Codex regularum quas sancti patres monachis, et virginibus sanctimonialibus seruandas præscripsere, collectus olim a s. Benedicto Anianensi abbate. Lucas Holstenius Vatic. Basil. canonicus et bibliothecæ præfectus in tres partes digestum, auctumque e

발행: 1661년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

& nobilior gestit. Si enim in publica coena arguuntur π Corinthi j , quod per suam abundantiam confundant eos qui non habent, certum est, quia & in hoc simplici Meommuni omnium indumento , quod ad Commune habitum vel usum pertinet, si alter altero disserat habitus , vel pretiosior inueniatur . ex ipsa comparatione confundimus non habentes. Sussicienter quoque Apostolus huiuscemodi usibus breui sermone regulam posuit. L.Ti- ε, dicens: Habentes autem victo ct veniatum, his contenti sings. Ostendens, indumento solo quo contegamur indigere nos, & non varietate aliqua vestis, & ornamento eius indecore iactari. Quae utique postmoduin introducta sunt, humanae vitae metificijs, ct luxuriae ingenio conquisita. Sed& primus ille indumenti usus haec eadem indicat; cum di- η-3- citur Deus fecisse primis hominibus pellicias tunicas. SuNficiebat enim ad confusionem contegendam huiuscem di indumenti usus . Verum quoniam nobis prospectus est, indumentis etiam Calefieri &soueri; necessarium videtur ut ad utrumque usus ipse temperetur; quo & operiri nuditas videatur, & vel vis frigoris, vel omne quod extrinsecus laedit, arceri. Sed quoniam in his ipsis alia quidem sunt meliora, alia inseriora; consequens est ea eligere, quae nobis usum eXhibeant longiorem: ita tam ea vi in nullo Ledatur regula voluntariae paupertatis: id est.

ne alia quidem nobis sint vestimenta ad procedendum praeparata, di alia ad usum domesticum; & rursum alia in aliud tempus, vel in nocte alia & in die: sed oportet unum illud ipsum tale esse indumentum, quod nobis sufficere possit ad omnia: vi& in die honestum videatur indumentum , & in nocte expleat necessitatem. Ex hoe enim fiet, ut & habitus noster communis & similis atque uniuς formae sit omnium; &Christianum etiam visio ipsa designet . Ea enim quae uno prospectu ac proposito geruntur , similia, immo eadem ese omnibus debent. Vtu

242쪽

Vtile autem est, etiam ex ipsa proprietate vesti tus & habitus intelligi unumquemque, & pro sessionem eius agnosci in ea vita, qua secundum Deum vivit: ut sciat sibi etiam actus consimiles es e debere; & ad eos, qui nos vident secundum habitum nostrum, aequales etiam in actibus appar re debere. Non enim similiter turpe est in quolibet alio, si inhoneste quid agat , sicut in his , qui vitam sobriamia etiam ipso habitu profitentur. Si enim quis videat de truuio aliquem hominem cedentem alium , aut vapulantem publice, vel turpiter proclamantem, aut in tabernis alij que locis vitam cum dedecore agentem, nec obseruabit quidem facile huiuscemodi hominem, vel notabit; sciens eum consequenter haec ad reliquam vitam suam gereret . Si vero eum, qui religiosam vitam profitetur, videat quis vel parum aliquid contra quam condecet agere , obseruant omnes, & increpant, & ad religionis opprobrium . ducunt . Itaque velut paedagogus quidam est infirmioribus habitus iste religio uor, ut etiam inuitos eos ab opere inhonesto indecentique custodiat. Denique & Apostolus episcopum ordinatum esse designat: quae res ad habitum magis reuocatur. Sed & de mulieribus dicit, in habitu ordinatas eas esse debere. Ordinatus autem habitus Christiani dicitur is, qui secundum propositum ac proinsessionem eius aptus intelligitur. Sicut enim pro trium est aliquid militi in habitu vestimenti, & alius est nabitus senatoris, ex quo praecipue intelligitur , vel iste qui senator est, vel ille qui miles est a ita etiam Christianus h here aliquid proprium etiam ex ordinatione indumenti linsius debet . Sed & de calceamentis eadem ratio obseru bitur; ut quod simplicius est & paratius, & aptum proposito, & usibus lassiciens, id assumatur. Zonae quoque usum ostendunt necessarium esse etiam qui praecesserunt nos sancti. Nam Ioannes zona pellicea constringere lumbos suos dicit ir, & Helias antea: tanquam enim proprius C e li

