Caeremoniale episcoporum. Iussu Clementis 8. pontificis maximi nouissimè reformatum. ..

발행: 1600년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

Caerimonialis Episcoporum.

Sunt enim diuersa corpora, seu chori ministrantius dum diuina res soleniter celebratur . Primus siquidem chorus est assistentium, & ministrantium Episcopo celcbrati . Alter Canonicoru in suis subsellijs residentium. Alter Magistratuum, vel nobilium

laicorum. Alter beneficiatorum, & reliquorum clericorum. Cum igitur aliquis ex

assistetibus Episcopo surgit, facturus aliquid ad officium

suae assistentiae pertinens, pariter & alij coassistentes,&ministri circumstantes surgere debent; non tamen Episcopus,& sic stare, donec ille si deat: nec ideo tuc reliqui Canonici in choro sedetes, nec alij de choro surgunt, tanquam diuersi chori. Similiter aliquo ex Canonicis in choro residentibus surge te,

ut aliquid faciat ad publicu,& commune chori ossicium spectans, puta, cum intona

tur Antiptaona, seu aliquid simile, omnes alij Canonici,ac etiam beneficiati, de clerici assurgunt, praeter praedictos, qui Episcopo assistunt. Inter laicos quoque uno surgente ratione officij, ut cumdatur illis incensum,aut pax, c teri quoque surgunt, secus vero surgentibus alijs no sui ordinis. Si Episcopus non celebraret, sed aliquis suffraganeus, vel alius Episcopus, prqsente ipsb Episcopo, adhuc

efficeretur alius chorus ministratium celebranti, qui eandem regulam seruaret, quoad sedendum, & surgedum, prout de alijs dictum est. C a

autem Episcopus surgit, omnes chori, tam Canonicoria,& beneficiatorum, quam laicorum,& celebrantis consurgere debent. Est & alia regula circa reuerentias obseruanda ue videlicet, cum aliquis ex Canonicis, vel ministris transeundo ante celebrantem, ab

tare, & Episcopum, vel aliquem maiore, facturus erit plures reuerentias, non inspicitur cui prius, vel postea reuerentia exhibeatur, sed tantum commoditas gradietis ;puta

82쪽

Liber primus. puta si ille discedit a celebrante iturus ad Episcopum,&tra siturus ante altare, primo faciet reuerentiam celebranti, tum altari, & vltimo loco

Episcopo: & pari ratione, si

discedit ab Episcopo, iturus ad celebrantem, primo Episcopo,&deinde altari, ante quod trasit, ultimo celebranti reuerentiam faciet. Et breuiter, reuerentia fieri debet semper primo ei, a quo disceditur, & vltimo ei, ad quemitur, nullo habito respectu quis eorum sit maior. Regula etia est, ut si plures in eodem loco veniant Praelati,ac etiam Legatus, & Cardinales, & vni latum ex ipsis, qui erit maior, puta Legato, &celebranti reueretia exhibeatur . Cu Episcopus celebrat, familiares, vel nobiles, qui ei ad lotionem manuum mini36strat, genu flexi ossicium suu peragunt, nisi adesset Leg

tus , vel suus Metropolitanus, quo casu ob reueretiam

illius, non genuflexi sed inclinati ministrant. Et pari modo, si aliquis suffraganeus, vel alius Episcopus celcbraret praesente Episcopo proprio. Illud quoque sciendum est, quoties aliquid offertur Episcopo, celebranti, aut Legato , qui rei diuinae intersintueac etiam cum aliquid ab

eis recipimus, toties osculanda est res, quς offertur, ac deinde manus recipientis,& cuab eisdem aliquid recipimus

primo manus , deinde res, quae recipitur: praeterquam

in Missis defunctoru, in quibus talis deosculatio omittitur, ut suo loco dicitur. Idem obseruatur erga alios cel brantes absente Episcopo.

83쪽

Catrimonialis Episcoporum.

modo iungendi. disiungen Op li , siue insaldistorio, si

rum celebrantia i & quo mkri hinc nde positas quassi modo vertere,&conuer ere Rd tinc , habebit: sed cusse debeat ad altare, vel faldi se git dicturus: Gloria me storium, vel e contra i&de risi Deo&c Pax vobis seu Oseulatione altaris. DQmmu vobiscum. J vel

