Codex regularum quas sancti patres monachis, et virginibus sanctimonialibus seruandas præscripsere, collectus olim a s. Benedicto Anianensi abbate. Lucas Holstenius Vatic. Basil. canonicus et bibliothecæ præfectus in tres partes digestum, auctumque e

발행: 1661년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

INCIPIT REGULA. s

FM in nomine Domini una cum fratribus nostria conuenissemus, imprimis placuit ut Regula re instituta Patrum per ordinem legerentur: quibus lectis placuit, si de seculo quis in monast rio conuerti voluerit, Regula ei introeunti legatur,& omnes actus monasterij illi patefiant. Quod si om nidi te susceperit,sic digne a fratribus in cellula suscipiatur. tum si aliquam in cellulam voluerit inferre substantiam , inmensa ponatur coram omnibus fratribus, velut Regula continet. Quod si susceptus fuerit , non solum de substantia quam intulit, sed etiam nec de se ipso ab illa iudicabit hora, Il. Abbati vero nulli liceat sibi quidquam proprie vindicare, cum omnia Deo propitio in illius maneant potestate . Si quis vero, quod in Regula iunioribus prohibetur, sibi ali. quid ex successione parentum, seu quolibet donato retinere praesumserit,& non omnia in commune posuerit, a fratribus arguatur. Si in vitio perstiterit, in noticiam Episcopi deferatur . qui si ab Episcopo correptus nec sic emendauerit

deponatur. III. Vestimenta vero fratribus necessaria ita Abbas omni . bus ordinare debetiquae monachis deceant; non diuersis .c .loribus tincta,exceptis cucullis quae comparantus s fueria nigrae, uti eas debere Censemus. . Via IV. Familiaritatem omnium mulierum,utam parentum, quam extranearum pro custoelienda vita, vel cauendis laqueis diaboli, ab omnibus monasterijs vel culturis monachorum; seu frequentationem monachorum a monasterijs puellarum, sicut Regula docet, prohibere censemus. Nequest

72쪽

que ulla mulier in interius atrium monasterisi ingredi audeat. Quod si cum consilio vel voluntate Abbatis monasterium vel cellulas monachorum quaedam fuerit ingressa, merito ipse Abbas & nomen Abbatis deponat, & inferiorem se , omnibus presbyteris recognoscat. quia talis sancto gregi praeponi debet, qui eos immaculatos Deo offerre procuret a non per quaslibet familiaritates diabolo sociare sellinet. V. Matutino dicto fiatres lectioni vacent usque ad horam secundam: si tamen nulla caussa extiterit, qua necesse sit etiam praetermisIa lectione aliquid fieri in commune. Post horam secundam unusquisque ad opus suum pae ratus sit usque ad horam nonam: quod iniunctum tuerit,

sine murmuratione perficiat.

VI. Ad horam verci orationis dato signo, qui non statim pr termisso omni opere quod agit quia nihil orationi praeponendum est paratus suerit, ab Abbate vel Praeposito corrupiatur : & niti prostratus veniam petierit,excommunicetur.

VII. Ad mensam autem specialiter nullus loquatur, nisi qui praeest, vel qui interrogatus suerit. VIII. Ad necessaria quaerenda in cellula, bini egrediantur vel terni statres: & ita illi, quibus creditur, non qui verbositatem aut gulam sectantur. IX. si quis veto extra conscientiam Abbatis vel Praepositi, qualemcumque locum egressus, gulae vel ebrietati se soci uerit; aut si in proximo transmissus, pro sua leuitate vel g la, non statim expedita necessitate, ad cellam redierit, cum in id facinus fuerit detectus, ut canones docent, aut tri ginta diebus a communione separetur , aut virgis caesus

emendetur.

Quod

73쪽

caussa exire voluerit,nihil penitus nisi nugalissimo induat vestimento, & extra communionem infidelis discedat. XI. Illud quoque statuimus, ut Abbates omni tempore cum fratribus reficiant: quia eo tempore, quo fratres aut pro negligentia arguere,aut spiritali debent sermone imbuere, absque certa necessitate se remouere non debent. XII. Id etiam pro custodienda iam a specialiter statuimus, ut nullus monachus in infirmitate positus rei i clo monasterio parentum suorum studio commendetur': quia magis eum secularium spectaculorum visu aut auditu pollui cenissemus, quam ab aegritudine posse purgari. XIII. Si quis verci monachus surtum secerit, quod potius sacrilegium dici potest, id censuimus ordinandum; ut iunior virgis caesus tanti criminis reus nunquam officium cleric tus excipiat: si verti iam clericus in id facinus fuerit deprehensus, nominis ipsius dignitate priuetur : cui susscere potest pro actus sui leuitate,impleta poenitentiae satisfactio

ne, communio.

te ad aliud monasterium commigrantem , nullus Abbas aut suscipere, aut retinere praesumat. Quod si ad districtiorem Regulam non pro actus sui leuitate tendentem Abbas suus ipsum ad alterum monasterium transire permiserit, ut inde postea sub aliqua occasionc egredi praclum at nulla ratione permittimus. Sanh siquis post hanc diligentissimam san-etionem non obseruare qtiae sunt superius comprehensa ,2 praesumpserit, reum se diuinitatis pariter & fraternitatis i

dicio suturum esse cognoscat.

