Codex regularum quas sancti patres monachis, et virginibus sanctimonialibus seruandas præscripsere, collectus olim a s. Benedicto Anianensi abbate. Lucas Holstenius Vatic. Basil. canonicus et bibliothecæ præfectus in tres partes digestum, auctumque e

발행: 1661년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

hoc tamen solo quod ex ipso sumus, venerari de diliger

Parentis debemus affectu, atque indesinenter erga eius m i moriam pendere ; sicut erga genitrices suas faciunt paru li. Sed multo amplius multoque promptius; quanto dc immensorum nos beneficiorum eius obnoxios scimus . Quod ipsum nobis commune esse puto etiam Cum ceteris animalibus: meminerunt namque etiam illa, si quid eis quis contulerit bonum . Si mihi non creditis, audite Pro

M. t. Phetam dicentem : Cognouit bos possessore suum, ct asinus sepium Domini Di. Absit autem de nobis dici ea quae sequuntur: otia Israel me non cognovit opopulus metis me non intellexit.

Quod si etiam eos qui heneficij aliquid nobis contulerunt nullo docente diligimus, & omni studio quantum fieri potest reserre gratias nitimur; quomodo lassiciemus gratiam referre beneficijs Dei, quae tanta sunt, ut effugiant numerum; & talia, ut sufficiat unum aliquod ex omnibus per i tam vitam nostram efficere nos obnoxios largitori Z Nam omitto cetera omnia, quae quidem & ipsa magna sunt &pr clara, verum a maioribus & melioribus, velut stellae quaedam splendidioribus solis radijs,obteguntur: quoniam quidem nec tempus nobis est amplius dilatare sermonem , Ut possimus etiam de minimis diuina erga nos enumerare beneficia . Sileamus igitur quotidianos solis ortus, & unius Iampadis fulgore illuminatum uniuersum mundum. Sileamus Iunae circuitus, aeris permutationes vicissitudinesque; imbres ex nubibus, flumina fontesque de terra; latitudines atque altitudines maris: uniuersitatem terrae, ac nati utitates eorum animantium quae in aquis gignuntur, & quae Coalescunt vel oriuntur in terris, nostris ministerijs vel usibus deputata. Haec ergo omnia, di cetera innumerabilia . praetermitto: hoc solum, quod ne volenti quidem praeterire possibile est, silere non pollamus: & quam uis retic re gratiam non sit possibile . multo tamen impossibilius, ut dignum est di ut competit, proloqui: hoc inquan

222쪽

quantum est, quod scientiam sui donauit homini Deus.& rationabile animal esse secit in terris; & inessabilis paradisi Obuti voluptate ac decore concessit Z quemque serpentis arte deceptum,& in peccatum lapsum, ac per peccatum in mortem deuolutum, nequaquam despexit; sed legem in adiutorium dedit, praefecit angelos, destinauit prophetas conatus malitiae Comminationum seueritate compescuit. bonorum desideria munificentissimis repromistionibus prouocauit, & finem utriusque viae nostrae in multis imaginibus praesignauit. Verum cum post haec omnia in malis nostris incredulitatibus duraremus, non est auersus, nec dereliquit nos ph Domini bonitas : neque cum beneficijs eius essemus ingrati, auertere potuimus & excludere misericordiam eius a nobis : sed reuocamur a morte , & iterum vivificamur per Dominum nostrum Iesum Christum, sui cum informa Dei esset, non rapinam arbitratus esse se aqualem Deo : sta se ima scin exinanivit, formam serui accipiens . In Miates nostras accepit, ct aegrinidines nostras portauit, ct pro nobis vuln eratus es, ut liuore illius sanaremur . Et a maledicto nos redomiti factus pro nobis maledi tum. Et morte turpissima condemnatus est, ut nos reuocaret ad vitam. Nec tussicit ei vivifica

re nos mortuos , sed & diuinitatis suae participium tribuit,& munus aeternitatis indulget; & supra omne quod vel petere vel intelligere possumus, credentibus vel diligentibus se praeparat, quod oclitus non vidit, nec auris auditui, nec in cor hominis ascendit. Quid ergo retribuemus Domino pro omnibus quae retribuit nobis λ Verum ille tam benignus & clemens est, ut ne retributionem quidem reposcat, sed susti cit ei, ut pro his omnibus quae Iargitus est, diligatur. Quis ergo ita irremediabiliter ingratus est, ut propter tanta & tarilia beneficia non diligat largitorem psi de caritate quidem Dei ista sussciant : propositum namque est, ut superius diximus, non omnia dicere, im possibile enim est, sed breuiter & succincte commem

