장음표시 사용
211쪽
S. GREGORIVS Nazian. Orat. H. in s. gasilium. suis magis quam ille aut virginitatem coluit, aut carni leges imp itiit; idaue non suo tantum exemplo, sed etiam opera alijs impensa ZCuius sunt virgini in eoenobia, ct scripto comprehensa REGUL RUM STATUTA ; quibus ofensus omnes castigabat, o membra omnia componebat, ct veram virginitatem seruare admonebat. GREGORIVS Presb. Orat. de S. Gregor. Niso HIC porro commorantes Gregorius ct Basiliuὴ s in ima Timim latione virtutem angebant, ct VITAE MONASTICAE LEGraptis Seoque deuotis hominibus atque a mundi scietate distinctis fer bant, I curgi legibus placidiores, Solonis grauiorta, Mimois qui res. Immo miram de his viris pubi mus aliquid dicam, Mus imiti tur, nicteque obtecti, atque via tu miltuaria ct turbulenta Ric et ita procul se remouerent, tu montem secedentci, legislatoris scio iii gebantAr . S. HIERONYMUS script . Eccl. cap. cxvIBASILI HS C area Cappadocia, quae prius Maraca vocabaturi Episcopus erre os contra Eunomium elaborarat labros, ct de Spiritu sancto toli re, ct XSCETICUM, ct breves variosque tractaω RVFFINVS Hist Eccl. lib. II. c. IX. BASILIVS Ponti mi rect iura circumieres, desedes gentis illius animos, ct parum de Defutura solicitis Itimulare verbis, O praedicatione fuccendere, callumque ab his longae negligentiae coepit abolere , subestque abiectis inanium renum ct secularium curis , si rei notitiam recipere, in trium coire, monaIleria cons limere,1 almis o hym-
212쪽
ms ct orationibus docuit vacare s pauperum inrum gerere, eique hahiracula horasa, ct quae ad victum necessaria punt praebere, virginesis siluere, pudicam casamque vitam omnibus paene d derabilem facere. Ita breuipermutata es retias prouinciae acies, ut in strido st qualenti campo videretur seges fecunda, ac lata vinea surrexisse. xt moX. Extant quoque utriusque ingenij monumenta magnifica atra latuum, quos ex tempore in Ecclesise declamabant: ex quibus nos denas ferme singulorum oratiunculas trans ulmus in Larinum .. BASILII pirat bro INSTITUTA MONACHORUM: Optan
tras terimus, o Dei auor aluuerit, eorum plura transferre. soZOMENVS Ηist. Eccl. l. m. c. X m. APUD Armeniis, Taphlagones ct Ponti incolas GIta ivs Ecclesie
Sebasta in Armenia antista imus vitam monasticam eiusque me citium accuratum dicitur, ita ut librum de Insitutis mon
chorum, qui Ba iij c appadocis nomine inscribitur, ab hoc conscriptum nonni rment. Ita &Nicephorus Callist . l. IX. c. xv I. & I.Xm .c. IX. PROTIUS P. CP. Bibliot. cod. CXCI. LEGI S. BASILII Episcopi Caesareae Cappadociae Apoetica ut vocant duobus libris comprehensa. Vtile sane opus se quod aliud ciuis piet
tis IIuiose ct aeterna bona confectanti; maxime vero his qui in coen bio religiose vitae exercitio inclimbunt. Continet autem variarum squalionurn exsacris literis quae ad mores componendos faciant, succin- eius cum explanationesolutiones. Idem Cod. cxLIV.