limitia, easdem sic lumnas te Liud in primis ob nens, cu ea verba incipit prΟ- seruandu erit ab serre, aliquantulum disiun- Episcopo, vi cu git,& mox, dum pronuntiat sacris vestibus pa ultima verba ex praedictis, ratus, ad Missam seu Uespe- eas iterum ante oculos eleuararu solemnia, progreditur, tas iungit, & cum aliqua ex nisi pastoralem baculum de- praedictis, versus altare dicit, serat, semper luctis manibus ut Gloria. Credo J & simi- eat, hoc est palmas extensas, ita caput aliquantulum ver- ac simul iunctas ante pectus sus altaris crucem inclinat. habeat, pollice dextero, su- Idem facit, cu in praefatione per sinistro in crucis modu dicit Gratias agamus &c. I posito. Intcrdum tamen illas cuante Orationes dicit Ore

disiungit, ut populo manu mus. J Cum vero orationes dextera aperta benedicat ue ac cantat, manus ipsas eleuatas, mox iterum iungit, easque ac rectas ad humerorum a

sciuetas semper tenet, dum qualitatem retinet, ita ut palgenuflexus orat, dumque ah ma palmam respiciat usque altari ad sedem, vel a sede, ad ad conclusionem Orationis, altare procedit. Cum autem id est, Per Dominum n strum

84쪽

Liber primus

re incipit, illico manus iungit,& cum profert nomen Ieis,caput inclinat.Quoties autem dextera oblata super albrari , vel alia signat,sinistram

super altare, extra corporalia tenet, & dextera manu ape ta benedicit. Si vero extra altare seipsum signat, sinistra

extensam tenet insta pectus. oties autem, & quomodo post laetum offertorium usque ad communionem signare super hostiam, aut ca-ucem , tam ante, quam post consecrationem debeat, ac

quo pacto manus, & digiti sint tenendi, in capitulo de Missa selemni &c. late declaratur, & habetur in rubricis Missalis, ideo superuacuus labor est,ea hic repetere. Quando vero, & quomodo vertem ,& conuertere se debeat. hoc r gulariter obseruadum

erit, ut quando Episcopus. vel suffraganeus , aut alius Praelatus celebrat apud fAdiastorium, prout Episcopo o currere potest praesente Legato, vel alio Cardinali, vel suo Metropolitano, ut alibi dictum suit, tuc diuersis modo obseruatur, si altare erit sub tribuna; ita ut sedes Episcopalis, sit e regione illius parieti adhqrens,habes hinc. inde sedilia Canonicorum, quo casu Episcopus sedens in faldistorio vertit terga populo: & tunc surgens salut

turus populum dicedo pax vobis. Jvel Dominus vobiscum. vertit se per latus suu

dexterumversus altare ad populum; & per idem latus r uoluit se, stans facie versa ad

altare,& cantat orationes ;seu legit, quae sunt legenda,& pariter ab eodem latertivertit se versus altare,cum dictitrus est Gloria in excelsis Deo. J aut Credo. JSi vero altare sit adhaerens parieti,&sedes Episcopalis in latere, EuangAij iuxta differentiam positam in capitulo desedi bus Episirapi,aliorumque &c. tunc quia celebrans in faldiastorio sedens habet faciem

suam versus populum, cum

85쪽

Caerimonialis Epilcoporum. surgit salutaturus populum, non vertit se, sed eo salut to voluit se per latus sinia strum,non versus altare, sed potius versus credentiam, &legit, quae sunt legenda ex libro. Hi autem modi vertendi,ac conuertendi se apud faldistorium secundum diue fas positiones altaris, quanquam videantur inter se di uersi , tamen in substantia non disserunt: nam utroque casu id sit respectu altaris, quod primo casu praesupponitur esse ante faciem celebrantis; ideo cum se . vertit ad populum, vertit se per latus suum dexterum 3 secum do vero cassi, quia celebrans

sedet in fudistorio versa facie ad populum, praesuppinnitur vertere terga altari,

ideo salutato populo , vel

cum dicturus est Gloria laut Credo J absque sali

tatione vertit se ad fudistorium, quasi ad altare perlatus suum sinistrum, prout saceret quisque cebrans stans apud altare, qui, ut dictum est, regulariter vertit se ad populum per latus suum de xterum, & per idem latus se reuoluit, quod reuoluendo est sibi sinistrum: numquam enim perficit circulum, nisi cum vertit se dicendo Orate fratres. I & in fine Missae, quando dat benedictionem: nam tunc vertit se perlatus Epistolae , & conuertit perlatus Euangelij perficiendo

circulum. Postremo aduertendum est, dum celebrans stat ante altare, dc se ad populum vertit, ut prius insculetur altare in medio, nullam tamen ibi crucem manu, vel pollice designans. Et regulariter, quoties as

de , vel faldistorio ad ali re accedit, illud in medio

osculatur.

86쪽

Liber primus.