243쪽

3. Ret. r. habitus quidam ipsius designatur, cum dicitur: Vir Ursi

tus, ct γοηam pelliceam habens circa limbosses. Sed & Petrus zona usus ostenditur, sicut ex verbis angeli, quae ad eum R. dicta sunt, recognoscimus: Accinge te, inquit, ct calcea trealigas tuas. Sed & beatus Paulus Σona usus ostenditur per Act. tr. Agabi prophetiam , dicentis : Virum eum cuius es zona hae, ita alligabunt in Hierusadem'. Sed & Iob audit a Domino εω- 33. Accinge sicut cir lumbos tuos. Virtutis namque cuiusdam reprompti ad opera animi signum videtur esse usus cinguli Sed & diseipulis Domini zonae usus suis e videtur ex m Mio. re, quibus prohibebatur , ne pecuniam haberent in zonis suis. Revera enim necessarium videtur, eum qui manuum opere uti in aliquo debet, succinctum esse, & in omnibus praeparatum, ac sine ullo impedimento inueniri, ad omne boni operis ministerium. Vnde & cingulo indiget, ut vel colligata circa corpus sit tunica eX qua magis con-

seueri possit, si undique constrictiis siti vel non impediri

ad omnem rem quam agere parat. De numero autem inadumentorum nihil possit mus dicere, Cum manifesta defi-t... ,. nitione praescriptum sit, in quo dicit: Qui habet Daue tunicari det non baboti Unam. Ex quo sine dubio plures habere illicitum est Quibus ergo habere duas tunicas non licet. his

quomodo aliquid de diuersitate indumentorum praecipi Potest p

XII INT FRROGATIO

Si licet alicui eae proprio sessu dicere, quod sibi videtur homo, absque tesimonio pipturarum ρRvs Possio. Domino nostro Iesu Christo dicem mi, ,ε. te de Spiritu sancto 2 Non evim invetur a se, sed quaecun- ,... alifer, haec loquetur. De seipso autem : Non potest filiis i. ii. a se Dere quinquam. Et iterum : 'o a me γνο non sim Iocmtus, sed qui me misit Pater, ipse mihi dedit mandatum quid dicam. aut quid loquar s oscio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae

ergo

244쪽

ergo loquor, simi dixit mihi Tater, ita loquor: quis potest in tantum temeritatis progredi, ut audeat a se qui aquam vel loqui, vel cogitare Θ.Immo vero sciendum est, quia omnes duce itineris indigemus Spiritu sancto, ut ipse nos ita a . viam dirigat veritatis, dc in cogitatione, & in verbis, & in actibus. Caecus est enim, & in tenebris degit omnis, qui est absque sole iustitiae, qui est Dominus noster Iesus Christus , cuius mandatis, velut radijs quibusdam, illumin mur. Mandatum enim, inquit, Domini lucidum est, illuminarum . . oculos. Quia ergo in omnibus negoths, quae inter nos versantur, vel verbis , quaedam quidem per mandatum Dei in diuinis scripturis distinguuntur, quaedam vero reticentur; de his quidem quae scripta sunt, nulla prorsus licentia permittitur cuiquam, vel admittere quod prohibitum est, vel omittere, quod praeceptum est: cum ipse Domi nus ita praeceperit, dicens: Et Rodi verbum hoc, quod ego D ut. 4. tibi mando hodie : non adjcies ad illud, neque auferes ab eo. Sed& terribilis quaedam expectatio est iudicij, & ignis zelus, , qui consumpturus est aduersarios, &eos qui auli sunt tale aliquid operari . De his vero quae scriptura reticuit, regulam nobis Apostolus posuit euidenter dicens: Oinnia , .cor si licent ,sed non omnia expediunt ι omnia licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum Vi qrarat, sed quod alterius. Itaque omnimodo non quae nobis licita sunt, sed quae aedificant proximos, agere debemus; & non nobis placere , sed proximis ad aedificationem . Scriptum est enim : Subiecti invicem in tim hJ. t. re Chrini. Sed& rursus Dominus ait: Si quis Cult tu vobis Dia. itimaior esse, sat omnium nouisimus , ct omnium struus. Quod utu 'que qui implere vult, sine dubio pro prias sibi amputat voluntates, secundum imitationem ipsitus Domini dicentis: Descendi de ceso, non m faciam voluntatem meam, sed voluntatem a Ioan ε. eius qui me misit Patris. Et iterum praecepit Dominus: Si .quis te angariarurit mille Psius, vade cum illo alia duo. C e a 1N- D siligo oost

