De cometae an. 1652. 1653. obseruationibus astronomicis, Europa fere tota peractis, & omnia sideris accidentia detegentibus: loco elementari physice, mathematiceque demonstrato: ... Responsum Fortunij Liceti Genuensis ..

발행: 1653년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 천문학

61쪽

ga F. LICETI DE COMETA

io Raiis. Sed alia ratio colligitur ex eo, quod intra tropicos vis calefactoria Solis &astrorum intensior est , quia radii reflectuntur a terra ad angulos acutissimos, adeoque aerem iri Cur intra terceptum atterentes ad minima conuertunt in igneam ma Xime naturam, exhalationum Omnium attenuatricem,

mirificeque rarefactricem. Quum igitur Cometae,qui lucida corpora visibilia sunt, necessario densam, beneque temperatam raritate consistentiam, quae visum terminet,obtinere debeant; quumque talis bene temperata,modiceque densa consistentia, neque multa, neque frequenter intra tropicos coaceruari soleat, ob ingentem Zonae torridς calorem; propterea fit, ut non multi, neque frequentes intra tropicos Cometae generentur. Quod arguit,eos fieri Pasi sim e A exhalatione terrena condensata, & accensa in aere supremo . Nam inter signa vero solidae, ac verae doctrinae, potissimum est, quando per eam soluuntur ac determinan- , i. stafio. tur quaesita circa propositum. Alia quoque ratio sit, quia

quum via Lactea subcaelestis de qua late disseruimus ad

shὶ .e. ε aures Aristotelis tum in opere De Nouis a stris is Jor Cometiras.)cap. . tum in libello De Lucidis o insubbo citi ii ian inquam via Lactea subcaelestis,exhalatio sit de terrae globo sursum elata, semperque scandens,& ardens in alto,ibi condensata propter loci determinati angustiam ad tantam copiam halitus; propterea fere totum illum semitem fumosum in sui pete-nem alimoniam arripiens,& absumens; parum exhalationis consimilis extra se relinquit pro infrequenti constitutione paucorum Cometarum. Quod signum est, S: argumentum etficax etiam, ac magnae probabilitatis, in elementario mundo Cometas oriri. Sed ad nostrum Cometam in-

i,. Ratio. ter elementarios adnumerandum reuertamur. Porro Cometa noster quod multis alijs com ne fuit) motu suo proprio non descripsit lineam orbicularem, neque circuli segmentum; nec exquisite rectam, sed sensibiliter satisque Iortuosam. Quod, ut nulli caelestium corporum conuenit, quae

62쪽

AN. M DC LII. M DC LIII. 43

quae cuncta motu simplici,atqVe circulari cientur;ita maxime congruere videtur exhalationi sumidae; nam exper, mento quotidiano compertum est, fumum assidue tortu Osa semita semper ascendere I quocirca fabri murarii domorum caminos aedificantes ad regulam artis, eos non omnino rectos ad libellam, sed tortuosos extruunt, ascendentissumi motum faciliorem reddere satagentes : unde priscus ille Nonarius Terrigenae, proprietatem hanc sumi designat , dum Aram suam mysticam inducit de se loquentem in poematio nobis olim explicato e.

-- non tortuose fumo

Visicus ardens obscurat me stirpium Hsarum. Sed hanc valde probabilem rationem consociemus cum alia demonstrat tua , sensibilis experientiae sundamento nixa . Profecto discrimen illud est inter apparentem lucido- ra. Ratis. rum, seu visibilium magnitudinem oculo nudo spectatam, di inspectam per telescopium; quod quae remotissima sunt a nobis in caelo multum supra Lunam, nudis oculis apparent maiora, quam per dioptram; contra, quae sunt in elementari mundo, cuncta nudis oculis minora cernuntur,

quam per dioptram; ut apparet experimentis quotidianis; quicquid huius discriminis causa sit, siue vitium oculorum, adulterinam lucem obiecto circunda tam , quae teles copiore moueatur,male concipientium; siue quid aliud . Quum igitur Cometa noster a Cl. Bullialdo die a a. Decembris Parisijs inspectus fuerit oculo nudo magnitudinis aequalis cum Venere , sed adhibito telescopio longe maior quam Venus apparuerit: Hoc vespera, ait fp Jstellis primi honoris Obserminior apparuit haec stella; quam nudo visu Venerem adaequare,pag i Diudicabam. Adhibito vero telescopis, maior longe Venere corporis moles videbatur. Itaque necessario collizendum est, Cometam nostrum, non in caelo, sed longe infra Venerem extitisse, locatum in elementario mundo. Propositae vero rationis sundamentum , vivi a Galilaicis aliquando vellica- P a tum

