M. Minucii Felicis Octavius cum integris Woweri, Elmenhorstii, Heraldi & Rigaltii notis aliorumque hinc inde collectis ex recensione Iacobi Gronovii qui emendationes & explicationes suas adjecit. Accedunt Caecilius Cyprianus De idolorum vanitate. & I

발행: 1709년

분량: 537페이지

출처: archive.org

분류: 로마

481쪽

quod nec factum est aliquando, nec fiet) tumentes ac saevientes undas calcastis Oceani sub remis vcstris. Incogniti jam nobis pene maris unda contremuit, &insperatam Imperatoris faciem Britannus expavit. Quid amplius vultis p Virtutibus vestris victa elementa cesserunt. Quod autem Deus jubeat idola non fieri , sacrosanetic legis scripta declarant. i In Exodo enim sic invenimus esse perscriptum Non facietis vobis Deos

argenteos , neque Deos aureos. Et rursus in eodem libro,

vocem Dei jubentis invenio: Non facies idolum, neces quam fimilitudinem. Pudorem miseris indicit Spiritus Sanctus, quia cupit erranteS reVocare , non PCrdere ; & ait per Esaiam : ι Confundemini confusione qui fiditis super sculptilia, qui uicitis fustibus: vos estis Dii

nostri. Dat etiam legem , quam consecratus populus devota perpetuitate custodiat , & ita mandat: Dominum Deum tuum adorabis, ct ipsi soli servies. Et in Deuteronomio similia Dei mandata noscuntur; ait enim r. Non erunt tibi Dii alii absique me. Addit etiam , ut animis eorum majestatis suae pondus insinuet: Via dete , videte quia ego sum , ct non est Deus praeter me. Ego interimam , ct vivere faciam , percutiam ct ego sanabo , ct non est, qui eripiat de manibus meis. In Apocalypsi etiam hoc idem sancta revelatione monstratui eita enim scriptum est : Et vidi alium angelum volantem medio coelo , habentem Euangelium aternum , ut annunciaret super terram per omnes nationes ct tribus , ct

linguas , ct populos, dicentem voce magna e Metuite potius Dominum , O dais illi claritatem. Uuoniam venit hora judicii ejus , ct adorate eum qui fecit coelum ct terram , mare, ct omnia qua in eis sunt Dominus quoque

noster Iesus Christus paterna legis instituta custodiens, hoc idem veneranda constitutione promulgat ; ait

enim :. δὲ Urael , Dominus Deus tuus Deus unus est , ct diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, O de tota anima tusi , ct de tota virtute tua , hoc pri

mum ' cap. 2o. cap. 2o. 4 eap. z. si cap. 32. cap. I . ιέ. Mat.

482쪽

primum est , cr secundum simile huic: Diliges proximum tibi tanquam te. In his duobus praeceptis tota lex pendet , ct Propheta Sequitur autem hoc divinum venerandumquc praeceptum immortalis Domini ac sancta coninclusito; addit enim, ut manifestius viam salutis ostendat , dc ita loquitur : Haec est autem vita aeterata , ut agnoscant te F lum verum Deum , or quem misi sti Iesum Christum. Sacrorum mandatorum ordinem scitis, quid sequi, quid fugere debeatis, veneranda atque immoris tali voce didicillis. Audite rursus, quod maneat contemnentes eXitium , quibus illos calamitatibus neces.sitas venerandae legis astrinxerit: clausula enim vene-- Tandorum mandatorum in haec verba colligit : Φ. crimans Diis eradicabitur , praeter Domino poli. Si solum sacrilegium hominem mctucnda poena percuteret : si peccanti soli minaretur severitas legis, bene se ad sacrilegium obit i nati furoris icmeritate firmaret : nunet

etiam stirpi minatur dc soboli . & hoc agit ne qua

pars nequissimi seminis relinquatur , ne quod profani generis vestigium maneat. Sacrisicam , inquit . Diis eradicabitur. Considera quid agas misera ac luctuosa persuasio. Facinus tuum plurimos perdit , dc per

