Codex regularum quas sancti patres monachis, et virginibus sanctimonialibus seruandas præscripsere, collectus olim a s. Benedicto Anianensi abbate. Lucas Holstenius Vatic. Basil. canonicus et bibliothecæ præfectus in tres partes digestum, auctumque e

발행: 1661년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

lium genuerunt, magis putabit; fratres autem eos, qui eundem adoptionis Spiritum susceperunt : possessiones vero omnes simul a se ducit alienas . Et ut breuiter dicam, hic cui pro Christo mundus omnis crucifixus est, & ipse mundo, quomodo potest seruus essici cogitationum & solicitudinu in mundi ; cum Dominus iubeat etiam animam ipsam abnegandam e: se pro se Z Persecta itaque est abn gatio in eo, ut passionibus penitus careat, dum adhuc in corpore est. Sed haec incipit agere ab his primo qus extrinsecus sunt: id est, a possessionibus, vel inani gloria; &si quae sunt alia similia; ut ab his primum essiciatur alienus. Et hoc est quod nos docuerunt Apostoli Iacobus, & Ioannes; qui reliquerunt patrem suum Zebedaeum, & nauem ipsam in qua erant. Sed & Matthaeus relinquens vectigal, ct surgens, ac sequens Dominum; qui non solum lucra reliquerat vectigalium, sed& periculum contempserat; quod utique poterat euenire a principibus seculi, pro eo quod vectigalium rationes imperfectas atque incompositas reliquisset. Ita autem cupiditate sequendi Dominum ductus est, ut nullum prorsus huius vitae respectum vel co-sitationem sibimet seruauerit. Quod autem neque ad aLiectus parentum,si aduersantur dominicis priceptis, neque ad ullam aliquam humanam delectationem oporteat ali-guem respicere,& per hoc ab eo quod proposuit impediri,

ominus edocet, dicens: Si quis ergo venerit ad me,ct non odit

patre visui in is marrem suam, ct uxorein stylios, atres O sorores,in ter idi animam sitam, non potest meus esse discipulus. Quod

est simile illi quod dixit, ut deneget quis seipsum. V. INTERROGATIO.

Si oportet eum qui seritis Dei sociari vult, relinquere indisserenter propinquis suis porrionem acultatum suarum ΘRet spoNs Io. Domino dicente: Vende Omnia bona tria,ctia pauperibus, ct habebis thesaurum in caelis, ct Geni, sequere me. Et

232쪽

S. B A SI LII.

Istiterum : Vendite omnia quae habetis,ct date eleemosynam: arbitror Lue. D quidem, quod is qui accedit ad Dei seruitium, non debeat contemnere, & ut libet relinquere ea quae sibi competunt; sed tentet omnia, si fieri potest, cum summa dia ligentia asumpta, tanquam ea quae iam Domino sacrata sunt,quantum fieri potest rationabiliter dispensare: sciens

quia non est absque periculo, in opere Dei agere neglI- ris. s. genter . Si vero propinqui eius vel parentes contra fidem veniant, debet rursum meminisse Domini dicentis: IDO Mai. 19. non en qui reliquerit domum, aut tres, aut patrem, mi matrem, alit uxorem, aut flios, aut agros propter me, ct propter Euangelium, qui non accipiat centuplum in praesenti tempora, ct in futurofecHο vitam aeterna . Veruntamen oportet eum his, qui sibi quae sua sunt denegant & resistunt, & desidem faciunt,pr testari, & denuntiare, quia sacrilegij crimen incurrunt, s

cundum mandatum Domini, dicentis: eccae in te φ . x . stater tuuis, vade, ct a ue eum , & reliqua. pero ex- .periri de his apud iudices seculi, abnuit religionis auctoritas, per id quod dixit Apostolus: Audet aliquis vestrum, ne- x. Cor. 6.nthum habens aduersus alium, iudicari apud initinios, ct non apud sanctos p Et rursum uia iam quidem omnino delictum Ut in v bis , quia iudicia habetis inter vos

VI INTERROGATIO.