DE LIBRO TE NEM

dpapua Episcopusti lapis c Iebrantem, sed in Vesperis aut in Missa solemni praeseritem: & quid ex eo legere debeat. Cap. XX. Vm Episcφpus in Missis solemnibus praesens est, quamuis ipsemet officium minime faciat, siue sit pluuiali, & mitra,seu tantummodo cappa Pontificali indutus, habendus est prinpe ipsum liber Missalis, que aliquis ipsius minister cotta indutus custodiet; & cum opus erit, illum supra caput

apertum tenens offert ante Episcopum, accedente 'cum eo altero ministro , instrumentum argenteum, quod Ruciam vocant, cum candela desuper accensa tenente,

etiamsi aer sit lucidus, ut opus non sit lumine ad legendum . Ex huiusmodi libro Episcopus quatuor leget in-38srascripta; videlicet, primo Introitum ue secundo Episto-Iam, Graduale, Alleluia, Sequentiam , siue Tractum, &caetera usque ad Euangelium inclusue, tertio Offertori u ;quarto post Comunionem. Obseruandum tamen est ,

quod si sorte huiusmodi Missae interesset aliquis Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis, siue Legatus de latere, λue non ,aut aliquis Praelatus ipso Episcopo superior , Ut suus Metropolitanus, tunc ob eorum reuerentiam Episcopus libro huiusmodi non utetur . Cum vero ipsemet Episcopus celebrat, omnia prorsus, quae ad Missam pertinent, ex libro recitabit, ut latius in capitulo de Missa solemni, quae ab Episcopo celebratur , exponitur . In Vesperis autem Episcopus nihil ex libro legit, nisi orationem, quam cantat in fine , Ut in capit. de Vesperis dicituU.

87쪽

Caerimonialis Episcoporum.

DE CIRCULIS IN-

fra Missam solemnem, quae coram Episcopo celebratur, faciendis ante Episcopum , qualiter, & quoties. Cap. XXI.

scopus sacris p ramelisinduitur in secretario, vel

sibi ad Missam solemnem, vel ad processionem iturus, dignitates,& Canonici debent circa illum stare, dum

paramenta capit, detectis capitibus, quos tamen semel, aut iterum inuitari ab Episcopo decet, ut caput tegant, cui illi reuerenter obtemperent se cooperiendo. Quo casti dignior ex omnibus tam dignitatibus, quam Canonicis, stare debet a sinistris Episcopi,& alij per ordine apud illum facientes circulum usque ad ultimu, qui versus dexteram Episcopi stabit; quod

ita fiet,ut commodior, & facilior sit exitus, cum ultimi, qui ad dexteram consistunt,

debeant esse primi exeundo de dicto loco: alias rei lar, ter digniores semper a dexteris Episcopi debent stare. In Missa quoque solemni, quae non ab Episcopo,sed coram

eo celebratur, quater circuli

fiunt; primo cum Episcopus stans in sua sede legit introitum,& Drie eleison, & su scessive hymnum angelicum, Gloria in Excelsis,postquari

intonatus erit a celebrante

si Missa sit talis, in qua re blandus sit cum enim per c tores, siue organum cantabitur vltimum Kyrie eleisen, Canonici discedentes ab e

rum sedilibus,procedunt ad medium chori, factis altari,& Episcopo reuerentijs,& se sistunt in circulum ante Episcopi facie, quod diuersimodo fit pro diuersitates tuationis altaris, & sedis Episcopalisi si enim altare adhaerebit parieti,& sedes Episcopalis sit in latere Euangelij, incipient procedere iuniores Canonici a sedili Diaconorum, ita ut ultimus Canonicus sistat

88쪽

stat ante iaciem Discopi,

quos gradatim alij sequuturperficiendo circulum , & dignior Canonicus,siue dignitas, modicum a suo sedili di gressus stat ad dexteram Episcopi. Si vero altare erit sub tribuna, & sedes Episcopalis

ex opposito altaris, tunc C nonici venietes ad circulum procedunt simul ab utraque

parte non perficientes circulum, ne terga vertant altari,

sed facientes hinc inde semicirculum,& sic stantes dicut cum Episcopo f Κyrie elei

sen. J quo dicto, si dicedum sit f Gloria in excelsis &c. Jexpectant ibidem donec celebrans incipiat f Gloria in excelsis Deo. J & ipsi cu Episcopo prosequatur usque ad finem. No finito,produce- te super eos Episcopo signo crucis quod sic semper in fine circuli obseruatur) factaque illi, & altari reuerentia,

reced ut ad loca sua. Eundeque ordinem seruant, quoties in Missa veniunt ad circulum , quod secundo erit, cum dicitur symbolu , si dicendum est, in quo simul cuEpiscopo genufleet ut ad a ticulum Et incarnatus est&c. J Et si sorte, cum redeue ad loca sua, idem articulus

