Ad Henricum Galliae regem clarissimum ac potentissimum, caeterosque christianae religionis principes, Ioachimi Perionij ... in Petrum Aretinum oratio. Eiusdem de B. Ioannis qui BaptistL·s dicitur laudibus, oratio

발행: 1551년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ad Ioannem,quo nemo in caelo maior est,se facilό peruenire posse sperauit. Peruenit de eo enim in libro quem inscripsit Capitoli,id est,capitula siue epigrammata scribit his iere verbis,Si Ioanes reuiuiscat nec vulpina fauet, & astutia utatur, euin sceleratissimorum numerum facile ascribi posse. O coenu, 6 labes: Τu ne audes impurissimo impudetissimoque isto ore tale virus in huc

talem virum euomere Z In qua qui dem amentia tua libenter abs te

quaeram , quam magni ponderis tuum istud de illo testimonium apud bonos futurum putes.Christus qui idem Deus est,id est,qui nec falli potest, nec fallere, Ioannem tantis laudibus ornauit,quantis alium neminem. Tu non modo iis laudibus eum spolias, verumetiam contumeliis vexas. Si hoc tuum illius iudicio

62쪽

iudicio anteponis, vide quantum& tibi sumas , & de Christo detrahas , quamque de te bene, de Christo male existimes. Si enim talis Ioannes fuit, qualem eum fuisse vis , Christus eum tam amplis verbis laudauit, certe in eo Christum siue mendacem, siue assen- tatorem , siue impostorem , siue eorum quae in homine sunt , ab homine geruntur ignarum, siue haec omnia fuisse,& esse abs te

tacite confirmari omnes intelligunt. Quid est amentem esse: amentem dico Zimo vero quid est, ut hoc verbo utar, Antichristum,

id est, Christi hostem esse, si hoc

non est Non enim omnis amen

tia Christo repugnat. Multos qui dem his temporibus scimus qui beatis illis viris, quos sanctos Ecclesia vocat,iniuriam faciunt, e eis

63쪽

nec cultum honoremque tribuunt ipsi,nec aliis tribuendum censeant.

Sed tamen vide quantum inter tua& illorum amentiam intersit. Illi eos sancte vixisse concedunt, tu illorum neminem. Si enim Christode singulari eximiaque Ioannis virtute dicenti, habere fidem non vis, cuius tandem vel de illo vel de caeteris dicetis aliquid auctoritatis

pud te habebit oratioὶQudd si illorum omnium,atq; adeo Christi hostem te acerrimum profiteris,quem tande te,qui semper a pueritia grauissime peccans eorum patrocinio egueris, apud Deum patrem patronum habiturum esse confidis 3 Sed ope precium est quo ista illius a mentia progrediatur,consyderate. Illius iudicio Ioannes aliter, imo uerd cotra vixit, atq; Christus professus est. Quae tangem oratio in iis bris

64쪽

bris diuinitus scriptis ei vera vid bitur, ut a primo qui Genesis inscrtiptus est incipietes, ad ultimum qui Apocalypsis Ioannis dicitur, veniamus,cum totam illam in qua multis locis Christus apud Matthaeum, Marcum,Lucam & Ioannem de Ioanne dixit, falsa esse fateaturὶ Quae quidem Christi oratio quanquam

laudes tantas Ioannis continet, Vt maioresnemo ei tribuere possit:ta

men quonia eum iste illis veris laudibus spoliare conatur,no alienum putaui orationem quandam,quae a mede eius laudibus iadudum scripta est huic attexere. Quod idem Ioane ta praua sensisse neget eama; rem verborum suorum sentetiam,

de beato Luca multisque aliis bea tis viris hoc facile peruiadebo. Hoc quidem loco cum vos omnes, Principes, impudentissimi imourissi-ὸ Ε

65쪽

m1que hominis & audaciam com primere & scel' vicisti debetis: tum ivel maxime tu Henrlae rex poten-anssime & clarissime: omnes quod obis negligenda sunt ouinia, ut Dei diuorumque honorem digni-gῆ temMedietineatis, fortunae,impe vestraque ac vestrorum salus &ignitas cum ipse dicat, Qui amat patrem aut matremptus quam me est me dignus, Sc quae sequun-m pprris Henrice rex, quod eae in Christum & in Ioannem so*umeliae quas modo exposui,indi versibus rhythmicis qui in illius libist quem capitoli Italico sermo- id est, capita sive epigrammatai Vt dixians ripsit, ad franς,scum Mm pauem tuum scripti extant, gregriantur.Vide ui enim istecum ad pyre tuum stribit quae perr