Si oportet omnes qui veniunt ad nos fuscipere, aut cum probatione pct qualislsa debet e seprobatio PREsPoNs Io. Cum Dei clementia omnes voce per itilam praedicationem qua dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis, a M. it. ct onerati esis, ct ego refciam Cos e non est absque discrimine abiscere quempiam venientem ad nos. Veruntamen ne que immundis, ut aiunt, pedibus indulsendum est in re

ire quempiam in sanctam doctrinam : sed sicut Dominus noster Iesus Christus iuuenem illum, qui ad se venerat, interrogauit de priore vita sua s & cum audisset quia recte

233쪽

transacta esset, quod deerat ei praecepit adimplere, &itata

demum iussit eum sequi se : ita etiam nos oportet inquire- re de praeterita vita&conuersatione; ne forte simulata .

quis mente & sallaci animo accedat ad nos. Quod ita demum dignoscitur, si facile omnem laborem corporis qui iniungitur ferat, & ad castigationem vitae pronus inclinatur: vel si etiana delictum aliquod suum , cum interrogatus fuerit, nequaquam pronuntiare confunditur, & in

delam delicti quae adhibita fuerit, gratanter assumit: & si

ad omnem humilitatem absque ulla verecundia inclinatur, ac vilioribus & abiectioribus artifici js , si ita ratio poposterit, tradi se non accipiat aspernanter. Cum ergo ex his singulis documentis fuerit comprobatus, quia firmamente, & stabili consilio, ac prompto animo sit, tunc si scipi eum decet. Prius autem quam corpori fraternitatis inseratur, oportet ei iniungi quaedam laboriosa opera, re. quae videantur opprobrio haberi a secularibus: & obser uari oportet, si libenter haec & libere ac fiduci liter expleat, nec confusionem eorum grauiter serat: vel etiam si in labore impiger inueniatur di promptus.

VII INTERROGATIO.

Ex qua aetate oportet nometipsos o erre Deo: vel virginitatis professi nem quando oportet mam ac j labilem micari ptat. 18. RESPONSIO. Dicente Domino: Sinite infantes venire aq;. me : Et Apostolo Paulo collaudante eum, qui ab insantia sata 1.Iim. a. cras litteras didicisset: & rursum praecipiente, educari filios in doctrina & correptione Domini; omne tempus a prima aetate Opportunum quidem esse ducimus ad suscipiendum timorem & eruditionem Domini : firma tamen tunc erit professio virginitatis, ex quo adulta iam aetas esse coeperit, & ea quae so let nuptiis apta deputari ac perse eta. Oportet tamen infantes, voluntate & consensu parentum, immo ab ipsis parentibus oblatos, sub testimonio

234쪽

plurimorum suseipi; ut omnis occaso maledicti gratiata excludatur hominum pessimorum. Adhiberi autem eis oportet i ummam diligentiam , quo possint ad omne virtutis exercitium probabiliter institui, tam in verbo, quam in intellectu re opere. Quicquid in tenero quis di paruo inseruerit, firmius & tenacius inposterum conseruabit. Iniungenda est ergo infantium cura his. qui a te omnia in virtute patientiae documenta sui probabiliter praebuerunt: qui possint pro merito des icti& aetatis singulis quibusque etiam correptionis adhibere mensuram:& qui seruent eos primo omnium a sermonibus otioss, &ab iracundia, atque ab incitamentis gulae,3c a cunctis indecentibus atque in Ordinatis moribus. Si vero cum petatis augmento nullus in eis deprehenditur prosectus industri aes sed vaga mens, & animus cassus ac tumens etiam post instituta probabilia infructuosus permanserit: huiuscemodi abhci oportet,& maxime cum iuuenilis feruor rudem laces-st aetatem . Eorum vero qui aetate iam robusta accedunt ad seruitium Dei, oportet inquirere, ut diximus, qualit

tem vitae praeteritae, dc sussicere etiam hoc ipsum , si satis instanter hoc expetunt, ct si verum & ardens desiderium est: eorum erga opus Dei. Huiuscemodi vero fieri doc menta ab his oportet, qui valde prudenter de his discut re potuerint & probare. Cum autem suerint suscepti, si sorte propositum suum transgressi fuerint, nec videri eos oportet amplius, tanquam eos qui in Deum deliquerunt, quo teste confessionis suae pactum transgressi sunt. Espe caverit, inquit, homo in hominem ι orabunt pro ipse ad Domia iitim: Si autem in Deum peccauerit, quis orabit pro eo p

VIII INTERROGATIO .

