De cometae an. 1652. 1653. obseruationibus astronomicis, Europa fere tota peractis, & omnia sideris accidentia detegentibus: loco elementari physice, mathematiceque demonstrato: ... Responsum Fortunij Liceti Genuensis ..

발행: 1653년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

51쪽

3a F. LICETI DE COMETA

Die 3o fuit supra frontem capitis Medusae,satis paruus,& obscurus. Die 3i erat proxime constituens lineam rectim cum suprema in scuto Persei, & lucidiori capitis Medusae. Die 1 Ianuarij i6s 3 parum loci variationem sub je circa lucidam in capite Medusae, & supremam in scuto Persei. Die a paruus satis ,& obscurus obseruatus est in gr. 19. Tauri, cum latitud. Boreali gr. 2S .circiter. Die 3 erat sub humero Persei, & obscurus vix conspiciebatur.

Die 4.& s obseruari non potuit. Die 6 erat vix conspicuus in facie Persei. Obsera tiones Patauinae D. Hiiar, vinelli Phil. or Med. Doctoras. DIe 18 Decembris i Ss r. nouum sidus conspexi hora 3.circiter sequentis, susci coloris & pallidi: eius magnitudinis , cuius duae stellae primi honoris. Parua. cauda eiusdem coloris, licet obscurioris , quae extendebatur versus partem orientalem, stricta aliquantum in fine, Longitudinis quasi trium Lunae diametrorum. Eratque in Le P ris asterismo, qui situs cognitum esse Cometam ostendit. Die is hora eadem 3. noctis qua etiam omnes obse uationes subsecutae sunt) erat Cometes supra Leporis aures , & prope lucidam in pede sinistro Orionis, caudaque erat valde diminuta.

Die et o sub pede dextro orionis in Eridano. Die ai erat prope ensem Orionis, S: eius stellas. Die a a erat sub genu dextro Tauri in principio Gemin Die a 3 inter Aldebaran,& Pleiades, vicinior Pallilitio, in fine signi Tauri. . Die 24 vicinitate quasi tangebat Pleiades. Die et a non obseruatum. -

52쪽

AN. M DC LII. M DCLIII. 33

Die as erat in linea recta cu duabus sinistri pedis Persei. Die di in pede sinistro Persei , lumine maxime dimi

nutus .

Die 28 non obseruatum. Die 29 cum lucida capitis Medusae. Die 3 o. 3 i. prope caput Meduis, tam parua magnitu indinis , Se luminis, ut videretur ex stellis nebulosis Caneri . Postea obseruare non potui. Ex obseruatis deducuntur conditiones motus propri, Cometa. Constat autem aperte per habitas obseruationes, moin tum proprium Cometae fuisse quidem ab Austro semis per ad Boream, non circularem, nec omnino rectum, aliter ac sentiant insignes aliquot Astronomi, sed flexuosum, ac tortuosum, cum declinatione plurimum quidem ad occasum, sed etiam aliquando ad ortum, maxime in sui fine. Motum autem hunc initio fuisse ab Austro ad Boream, ex eo conuincitur, quod primo visus Cometes in asterismo Leporis, inde progressus est per tota Orionis altitudinem occidentalem tranato Eridano ad signum Tauri, ac inde per Medusae caput, atque Perseum ad Cassiopeam ; quae constellationes in caelo sic ad inuicem collocatae sunt, ut Australissima sit imago Leporis, ea Borealior Orion,&Eridanus; hisque Septentrionalior ipse Taurus: Tauroque magis Aquilonium sit Medusae caput, atque signum Perseis quo Borealior adhuc est Cassiopea . Ceterum istiusmodi motum neque circularem, neque rectum, sed flexum tortuosumque fuisse conuincitur ex eo quod Rupisolius die 18 Decembris obseruauit Cometam in posteriore pede Leporis. die vero is ad fixam, quae in capite Leporis peruenisse,&ipsum paul o ad ortum deflexisse ; licet pes ille posterior sit orientalior capite , quare tortuosum iter fecit

53쪽

34 F. LICETI DE COMETA

a pede ad caput occidentalius, deflectens aliquantisper actorium in suo progressu. Die et o quum visus fuerit ab Ethardo perrexisse a Leporis oculo ad sinistrum genu Orionis, recta incessit ad Septentrionem sine declinatione vel ad occasum,vel ad ortum. MOX die 21 quum obseruatus fuerit ab eo de Ethardo setisse ante stellas clypei Orionis, deflexit notabiliter ad occasum,quum clypeus Orionis occidenis talior sit eiusdcingenii sinistro. Nam progressus suisse tunc

dicitur et .gr. in longitudine versiis Occasum, & I3.gr.in Ia-tit.versus Boream . Die et I eidem Erhardo fuit obseruatus etiam processisse I. grad.versus Occasum,& 13 versus Eclipticam,accedens valde prope oculum Tauri. Die 2 progressiis q. grad. in Longitud. vicinus obseruatus est Pleia cibus versus ortum, quum ascendisset in latitud. Ia grad.

