Ad Henricum Galliae regem clarissimum ac potentissimum, caeterosque christianae religionis principes, Ioachimi Perionij ... in Petrum Aretinum oratio. Eiusdem de B. Ioannis qui BaptistL·s dicitur laudibus, oratio

발행: 1551년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

lat. Itaq; eos omnes scitote qui his temporibus Athei dicuntur, quod Deum esse negent, quo impunius suo iudicio de arbitratu in omni genere peccatorum versentur, ex istotelerrimi & odoris & saporis fonte fluxisse Qudd si haec in eo poenas a- ris acerba nonnullis videtur,cur ipse no eorum factu imitatur, qui,ut

apud Luca in lib.de reb' gestis Apostolorum scriptum est,cum ad religionem nostram Pauli oratione &adhortatione traducti essent in conspectu omnium, quod alienos eos a religione nostra intelligerent,ipsi ultro combusserunt 3 Hoc enim si summa sua voluntate faceret, poenitentiae aliqua ex parte fidem faceret.Nunc cum hoc coactus & inuitus se sturus si, cui dubiu est, quin in eodem proposito manens, non

minus obesse possits Quanquam

ii i summo

52쪽

summo etiam tum supplicio esset dignissimus,qudd. libros eiusmodi scripsisset ac in lucem protulisset, ex quibus tantum mali &plerique iam hausissent, & omnes quantum in ipso fuit, haurire potuissent. Supplicium fortasse quo affectus cst Athenis Socrates iudicum sentetiis, quod nouam religionem Deorum in ciuitatem induceret,id est, veneni potio,aliis placebit. At leuior est haec poena, quam ut in istum statui debeat,& pr terea a legibus nostris

moreque abhorret . Neque enim nouam tantum religionem inuehit in Rempub. sed etiam veterem Vt mox docebo tollit. Si omnia suppliciorum genera eodem modo vobis proponam, id quod longum es.set,non unum isti,ted uniuersa poenarum genera pro singularibus iulius maleficiis deberi iudicabitisi.

53쪽

Nam si siccari os,si raptores,si fures in crucem agi leges volunt, an non iste merito ad idem supplicium rapi debet,qui bonis moribus puerorum insidiatiisii md vero qui eis pudicitiam eripit eamq; expugnat 3 Si

praedones vivos exuri volunt,an noidem eode mortis genere mulctari iure debetZqui ex praeda tanti prech vivit Si eos qui numos adulterant, Viuos in oleum effervescens delici volunt, multo iste rectius qui bona puerorum ingenia,ingenuόsq; mores corrumpit,eade poena damnabitur. Sed quid aut ego ta multis Verbis de suppliciorum grauitate qui bus iste dignus est, dissero, aut Vos in animis vestris taciti quibus eum potissimum affecturi sitis, cogita. tis r Se enim facile e manibus sententiisque vestris elapsurum esse sperat. Qua autem re hoc a VO-

. bis

54쪽

bis impetraturum creditis 3 Gratia fortasse. Vnde eam a quoquam vestrum iniisset, aut qua re ea dignus esset, cum a virtute semper alienissimus fuerit omnique pec catorum genere perditissimu9 An Pecunia Z At mendicus esset, nisi ex lenocinio ac scelere viue rei, & praeterea fidem religioneminque vestram pecunia expugnari

non posse intelligit. Qua igitur rese absolutum iri confidit metu

conuiciorum quibus bonos vexat: metu contumeliarum quibus eosdem asscit.Tantu enim in eis pretsi dij sibi constitutu putat, ut summo etia splendore homines illaru metu eo perduxissedicatur, Ut magno quotannis precio ab illo emant vel laudari, velcerte tacere Mihi quidem primum esse tales persuadere

55쪽

non possum. Quis enim n5 ab isto grauissime vituperari alit, quam vel amplissimis verbis laudari, ne in eius scelerum societatem Venire, aut similis in vitae turpitudine esse videaturὶ Deinde si quis est so te eiusmodi, non in quenquam Vestrum hoc conuenire arbitror. Neque enim adduci possum, Ut creda, esse vestrum quempiam, qui quod maximo cuique ac potentissimo a

iij principi nulla conditione dare

velit,id Petro Aretino solo contumeliarum metu nuneret. Magni quide estis ac potentes omnes, m gna 'que sunt inter vos dignitatum

potentiaeque dissimilitudines: sed tamenemo est coru qui primis suppares sunt vel inseriores, qui si ab illis quod longe abest ab eoru moribus, sed rei docendae tantum causa profertur) vel inter pocula, vel in