66쪽

dignitatem tollunt, non solum tua

cunctaeque Galliae tuae religionem tentare, Verum etiam de te tuaq; ac tuom & patriae religione male existimare. Neq; vero adduci possum, ut hos ad patre tuum versus ab isto missos,aut perlatos esse credam,sed illu m more eorum qui Epigramm ata scribuni,hos ad illum versus in libro suo addidisse quasi eos ad eum miserit, quo maior ipsius orationitribueretur auctoritas.Scio enim &te & patrem regem pro summa Vestra in Deum diuosque omnes religione, quam primum diligentia o-mem adhibituros fuisse: ut Veneti quorum in imperio iste vivit, & apud quos plurimum vales amicitia& gratia, de eo supplicium quo dignissimus est vel tu merent ipsi, vel eundem ad vos primo quoque tempore vinctum mitterent. Q odia-

67쪽

cisses tum se reuiuisces, id nuc dum licet,dum res etiam integra est perfice. Mihi crede nullum imperium est ex tot ac tantis, quibus Respub. Christiana continetur,ad quod magis haec causa pertineat, siue gloria spectes, siue rationem habeas periculorum, quae tuis imminent. De

gloria quidem νς tibi in hoc quasi

certamine proposita est, hoc vere possiim dicere,necHerculis,nec Catonum,nec Paulorum,nec denique Caesarum triumphos cum eo qui te hoc loco manet,ullo modo esse con. serendos. Ille enim mqnstra sup rauit, tu eiusmodi monstrum vin- . ces, quod illorum omnium imma nitate non aequat, sed longὸ ac multum superat: quippe cum illa tantum vitam corporis hominibus eriperent,hoc animi virtutes,quibus uiuere dicitur. Hi vero eos homi-

68쪽

nes qui hominibus tantum bellum inserebant, vicerunt acq; ceperunt, tu de eo triumphum ages, qui Christi eiusque diuorum se hostem acerrimum profitetur. Periculum autequantum tuis impendeat, accipe. Galli plerique iam Italice sciunt, quo quidem sermone istius Capricius alisque libri scripti sunt: caeteri non aequo animo eodem se carere patientur, cum illis quispiam primo quoque tempore sit conuersurus in Gallicum, nisi mature ne id fiat prudenxia tua prouiderit. QM- propter ut finem dicendi faciam, si iste ea vita,qua nefaria libidine implicatam contaminatamque agit,& disciplina quam illius libri profitentur. Leges omnes, diuinas humanasque non solum violat, sed etiam labefactat & abrogat quarum vos Deus custodes,defensores,vin-

69쪽

dices esse voluit, nec ipse tantum improbus esse vult, sed suo exemplo librisque nefariis liberos, propinquos, & amicos Vestros. quos charissimos habetis, inficit atq; corrumpit, & in Christi diuinitatem, Ioannisque dignitatem multa impie & dixit, & scripsit: vestrum est nunc demum Principes, supplicia

acerrima in eum exquirere, quibus illum dignissimum esse cognoscitis. Neq; enim uno aut leuibus contentus esse potest, qui se non modo legum, Verum etiam Dei hominumque grauissimum inimicum hostemque profitetur. Hoc a vobis

Resp.Christiana cuius est iste labes& quasi naufragiu, petit, ne se diu, tius illius scelere,imovero colluuione flagitiorum turpitudinumque omnium pollui & inquinari sin tis. Eius suppliciis se pristinam dis

gnitatem

70쪽

gnitatem pulchritudinemque Pecuperaturam esse sperat, cuius sceleri bus amisit. Omnes boni,quos istius turpissima vita sic offenuit, ut nec

sermone, nec Vsu cum eo coniungi velint,nec eum aspicere sustineant, vos vehementer etiam atque etiam rogant,Vt tam horribile monstrum de medio tollatis.Si horum omniupreces vos non flectunt nec como uent admisericordiam, nec oratio

mea satis odium vestrum in istum cocitauit, profecto videtur in Christum,cuius hic honor agitu VOS Mmorim pellere,Vestraque cum in diuos omnes tum in Ioanem religio, hoc a vobis impetrare debet.

SEARCH

MENU NAVIGATION