245쪽

XIII INTERROGATIO.

Si oportet omnibus vel quibuscunque obedirco ρREsPoNs Io. Horum quidem qui imperant disserentia vel diuersitas non debet impedire obedientium propostum': quia neque Moyses intemperans extitit Cognato suo Iethro,cum utilia moneret & iusta. Commonitionum

sane non parua est diuersias: alia: namque contrariae v dentur esse mandatis Dei . aliae vero interrumpere mam datum, vel contaminare illud videntur, aliae vero ad explendum id atque aedificandum veniunt . Nece Tarium ergo est, meminisse Apostolici praecepti dicentis: Prophetias nolite 1pernerem Omnia probate , quod bonum eri retinete: ab Omni specie mala ab tinete vos. Et iterum: Cogitationes purgam ire, vel de truentes omnem altitudinem extollentem se altersus ciemeiam Dei, ct eaptivantes ρmnem intellem , ad Obediendum Cis fio. Si quid ergo est, quod conueniat cum mandato Dei, re animae expediat, di hoc nobis ab aliquo fuerit imperatum , velut voluntatem Dei prompte & libenter debemus accipere, & explere quod dictum est. Obtemperantes imuicem in caritate Christi . Sin autem contrarium aliquid mandatis Dei, vel quod ea corrumpere videatur aut comtaminare, facere iubemur ab aliquo, tempus est nos ducere : intemperare oportet Deo magis, quam hominibus. Et ru sum meminisse Domini dicentis de ovibus suis: Alieni at terra vocem non sequuntur,sed se lint ab G : quoniam nescium ab norum votain. Sed & sancti Apostoli memores esse debemus, qui ad nostram cautelam ausus est, ne angelis quia dem parcere, dicens: Etiamsi angelus de caelo euanoeli veritis vobis, praeterquam quod mangelizamκs vobis anathema fit. Ex quo edocemur. ut etiamsi valde nobis carus si aliquis, etiamsi

magnificus habeatur . & in admiratione sit positus , qui prohibet nos facere quod a Domino praeceptum est, vel rursum imperat,quod Dominus prohibuit, execrabilis debet

esse, qui eius nodi est, omnibus qui diligunt Dominum.

246쪽

S. B A SI LII. XIIII INTERROGATIO.

Gali assectu debet seruire, qui feruit Deo PD Uti se assectus quid en 'Rrs possIo. A flectum bonum vel animum illum, esse arbitror ego , cum desiderium vehemens & inexplebile atque immobile inest nobis placendi Deo. Impletur autem iste affectiis per theoriam , idest, scientiam . per quam intueri &perspicere possiimus magnificentiam gloriae Dei , & per cogitationes pias & puras , & per m

moriam bonorum, quae nobis a Deo collata sunt, ex quorum recordatione venit animae dilectio Domini Dei sui. ut eum diligat ex toto corde suo, &ex tota anima sua . ,& ex tota mente sua, secundum illum qui dicebat: Montis ceruus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Cum tali assectu ergo seruire oportet Domino, a,

implentes illud quod ab Apostolo dictum est: suis nos sese R parabit a curitate ChriD Z Tribulatio p an angusta ρ an periculum pangladius 8 ct reliquae ix V INTERROGATIO. uid sentiri de se debet is qui pras, in quibus praecipit,

vel imperatis p REspo Ns Io. Apud Deum quidem , sicut minister - ν, Christi &dispensator mysteriorum Dei 3 timens ne praeter voluntatem Dei, vel praeter quod in sacris scripturis euh. denter praecipitur, vel dicat aliquid, vel imperet, & inumniatur tanquam salius testis Dei, aut sacrilegus, vel intro ducens aliquid alienum a doctrina Domini, vel certe sub relinquens & praeteriens ahquid eorum quae Deo placuta sunt. Ad fratres autem esse debet, tanquam si nutrix s ueat paruulos suos: paratus autem , secundum voluntatem Domini, & secundum quod unicuique expedit, communicare cum eis non solum Euangelium Dei, sed etiam an mam suam; memor praecepti Dei ac Domini nostri dicem itis:

247쪽

bis ij. tis : Mandatum nomm do vobis, Tt diligatis vos πιηπε , scuti a. t s. ego dilexι vos. Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut ponat animam suam pro amicis suis.

xv I INTERROGATIO.

Peccantem quomodo corripiemus, vel emendabimus pREspo Ns Io. Sicut praeceptum est a Domino . di. Mat. 13. Cente : Si peccaueriι in te frater tuus , vade argue eum inter te flam ct ipsum . Si audierit te, lucratus es statrem Duum . St. vero non te audierit, a me teram alium Unum , Uel duos ι ut in ore

duorum vel trium testium set omne verbum. uod si etiam lases non atilent, dic Ecclesiae: si autem nec Ecclesiam audierit, sit tibi scut gentilis o publicanus. Si sorte increpatio haec, quae a pluribus fit , eueniat ei in salutem : & sicut dixit Apo-

Tim. stolus: Arm, increpa, constare in omni patientia ct doctrina . a. Tώσι Et rursum : Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, ut non commisceamini cum eo . sine dubio ad mensam .

XVII INTERROGATIO.

Si quis autem in paruis delictis assigere Doluerit statres, dicens ; quia debetis poenitere per singula: ne serae ct ipse immisericors videatur, ct difffluere caritatem pMat. s. RESPONs Io. Cum affirmauerit Dominus: Quia tota unum, vel apex unus non transiet a lege , usquequo omnia fiant. Mat. ix. It rursum definierit: βuia de omni sermone otioso, quemcumqVeticuti fuerint homines , re aut pro eo rationem in die iudicke ni-εσαι 39. hil oportet contemni tanquam paruum . Qui enim Dernizminima, paulatim dZ it. Sed & quomodo quis audebit breue dicere aut paruum delictum , cum Apostolus dicat .mani sesteque definiat ala uia per praevaricationem legis Deus exhonoratur Θ Sed & aculeus mortis peccatum esse dicitur. Et non dixit, tale vel tale peccatum , sed omne peccatum . Magis ergo immisericors est, qui intermittit & negligit , quam ille qui arguit: sicut is qui in morsu serpentis perimita it. ' deli-

248쪽

delitescere venenum , quam ille qui educit & attrahit. Sed & caritatem destruit ille, qui, secundum quod scriptum est, parcens baculo , odit Flium suum et qui autem diligit, diligenter corripit.

XVIII INTERROGATIO.

uomodo quis debet paenitere in mοquoque delicti 'REspo Ns Io. Affectum illum in se recipiens, quem gerebat ille . qui dicit : Iniquitatem odio habui . abomi ηutus sum. Sed & ea quae scripta sunt in sexto psalmo, a que in alijs quam plurimis: vel ea, quae Apostolus dixit ad eos, qui secundum Deum contristati sunt: Quantaret operatus e t Tobis , inquit, selicitudinem ρ sed excusationem, sed indignationem, sed timorem . sed aemulationem, sed vindictan s . In omnibus exhibuisis vos eaqlor esse negotio. Sed & ex his i sis, in quibus deliquit, agens multa contraria, sicut&Zacchatus secit

XIX INTERROGATIO. Qui sint fructus digni poenitentia P

RESPONs Io. Opera quae contraria sunt peccato, isti sunt fructus iusitiae ; quos debet asserre ille, qui vult, secundum quod scriptum est , in omni opere hono fructificare

XX INTERROGATIO.