63쪽

44 F. LICETI DE COMETA

tum, ab ijs is men, tanquam ve state coactis, confirmatur. s M Guid, di accipitur,asseuerantibus: Obiecta qJ sub caeso degentia, 7 h. ' quo viciniora sunt, maius a tigmentum acquirere per te le--4. '' scopium;& quo remotiora, minus ; enimvero visibile distas

centum vinarum interuallo, si dioptra centuplo maius apparet, quam oculo nudo; & in distantia positum decem vinarum, telescopij ope videbitur ducenta proportione graditis,& quadringenta, & millenaria, si ponetur in distantia

duarum vinarum, vel unius, vel dimidiae ; omnino poterimus ad arbitrium eius molem visam adaugere telescopio, sola ipsius approximatione. Totum id, inquiunt,verissimuest,&optime obseruatum a Cl. Galileo , forsan que priusquam ab alio ullo mortalium . Sed tamen non arbitramur, augmentum id visae magnitudinis effetiim esse approximationis obiecti &c. Equidem video Cl. Bullialdum, eo dcitubo spectasse Uenerem loge minorem Cometa, qui prorsus in eadem dislantia nudis oculis Cometam vidit aequalem Veneri. Non disputo nune,utrum appropinquatio visibilis in causa sit ut eius moles augeatur a te lescopio 3 secle Aperimentum accipio de visibilibus insta Lunam , quo cleorum moles augeatur mirum in modum a dioptraue quum e contra stellae fixae, planetaeq. visibiles sit pra Lunam, speciatimque Venus non adipiscantur a tigmentum smiliter a

tubo . Quare ratio necessario conuincit,Cometam nostruin caelo non extitisse , verum in elementis infra Lunam.

i. aliis. Addendum hic est, nostrum Cometam squod multis alij, commune fuit: incaepisse sub Zona torrida, qua continentur asterismi Leporis, Orionis, atque Tauri, motuque suo versus partes Aquilonias ad Zonam temperatam, frigidioremque delatum fuisse. Quum autem in ca esti Zona torrida caesi motus diurnus velocissimus habeatur, in temperata lentior,& in frigidiore tardior adhuc, ob maiorem circulum, quem eodem temporis tractu describit in torrida

procul ab axe, & minorem quo mag s ad polum accedit r

64쪽

AN. M DCLII. M DC LIII. O

hine sectum est, ut portio ignis adustiua in subicctim exhalationem,in aere supremo degentem, violete deorsum impulsa ut cum Aristotelel Jpostea 'ldemonstrabimus, agen- stes de causa Cometarum effectriceὶ non ex plaga citra,vel ultra tropicos, sed ex torrida demittatur ; indeque Cometam nostrum, cui natiuitas extitit sub asterismo Leporis in Zona torrida, vel prope, fuisse subcaelestem in elementaria regione . Deinde motus ille proprius nostri Cometae, satis iirregularis , quo similiter ut alii multi, velocius actus est in principio singulis diebus, quindecim caeli gradus absolues, quatridui spacio mensurans uniuersam costellationem Lepotis & Orionis longissimum asterismum; deinde tres dies in signo Tauri secando ponens, eorum singulis velocitate

remissa ternos tantummodo caesi gradus emensus: ac denique motu tardissimo diebus duodecim in imagine Persei versatus, quotidie pauca minuta, siue dimidium gradus vix absoluerit; motus hic inquam adeo sine regula, proportioiaeve, clarissime dcn ostrat, Cometam non finisecaelestem, sed elcmentarem ; quia talis irregularitatis aperta ratio est in exhalatione si mida , quae in aere sublimi rarior ob viciniam Solis est sub Lona torrida : paulo densior in Zona temperata, remotiore a se Solem habente; sed multae den-

statis in Zona magis Aquilonia frigidiore, Solem adhuc

remotiorem agnoscente. Na m ca loris vegetioris est, exhalationem rarefacere, tenuareque: vice uersa debilioris,eam ferre densorem. crastioremque . Rarior autem exhalatio,

tenuiorque, citius ardorem igneum in se concipit, & ab eo conccpto velocius absumitur ; densior autem & crassior proportionabiliter d:ffcilius inflammatur, diutiusque resi-itit ardori. Hinc effectum est, ut Cometa primis diebus inexhalatione rara sub L cpore,ac Orione succensus, velociter, eam citissime consumens, perrexerit continuato ductit ad eam insana mandam, quae sub Tauro suit in cofinio temperatae Zonae; qua paulo densiore tardius consumpta, diutius

