocatum dixisse, esset, quo se Limneus defenderet. Sed reclamat Cusamis,&antiqui scriptores, quibus Patricius est, qui omnibus illis locis deputatus, quae Ecclosiae Romanae Christianorum Principum munificentia donata. Et glossa antiqua Patriciu m P, par patrem in temporalibus vocat, rectius sane Advocatum , si distinctio Arumaei cum aliquo fundamεto SorteArumetus conditione deceptus Advocatorum Ecclesiae communium , quibus cum tutela di defensione administratio bonorum , iurisdictio in siecularibus ,&xei oeconomicae omnis cura commissa , ut ipsi Praesules liberum a negotiis humanis animum divinis rebus afferrent. Sed ab his non datur exemplum ad Ecclesiae Romanae AdvoCatos, qui Patriciatus aut imperatoriae dignitatis nomine summum in civilibus arbitrium tenuere, ipsi Principes, non
magistratus, administri, curatores , Ceconomi,
quales alteri Advocati singulis Ecclesiis stub -- perio Francorum dati. Hoc officium humile nimis & contemptum tantae majestatis fastigio, quam nec gesti muneris rationes opertuit Pontifici reddere , nec in verba eius & fidelitatem iurare. Juramentum enim, quo se Otto sertur
973쪽
i obstrinxisse si non est impudens adulatoriae ossili Cinae mendacium, quod se Peuccrus aserit, o a de protectione explicandum , non homagio, aut subjectione. ε f. . Consentanea his, quae de Origine Adi vocatiae diximus, sed brevius idem Arumaeus tra-ι dit, loco supra nobis citato. Erat vero Advoc
ι ιυε ista Jetialis, inquit Ecclesiam Romanam dou tendendi obligatio , quam Regra Franci nimio et Zelo se devotione communi isorum temporumi errore persuasi, tani Ue religionem Christianam: facere putantes, quanti liccosiam Romanam
Hi,etsi tunc jure regio es imperatorio Ecclestam: de finisere habebant, tantum tamen abes, ut θecialem istam obtigationem sublatam volue- rint, quin ad ejusmodi defensionem pia opiniona, ducti arctius si constringerent uramento. it s. Praeter Romanam Ecclesiam denatis sunt etiam Imperatores a) alias minores specia- Ii quadam advocatia & protectione, super qua &
illis iurare silent : ne forte putes munus id esse adversum summae potestati, nec quod consistera cunet illa possit. Sic Aquisgranensi Ecclesiae Im-s perator in solemni coronationis actu tuitionem promittit. Sic eandem olim Carolus Martellus, Monguntinare id ius Mundeburit . um majores di- xerunt,id est, Goldasto interprete, specialem doli sensionem ac protectionem.
974쪽
s 3 s De Summa Imper. Potestate Hrca Sacra. f. 6. Caeterum de translatione tanti muneris ad Germanos aliqua hoc loco monenda sunt. Erit enim fortasse qui mirabitur, cur cessorint titulo Franci tam eximiae pietatis, qui alterum Christianissimi, sere coaetaneum huic, magno studio hucusque retinuerunt. Sed causa fuit deserti luris ipsa Romani imperii amissa dignitas , quam ereptam Carolinis haec velut eius lacinia & eomes secuta est. Etenim cum primum posito Patriciatus nomine Carolus Magnus aliud augustius Romani Imperatoris susce- Pintransfusum est in illud, quicquid olim malo. res sui aut ipse potestatis in Romanam Ecclesiam quisque bona habuit: & aliorum quidem abolita etiam memoria, solum Advocatiae nomen se vavit stationem suam, quo n6 desipici sed illustraxi nova majestas credebatur: igitur adoptata ab hae, ejusque juribus unita postea nunquam inde potuit avelli. Neque vero patiebatur conditio subiectionis ipsaque ratio, ut subditi Romani Imperatoris in clientela essent & advocatia alterius Principis. Nam quae Concordia , qui nexus animorum,quae imperantium auctoritas,quod eivbum obsequium in Republica sperari potest, quae Principis sui imperia , cum displicent, aegide tutricis potestatis,excipit & amolitur. Quam despicabills imperatoria maiestas , si populus Romanus illam accito aliunde auxilio turbasset ξ Et vero ominari facile Carolo licuit, multiplicato regio sanguine haereditariam suorum imperiorum massam in partes iri divisum, nec semper eundem Romae regnaturum,qui Francis iura d ret. Quo certe consilio ipse regna virtute sua
975쪽
t P. X. De Jure Advocatiae. 937 quaesita a patrio distinxit,ut aliquando citra Conisi scisionem liberi aut nepotes succederent. Adeor tam primi conditoris voluntate & iudicio, a quam ex re ipsa jus illud Advocatiae adhaesit Romano imperio , quo quicunque potievatur, &illud sibi vindicabat: quod defuncto Ludovico