223쪽

rare ea, quae amorem Dei inserere animae & suscitare sussiciant. Consequens iam nunc est, etiam de eo mandato, quod ordine dc virtute secundum diximus. explicare. Et quidem quoniam lex eas virtutes, quae animae aereatore insitae sunt, elimet & excolat, iam superius diximus. Quia ergo praecipimur diligere proximos sicut nos ipsos, videamus etiam si inest nobis virtus & facultas ad huius quoq; mandati e Xpletionem. Et quis ignorat quoniam humanum animal & communicabile homo est, &non agreste aliquod ac serum Nihil enim tam proprium est naturae nostrae, quam alterum alterius indigere, & requirere inuicem,ac diligere quod requiritur. Quia ergo Dominus harum in nobis virtutum semina seminauit, sine dubio horum etiam fructum requiret; & testimonium nostrae erga sedileetionis dilectionem accipiet proximorum . In hoc enim, inquit,scient omnes quia mei dascipuli estis inuiceni illatis. Et

ita in omnibus ista mandata coniungit, ut etiam misericordiae opera quae in proximo fiunt, transferat in semetipsum .

Esurivi enim, inquit, o dedisti manducare mihi. Et reliqua quae in proximo gesta sunt, se dicit esse perpessum, cum adiecit: uamdiu fecinis uni ex minimis inis tribus meis, mihi feci lis. Ergo per primum completur & secundum; per secundum vero ascenditur & reditur ad primum: vi qui diligit Dominum, sine dubio diligat &proximum. Ait enim Dominus:

γ.a-. i , Cui iligit me , mandata mea cusodit. Hoc es autem mandatum

ς' se inquit, ut iuuicem diligatis. Ita & qui diligit proximum, explet in Deo caritatem: quia ipse in se recipit, quicquid consertur in proximum . Et quidem in his qui initia habent

ad timorem Domini, & ad primos aditus relisionis accedunt,prima institutio est utilior per timorem; lecti dum sen-ρ .is i. tentiam sapientissimi Salomonis, dicentis: Initium suprentia potiio. timor inmiui. Idipsum etiam in psalmis legitur . vos veroi e , st tres, qui iam paruuli in Christo esse de stis , nec vl- - Τ' tra lacte indigetis, cibos solidos ex dogmatum firmitate

224쪽

perquirite, ad nutriendum & pascendum interiorem nominem , quo per eminentiora quaeque mandata perueniat ad perseetum, & in omni quae in Christo est vGritate confirmetur. Obseruandum sine est, ne forte copiosioris gratiae pondus caussa nobis grauioris Condemn tionis existat, si ingrati inueniamur in muneribus largitoris. Illud autem ante omnia considerandum est, quia neque aliud ullum mandatum, neque hoc quod de caritate Dei reproximi praecipitur, implere quis poterit, si per varias scdiuersas occupationes animus aberret. Sed neque artificium ullum , vel ullius industriae disciplinam possibile est adipisci eos, qui Dequenter ex alijs ad alia transseruntur. Omni ergo custodia oportet nos seruare cor nostrum, ne sorte desiderium Dei mala desideria & sordidet cogitationes depellant nostris animis ac detrudant: sed e contrario assidua recordatione & memoria Dei, sormam quodammodo ac figuram eius animae nostrae signaculis singuli infigamus, tuae nullis queat perturbationibus aboleri. Sic enim & deis

derium in nobis diuinς Caritatis accenditur,dum frequens eius memoria mentem atque animum illustrat; & ad opus mandatorum Dei erigimur ac suscitamur. Et ex ipsis rumsum caritatis operibus vel conseruatur Dei in nobis caritas. vel augetur. Et hoc puto ostendere volentem Dominum . dicere, aliquando q uidem : Si diligitis me, mandata mea seris te . aliquando autem: Si facitis quae ego dico volus , permaneris in caritate mea ; sic utcte ο seruaui mandata Patris mei, ct maneo in caritate eius. Ex quibus edocet nos, prospectum operis nostri debere ex sua voluntate pendere; ut tanquam speculum quoddam ipsum habentes. &semper ad ipsum respiciem. tes, opus nostrum fixo ad ipsum cordis oculo dirigamus . Sicut enim artificia quae in hac vita sunt, prospectum quenadam animi gerunt, & ita secundum hoc quod animo con- Ceperint,etiam in opere utuntur manuum ministerio; sic &in hoc nostro opere, unus manet nobis iste prospectus, atque