65쪽

Ratio. Eaedilicatur causa irreis sularitaris

6 F. LICETI DE COMETA

tius commoratus est in adurenda multo compactiore, quae sub asterismo Persei extra tropicos in regione Boreali ore suberat. Insuper motus etiam decrementi spectatus in Cometa nostro plurimu irregularis aperte covincit eum sub

c Uesse. Enimvero primis diebus imagini Leporis,& Orionis asterismo subsides, parum aut nihil Cometes imminue batur;quia iugiter adeu conseruandum de subiecta tellure

feruidioris Zonae torridae multa copia sumidarum exhalationum ascendebat: in confinio vero Zonae temperatae, Tauri signo conterminae,quum minor exhalationis manus ad eum alendum ascenderet, cindentius, atq; celerius decrementum patiebatur in Tauro ; denique parum admodum exhalationis quum ad ipsum fouendum ascenderet de ter

ra frigidiore, quippe Borealiore, substrata Persei constella

tioni; longe q. maior esset ubertas exhalationis,quae in dies ab ardore Cometae consumebatur, quam quae sursum ad cum alendum extolleretur quotidie, insigni decremento

contabescens,tandem emarcuit,ac evanuit in Perseo. Deinde etiam illa figurae mutatio, tam in capite, quam in cauda nostri Cometae visa, dum caput oblongum die a 2. Deccmbris obseruatum suit, sequenti die rotundius: dumque caudae quandoq. cohaerere spectatum, & alias ab ea diuul

sum: & dum cauda prius inspecta fuit latior in sine sui, qua

in ea parte,qua capitriungebatur quod Romanae produnt obseruationes quum postea semper acuminata conspecta sit in fine, reserens mucro nutam eis giem Xiphiae ; non ne satis prodit esementare phaenomenon tales enim mutationes obseruantur in aerijs nubibus frequentissime a nunquam in sthereis astris neque claris, neq; nubilo sis. Nam Luna, & Venus easdem semper phases mutationum suarum renouant ad normam;quin & nubosa Prς scpe, Pleiadiim q. constellatio nunquam figuram suam variant, sed tandem semper ostendunt phasem .Quin & duae nubeculae,quae perent gyro circa polum Antarcticum volvuntur, nullatenus

66쪽

unquam figuram nouasse conspectae sunt, sed semper ea n - dem sibi conseruasse. Noster itaq; Cometa, qui figuram &capitis & caudae suae, tam breui spacio temporis adeo mutauit, in caelo sedem non habuisse, sed in aere rationabile satis est. Deinceps, illud omitte udum non est, Cometam is Aristari priscum id habuisse commune cum nupero nostro, quod in cflo non fuerit,sed sub Luna, demonstrari duobus alijs obseruatis in eo, propositis ab Aristotcle, superioribus

ad ijciente itJ Lumen autem huius Comatae stellae se extendis DP i .mete. Psique ad tertiam partem caeli,velut altus, quapropter or voca iψ c I ta fuit via. Asci nit autem inque ad Zonam Orionis,ct ibi diffluta BD. Enimvero primum, ille motus, qui non continuato ductu cum proportione fit,sed saltum imitatur, no congruit caelestibus, & solum obseruatur in elementarijs inete oris, inter quae numerantur Caprae saltantes, stellaeque

volantes appellatae, de quibus Aristoteles fu J paulo prius :υ enim flamma spiritus sicci ardor. Eua igitur maxime oportune si habeat talis consistentia, quando a circulatione mota fuerit aliqualiter,exuritur. Dupra igitur secundum siuccensi omisispositionem aut multitudinem. Si enim latitudinem habeat, orlongitudinemsuccensu omes, epenumero videtur acc a stam- .ma,velut in area ardentestipuia. Si autem sicundum longitudinem solummodo,qui vocantur Trabes,es Caprie,or Sidera. Et si

quidem maior sit siuccensus fomes secundum logitudinem, quam Fcundum latitudinem,quandoquidem quas exscintiliae, simul autem ardens: hoc autem sit, propterea quod ignitur secundum modica quidem, ad principium autem Capra vocatur; quando autem sine hac passione, 'Irabs.'Si vero longiIudines exhalatio nis secundum parua se multipliciter di perse fuerint, o militer secundum latitudinem,or profunditatem,Sidera,quae viden-rur volare, sent. Prosecto Cometes Aristat saltu luminis sui Capras, & volantes stellas meteorologicas imitatus in aere succensas, nullum habuit in caelo phaenomenon , quod imitaretur. Vnde non in caelo,sed infra Lunam in aere lo