Qui se verba dicit paenitere, peccatum antem sirum non emendat, quid ψῖρRI svo Ns Io. De isto scriptum est: Si ter meritiniamicus tulis magna voce, non acquiescas ei: septem enim nequitia sunt in anima eius. Et alibi: Sicut canis reuertens ad vomitum suum Odibilis', ita homo, qui per malitiam suam revertitur ad FGratum Icum.

Col. I.

249쪽

cui vult confiteri peccata sua, s omnibus debet confiteri, siue

az . . quibuslibet, acit certis quibusique PREspo Ns Io. Clementia Dei erga eos qui deliquerunt, manifesta est, secundum quod scriptum est: si o non vult montem peccatoris, sed magis ut conuertatur, θ diuat. Quia ergo & conuersionis modus aptus esse, &Conue tentis se a peccato fructus dignus ostendi debet per poe- 63. nitentiam, secundum quod scriptum est: Facite fructis d gnos paenitentia: ne forte secundum comminationem illam . eueniat his, qui non me nitent, quod scriptum est: i' nis arbor, qua non facit fructum bonum , excidetur. ct in ignem mittetur: necessarium videtur his, quibus dispensatio mysteriorum Dei commissa est, confitenda esse peccata. Sic , enim &hi qui antiquitus poenitebant, inueniuntur apud sanctos confessi esse peccata sua. Scriptum est enim in . Euangelio, quia Ioanni Baptistae confitebantur peccara . Aas. sua: &in actibus Apostolorum, Apostolis a quibus baptizabantur,

XXII INTERROGATIO.

Qui paenituerunt pro aliquo peccato, is rursum in hoc ipsum, peccatum inciderunt, quid faciunt 'REs possIo. Qui semel deliquit, & iterum in idem

peccatum incurrit, indicare de se videtur hoc primum . .' quod ab illo peccato priori non fuerit expurgatus: ex . . quo , velut a radice quadam Pessima , eadem quae antea pullularunt. Sicut enim quis ramos arborum excidens, si radicem relinquat, ubi radix permanet fixa , virgulta denuo eiusdem seminis germinabunt: ita etiam peccatum . Quoniam non omnes 'ut delinqunt, ex ipsis peccatis initium sumunt; sed ex alijs interdum delicti occasio nascitur. Necessarium ergo ei est , qui vult omnino se purgare a peccato, primas ipsas caussas culpae succidere.

250쪽

Verbi gratia: s ex contentione, Vel ex inuidia suerit, non

a se sumit exordium; sed radicem habet ex arrogantia dccupiditate gloriae humanae venientem . Dum enim gloriam quaerit unusquisque ab hominibus, aut contentionibus studet, aut recte agentibus inuidet: huic silicet, per quem videtur ipse minus in laude vel in admiratione haberi . Si quis ergo semel notatus fuerit inuidiae vel contentionis vitio, & rursus in hoc ipsum inciderit, sciat se primam illam caussam, de qua superius diximus, ex qua stinuidia vel contentio nascitur , in interioribus medullis habere reconditam. Oportet ergo eum & per contraria atque aduersa curari; id est, per humilitatis exercitium . Exercitia vero humilitatis sunt, si se vilioribus ossicijs subdat, & ministerijs indignioribus tradat. Ita namque a rogantiae & humanae gloriae vitium curari poterit, ut consuetudine humilitatis affectus, ultra iam non incidat itia,

arrogantiae & vanae gloriae deliruim . Sed & in singulis huiuscemodi viiijs cura similis adhibeatur.

XXIII INTERROGATIO.

Gali assem , vel quali senμ oportet increpare minr qui increpat ρ- RE spoNs Io . Ad Deum quidem tali mente esse debet, qualem indicat beatus David. dicens: Vidi non sim Uum

uantes pactum, ct tabefiebam 3 quoniam eloquia tua non cusodi runt. Ad eos autem quos increpat, hunc debet affectum seruare, quem pater & medicus erga aegrotantem filium seruat: & tunc maxime, cum qualitas curae tristior videtvr dc grauior.

XXIIII INTERROGATIO.

Quali assem debet qnis suscipere correptionem PREsPoNs Io. Sicut aeger hilus patris & medici de , vita sua soliciti: qui etiamsi aliquid asperum offerat vel T d ama-

SEARCH

MENU NAVIGATION