LEGI esu dein S. BASILII A etica, hoc es, monasicae vita certiones, ex quarum praescripta qui vixerit, regno caelesti potiarer . THEODORVs studita orat. in S. Platonem. Primum dedit operam, ut B se magni o diluini BASILII Gκ- si tutiones legeret, ex quibus fui temporis consuetudinem a m nasica connitutione alienam esse didicit. S. BF-
213쪽
S. BENEDICTUS Regulae CLXXoI. COLLATIONES Tatri , ct in lituta ct Uitaeon mi ct
REGULA SANCTI PATRIS OSTRI BASILII, quid
aliud sunt, nise betae vimentim ct Obedientium monachorum exempla. iussit timenta virilitum fGREGORIVS Tur. hist. Franc. I. X. C. XXIX. AR FDI US ex familia propria tonsuratos ini lituit monachos, Ore biliniquefundauit, in quo non modo G sitani erum etiam BASILII, G reliquorum Abbatum, qui monaserialem vitam instituerunt, cel brantur Regulae. VITA S. Eugendi Abbati cap. XIV. PROUT memoria, Christo in 'irantest geritur, ali enuntiantium exordia primitus intimamus. Sic namque qVia non omnino illa, qtis sanctios ac praecipuus BASIMUS, Cappadocia ti bis aut irim, vel ea quae sanctarum Mirinensium Patres, sane his quoque Pachomius S rο rum priscus Abbas, me illa quae recentior venerabilis edidis Caspiamis,
Dysidiosa praesumtione calcemus : sed ea quotidis te litantes o c. VITA S. Philiberti Abbatis. L vbat lasse BASILII praeclaras constitutiones , Macari, Regmlum, Benedidit dureta, Columbam in lituta an tissima , . IUSTINIANVS quoque Imp. epistola. ad Menam P. CP.
contra Origenem, locum affert S. Basilis, τοῦ κανονικοῦ - βιελiu, siue ex libro eius Regularum : quo etiam freque itissime utuntur S. Benedictus Anianensis & smaragdus vetusti Regulae Behediciana expositores.
214쪽
A T I s libenter, carissime frater Ursei, aduentantes de partibus Orientis, &desiderantes iam statrum consueta Consortia, monasterium tuum ingressi sumus; quod superpositum angusto arenosi tramitis dorso hinc atque hinc passivi & incerti maris unda Cimcumluit: rara tantummodo latentes locos eminus arguit pinus, eX qua & Pineti clarum nomen seculo dedit. Eo tamen maxime delectati sumus, quod non , ut aliquibus mos est, vel de locis , vel de opibus Orientis solicite percontatus es; sed quaenam ibi seruorum Dei haberetur obseruatio, quae animi vi tua , quae instituta seruarentur in monasterijs, requisisti. Ad haec
215쪽
haec ego ne quid tibi minus digne, non dico quam geritur, sed quam geri debet, exponerem , SANCTI BASILII Cappadociae Episcopi,viri fide & operibus,& omni sanctitate satis clari IssTIrvTA HONA CHORVΜ , quae interrogantibus monachis velut sancti cuiusdam iuris responsa statuit, protuli. Cuius cum definitiones ac sententias mirareris, magnopere poposcisti, ut hoc opus in Latinum verterem potilicens mihi, quod per uniuersa occiduae partis monasteria, si haec sancti & spiritualis viri sancta dc spiritualia innotescerent instituta, omnis ille seruorum Dei prosectus, qui ex huiuscemodi institutionibus nasceretur, mihi quoque ex eorum vel meritis, vel orationibus, aliquid gratiae vel mercedis afferret. Exhibui ergo ut potui ministerium meum IImple & tu, & omnes qui legitis & obseruatis gratiam , ut& agentes & orantes sic,quemadmodum instituta haae continent, mei quoque memores sitis. Tui sane sit ossich etiam
alijs monasterijs exemplaria praebere: ut secundum instar Cappadociae,omnia monasteria eisdem, & non diuersis vel institutis vel obseruationibus
vivant. EXPLICIT PRAEFATIO R v F FINI.
216쪽
V MANV Μ tenus dilitens Deus,& docens hominem scientiam, his quidem quibus d Glys.cendi contulit gratiam . praecepit per Apostolum,permanere in doctrina 2 his vero qui Tim 3. aedificari diuinis institutionibus indigent, per Moysen protestatur . dicens Interroga patrem tuum, ct annuntiabit tibi; presbyteros tuos, ct dicent tibi.