Die dis in latitud. nihil progressus, in logitudine unico gradu retrocesserat versus ortum . Die 26 prope pedem Persei repertus, duobus gradibus in longitudine versus occasum ierat, & in latitudine 8. gradus ascenderat. Sequentibus diebus plusculis progressus est ad occasum semper in longitudine. Sed obseruatores Coloniae die 3. Ianuarii I 63 3. viderunt Cometam in manu sinistra Persei, & Mantuam die f. in facie Persei, quae utraq; Orientalior est tum humero sinistro Persei, ubi Venetijs a Moretto desijsse visus est: tum maxime genu sinistro Cassiopear, ac eius sede, ad quem locum postea perrexisse Monach ij Bauari notarunt. Quare motus proprius Cometae ab Austro ad Boream non rectus, nec orbiculatus, sed tortuosus fuit ad instar ascendentis fumi, flammaeve, quae sumus ardens est de faJAristoteli, semper in fine sui motus maxime tortuoso pen. t. 3 tramite scandens. Insignis autem Astronomus Uan. Lansu grenus, qui diuersa sentire videtur, colligens Cometae motum huius emodi proprium extitisse rectum, veluti sagittar sursum eiaculatae, de loco terrae proximiore semper ad remotiorem versum firmamentum, ex eo quod eius phaeno-

54쪽

meni magnitudo pariter & motus indies imminui visui sint obseruata, necessarium non habet opinionis suae fundametum. Nam etsi quq recta sursum in sublimi seruntur,videa

tur ex aequo dimrnui celeritate motus & magnitudine; non tamen e conuerso verum est, quae phamomena videntur in dies imminui celeritate motus &mole magnitudinis, ea necessario mouentur motu recto sursum ; nam eorum magnitudo minui potest ad consumptionem propriae mate- riae ; motusque celeritas etiam imminui potest ob acquisitam maiorem resistentiam mobilis ; quod utrumque contigisse Cometae nostro, latius infra suo loco probabimus ubi

rectum versus firmamentum excludit omnino Comet gnostri Parallaxis non semper indies imminuta ; de qua latius IcJ infra. Nam eorum, quae sursum recta feruntur, semper sd p.6. imminuitur varietas adspectus, de consensu Astronomorum, Sc Opticorum omnium. Haec ex obseruationibus insignium Astronomorum aeui nostri mihi colligere licuit de phasibus Nuperi Cometa. De cuius loco in sublimi, & natura causisque suis diligenter agere iam aggredior ; inde sigmficata, & effectus eius, de quibus interpellor, ex arte tractaturus. De loco proprio Cometae nostri: quem tu aere supremo natum, seversatum FNmper infra Lunam col ιmus ex obseruasis, nedumph sice ,sed etiam Mathematice. CV. I V. Cometas quidem,quorum etymologiam expressit clare Manilius at versiculo suo , saJl.Aur

Flamma comas imitaIa vocans, tenuesque capillos r q*m ς' Cometas, inquam, non omnes in elementario Mundo

fieri,sed aliquos etiam supra Lunam oriri,vel ad aures Aristotelis, suse dudum ostendimus, tam in volumine De Nouis Astris,or Cometis,quam etiam in nostio libello, cui titulum