225쪽

que unlis terminus fixus est, quo Deo placere debeamus. Secundum hunc ergo prospectum Opus dirigamus mandatorum. Impossibile namque est aliter constare posse operis nostri formam, nisi voluntas eius qui iniunxit opus, semper in memoria habeatur: ut eius voluntate seruata, & labore operis ac diligentia competentur exeleta, semper iungamur Deo, dum semper eius memores sumus. Sicut enim verbi caussa faber securem faciens aut falcem, meminit semper eius qui opus iniunxit; & retinet in corde suo, cuius magnitudinis, vel qualitatis, vel formae iniunxerit fieri securem; & in illud semper intendens, quod sibi meminit a

domino operis iniunctum, ad hoc dirigit manuum minusterium, ut sorma operis cum eius qui iniunxit animo ac vo luntate conueniat. Si autem obliviscatur, quid vel qualest, quod sibi fuerat imperatum, sine dubio aliud aliquidquam iniunctum fuerat, faciet. Ita etiam Christianus omnem conatum & omne studium in actibus suis adhibere debet, ut secundum voluntatem Dei, qui opus iniunxit, suum quoque dirigat opus; ut actus sui ornentur, &possit eius qui praecepit voluntatem implere. Tunc etiam illud com- i. r. io plere potest quod scriptum est: Siue manducetis, siue bibatis.

me aliud quid faciatis, omnia ad gloriam Dei facite. Si vero declinet quis a regula, & corrumpat obseruantiam mandati, eX

hoc ipso arguitur, si quis sit immemor Dei. Plurimum au

tem prodest ad conseruandam memoriam Dei, etiam secretius & remotius habitare. Nam permixtim vivere cum his; qui negligentius agunt circa timorem Dei, dc contemtum habent mandatorum eius,plurimum nocet: sicut &Salo-α. inonis sermo testatur,dicens: Cum homine iracundo ne habitane his, ne forte discatis vias eires, ct accipiatis laqueum a rima Sesra. φ .s . Et iterum quod dicit; Exite de medio eorum, meparamini ab eis, dicit Dominus, ad hoc ipsum respicit. Igitur neque per oculos , neque per aures recipiamus illecebras ad peccandum, dc paulatim longo usu inhaereamus consuetudini z. peL

226쪽

pessimae. Et rursum ut possimus orationi vacare, opo tet primo secretius habitare. Hoc enim modo & praecedentes consuetudines excidemus , in quibus contra amandatum Dei agebamus. Non enim partius labor est, ut se aliquis a priore non bona consuetudine reflectatae reuocet: quoniam quidem mos longo tempore confirmatus vim quodammodo naturae obtinet. Oportet ergo nos primo omnium abnegare nos ipsos, & tollere crucem Mae iώ. Christi, & sic eum sequi. Abnegamus autem nos hoc modo, si per omnia praeteritae consuetudinis obliti, volunt tes proprias abnegemus: dc ita non solum ab hominibus non recte agentibus, verum etiam a nostris ipsis inordia natis & incompositis moribus secedamus. Alioqui ut in eadem quis consuetudine atque in priore conuersatione

permanens, emendare se possit & corrigere, dissicillimum est; immo ut verius dicam, penitus impossibile . Sed ad hoc ipsum, ut tollat quis crucem suam & sequatur Christum, plurimum impedit societas & permixtio eorum, qui vitam dissimilem ducunt. Nam paratum esse ad mortem pro Christo, & mortificare membra quae sunt super te cos. ram , & pro nomine Christi libenter ferre omne discrimen, hoc est tollere crucem suam . Ad quod grande videmus impedimentum posse nobis oboriri ab his, qui dissimiles sunt vel vita vel moribus. Et ad cetera alia quae multa sunt, accedit etiam hoc, ut respiciens anima ad multitudinem nequiter viventium , primo quidem occupetur & impediatur, ne suorum malorum capiat intellectum , & possit vel purgare per poenitentiam , quae doliquit, vel caussas culpae resecare emendatione vitiorum. In comparatione etenim pessimorum aliquid se iam magni periecisse aestimat . Tum deinde impedimentis &perturbationibus atque occupationibus, quas communis

hominum vita habere solet, praetermissis, illud quod mar ius est ec pretiosius omnium , memoriam Dei non p. Aa test