EXPLICIT RECVLA A Ss. PATRIBUS PROLATA.

74쪽

ALEXANDRINI

AB PATIS NITRIENSIS Regula AD MONACHOS.

75쪽

veterum testimonia , .

MARTYROLOGIU Rom. postrid. Kal. Ian. In Theniis commemoratio S. Macarij Alexandrini Abbatis. s. HIERONYMUS Epistola xx II.

uid ante non plures annos Nitriae gesumst, referemus. suidam ex tribus parci r magis quam auarior, centum solidos quos lina toxendo acquisiverat, moriens dereliquit. Initum es inter monachos tangilium, 'am in eodem loco circiter quinque millia diuisis cellulis habitabant, quid facto opus esset . alij pauperibus disribuendos ι Hacarius vero,s Pambo,s didorvs ct caeteri,quos Patres vocant, sancto in eis loquente Spiritu decreuerunt, infodiendos esse cum eodem , dicentes: Pecunia tua tecum sit in penitionem. sOCRATES Hist. Eccl. lib. I v. cap.XVI II. Macarius Alexandriam cum caetera quilin omnia Aeoptio Macario esset mitis,in hoc tamen dissipar fuit, quod iis qui eum conueniebant hilarem G imcundum se praebuit urbanitate quadam faceta adole talos ad mona licum vivendi disciplinam allexit .sOZOMENVS Hist. Eccl. lib. M I. cap.XI II. Alter vero Macarius iupos presbter factus, omnia fere vita ac tasciplina seuerioris exercitia expertus en, quorum nonnulla ipse excog ravit,quadam ab aliis accepta omni persectiori modo excoluit.

76쪽

VITA S. Posthumh cap.YI I. lib. I. de vitis Patrum. Notusum ist sancta Macario, fisecet beati Antonii Lypulo, conuem sutio P0lhum3. Nam idem Macarius ab illustri dira Antonia monachorum fere quinque millias sceperat gubernanda. IONAS Abbas in vita s. Ioannis Reomaensis

lib. I. cap. V M.

Regressin ergo ad praefatum locum suduit denuo salutria dumta subregulari tenore, quem beatus Macarius A Dptionum indidit monachis, ministrare.

VITA S. Philiberti Abbatis apud Surium. Ludat nudiose Basili, praeclaras contatutiones, Macary Regulam a , Beneicti decreta, Columbani insituta sanctiissima. S. BENEDICTUS Anianensis, & SMARAGDVS Abbas saepius hanc Macarij regulam citant , & multa inde capita ille in Concordiam Regularum, hic in expositionem , Regulae S. Benedicti transcribunt.

77쪽

QVI HABUIT SUB ORDINATIONE 5

x xori ergo Christi sic taliter suos debent com

ponere gressus, caritatem in se persectissimam continentes, Deum ex tota anima diligere. O ex toto corde, s ex tota virtute sua.

tiam, pacifici, mites, moderati, non superbi, non iniurios. non susurrones,non irrisores, non verbos, non pWsumptuo si,non sibi placentes,sed Deo cui militant Christo: non blas- hemiam sectantes, nec dicentes quidquam prieter quod onum est: ad obsequium non pigri, ad orationem parati, in humilitate persecti, in obedientia praecincti, in vigilijs instantes , in ieiunio hilares.

omnibus se inferiorem contemnat: Quia qui se exaltat, humi- habituri, o qui se humiliat, exaltabitur.

murando ullam operam facias: non responsionem contra praeceptum usurpes.

ram secisse: non in acquirendo aliquid lucri congaudeas,aut in damno contristeris. Non

78쪽

VI. Non te familiaritas ulla secularis trahat a sed tota delectatio tua in cellula demoretur . Cellam ut Paradisum .habeas ι fratres tuos spirituales ut aeternos considas habere

parentes.