55쪽

gis P. LICETI DE COMETA

secimus De Regulari motu , ct minima Parallaxi Cometa umeaeustam. Sed interpellatus a viris praestantissimis in prae- lsentia de significatis,& effectibus a Cometa nupero, finem lanni I 63 2. cum principio I 6 3. coniungente, prouenire valentibus ; quando non eadem ratio significandi, & alte. 'randi nostratia , mihi videtur esse communis utrique Cois

metarum generi, propter diuersitatem naturae , qua constanti etenim Cometae caelestes corpora lucida sunt absque ullo penitus ardore, nullam suae substantiae materiam a regione nostrate sumentes, nec ad nostratia demittentes: e contra sub cani fornice nati, versantesque Conat rar cuncti generationis propriae materiam a terra sursum elatam obtineant; quae ardore concepto combusta denum in cinereos atomos dentio decidit in terras, feralium alterationueffectrix; Propterea necessarium est in primis determinare de loco nostri Cometae, sirerit ne caelest:s, an elementarius. Elementarium extitisse, nobis ostendere videntur multa EMio 1 eX Obseruatis. Primum, quod omnes orbiis caenestes in gy- me ir m rum circa terram cum omnibus intra illas contentis coi poribus ita rapiantur ab ortu in occasum, ut semper in inse- D. Iioribus orbibus faciscente motu diurno, Luna quam astra superiora tardius agatur in occasum, S elementum ignis adhuc tardius qua Luna,& infra ignem supremus aer etiam lentius circumducatur ; hinc certum est, Cometas aereos, qui prope sidera non sunt in caelo, tardiores motu diurno cieri quam Luna,cunctaq. caelestia;& vicissm, qui Comet tardius quam Luna feruntur m occasum , cile sub Luna.

Quum igitur Cometa noster, sicut & ille magnus, AristaeilbJr.mete. tempore natus,de quo meminit Aristoteles ibi diurno mo. tu non assecutus fuerit raptus Lunaris volo citatem iam infra Lunam hos utrosque Cometas in Hementari Mundo sedem habuisse dicendum est. Huius autem argumenti ianete. theoriam sere totam protulisse videtur Aristoteles sci ita,

i l. 1 c, 4, Cuando igitur taxia stillam facta fuerit iacis concretio, e dem

56쪽

AN. M DCLII. M D C LIII. 3

Hm neresse es apparere latione es moueri Cometen qua quidem

fenur stella. uum autem constiteris per se, tunc tardantes videntur; talis enim est latio mundi, qui circa terram. Quod autem Cometa noster, de Aristari non alsecutus fuerit velocitatem motus diurni Lunae conuenientis, ex obseruatis a pparet euidenter ; Nam motus Lunae diurnus eo tardior est motu diurno Solis , quo Luna trium dierum silentiu gerit cum Sole colens ; nec enim spectatur proxima die ante coitum, nec in ipsa die coitus, nec in die coitum proxime se-qr Cte; ut omnibus in aperto est, quia Luna,quod infra So. lem sit tardiore motu communi quam Sol feratur in occasum. Modo Cometes Aristari longe tardiore motu quam Luna latus est in occasum; quia quum prima die visus non fuerit, praeoccumbens ante Solem, citissime tamen a coitu

cum Sole liberatus, proxima die secunda visus est a Sole subdeflans; vi aperte testatur Aristoteles Id JEuoniam, in- ί Ji.MNe quit, o magnasella,de qua prius meminimus Apparuit quirim - - ς hieme in gelu,osirenitate a vespera, Aristaeo imperanter se prima quidem die non apparuit, tanquam praeoccumbens ante Solem; sequenti aute apparuit quantum contingit; minimum enim

subaefecit se mox occubuit.Quare non in caelo, sed infra Lunam extitit. Quae ratio eo maioris est euidentiae, ac necessitatis, quo Luna motu proprio fertur in ortum, unde celerius a Sole debuisset elongari, quam Cometa. Militat autehoc argumentum euidentissime in Cometa nostro,qui motum proprium m latitudine contra ordinem signorum habuit in perseo tardiote valde motu proprio Lunari; quum aliquot minuta solum, siue dimidium gradum absoluerit;

Luna vero semper motu proprio contra signorum ordinci multo velocius agatur, multos gradus quotidie superans; quum totum Zodiacum, 36o. grad. extensum Solis diebus 27.& octo horis percurrat motu suo. Sic ergo Cometa noster, ut antiquus Aristari, non potuit tale caelestis, sed necessario sub Luna locum habuit. Sed quid assero Cometam