Si oportet eum qui sepia ac reli se vitae doderit, etiam

continentiam Observare is p

AEI .Reg. a.

235쪽

nentia, manifestum est, primo omnium ex eo quod Paulus inter fructus Spiritus sancti etiam Continentiam nominat. Tum deinde etiam immaculatum ministerium per hanc seruari posse designat . cum dicit: In laboribus, in vigiliis, iui mys .im castitate. Et iterum alibi : In labore θ stigatione, tu vigilist multis .in fame se sti, in ieiunisestequenter . Et iterum :Omnis qui in agone conteredit ab omnibris continens eis. Et rursum :Macero corpus meum, ct servituti subjcis r quod utique no aliter quam per continentiam videtur impleri. Et iuuentutis tumor, ac feruor aetatis velut freno quodam restringi& reprimi per solam continentiam potes . Nou enim expe- Lautitillo delicia, secundum Salomonem. Et carnis, inquit, A postolus, curam nefeceritisin coimu sientijs. Et iterum p VAdua sta in Luci s es, vivens mortua edit. Sed exemplum illud diuitis ita delichs viventis necessariam nobis ostenditiesse continentiam, ne forte 8 nos audiamus quod audiuit &diues: A via consecatus es bona in vita tua. Quomodo autem incontinentia periculosa sit, etiam Apostolus docet, cum eam proprie illis adscribit, quos recedere a Domino dicit: ait enim e.In noti Ihnis diebus in labunt tempora periculsa : ciunt enim homines stipsis amantes & Cum plura malitiae genera

enumerasset, ad ultimum posuit: comnes res, dicontinentes ,

immites. Sed & Esau malorum suorum quasi somitem que dam habuit incontinentiam ς qui pro uno cibo vendidit primitiua sua. Sed & prima illa praeuaricatio non abunde homini nisi per incontinentiam accidit Omnis vero sanctorum vita, atque ipsius Domini in carne positi praesentia, quae nobis alia, nisi continentiae proponit exemplata pMoyses quidem, dum continuato quadraginta dierum i iunio adititisset indesectus. dicitur a Deo meruisse legis auxilium humano generi deserre. Helias quoque vin

ne Dei tunc dicitur dignus effectus, cum dc ipse simili spatio temporum a cibo se continuisse perscribitur. Sed di Danielia, & trium puerorum meritum apud Deum, quo

236쪽

de omnibus inimicis suis, & de ipso tyranno triumphum

coeperunt,non aliunde nisi per continentiam venit. Ioan- Min. nis autem omnis vita continentia fuit. Ab hac etiam Dominus manifestationis suae initia prima patefecit. Cont, ventiam autem dicimus, non quo a cibo penitus abstinen dum sit ; hoc est enim vitam violenter dissoluere ; sed eam qua vitae usus non superfluus , sed necessarius constat: cum refugimus quod suave est ι explemus ea, quae sola corporis necessitas poscit. Et ut breuiter dicam , omnia

quae per passibilem concupiscentiam requiruntur, ab his abstinere, virtus est continentiae. Et ideo ergo non solum in eis cibi & in libidine continentiae virtus agnoscitur ; sed cum ab omnibus, in quibus delectamur quidem, carne, sed in anima laedimur, abstinemus. Verus ergo continens nec gloriam humanam desiderat; sed a viiij; se continet, & ab ira, & a tristitia, & ab omnibus, quae occupatas tenere consueuerunt ineruditas animas de incautas. Peneantem in omnibus mandatis Dei hoc inuenimus, quod unum alteri cohaeret, & separatum aliud ab