omnem substantiam generis tui foecunda poena dividitur. Cur autem contra sacrificantes sic laeviat, ordinatae legis auctoritas in Deuteronomio . manifesta significatione monstratur: ita enim inVenimus esse perscriptum : Sacrificaverunt daemoniis , ct non Deo. Ad contaminatos ac pollutos te spiritus ne transferas , ab

inferioribus ne i peres auxilium : ne his supplices. quibus Dei gratia jam imperare debes. Ecce daemone it quem colis , cum Dei & Christi ejus nomen auis

dierit , contremiscit, & ut interrogantibus nobis respondeat trepidantia verba, vix se Colligit: adhaerens homini laceratur, uritur, vapulat, dc itatim de commissis sceleribus confitetur. Ne hunc colas, ne huic supplices , ne prostratus huic flectas genua, interdi-

483쪽

IULII FIRMICI MAT.

cto venerandae legis juberis. Hinc severitatis poena, hinc animadversionis metu metuenda sententia. Quid Dei indulgentia libertate concessa jugum potius eligis servitutis η Non desinit Deus summus crimen hoc salutari voce pulsare , sed misericordia ejus erranteS homines corrigere secquenti comminatione festinat.' Audi per Esaiam Prophetam vox divina quid dica :Ado Perunt Deos. quos fecerunt digiti eorum, ct curvat les homo , ct humiliatus est Oir , or non laxabo illis. Et jam vos, o profani homines, iratum numen alloquitur , dc adhuc errores vestros sacra convenit Voce ait enim in sequentibus per eundem Prophetam : Italii fudistis libamina , ct illis imposuistis sacrifcia. per hac non indignabor, dicit Dominus y Adhuc indignationem suam salutaris Deus dilatat, severitatem iuspen- .dit , si vos forsitan peccare poeniteat, ut sacrilegae vO-luntatis exitium aliquo genere relinquatis. Ecce in ipso indignationis impetu moderata rursus VoCC Pe Asuadet , & irarum suarum comprimit stimulos ; ait enim per Hieremiam Prophetam : ι Nolite ambulare

post Deos alienos, ut serviatis eis , ct ne adoraveritis, neplincitetis me in operibus manuum vestrarum ad disperde

dos vos. Quid hic ad sacrilegium pronus aureS tuas, obstruis 3 quid hic obstinati furoris ardore in eXitium mortemque festinas 3 Liberum te Deus fecit, in tua . manu est , ut aut vivas aut pereas. Quid te per in rupta praecipitas ' in lubrico itinere constitutus, &in ip iblapsu positus, titubantia aliquando suspende vesti- ;gia ξ Ecce sententia depromitur, ecce poena decernitur , diu criminibus tuis pepercit divina moderatio, diu facinus tuum cum dissimulatione respexit, PerVenis ad illud anceps, ubi spes, ubi vota deficiunt. Et ut manifestius instruaris, animadversionis exitium disce. Super hac re in Apocalypsi totus ordo responsi est; ita enim scriptum est: . Si quis adorat bestiam ct imaginem ejus, ct accipit vota in fronte sua , ct io man ,

bibest

484쪽

bibet ct ipse de vino irae Dei , mixto in poculo ira ejus. Et puniet igne ct sulphure pub oculis agni , ct fumus de

tormentis eorum in secula seculorum ascendet. Nec habebunt requiem die ac nocte, quicunque adoravi bestiam, ct