hunc

57쪽

hunc tardiore motu, quam Luna, latum fuisse c5tra signo iarum ordinem ab occasu in ortum Nullo motu proprie delatus unquam fuit in ortum ; sed semper quotidie factus est occident alior ; et si motu proprio delatus fuerit ab Austici ad Aquilonem. Vnde, quum omnia secunda mobilia caelestia ferantur in caelo , praeter quam raptu primi mobilis abortu in occasum, motu proprio ab occasu in ortum ἱ noster vero Cometa caruerit omnino motu ab occasu in ortum snecessario colligendum est, eum infra Lunam extitisse, in aere supremo, ubi nullus motus est ab occasu in ortum, sed solum motus primi mobilis elanguescens, quo Cometa n sis, Ram. quam non factus est occident alior. Deinde caelestium ino tus omnis magis regularis est quocumq; subcaelesti,ea norma , ut diurnus in primo mobili , & alijs regularissimus existat,in secundis autem mobilibus, quo magis a primo mobili distiterint, eo minus obtineant regularitatis ; quod notam , eri solum Aristoteles et asserit, sed etiam experientia, ratioqu qui hi ' inmonstra L;quia videmus astra, Solem,& Lunam suos cursus uniformes habere, ac eadem regula semper ad metiri a

proindeque hib certa theoria lationes eorum a nobis comprehendi, qua futurae siderum coniunctiones,& oppositiones, ac eclipses, aspectuum q. phases ad amul sim prscognoscuntur; quod Cometis fere non euenit . . um ergo Co meis nostri motus proprius irregulariis mus extiterit in sua velocitate, ac tarditate; nam in Lepore,& Orione velocis simus Is .gradus abloluit quotidie; in Tauro valde tardior

tres tantum, & in Perseo sine proportione dimidium ; iam dici non debet aethereus in caelo fuisse Cometa, sed in ele-

Ratio. mentaria regione. Deinceps, omnium caelestium motus est

sit i eae I circularis, Aristotele t fide monstratore, iasi autem rectus, t. s.& seqq. ut e X perimento quoque patet. Quum itaque Cometae nostri motus proprius, non orbicularis, sed rectus extiterit, eae

obseruatis, a Lepore, per Orionem, atq; Taurum ad Perseum, recta in linea degentes s necessario dicendus est Co

metes

58쪽

AN. MDCLII. MDCLIII. go

metes is elementarius, non autem caelestis. Insuper motus s. Rmo.

tectus in caelo non potest non turbari, ac non impediri serea rapida circulatione vel diurna, vel planetaria. Quum igitur Cometae nostri motus rectus ab Austro ad Aquilone, a Lepore per orionem, ac Taurum ad Perseum, non suerit impeditus, neque turbatus; necessario satendum est, nostrum Cometam non sthereum supra Lunam extitisse, sed infra Lunam,& ignem in aere supero, ubi maxime fatisces illa circulatio diurna , motum Cometae rectum impedire,

turba reve minime potuit. Amplius, Omnium corporum cς- 6 R-o.lestitim motus geminus est solummodo, vel ab ortu in occasum super polos Mundi; vel e contra super Zodiaci po-Ios ab occa se in ortum: ad quem reserre lubet motus ille trepidationis assignatus firma meto. Sed Cometa nouitius motu proprio recta conscendit ab Austro ad Aquilonem, super nullos omnino polos actus, nec ab ortu circularis ad occasum, nec ab occasu ad ortum i igitur in caelo non fuit, sed in elementis. Praeterea , lucida corpora caelestia sem- et Ratio. per eosdem sibi suos natiuos retinent colores, nunquam illos omnino variant, mutantve penitus in se; quia Luna

semper in ijsdem partibus maculosa est: semper Saturnus

liuet: semper Mars minatur sanguineo rubore: Venus rutilat flaua semper:& ita de ceteris. Quum ergo Cometa noster assidue colorem mutauerit,modo pallidus, modo plu-heo liuore t mctus, modo candidus, modo rubore quodam

insectus apparuerit ; probabile satis est ideo, ipsum in caelo non extitisse, sed in elementari mundo, ubi cuncta facile

colorum alterationes patiuntur. Ad haec, nulla lucida corpora caricstia sequuntur mutationes in Elementari mundo contingentes. Alam, recte dicit fgJ Aristoteles,ut rerum mi- ' .dege. nus principalium circuitus siquantur, magis principatium re- - i Q rum circuitus. alio cst. I i Iam enim quandam,se ortum Int

ritum. cI aruum esse fateor.& alibi hJEst autem ex necessitate thJ i . mete. centinuus quodammodo mundus elementarius iste superiori V k ς bus

59쪽

si libid.