Propter quod necesse est, nos quidem quibus ministerium verbi creditum est, in omni tempore paratos esse & promptos ad instructionem perfectionemque animarum &quq dam quidem in communi Ecclesiae auditorio simul omnibus de praeceptis Domini contestari; quaedam vero secretius persectioribus quibusque disserere, & inquirentibus manifestare, atque interogare volentibus de fide & veritato Euangelij Domini nostri Iesu Christi, re de conuersatione per Aa , copiam nostri sermonis facultatemque praebere, qua possit ex his perfectu; efiici & consummatus homo
Dei Vobis autem comi enit nullum tempus vacuum praeterire, quo minus ad ea quae communiter cum omni Ecclesia discitis, etiam secretius de eminentioribus & persectioribus
217쪽
ribus inquiratis: Vt omne reuum vitae vestrae in inquirendo de melioribus, & percontando de utilioribus transigatis. Quoniam ergo & in hoc nos congregauit Upus, ut paul lum quid a molestibs segregati turbarum silent ij agamus &quietis ; neque in aliud opus animum demus, neque restaduum temporis somno rursus & remissioni corporeae mamcipemus; sed in inquisitione & licitudine meliorum noctis hoc quod superest spatium exigamus, adimplentes illud quod dietum est per beatum David: Beatus qui in lege Dominimia tabitur te ac nocte. Si quid ergo Vnusquisque vestrum deesse sibi ad scientiam putat, ad communem id proserat inquisitionem. Facilius enim pluribus simul conserentibus, si ruid dissicile vel obtectum videtur ese, clarescet, Deo sne ubio inueniendi gratiam quaerentibus largiente . Sicut e :o nobis necessitas imminet, &secundum illud Aposto-i, va mihi erit, si non e ngelizem : ita etiam vobis, si ab in terrogatione & inquisitione cessetis, vel si remissiores aeresolutiores ad ea implenda quae recta inuenta fuerint. existatis, simile discrimen impendit . Propterea enim re Dominus dixit: quia se nno quem locutus sum vobis , ille iud cubit vos in nouissimo die. Et iterum : Sermis qui ignorariis πο- Iuntatem domini sui, ct non fecit digna, plagis vapulabit paucis: qui autem cognouerit, ct fecerit contra voluntatem domini, vapulabit plurimis. Oremus ergo misericordiam Domini, ut &nobis verbi inculpabile tribuat ministerium; & vobis fructuosum doctrinae concedat euentum . Tanquam ergo scientes quia stabunt ante faciein vestram verba haec ante tribunal Christi; A guam enim te, inquit, ct saluam ea autefaciem tuam: ita & intendite animum vigilanter ad haec quae dicuntur, & ad opus dignum quae audistis, festinanter adducite : Euia nescimu qua se, vel qua hora Dominus vo Ire veniet.
218쪽
S. BA SI LII. 177ῬRIMA INTERROGATIO FRATRUM
rinium dedit nobis sermo tuus potestatem ut interrogemus. 4 primo omnium doceri quaestumus , si Ordo aliquis esto conm 'untia tu mandatis Deis ut aliud quidem sit primum, ct aliud
secundtim, O sic per ordinem cetera e an omnia mandata ita mi cem cohaereant , G sint aequalia, Ut viae voluerit quis possi in tium sumere, tanquam in modum circuli vel corona. R E s P o N s I o. Interogatio vestra antiqua est, & olim proposita in Evangelio in eo, cum accedens ad Dominum
quidam legis doctor ait: Maaser, quod es mandatum primum mi est Et Dominus respondit: Diliges dominum Deum tuum
ex toto corde imo, ct ex tota anima tua, ex totis viribus tuis ι hoc si primum ct maximum mandatum . Secundum vero simile huic: Dil
ges proximum tuum cui te sum. Ipse ergo Dominus ordinem mandatis imposuit: primum dicens & magnum esse mandatum , Deum ex toto corde & ex tota mente diligere : s cundum vero ordine & conseo uentia. & quod illi esset simile per virtutem . imo quod illud expleret, & quod penderet ex primo; diligere proximum sicut seipsum. Sed & de alijssimiliter insanetis scripturis inuenies; &seruatur, ut ego arbitror, in omnibus mandatis ordo quidam & cons quentia praeceptorum .sECUNDA INTERROGATIO.