αlio compleri impossibile est. Id tamen praecipue in hac ipsa continentia deprehenditar; quoniam quidem humilis ille iudicatur, qui se a superbia continet: & il. Ie renunciat omnibus facultatibus suis , & secundum Euangelium vendit omnia sua, & pauperibus diuidit, qui sine dubio continet se a pecuniae desiderio . Sed & mansuetus jlle erit, qui iram continet, & cohibet furorem . . Quid vero iam vagos oculi visus, & auris auditus, & linguae intemperantiam aliud quam continentia moderaturdi cohibet 3 Sed & intemperatos risus continentia coercet : scut incontinentiae signum est , inordinatis & incompositis motibus agere in risu : cum , utique subridendo tantummodo laetitiam mentis oporteat indicari; indecorum autem sit, crepitantem cum sonitu eleua e risum: quod certum est per incontinentiam mentis accide-

237쪽

Erat a.

re soluere etiam inuitis; quae res grauitatem& eon fin-tiam animi emollire ac resoluere solet. Vnde ic Salmmon Risium, inquit, dixi amentiam . Et: Sicut vox Tyri, rum sub olla, ita risus fiuitarum. Et iterum: Stultus in ri uexaltat vocem suam : vir autem sapiens vix tactu Hibit. Osten dit autem & Dominus in semetipso necessarias quidem carnis se habuisse passiones, id est quae virtuti testim nium ferrent; velut laborem di fletum ac tristitiam : nus quam autem inuenitur etiam risu usus, quantum ad hist riam pertinet Euangelij. Sed & deflere magis inuenitur eos qui rident, dicens: Vae vobis, qui nunc ridetis ; quia filitis . Nec sane seducere nos debet similitudo nominis Hasus. Mos namque est scripturae, interdum laetitiam animae , & affectum quendam laetiorem risum nominare . Sicut ibi Sara, Esum, inquit, inibi fecit Deus. Et iterum: Beati qui sent nunc, quia ridebunt . Et in Iob quoque .

chum est: in autem et erucium replebitur ni tu . Haec enim omnia nomina pro gaudio animae accipiuntur. Qui ergo liber est ab omni passione, & nihil per incitamenta libidinum gerit; sed continenter & sobrie aduersus omne quod potest laedere, nititur, hic persecte continens dicitur: qui α sine dubio per hoc alienus inuenitur ab omni genere peccati. Libido namque est totius mali muscipula; &pernanc omnes decipimur ad peccatum: per quam qui non resoluitur, neque inclinatur ab ea, omne ex se peccati pessimum germen excidit.

IX INTERROGATIO

suae eumen jura continentia ρR1 svo Nsao. Quantum spectat ad vitia vel passio- Ees, penitus abstinere, nec unquam superari: quantum autem ad cibos, prout usus deposcit, vel aetas, vel labor . vel robur corporis , vel incommoditas eius, ita etiam

238쪽

bile est omnes fratres unum ordinem vel modum ac regulam in cibis custodire. Hi vero qui sani sunt, possunt omnes eadem mensuram tenere in abstinentia. Immutari vero oportet per singulos, in quibus caussa aliqua di uersitatis existit, prouidentia ac prouisione eorum , quibus dispensandi haec cura commina est. Neque enim per singula sermonem complecti possiimus; sed ea tantummodo comprehendimus, quae ad communem vel generalem pertinent institutionem. Solatia vero incommodorum in cibis, videlicet eorum qui iam sessi sunt ex oper continentiae, siue ex alijs quibuslibet laboribus, quos pro . religione pertulerunt, ij qui praesunt, secundum quod res de ratio deposcit, adhibebunt. Neque ergo tempus reficiendi omnibus idem statui potest, neque modus c, hi , neque qualitas; sed prospectus iste sit omnibus unus, ut non usque ad satietatem persistamus in edendo. Repleri enim ventrem, & grauari ex cibo, valde inutile est etiam corpori ad omne opus. Tum deinde quia &grauatur in somnum, α quia etiam laedi ex his facile potest . Sed nec suauia quaeque in fine ciborum sectanda sunt; sed sufficit usum explere vivendi, resutata luxuria. Si enim libidini serviamus, nihil aliud est, quam Deum facere ventrem nostrum. Quoniam quidem corpus h manum semper exolescit Jc defluit, idcirco & repleri indicet, reformari: propter quod & naturale est cibi desiderium, id quod secundum rectam rationem usus ipse ad reparationem deposcit eorum quae exinanita suerint di absumpta, tam aridi, quam etiam humidi alimenti.