4o F. LICETI DE COMETA

bus lationibus, ut omnis i us virtus inde guberner . Vnde enim motus principium omnibus inest, illam causam putandum primam. Et adhuc alio locotiJEt omne tempus,ovIta mensuratur circuitu. Quum itaque Cometa noster secutus fuerit multos terrarinotus in Sicilia,Neapolitano regno, & Patauina quoque ditione,qua maiores, qua minores: multasque maris tempestates in Mediterraneo, Belgicoque pelago, nec non & multas vehementium ventorum tempestates in Europa fere tota; quod Cometis etiam antiquioribus euenisse testa tur Aristoteles; cui IU Magnus ille Cometes factas circa eum,qui in Achaiafuit,terraemotum,ct circa fluctus asce-sum,ab occasibus aequinoctialibus ortus fuit. & mox: II De eo autem,quodest esse igneam consistentiam ipsorum Cometarum, argumentum oportet pu are, quod ignificant facti plures flatus, ct Accitates. Palam enim est quod fiunt tropicrea quod multa est talis excretior, quare sicciorem necesse est esse aerem, o didregari, es dissolui evaporans humidum a multiIudine calidae exhalationis , ita ut non cogatur facile in aquam. Manirestius autem dicemus o de hac passione,quando se de statibus dicendum fuerit tempus. Euando igitur crebri se multi apparent Cometae, sicut dicimus ,sicci, es spiritus fiunt anni notabiliter; quando

autem rariores,es tenuiores magnitudiNe, semititer quidem non sit tale. Attamen'equenter si quidam excessus spiritus,aut secundum tempus, aut Accundum magniIudmem . . onram ct quando in gos stureus cecidis Opis ex aere, a statu eleualais cecidit per diem ifuit autem es tunc Comata stella, facta a Urra. Et circa magnam stellam Comatam sicca erat hiems,se bo realis. Et fluctus propicr contrarietatem ventorum suctu uis In sinu enim Boreas dominabatur,exIra autem Austre stabat magnus . Adhuc autem Nicomacho Arhcniensium prae si factussis paucis diebus Cometes circa aequinocrialem circulum, nom. a vesper aciens ortum; in quo qui circa Corinthum flatus e vcnit. Hi ergo Cometae prisci, simul & nuperus iste noster , quum ortum habuerint proxime post eleuationem de terra multae

60쪽

AN. M DCLII. M DCLIII. t

multae exhalationis, quae ter notus multos concitauit,&in mari saeuas tempestates, inundationesq. terrarum, & in aere ventorum vehementissimas procellas, vel ingentia lapidum pondera sustollentes ; profecto non in aetherea regione, sed in elcmentario mundo generationem, & sedem habuere. Post haec, cui dentem satis probabilitatem de Coo ς Rui metis elementarijs nobis ostendit eorum infrequentia , & 'locus extra tropicos ; de qua re sic Aristoteles, propositis addens illico fmJEius autem, quod est, nonfieri multos , neque sepe Comctas, est magis extra tropicos quam intra, causi est R' 'ς ''lis es astrorum motus, nonsolum si gregans caussum se disgregans quod consistit.Maxime aurem causa est,quo plurimum in Lactis congregatur regionem. Vnde tres hauriri possunt rationes de Cometis elementarijs. Prima quidem est,quoniam ad hoc ut in aere supremo generetur Cometa, neces.sarium est de terra sursum eo ferri multa ubertatem exhalationis calidae combustibilis ita condensatae, ut ardore c5cepto lucida visui conspiciatur. Sed Solis, astrorum insignium motus alterans, nimirum reflexu radiorum calorem igneum prope terram accendens, Lo solum segregat e ter- - .ra calefacta multum exhalationem calidam, sursum ascendentem, sed etiam disgregat, prohibens eam condensari in materiam ardore concepto visibilem;& aliunde consiste n-tem etiam disgregat in substantiam rariorem,ineptam omnino constitutioni corporis lucidi visam terminantis, cuiusmodi Cometes omnis est. Quare raro Cometae fiunt, & Com ra eὴν non multi, quia raro,& non multa sursum congregatur qexhalatio sumida combustibilis in sublimi. Quum igitur negatio causae tollat effectum; & e conuerso, positio effectus causam necessario ponat; quia sine causa nullus haberi potest effectus. Proculdubio,si non fiunt saepe, ac multi Cometae, quia non saepe multa combustibilis exhalatio codem satur oportune sursum in aere surremo ; iam rationabile

fuerit, Cometas ibi qitand8qi fieri ex tacenti cxhala tione.

SEARCH

MENU NAVIGATION