56쪽

conuentu omnis generis hominu, vel incolloquiis fama dignitate , sua lacerari audierit,teruncio illius maledicta, etiam conditione pro posita,redimere unquam Velit: p tiusque illud totum negliget,acpro nihilo putabit, aut si tantae ac tales contumeliae sunt, ut negligi n5 de beant , bello iniurias suas aut alia

quavis rationePersequetur. nedum

hoc tam foedum precium isti homuncioni,pr sertim eiusmodi, dare velit,ac non potius omni ratione d nitatem suam defendere, iniuriasque suas persequi.Nam si ita es.set,6 beatum & potentem Petrum Aretinum,imb vero omnibus principibus sortiorem: cum eos lo columeliarum metu sibi addictos &quasi stipendiarios habeat, eorum

autem nemo quenquam alium.

tiam inserio rem ulla ratione eb

57쪽

possit perducere.Sed hoc nemo v strum, ut a primis incipiens ad vi timos perueniam, dabit,ilemo hoc de se confitebitur. Si qui ergo sunt huius culpae affines, eos potitis esse arbitror inserioris ordinis homines, quorum iste in pueritia pellex fuit, , in media aetate Leno, quod

peccatorum suorum conscij, Vereatur,ne illius procacitate quales viri sint ac fuerint, alij sciant. Ita quam ab eis mercedem pellicatus lenociniique nomine tum exegit, eam nunc etia iudicij metu exigit. Nec vero hac mea oratione istum tam pudentem conuiciatorem confirmare volo,ut eum dicam,illos tales homines omnibus conuiciis vexare , a bonis autem magn1sque viris

linguam suam abstinere. Tantam enim maledicendi licentiam sibi arrogaure quasi vendicauit ea impu-

58쪽

impunitate quam sibi propteruniauscuiusque vestrum lenitatem aut stuporem potius pollicetur, Vt nec generis vestri,nec loci, nec ordinis, nec dignitatis rationem ullam h beat,Omnesque passim & verbis &scriptis contumeliarum plenis exagitet,nominatimque Paulu m tertium superiorem pontificem maximum,cuius in locum diuinitus successisse te, i uti tertie, omnes boni gratulantur. Quod vos fortissimi Principes,quousque tandem aequo animo feretis Θ Cum sua cuique dignitas a natura tanti sit, ut nemo pro ea se, vitam fortunasque omnes omnibus periculis obiicere dubitet e vos tam negligentes eritis ut vestram ab isto homuncione atque

eo impurissimo lacerari diutius patiaminiὶ An dubitatis quin illius exemplo innumerabiles etia infimi

59쪽

ordinis homines,nisi hoc loco eius audaciam comprimitis,in optimi cuiusq;& maximi dignitatem spe impunitatis adducti, dicturi scripturiq; sintλQuod si fiat,quam tandem perturbatione in Rep. futura putatisὶ ubi porro pudor, ubi pudicitia, ubi religio valebit ξ Quae vero

eos leges,quae iura,quae instituta cotinebuntZ aut quae vos res a priuatiS

distinguet, si ita impune maiestate vestram pollui sinetis 3 An non vos tande quasi de gradu deiici a se posse facile sperabunt, quibus tantillae curae aut hulli potius dignitate sua esse intelligent3QMd si vos haec omnia ad dignitatis vestrae coseruatione minime excitant,quasi euentura non sint, quatum iam mali ex socordia de ignauia ista vestra ortu sit, constderate. Iste enim qui vos

quasi stipites de truncos in ista sua dicendi

60쪽

dicendi scribendique libertate esse

sentiret, itayrogressus est, ut in eo rum etiam dignitate & maiestatem quos ut in caelo immortalitate consec utos Ecclesia veneratur,non dubitet scribere. Sed quem vos potissimum ab illo omnibus c5tumeliis vexatum arbitramini Si Laurentiudicam, flagitium esse no negabitis: si Dionysium,scelus.Quidὶsi Ioannem,id est,eum quo Christus queh

quam duntaxat qui natus esset α muliere, maiorem esse negauit, ab

reo potissimu delectum esse docea, cuius de dignitate detraheret, quo tandem illud nomine appelladum censebitisZEum ipsum putatote.Vi dete quo honainis vestra patientia abutetis progressa est audacia. Qui

in maximo potifice, quo nec maior nec sanctior alter in hoc orbe est,

non se abstinuit, is illo quasi gradu

SEARCH

MENU NAVIGATION