Si quid ergo illud est, quod potest vel breuius vel facilius explere hanc necessitatem corporis in cibis, id po- . tius eligendum est. Sed dc Dominus hoc, ut opinor, ostendit, cum esurientes reficit in deserto: quia cum utique posset maiore miraculo copiosiores eis cibos parare, ni

hil horum secit, sed simplicem eis exhibuit victum: α

239쪽

secundum Ioannem, quinque panes hordaceos, & pi- . sciculos duos apponit : de potu vero nec mentio qui dem ulla suit. Ex quo illud sine dubio designatur, quod omnibus sufficiens esse possit aquae usus& pernecessarius . nisi sorte aliquis per infirmitatem corporis laedi ex hoe videatur: cui sine dubio, secundum consilium Apostolii Tim. s. Pauli ad Timotheum scribentis, cauendum est quod est

noxium. Sed dc quaecunque manifestam inserunt noxam corpori. deuitanda sunt. Absurdum enim videtur, propter substantiam corporis cibos sumere, & rursum per ipsis cibos corpori inferre pernicem, & illud inutile reddere ad ministerium mandatorum. Oportet tamen omnimodo illis uti cibis, qui de facilius & vilius comparantur : ut ne occasione abstinentiae inueniamus pretiosiora quaeque & dissiciliora sectari ; dum suauitate condimentorum viles natura cibos in suavem & delicatum saporem extollere conamur. Sed si quid est, quod id unaquaque prouincia facilius & vilius comparatur, α quod in usu hominum communiter habetur, hoc ad usus nostros oportet assumi; & ea tantummodo requiri, quae ad vitam pernecessaria sunt ue id est, oleum, &alia hut scemodi ; vel si qua etiam ad infirmantium solamen adhibentur .X INTERROGATIO. ii

Gomori oportet obseruare nos circa cati,dras G acculitus, in tempus p scerit Rrs Possio. Quoniam praeceptum Domini habemus, quod nos in omnibus instruit ad humilitatem, in quoi, etiam de hoc pronuntiat, ut cum ad conuiuium eamus odiscumbenti locum nouissimum requiramus, &non Occupemus locum priorem ; illud nos scire oportet, quia ubi omnes eodem prospectu ac proposito conuenimus , maxime si in multis ci in maioribus humilitatis nostr. e

240쪽

S. BA SI LII. 39ν

documenta ram dedimus, cupere quidem praeuenire unumquemque inseriorem locum . secundum mandatum Domini, condecens est. Sed rursum, si res ad contentionem veniat de hoc, &vnus alium detrudere velut det Co inseriori conetur, valde est improbabile . Causa enim

ex hoc perturbationis & inquietudinis nascitur, si incipiat nemo alteri cedere, &si pro hoc certamina moueantur, simile erit tanquam si de primatibus contendatur. Propter quod oportet etiam in hoc considerantius peruidere, vel quid unicuique nostrum competat 3 vel certe indulgere ei, cui cura commissa est,& in ceteris, & in recumbendo ordinem custodire. & obtemperare ei: ut impleatur in nobis illud quod dictum est: Omnia vestra ho- neste G secundum ordinem sant

XI INTERROGATIO.

iis en dignus v I decens habitus Christiani PREsPoNs I o Quoniam sermo in superioribus humilitatem necessariam docuit; ita ut qui vult religiose ac pie vivere. in omnibus & simplicitatem & vilitatem requirat 3 id est, ea quae paruo s umptu acquiruntur: id obseruanduin puto in corporalibus usibus,per quod occasiones nobis maiorum occupationum minime fiant. Hoc ergo etiam in obseruatione indumentorum custodiendum puto. Si enim studium nobis habendum est, omnium elle minimos δc omnium nouissimos; certum est . quia& indumenos omnium nos nouissimos deputare debemus . Nam si hi, qui gloriam sibi ex indumentorum splendore conquirunt, satis agunt quomodo pretiosis & m gnificis vestibus videantur induti x ita consequens est , eum, qui de ultimis & nouissimis. id est, per nimiam humilitatem placere studet, eligere debere hoc. in Quo omnium dc ultimus dc nouissimus appareat : sicut ille econtrario , id est , de summis & pretiosis videri clarior

SEARCH

MENU NAVIGATION