imaginem ejus. Sed dc vobis, secratissimi Imperatores , ad vindicandum lc puniendum hoc malum necessit taimperatur, dc hoc vobis Dei si mini lege praecipitur, ut se veritas vestra idololatriae facinus omnifariam Par- sequatur. Audite dc commendare sanctis sensibus vestras quid de lito facinore Deus jubeat. In Deuteronomio lex ista praescripta est ; ait enim: uuod si rogaverit te frater tuus , aut sitius tuus , aut uXor tua , quae est in sinu tuo, aut amicus tuus , qui est aqualis anima tua , latenter dicens : Eamus ct serviamus aliis Diis Leutium , non consentieta et , er non exaudies eum . ct non parcat oculus tuus super eum , ct non celabis, annuncia annunciabis de illo. Manus tua erit seuper eum inprimis intersicere eum , ct mantis omnis populi deinceps. Lapidabunt .um ct morietur , quoniam quaesivit avertere te a Domino

tuo. Nec filio jubet parci, nec fratri, bc per amatam conjugem gladium vindicem ducit. Amicum quoque sublimi severitate persequitur , ic ad discerpenda fa-

crilegorum corpora omnis populus armatur. Integris etiam civitatibus, si in ilio fuerint facinore dcprehensae, decernuntur excidia : dc ut hoc providentia vestra manifestius discat , conititutae legis sententiam proferam. In eodem libro in integris civitatibus poenam Dominus hac voce constituit, ait enim : Aut si

audieris in una ex civitatibus , quas Dominus Deus tuus

dat tibi , inhabitare illic , dicentes : Eamus 2 serviamus Diis aliis, quos non nostis : interficiens necabis omneι , qui sunt in civitate caede gladii, ct incendes civitatem Uni , ct erit sine habitatore. Non aedificabitur in aternum. Et avertetur Dominus ab indignatione ira sua , ct dabit tibi. misericordiam , ct miserebitur tui , ct multiplicabri te , si exaudieris vocem Domini Dei tui , ct observavcris pra-

485쪽

cepta ejus. Misericordiae suae vobis, sacratissimi Impe- .ratores, Deus summus praemia pollicetur , & amplificationis maximae augmenta decernit. Facite itaque

quod jubet, complete quod praecipit. Auspicia vestra majoribus cumulata sunt donis, initio fidei positae divini favoris incrementa sensistis. Nunquam vos manus Dei veneranda deseruit , nunquam vobis labo- 'rantibus denegavit auxilium. Strati sunt adversantium cunei, & rebellantia ante conspectum vestrum semper arma Ceciderunt. Missi sunt superbi sub jugum populi, & Persica vota collapsa sunt. Nec stare diu

contra vos poterit malis suis armata crudelitas. Dei virtutem utrique diverso sensitis eventu. Vobis coelestis victoriae corona collata , & felicitate vestra nostra relevantur incommoda. Haec vobis Deus summus, sacratissimi Imperatores, pro fide vestra reddidit praemia. His vos interim remuneratos insignibus ad arc na venerandae legis invitat. Pura mente, devola con-

scientia , 'incorrupto animo clementia vestra coesum filsemper aspiciat, a Deo semper expectet auxilium Christi venerandum numen imploret , & pro salutei imbis terrarum ac vestra , salutari Deo spirituales oDt. I ferat victimas. Sic vobis feliciter cuneta provenient. Victoriae , opulentia , pax, copia, sanitas dc trium- iphi, ut divina majestate protecti, orbem terrae felici in gubernetis imperio.

486쪽

FRANCISCI BALDUINI IC.