VII. Praepositum monasse,ij timeas ut dominum, diligas ut parentem . Similiter quoque Omnes oportet diligere fratres,cum quibus etiam te confidis videre gloriam Christi. VIII. Non aderis laboriosam operum 2 otium quoque ne sect itus Leris. In vigilijs confectus, in opere iusto affectus, ambulans quasi dormitans, lassus adstratum tuum venias . &cum Christo requiescere te credas. IX. Cursumque monasteri j super omnia diligas. Qui vero saepius orare voluerit, uberiorem inueniet misericordiam Christi. X. Matutino quε dicto ita meditationem habeant fratres usque ad horam secundam : si tamen nulla caussa extiterit. qua necesse sit etiam praetermissa meditatione aliquid fieri

in commune.

XI. Post horam vero secundam unusquisauh ad opus suum paratus sit usque ad horam nonam, ut quidquid iniunctumi uerit, sine murmuratione perficiat, sicut dicit sanctus Apo

XII. Si quis Mitem murmurauerit, vel contentiosus extiterit,aut reserens in aliquo contrariam voluntatem praeceptis, digne correptus secundum arb3 trium senioris vel modum , culpae, tam diu abstineat, quam diu vel culpae qualitas poposcerit, vel se poenitendo huinitia uerit, vel emendauerit; ita ut correptus non audeat usquarn recidere.

. . Si

79쪽

XIII. Si quis frater, vel qui in oratorio sunt Vel qui per cel lulas consistunt, quicumque eius errori consenserit, culpa- bilis erit. XIV. Ad horam vero orationis dato signo qui non statim praetermista omni opere quod agit paratus fuerit, foras ex-chudatur,ut erubescat;quia nihil orationi prieponendum est. XV. Operam Deo dabunt singuli statres tempore quo

Missae in vigilijs oblaruandis fiunt, quando omnes conu niunt, ne desciant. Quicumque grauatur somno, exeat . ras . non se fabulis occupet, sed statim redeat ad opus, quo conuenitur. In congregatione autem ipsa ubi legitur, aures semper ad scripturas habeant, & silentium observent. XVI. Hoc etiam attendendum fuit, Vt stater, qui pro qualibet culpa arguitur , vel increpatur, patientiam habeat, &non respondeat arguenti se; sed humiliet se in omnibus; serae. 4. Cundum praeceptum Domini dicentis: auia Teus hianilibus Mat. 13. dat gratiam, superbis autem resisti. Et, quise humilia exultabitur. XVII. Qui vero saepius corripitur, & non se emendauerit, nouissimus in ordine stare iubeatur. Qui si nec sic quidem se emendauerit, extraneus habeatur, sicut Dominus dixit :' Ma ι. is. Sit tibi sicut ethnicus o publicanus.

, XVIIL Ad mensam autem specialiter nullus loquatur, nisi qui praeest, vel qui interrogatus se eri t.

XIX. Nullus se in sua peritia, neque in voce exaltet, sed per humilitatem diobedientiam laetetur in Domino. A,m. 11. XX. Hospitalitatem sectantes per omnia, & ne avertas oc lum, aut inanem dimittas pauperem; ne sorte Dominus in

80쪽

hospite aut in paupere ad te veniat, & viderite haesitan tens & contemnaris ; sed omnibus hilarem te ostende. & fideli.

ter age

XXI. Passus iniuriam taceas. Iniuriam facere non nosse. factam posse tolerare. Non te inania seducant Consilia . csed magis te specialiter in Christo confirma Non tibi aestumes ullos proximiores parentes, quam qui tecum sunt in cellula fratres.

XXII. si ad necessaria requirenda 8 monasterio bini egrediantur vel terni fratres,tales fiant quibus creditur,qui tim rem Dei in se habere videntur,non qui verbositatem aut g dam sectantur.

XXIII. Ergo si quis de seculo ad monasterium conuerti voluerit. Regula ei introeunti legatur, & omnes actus mon .sterj illi patefiant. Qui si omnia apte sustinuerit ac digne astatribus suscipiatur in monasterio.

XXIV. Nam si aliquam in cellula voluerit inferre substantiam, in mensa ponatur coram omnibus fratribus, velut Regula continet. Qui si susceptus fuerit, non solum de substantia quam intulit, sed etiam nec de seipso ab illa iudie hit hora. Nam si aliquid prius erogauit pauperibus, aut ve niens in cellulam aliquid intulit fratribus,ipli tamen non est linitum, ut aliquid habeat in sua potestate . I X

V. Et si ex qualibet cauta scandali post tertium diem inde exire voluerit, nihil penitus accipiat, nisi in veste quata Venit. Quod si casu transierit, nullus heredium eius adire debeat. Quod si impulsare voluerit, Regula ei legatur, de Confundatur turpiter,&discedat consulas: quia & illi a quo

repetit, suerat recitata.

SEARCH

MENU NAVIGATION