Caesare confestim apparuit. Cum enim tres filios reliquisset , totidem regnorum haeredes, soli Lothario, qui Romanum imperium cum Italia ex patris testamento obtinuit, Advocatii titulus cessit, nec Carolo, neC Ludovico, Galliaei atque Germaniae Regibus invitis , quos non latuit,patrem aVumque eo usum, qua Romanumi Imperatorem, cujus jura frater aCceperat: non regnorum storum, quae ipsi creverant, ratione ridque continuatum est, quamdiu Carolina domus imperium in Italia tenuit et quo per factione dca tes Pontificum spoliati , uno ictu&Advohatia excidere, illis Regulis mox usurpata, quos imperatoria dignitate Pontifex in Italia constituit. Inde his iterum contemptis posmi quam Ottoni Principi hoc pacto oblatum imporium, si Pontificis hostes, Berengarium &Adal-bertum opprimeret, propediem ipse conditione impleta cum Romano imperio Ecclesiae advo , catiam suscepit, tacentibus adhaec Gallis velut
ad aliena , pridemque a se proderelictis habita. Nam intra quinquaginta illos annos,quibus Italii Principes hostes sui imperarunt, oportuit ius gentilitium asserere , quod ipsis prosecto nec arduum fuisset,nec invidiosum, scilicet Italia po-i pularibus turbis & optimatum aemulatione dei hilitata , recentique adhuc memoria legitimae . Nnn s succe
976쪽
3 8 De Sumnna Imp. potestate errea sacrari
successionis. Quod igitur tunc nihil memor tu dignum moverunt, quod passi sint alios extra se imperatores a Pontifice ereari, quis non cereliquisse imperium dixerit Z Imo quis non renunciasse nunc Germanis ius omne stilam ramim
Advocatos, quibus vel ideo hoc quicquid est nominis aut dignitatis dant, quod abstinent illo, tibique perpetu6 a titulo cavent nobis debito. Adnarc qui hodie regnant in Gallia Reges , Hugonis Capeti prosapia , quae regni fasces a stemmate Carolino in sie transtulit, quid habent, quo R., 'ς ' mxio te nie nOS jure utantur ξ Hi neci illinc aliquando Caroli M. soboles imperavit: imo major apud nos Ludovicus Germanus, minor apud illos Carolus Calvus. Utrinque amis-1um ab illis imperium selicem purpuram in aliam familiam domumque transtulit. Sed nos, quod in Germania deficerent sutaculi in hac imperatrice stirpe : nec placeret ex Gallia petere iugum. Illi cum perduellionis Crumine,dum subditus S minister regius Dominum suum solio ejicit, ut in eo ipse consideret. Ven- dicent igitur Capevingi sibi ius&causam Carolinae haereditatis eo nomine , quod regnaverit apud eos illa stirps : idem nobis est in paratu dicere. Sed apud nos forte citius desiere Θ Atque per se tempus ut jus novum non dat, ita nec adumit. Quodsi enim Capeti soboles cernere haereditatem Principis sui viventis & exulis potuit 'imo exulis proprio Capeti parricidio ; quid i
977쪽
p. X. De Uure Advocatis. ' ' l Germania illa Regis sui placide defuncti, &,quod
magis est, ultima voluntate sceptrum coronam-i clue in Saxones transmittentis Z Alia est tituli
christians i ratio, quem Galliam in patrimonio ac velut peculio habere quis negavitZ Is enim Pipino ut Franciae Regi ex ea caula datus, quod erepta Longobardis Ecclesiae bona, ipsique restitatuta novis multisque beneficiis cumulasset Quae pietas ejus videbatur, studiumque in reli. ionem Christianam, cum honore aliquo & elo pio ad posteros duraturo dignum judicaretur, Rex Christianissimus appellatus est, velut inter omnes Christianae rei Principes ipse Dux &an. signanus in religione sibi aliisque conservanda: Praeter has laudes & publicam virtutis contest xionem nihil juris aut dignitatis ille titulus annexum si1bi habet, sicut alter AdvoCati, qui praecipue post adeptum imperium eum siumma potestate Conjunctus totas jurisdictionis in sacra vi
res exhausit, aut Verius aemulatus est. Istis uGalli non acquiescunt, quiescant nunquam. Cum Italis transacta res est, quorum precibus, studiis voluntate exoratus Otto Magnus Ro-
manum imperium officiumque Advocati, quod
ipsi morte Berengarii jam diu Vacuum aut tenere non poterant, aut noluere, suscepit. Illos si moenitet nunc beneVolentiae munerisque , sero
id est , resque liberi ante consensus necessitatis facta. ACcessit nova causa ejus nominis in Ot tonem conserendi : videlicet debellatus cum filio Berengarius, magnus ille Ecclesiae Romanae hostis : eoque adhuc major ipse Pontifex Jo-
hannes, qui patris Alberici potentia nixus sibi
978쪽
s o De Summa Imp. potestate crina Sacra . Pontificatum usurpavit. Homos,ne, ex Platinae laudibus , ab adolescentia omnibus probris ac
rurpitudine contaminatus. Venationibuου --
gis , siquid temporis a libidinibus supererat,