r hune sive Libellum , sive Dialogum , qui multis jam seculis falso creditus est dictusque esse octavus Arnobii adversus Gentes , & inscriberem , & esseptine liquidoque assirmarem M. Minucii Felicis OCTAVIUM, facile mihi persuaserunt duo &boni,&antiqui, & graves testes auctoresque, Lactantius ScHieronymus. Ille enim suarum Institutionum lib. r. cap. undecimo citat Minucium Felicem in eo, ut ait, libro, qui OCTA vius inscribitur: & cx eo verba quaedam descripta recitat, quae IIon patiuntur nos aut alium aliquem, aut alterius cujusquam OCTA-vIUM fingere. Idem lib. s. cap. i. loquens de Chri itianorum , quos legerit, eloquentia, primo loco hunc Minucium laudat. Minuciussin quiti Felix, non ienobilis inter enusi leos Ioci fuit. Hujus liber, esti OCTAVI Us titutis es, Gel at, quum idoneus veritatis assertor essσpotuisset, si se totum ad id studium eontulimet. Testis alter est Hieronymus, qui hunci sicut ipse fatetur Lactantium secutus, in Catalogo scriptorum Ecclesiasticorum ait: Minueius Felix Romae insignis eati sidicus, feripsit Dia eum Christiani 9 Ethniei Hisputantium, qui OCTA vius inscribitur. Idem in epist. ad Magnum Oratorem Roman. Minucius linquit Feriae causidicus Romani fori, in libro , cui titulus Oeae A VIus est, quid Gentilium seripturarum dimisit intactum' Iam autem non elle hunc librum Arnobii, satis patet, cum Minucii esse apparet. Et vero quod Hieronymus in eadem epistola subjicit, indicare alioqui poterat, Arnobii non esse, cum quidem non nisi septem, qui etiamnum extant , libros adversus Gentes Arnobium scripsisse testetur. Cumque alterum quendam librum Minucio nostro lso inscriptum fuisse tiarret, tanto miror doleoque magis, hunc ut ejus erat unicus V νώσιος, fuisse illi surreptum , alterique non omino injuste ascriptum : ut & plagio & partu supposito facta nostro Minucio duplex injuria esse videatur. Sed haec frequens est que rela de librariorum nihil non temere miscentium facinoribus. FOrtasse, ut hunc libellum Arnobio quidam ascriberent, quaedam styli& argumenti similitudo, quae imperitos persaepe falfit, tecit: recum

487쪽

7o FRANcisci BALDUINI DISSERTATIO

legerent ocTAviυM, statim somniarunt octavum aliquem esse Iibrum. Ridicule prosecto Sc inepte. Saltem Arnobio perpetua oratio

ne utenti Dialogum temere ascribendum non esse cogitassent. Verumgnscitiae tam coeca quam confidens est audacia. Sane Hieronymus

scribit, Nepotianum suum tam in scriptoribus Ecclesiasticis diligenter versatum fuisse; ut si quid ex iis proferretur , statim agnosceret atque discerneret, quid Tertulliani, quid Cypriani, quid Lactantii, quid Minucii, quid Victorini, quid Arnobii esset. Ceterum tanto imagis miror, Erasmuin eo loco, illum dico Erasmum, hominem, acerrimo judicio praeditum , & talium scriptorum minime obtusium censorem, annotasse, hujus Minucii nihil nunc extare. Cujus potissimum Imperatoris temporibus Romae vixerit nostet Minucius, nondum mihi fatis liquet. Hieronymus in suo Catalogo, quo scriptores Ecclesiasticos eo quo vixerunt ordine recensere videtur, illum Origeni proximum , Cypriano priorem fuisse, obscure significat. Sed ejus alioqui vel seculum vel aetatem non indicat. Certe in Cypriani de idolorum vanitate libello plurima sunt, quae totidem verbis in OcTAvio Minucii leguntur: necesse ut sit, aut hunc tabillo, aut illum ab hoc ea sumpsisse. Hieronymus vero in Epistola ad . Magnum, loquens de Latinis scripto cibus Ecclesiae , etsi Minucium ante Cyprianum laudet, tamen illam de idolis orationem ascribere Cypriano magis videtur. Sed & in apologia pro suis adversus Iovinianum libris, primo loco Tertullianum, secundo Cyprianum, tertio Minucium commemorat. Sabellicus, sed sine teste, affirmat eum Romae floruisse, quo tempore Urbanus ibi erat Episcopus: hoc est, emporibus Alexandri Severi Imperatoris. . Si ita citet, esset Minucius Dantiquior Cypriano , aequalis Tertulliano , nostrisque adeo Iureconsultis Ulpiano & Paulo. Verum etsi posteriorem fuisse credam, tamen proxime illa tempora secutum esse existimo ; nostra vero non attingere nisi intervallo longissimo, hoc est, alanoruin prope

CCC.