227쪽

test custodire: qua depulsa ab animis & clusa, non solum omni laetitia & gaudio caret diuino, & delech tionis Domini sustinet detrimenta, sed & dulcedinem non Miaris. sentit diuini eloquij, ut dicat : suam durcia faucibus meis ιloquia tua Domine, ster mel G Duum ori meo : sed & in neglectum & obliuionem peruenit iudiciorum Dei , Min contemptus consuetudinem decidit : quo maius m

tum , & pernitiosius pati nihil potest. III. INTERROGATIO.

cuia omnit nobis sermo tuus, perie san eoe cum his qui mandata

contemn rent, visa tacere; nunc distere cupimus, s oporteat euntia

qui ab hi iust modi consortiis disiesserit, remotum esse ct flumi rau vero cimi tribus eiusdem propositi ct eius animi

vitamsuam sectare. Rr svo Ns Io. In multis utile esse video, vitam communem ducere cum his, qui eiusdem voluntatis sunt atque propositi. Primo, quia etiam ad usus corpotales victu rue ministerium unusquisque nostrum solus sibi non sus.cit: & vero ideo pro his quae ad ministerium vitae nostrae necessaria sunt, inuicem opera nostra egemus. Sicut enim .c .i3 pes hominis in alio quidem suis viribus utitur , in alio vero indiget alienis , & sine adiumento ceterorum membrorum nec eXpiere suum opus, nec sufficere suis viribus p test; ita etiam vita solitaria mihi pati videtur cum neque quod ei inest, utile esse, neque quod deest ab aliquo possit acquiri. Praeter hoc autem nec ratio quidem caritatis numquemque permittit quod suum est quaerere, dicente

M. .i3 Apostolo: Caritus nou ptierit q sint. Deinde, sed nec culpas quidem suas unusquisque ac vitia facile digii scit, cum qui arguat nemo est: dc facile huiusmodi h E H. . mini accidere potest illud quod scriptum est i Va selis quiasi ceciderit, nemo es alias qui erigat eum. Sed & mandata a pluribus quid em sacilius adimpleatur: ab uno vero dum .

Vnum

228쪽

unum videtur impleri, aliud impeditur. Vt puta, quomodo quis solus visitabit infirmum Z aut quomodo suscipiet peregrinum Si vero omnes corpus sumus Christi, singuli au-tem alterutrum membra, per consonantiam velut in unitu

corporis compagem in Spiritu sancto aptari & coniungi debemus adinvicem . Quod si unusquisque nostrum solitariam eligat vitam, scilicet non tali aliqua caussa vel ratione quae Deo sit placita, vel quod ad Communem Ceter rum pertineat dispensationem, sed propriae voluntati &passioni satisfaciens ; quomodo possumus discissi &diuisiadimplere, & integram assignare membrorum ad se in uiacem consonantiam 3 Iste enim talis neque cum gaudentia hus gaudet, neque cum flentibus siet; quoniam quidem . separatus ac diuisus a ceteris nec cognoscere quidem necessitates poterit proximorum. Tum deinde nec sufficere potest unus ad suscipienda omnia dona Spiritus sam cti; quia secundum uniuscuiusque men suram fidei & d norum spiritualium distributio celebratur: ut id quod per

partes unicuique distributum est, rursum tanquam membra ad aedificationem unius corporis coeat 3 conspiret.

Alij enim datur sermo sapientia, alii nostentia, alij fides, alij pro- i. c. .isphetia, alij gratia sinitatum, di cetera : quae singula utique non tam pro se unusquisque,quam pro alijs suscipit ab Spiritu sancto. Et ideo necesse est uniuscuiusque gratiam , quam susceperita Spiritu Dei, & incommune prodesse. Accidit ergo, ut is qui remotus vivit & separatus, unam quamcunque suscipiet gratiam, & hancipsam inutilem faciat, dum nihil per eam operatur; sed des odit eam in se metipso. Quod cuius & quanti sit periculi, nostis omnes qui legitis Euangelium . Si autem Ceteris communicat gratiam,&ipse perfruitur proprie eaipsa quam suscepit; &multiplicatur in eo, dum communicatur & caetcris it & ipse nihilominus fruitur gratia reliquorum. Habet autem &alia quamplurima bona communis vita ista sanctorum,quae Aa a