67쪽

8 F. LICETI DE COMETA

cum obtinuit. Deinde vera maxima Cometae prisci magnitudo,qua tertiam caeli partem occupauit post illum saltum, ac sui expansionem, ipsum e caelestibus eximit,& inter elementaria collocat. Id ipsum dicendum est de Cometa si fuit alius) quem Seneca I xJdicit, A Ialo regnante, immensum extensum aequasse viam Lacuam. Namque vicina nobis, etsi non ita magna corpora sint, oculis nostris occultant magnam caeli regionem , ut manus totum circiter hemi haerium; quae si procul a nobis extollantur, semper proportionabiliter nobis minorem csti partem occulere, Occupare q.

videbuntur. Quin & Sol de se magnitudinis amplissinas, tamen ob altitudinem procul a nobis in cflo splendens, vix caeli partem bipedalem occuparc videtur. Vnde si Cometes Aristaei,& Attali suisset in caelo, lumine suo tertiam caeli partem nobis obtegens, deberet extitisse plusquam millies amplior Sole; quod quidem dicere non audet Peripateticus, at dicendum relinquit illis, qui suas opiniones ut . quouis modo tueantur I I J ad pauca respicientes de facili

nunriant. Enimvero si Sol in caelo visui nostro tantulus lumine suo terras, super quas aestate culminat adeo calefacit, ut ardorem intolerabilem excitans radiorum reflexione, quo Gentes quaedam. Ethiopum sui alias late notauimus, leti coguntur dic in agere in terrae cauernis, & noctu e X ire' supra terram ad mercimonia, Solemq. propterea diris imprecationibus execrari, ut ait Plinius sal cui Atlantes Solem

orieutem, occidentemque dira imprecatione contuentur, ut extari em ipsis, agrisque: Certe Cometes altissimus in aethere supra Lunam, qui tertiam caeli partem oculis nostris occupare visus est, debuisset lumine suo terras, super quas culminauit amplissimus exurere, ac inhabitabiles reddere, Phaetonteis q. maiora incendia orbis maximae parti promouere. Sed qui talia non praestitit, solum q. vehementia stamina ventorum e X citauit, sub Luna in aere constitisse dicen

dus est; nec ita magnus, ob viciniam, tertiam caeli patiemno bis

68쪽

nobis occulere potuit nullo negocio. Praeterea, quum illud aperte discrimen intersit inter veras caesi stellas , & Come- . tas in aere, quod stellar csh proprie scintillant, Cometς me- .teorologki quasi scintillare videantur, non vero scintillent; quando Cometa noster, non veram scintillationem, sed imaginem scintillationis habuerit, ut vel ipse Cl. Bullialdus asserit,inquiens: Videbantur quaedam languidae scintillationes, qua illularum de Aristoteles ipse,ut visuin est η meteoris in aere notauit inesse non veram scintillationem, dicens ea quasi exsitatistare. Quamobrem Cometa noster poni non debet cum veris astris in caelo,sed cum falsis in aere. Praeterea, Cometa noster maiorem,quam Luna,parallaxim habuit in m gnitudine;igitur & in altitudines quare non in cf-

, Io,sed infra Luna effulsit in aere. Prior deductio facilis est ex eo, quod parallaxis nihil aliud est, quam diuersitas adspectus plurium hominum de locis distantibus idem phael nomenon simul eadem hora contuentibus. Quum itaque magnitudo Comet ς sensui notior existat,quam eius altitu- do, distantiaque 3 proinde necessario contingit, Cometami qui maiorem parallaxim obtinuit in magnitudine, quam j a una, maiorem quoq; Lunari parallaxim habuisse secuni dum altitudinem; adeoq; Lunam eo sublimiorem extitisse.

De maiori parallaxi Cometa secundum magnitudinem, i quam fuerit Lunaris, aperte constat eX obseruatis; nam obis seruatio Morettia Venetijs Cometam reperit maiorem vii sui cu istis Pleiadibus una sumptis, hoc est toto illarum exa.

mini, Bullialdina vero Parisij sunt Veneri aequalem, vel maiorem ἱ ait enim de nostro Cometa cJ Hoc vesperi stellis primi honoris maior apparuit haec stella, quam nudo visu Veneri

aequalem iudicabam; adhibuo vero telescopio,maioν longe Venere corporis moles videbarar orettitia vero Venetiis obsersa

lu.I. c. sa I. Ratio. Paragraeis alia magnia

tutaris,alia loci . pag. M.