suoniam igitur de caritate Dei primum ab se mandatum, inde nobis primum omnium dissi e . Nam quia oportet diligere audiuimus: quomodo tamen hoc possi impleri, desideramus adisiere. RE spoNs Io. Optimum sumsistis sermonis exordium. dc proposito nostro valde conueniens. Deo itaque iuuante, nos quod dicitis. LCiemus. Sciendum ante omnia est. quod mandatum istud unum quidem videtur esse; sed omnium in se mandatorum virtutem Complectitur.& conu
219쪽
uniuersa hae pend)t o propheta . Nec tamen nos per singula
discutere aggredimur ordinem mandatorum , alioquin videbimur totum opus introducere in partes: sed qua tum ad propositum iussicit, & prisens ratio postulat, inquuremus : illud ante omnia designantes, quod omnium man datorum quae a Deo accepimus, virtutes in nobismetipsis insitas gerimus. Quo silicet neque dissicultas in nobis sit, tanquam nouum aliquid & alienum a nobis expetatur . neque rursum elationis dari nobis aliqua videatur oecasio, si putemus nos plus aliquid offerre Deo , quam ab ipso in natura nostr creationis accepimus. Quoniam quidem ea quae nobis a Deo insita sunt, si recte & competenter moueamus in opus, hoc est secundam virtutem vivere. Si vero naturae beneficia corrumpamus, hoc est in malitiam Vergere . . Est ergo mali ista definitio, non recte uti motibus animi a Deo nobis insitis. Et rursum virtutis ista definitio, reet avii , idest secundum mandatum Dei, & secundum conscie tiam, animi motibus a Deo insitis . Cum ergo haec ita se habeant, idem hoc inueniemus etiam de caritate Constare . Mandatum accepimus diligere Deum . Dilectionis virtutem in ipsa statim prima conditione a Deo anima sibi' in si tam gerit: in quo nequaquam extrinsecus testimonio indigemus: unusquisque enim in semetipso & ex semetipso horum quae dicimus sumit indicia. Omnis homo desiderat omne quod bonum est.& affectu quodam naturali constringimur ad omne quod bonum putamus. Sed & erga consanguineos & carnis proximos nullo docente in amore com
siringimur his quoque quorum assectum & beneficia acce pimus, omni affectu & ossicijs copulamur Et quid aliud tam bonum habetur quam Deus Θ Immo quid aliud bonum. nisi solus Deus 3 Qui decor Θ qui splendor quae pulchritudo, quam natur aliter diligere prouocamur, Vsquam talis qualis in Deo est, & esse credenda est Quae usquam talis pratia3 quae amoris flamma,quae N animae secreta di interi
220쪽
ra succendat, sicut amor Dei inflammare debet mentis aria
cana praecipue si sit ab omni pollutione purgata : si sit
in unda anima, & quae vero affectu dicat: Euoniam vulnerata cisis. nearitate ego sum. In euabilem prorsus ego sentio amorem Dei.& qui lentiri magis quam dici pollit. In enarrabilis quaedam lux est: etiam si fulgura, si coruscum adhibeat,vel comparet sermo, non patietur, non recipiet auditur. Si luciferi fulgores,si lunae splendores, si ipsum solis lumen assumas, ad comparationem gloriae illius obscura sunt omnia, dc multo tetriora, quam si coeca nox & obscuritate profundae caligi nis mersa limpidissimo meridiani solis lumini comparetur. Decor iste corporeis oculis non videtur: anima sola& mente conspicitur . Qui decor si cuius forte sanctorum mentem animamque Eerstrinxerit, flagrantissimum in eis amoris sui stimulum defigit. Propterea denique velut amoris cuiusdam ignibus tabescens. & praesentem vitam perhorrescens, dicebat aliquis ex eis : vando v iam , sappa p t. rebo ante faciem Dei Z Et iterum dicebat istius ardoris ignibus flagrans : Sititiit anima mea ad Deum vim in. Et insatiabiliter ardens eius desiderio orabat, ut Trueret voluntatem Domi- stis
ni, di protexeratur in templo sancto eius. Ita ergo naturaliter &concupiscimus quae bona sunt,& amamus. Nihil autem, ut diximus,lam summum bonum es quam Deus: & ideo debito quodam exsoluimus hanc quam ab eo accepimus caritatem . Quae utique si denegetur,& non exsoluatur,irae nos inexcusabiliter obnoxios facit. Et quid dico irae obnoxios 3 Quae enim poterit esse maior ira, quae vitio grauior, quam hoc ipsum si accidat nobis, alienos effici nos a Caritate Dei 3 Quod si parentibus inest naturalis affectus
erga eos quos genuerunt ; & non solum hoc in hominibus, verum etiam in mutis animalibus inuenitur: videte ne inueniamur vel pecudibus hebetiores, vel beluis seris immaniores , si nullo erga genitorem Constringamur affectu .
Quem etiamsi quantus & qualis sit scire non poIIumus, ex Z a hoc