cantetur a choro, ubicumque erunt, genuflectent, donec articulus perficiatur ue tertio loco veniunt ad circulu ci in finem Praefationis, ut dicant cu Episcopo f Sanctus, Sanctus&c. J non tamen peetias percutientes: dicto B nedictus qui venit &c. J &facto super eos signo crucis ab Episcopo receduntuequaselo, & vltimb paulo antequacelebrans dicat Per omnia saecula, &c. J ante f Pax Domini , &c. J Iterum veniunt

ad circulum, ut dicant cum

Episcopo f Agnus Dei, &α J

Et tunc, dum veniunt ad circulum, & du discedunt ambobus genibus versus altare genuflectunt propter reueretiam Sanctissimi Sacrameli, quod est super eo. Cum Canonici a circulis reuertuntur ad sedes suas, faciunt contrario

89쪽

Caerimonialis Episcoporum. rio modo, quam faciunt veniendo;quia primo reuertu-tur seniores, mox' iuniores.

Illud demum sciendum est, huiusmodi circulos fieri tantiim in Massis, non autem in Vesperis, & cum Episcopus

praesens est Missae per alterucantatae, siue diebus sestis, siue serialibus , numquam a tem quando ipsemet Episcopus celebrat: nec fieri ante vllum qua tumuis Episcopo superiorem, etiam Legatum de latere,aut eius Metropolitanum,& multo minus ante inferiorem, ut Suffraganeu,

vel alium Episcopum , sed

dumtaxat ante ipsum proprium Episcopum: quq tamepraesente Legato de latere, vel praelato superiore, ob eo

rum reuerentiam omit

tuntur. In Missis vero defunctorum circuli non fiunt', nec feria sexta in Parast

seu Sermonibus infra Missa solemnem habedis, seu post Missam in funere Episcopi, aut alicuius magni viri, & de

habitu sermocinantiS.Cap. XXII. Vemadmodu in cap. de Missa solemni, &c. dicitur, Episcopo solemniter celebrante,non decet omnino sermone haberi, nisi vel ab ipsomet Episcopo, vel ab aliquo Canonico, qui eo casu seruit Episcopo in officio Presbyteri assistentis declaratur, qua forma, &modo id agere debeat. Si vero Episcopus non celebret, sed Missae per alium cantata intersit, tunc ab aliquo ex clericis idoneo, de Episcopi licentia, sermo habendus erit. Eius habitus erit cappa supra Rocchetium, vel alius, qui suerit i in Ecclesia pro prius habitus Canonicalis. Si autem fuerit clericus Reg

laris, erit in habitu suae religionis

90쪽

Liber primm . Aogionis. Sermo vero regulariter infra Missam debet esse

de Euangelio currenti. Quicumque sermonem habit rus finito Euangelio ducendus est per caerimoniarium cum debitis reuerclijs ad osculum manus Episcopi, quanisii fuerit Canonicus, genuflexus osculatur, Canonicus autem stans profunde inclinatus osculatur manu, deinde benedictionem petit dicendo i Iube Domine benediceret cui Episcopus respo-det Dominus sit in corde tuo,&c. J Accepta ab Episcopo benedictione, petit mox ab eode indulgentias dicendo Indulgentias Pater Reuerendissim ei cui Episcopus

mandat indulgetias consuetas , quibus habitis, cum debitis reuerentijs recedit, ac vadit ad ambonem, seu pulpitum, in quod cum conscedit, aliqua tutum quiescit; ac

se componit cooperiens caput;& statim capite detecto, tignat se signo crucis, & genuflexus recitat Salutatione Angelicam voce intelligibili ,&deuote; mox surgit,&, capite cooperto, facit sermo

nem. Inter concionem,cum

conuertit se ad Episcopum, aut Legatum ibi pr sentem, caput prosunde inclinat. FLnito sermone , capite detecto,genuflexus expectat fine

consessionis, quam facit Diaconus ue & ea finita, surgit &stans in eodem pulpito, seu suggestu, publicat indulgentias ab Episcopo concessas, & statim descendit, recedi que in pace: aduertat propterea ut formam pronuntiandi indulgentias memoriter teneat. Si vero habendus sit

sermo extraordinarie, velut

ad publicandum aliquod Iubilarum, vel pro gratiarum actione ad Deum de aliquo felici nuntio,aut publicatio, ne sederis, seu in aduentu albcuius maximi Principis, vel ex alia quacumque simili occasione,no debet infra Missam fieri,sed ea finita, nec tuc pe titur benedictio.Ide dicitur,

si in Missa des choru,vel in laudem

SEARCH

MENU NAVIGATION