quam orationi deditus. His m alis, dum liberat Ecclesiam Otto Rex, certe magis virtute sua m ruit Advocati titulum , quam perditis ambivit. Proprium enim est Advocati munus, tam eXterae pestis, quam alius deterioris, quae in visceribus haeret, profiteri odium, atq ue oppressionem mature moliri. Utrumque ab Ottone praestitum, victus eaptusque Berengarius, & Pontifex, cum frustra admonitus non resipuisset, dignitate imsulisque exutus: ita tantis meritis debitum o cium concessit. g. 7. Nec qui hodic sunt Pontifices,aut harum partium scriptores, invident nomen. Utunam si non rem & potestatem huic olim annexam i Sed vani sunt isti questus & lachrymae, iam
diu Romano populo cum omnibus Ecclesiae fomtunis ab obsequio Imperatorum in dominationem Pontificis transeunte. Ab illo tempore umbra quaedam mansit, sine corpore: onus absque commodo: honor, sed nulla reverentia: imo
fucus & larva dignitatis,cujus praecipua vis, id est potestas suprema in Papam eiusque dominia, tanquam fatali senectute,emarcuit. Prima eius mali causa pontificum ambitio est, ab obsequio an libertatem summis viribus exsurgentium , quod puderet eos colla subdere civili imperio, qui coelesti&sublimiori inciperent undique eL servescere. HinC cum excussa subjectione n cesse fuit praecipuas Advocatiae vires concidere. Alisra
979쪽
CAP. I De Jure Advocati I- Altera ipsiorum Principum imprudentia aut i perstitiosa pietas, qui suorum iurium& virtutis majorum ignari sibi persuaderi passi sunt , Eccle- 3 sise Advocatiam tuitionem & propagationem universalis Ecclesiae seu religionis Christianae
esse : quo impetu tot in Orientem expeditiones Pontificum ausipiciis susceptae : tot regna Occupata & mox amissa. O fraudes humanae, & subtile dominationis ingenium: HaeC arma fuerunt, quibus majestas imperatoria exarmata : Hi l quei quibus capta est: hoc amuletum,quo soporata longinquarum rerum cura domestica neglexit & contemptam auctoritatem. Nam ut quisq; Imperatorum spem de se aut opinionem excitavit antiquae virtutis, propediem in exte nam militiam relegatus est, ut gravi & inexplicaal bili bello frangeret primos illos sipiritus, qui, ne
cum damno Romanae Curiae erumperent, mea tuebantur. Si qui non paruere Pontificum im- periis, dilata executione, quasi desieriores fidei, vel transfugas, qui ossicio suo minus digne fun- gerentur, horribile & properum fulmen amavit.
Sic Advocatiar illud jus legitimo & adstricto usui quondam utile & honestum Imperatoribus, ne- scio qua incuria vel dominandi lubidine in m ximam pestem eorum majestatis desiit, ut suis, armis, sed extortis ab hoste atque in se conversis ipsi debellarentur. Neque est de nihilo querela Lupoldi 1 Babenberg, Advocatiam Romanaei, Ecclesiae absque annexo emolumento nunc tantum onus defensionis , nec aliud habere : cum
se olim praecipuum ejus & metuendum robur in potestate consisteret ordinandi Ecclesiae discis plinam
980쪽
s et De Summa imperi potestate ebea era plinam, jubendique ipsi Pontifici. Illius adhuc quaedam languida & imbecillis miCatio in primis quatuor, quas habemus, Capitulationibus Caesareis apparet,ubi primo statim articulo iurat Imperator, se RomanamEcclesiam,ejusque Pomtificem,ut Advocatum decet,in potestate & protectione habiturum. Verum sequentes dignant
imperio nostro illam vocem potestatis omisere, de tutela saltem dc praesidio injecta mentione: studio id factum an incuria, quis dixerit, nisi illis deliberationibus intersit Z id certum est, consultius facturos Electores, & magis ex Romani imperii dignitate , si restituerent illud vocabulum suo loco,unde neglectu aut per iniuriam excidite meliore id iure licet, quam plerisque pontificiis, qui arreptam a quocunque scriptore sententiam aut nomen , modo gratum Pontifici & utile, stalent insano fervore aeternum retinere : donea postquam unus alterum fideliter exscripserit, ipse auctorum multitudo invidiam ex novo commento oriundam paulatim extinguat.
g. 8. Est aliud jus, proximum 1 speciali Advocatia, pro Chrsiana religione curam gerere. Sed generale illud , & in quo Imperator Cum omnibus Christianiorbis Principibtis concurrit. Quod in Ecclesiae rebus Episcopi pro ossicio suo
dicuntur , qην , id est, unia mersalis Ecclesta curam accepisse, id aliquo modo de regibus verum , sciliCet eos praeter potestatem orginandi tuendique in sua civitate reli-pionem & universalem rtitos circa res divinas impectionem in toto humano genere. Haec ab ossicio manat Christiani Magistratus, cuius principua