69쪽

so . F. LICETI DE COMETA

Pleiadum nimirum illi niseculae,quam omnes ut accepta 'r. mare videntur nudis oculis, praesererim debilioribus, non distis. guentibus seorsum ab inuisem singulas Pleiadarum, sed consumdunt omnes in unum corpus, ad instar nubes consistentia; avia occupant in caelo gradum integrum,ct amplius, quum Luna plena culminans in medio caeli medium Padum occupet. Astrono. mi Iesultar Bononiae viderunt initio Lunari fere disco agailem soc est a s graduum circiter . sic ergo maiorem paralla-xim sus magnitudinis habuit,quam Luna; proindeq. maim rem parallaxim habuisse conuincitur etiam suae altitudinis; 4,. Ratio. und C terrae vicinior quam Luna suisse dicenda. Ceterum id ipsum aperte colligi similiter potest ex maiori parallaxi Venetijs N Bononiae spectata in imotu Cometae Namque motus est etiam sensui notior, quam altitudo utriusq; phae nomeni. Cometae vero motus proprius Venetijs a Cl. Mο- retto fuit obseruatus velocissimus, mensurans a principio suae apparitionis quotidie I gradus caeli; sed Bononiae ficta obseruatio ab Illustrisi. Maluaticaeo nollem tantum kre gradus quotidie Cometam initio suo metitum ponit; lpag. i . Astronomi Bononiensis verba sunt dl Mani fistum est den, que inon esse 'ν hunc circulum aequalem Cometae motum; sed is principio velociorem fuisse. Initio namque auaritionis μεν fere nouem quotiHepercurrebat,quum tamen iam no multo p vnogradum ciat. Morettia vero Venetijs acta obseruatio dicit: Unde refrae volens motum ipsius ad Zodiacum, dicendo Motus in latitudine multo maioν quam in longitudine; nam his Iovisuinis suis retrogradus semper,o contra ordinemsignora:

initio velocibsimus, id est, usque at gradus quo idie; in 'ttardissimus, id est sotam aliquot minutorum, aut dimidis graisi

circiter extitit motus quotιdie perproprium circulum. Si ergo tanta fuit parallaxis in motu proprio Cometae,quanta non obseruatur unquam in toto motu proprio Lunae; iam sed

libilis, & longe maior fuit varietas adspectus in motu pro prio Cometae, quam in motu proprio Lunae; quid ni ergo

maior

70쪽

AN MDCLII. M DCLIII. st

maior item suerit parallaxis in altitudine Cometae, qu tininsitu Lunae sic igitur probari videtur Cometa propter maiorem parallaxim extitisse infra Lunam. Insuper absolu- Ir. R NRee de parallaxi respiciente situm phaenomeni tractantes Astronomi Bononienses e Soc. Iec ubi superioribus thesibus ex obseruatis colligere visi suissent, Cometam ante prima diem Ianuarij supra Lunam extitisse, post illud tem.

pus eum infra Lunam agnoscunt dicentes, septima sua propositione : Si a vesspera diei a Decembris, inque ad vesperam diei i. Ianuari, Cometa incessit per Idem planum circuli maximi Mundanae sphaera, nocte a . Decembris habuit parallax

Lunari maiorem, atque adeo tunc fuit infra caelum Lunae. Hac enim nocte hora i. mInusis 27. a aruit Cometes in recta linea

cum Pleiadum Orientali ima I.es Occidentalis a Res simul

in altera recIa linea, quae ducta ex capite AstuMeer Cometam I. incidebat quamproxime cum circulo nobis verticali: in qua secunda linea apparere debuit non obstante quantacunque parallaxi altitudinis. Hora vero quum linea M.ut motus Hurnus a circulo verticati deflectens iaceret cum verticali per Cometa Iranseuntem angulum versus Zmith grad. 2. Cometa non V.

paruit in recta M, ut oportebat; si incedendo per planum circuli, maximi non habuisset sensibilem parasiaxim. Uuinimo apparuis, Comesa in ta , hoc est in recta tinea cum 'Taura oculo boreati H, i ct cum Orionis sequenti humero E,ita ut locus α H, aret a LA, D Ioauxillo plus quam est Pleiadum longitudo I K;o Iuncpun-

i punctam λ, nempe insectione communi rectae M , verticalisl ducti per u . Quare tantasuit tum parassaxis altitudinis,quan- tum interualtam λ μ , quod notabiliter maius sit toIa Heia- dum longitudine; haec autem ex Auronomicis tabutis non est mis nor minutis 8 o. Atqui tunc altitudo visa Cometae riuit grad. 4o.l cui aliisuiui non respondet Lunae quantumvis Perigaeaeparauii xis maior quam min. I 2. Ergo Cometa non habuit maiorem ρ

SEARCH

MENU NAVIGATION