229쪽

non est nunc possibile omnia dinumerare. Interim, ut dixi. mus, ad conseruanda sancti Spiritus dona commodior est multorum societas, quam si degamus in solitudine. Sed &aduersus insidias inimici, quae extrinsecus inseruntur, multo cautior est & utilior societas plurimorum: ut facilius suscitetur e somno, si quis sorte obdormierit somnum illum,qui ducit ad mortem. Sed & delinquenti delictum suum Iacilius apparebit, cum a pluribus vel arguitur, vel notatur: secundum quod & Apostolus dicit: Susticit ei qui ei modi θι obiurgatio lac erast a pluribus. Sed & in oratione non par

uum emolumentum a pluribus nascitur, cum conserim&uniuersitate orantibus; ut ex multorum personis, pergratiam quae in nobis est, Deo gratiae reserantur. Sed in te

dum & periculo proxima est vita solitaria. Primo quidem illi periculo subiacet, quod certe grauissimum est, in quo ipse sibi placet, & neminem habens qui possit opus ipsus

probare , videbitur sibi ad summam persectionem venisse. Tum deinde sine ullo exercitio degens, neque quid sibi viiij abundet, neque quid virtutis desit, agnoscit. Neque discretionem habere poterit in operum qualitate, pro eo quod operandi materia omnis exclusa sit. In quo enim ii militatem suam probabit, neminem habens cui humilem se praebere debeat 3 In quo misericordiam demonstrabit, totius consorti j & societatis alienus Z Ad patientiam vero quomodo seipsum exercebit, nullum habens qui videatur eius voluntatibus obviare 3 Si quis autem dicat, sullicere sibi doctrinam scripturae , ct Apostolica praecepta , ad

emendationem morum, vitamque formandam; simile mihi aliquid facere videtur his, qui semper tabrile artificium discunt, nunquam tamen fabri faciunt opus: vel his qui

in structorum arte semper docentur, nunquam tamen

aedificandae domus operam dabunt. Ecce enim & Dominus non aestimauit sumcere sibi solam verbi doctrinam, sed& opere ipso voluit nobis tradere humilitatis exempla ,

- cum

230쪽

cum praecinctus linteo lauit pedes discipulorum suorum . . Tu ergo cuius pedes lavabis 8 quem curabis ossicijs 3 cuius inferior aut ultimus eris, cum solus vitias 3 Sed & illud quod dicitur, Bonum o luctintam, habitare stati es in Unli re ζquod unguento pontificali in barbam de capite descendenti sanctus Spiritus comparauit, quomodo in solitaria habitatione complebitur Θ Stadium namque est quoddam,

ex Apostolico praecepto,ad emendationem morum Vitamque formandam, in quo per virtutis exercitium proficitur, in quo meditatio diuinorum mandatorum enulget amplius dcclarescit, haec communis inter se unanimorum,

fratrum habitatio : habens in se illam similitudinem &exemplum, quod in actibus Apostolorum refert de sanctis

scriptura diuina, dicens: auia omnes credentes erant in unum, o habebant omnia communia.

IIII. INTERROGATIO.

Oportet primum renuntiare omnibus, ct ita venire ad hanc vitam vel conuersationem, quae secundum Teum est ρRysso Nsio. Domino & Saluatore nostro Iesu Christo dicente: Si quis venit ad me,abneget semetipsum, ct tollat cra Gmpuam , o quatur me: Et iterum : Gi non rentintiauerit omnibus qua pol det, non potest meus esse discipulus: Qui ad hoc venit, ut Dominum sequatur, etiam seipsum neget, &tollat crucem suam. Certum est autem quia iamdc ante diabolo renuntiauit, & operibus eius. Quod tamen non ab his qui in prosectu sunt vitae, vel qui iam ad persecti nem tendunt, sed ab his qui prima statim consessione initiantur, fieri solet. In hoc autem renuntiat, sicut superius diximus, etiam ipse sibi homo; idest, si priori consuetudi ni suae vel vitae renuntiet, aut etiam moribus suis, vel dilectationibus seculi huius , sed& consanguinitati corpor

li ; illi maxime, quae impedire eius propositum potest: &parentes quidem eos, qui se in Christo Iesu per Euangelium

SEARCH

MENU NAVIGATION