Minuciam gentem olim Romae nobilem fuisse mem ii, in qua d,

quatuor Consules Minueti Augurini intra annos quadraginta 'numerari possunt. Sed & Minucios Rusos, 3c Minucios Thermos in F 'sis Consularibus lago. Denique & Minucius Fundanus Asiae praeses risuit illustris , ad quem Adrianus Imp. non iniquam de Christianis legem misit: ut jam nihil clicam de eo, cujus in Epistolis meminit Plinius, vel quem ille noster laudat Iulianus, cujus ad Minucium Natalem libri de jure civili laudantur.

His vero omnibus unum Minucium Felicem , etsi non fuerit ejus dem aut gentis aut familiae, facile antepono, aetate quidem posteriorem, doctrina tamen, virtute, & quod primo loco numerandum esti pietate multo superiorem. Fuit enim non modo Iurisconsultus

magnus, & excellens suo tempore orator: sed & squod majus est) fuit serio Christianus. Astum fuisse fuspicor, licet id affirmare non ausim. Certe Frontonis Cirtensis i Cirta autem fuit nobilissima Nu-

488쪽

midiae civitas, cujus M in Pandectis mentio fili ita meminit, ut in . Africa versatum se esse significet. Estque genus dicendi, scribendique secutus, quale Afri illi , Tertullianus, Cyprianus, Arnobius. ut iam de posterioribus non loquar, quoς eadem olim aluit Astica,qu: ut semper aliquid novi proferre dicebatur , sic etiam religionis nolirae vindices & patronos doctissimos, acerrimosque protulit, Mad i psius quoque Romanae Ecclesiae praesidium atque defensionem emisit. Nam & ex eadem Africa prodibant hostes mInime ignavi, necue improbi minus, quam vehementes calumniatores, qualis ne Ion olus abeamὶ fuit ille, cujus jam memini, Fronto: quem quiae mlan impudentem rhetorem, quam impium Christianorum ad Ieria

rium fume, ex Minucio intelligemus. Nollem hunc fui sse Papirium Frontonem Iurisconsulium , qui in Pandectis laudatur. Sus icor potius sui lle Cornelium Frontonem Rhetorem : quem Capitolinas narrat latae praeceptorem M Antonini Philosophi Imp. & ex culus etiam schola oratoria accepimus prodiim illum nostrum Militonem, qui ad Christianorum defensionem eloquentiam suam cI e rit - quod illis impius praeceptor probrum asperserat maledicendo, bodisti pulus abstergeret respondendo. - . Minucium nostrum Romae causas egisse, paulo ante ex Lacta& Hieronymo dictum est : neque hoc ipse dissimulat, cum vindemiarum seriis curam judiciariam sibi remisiam nise uarint. Sic eninx& Ulpianus in Pandectis lib. I. D. de Ferus scribit, M. Antonini

Imp oratione expressam fuisse, ne quis messiam aut vindemiarum tempore adversarium cogeret ad judicium venire. Sicuti Sc Suetonius narrat Augustum statuisse, ne Septembri octobrive mente necesse esset in Senatum venire. Imo vero x ipsie Cyprianus, tanquam alter Minucius , in sua epistola aJ Donatum , meminit ejus temporIS, quo ut alti indulgente vindemia solutus animus In quietem , solennes & statas anni fatigantis inducias sortitur. Ac tum quidem seces fas amcenos captare se ait, ubi de rebus divinis cogitet. Non dissimilis est narratio nostri Minucii. Felices Vero Illae seriae, qtublin alato subselliisque abductus nobilissimus causidicus est ad resigiosam sive' commentationem , sive disputationem Cicero , quod absiὶostro Reae vola accepit, narrat Laelium cum Scipione solitum essὸ rumincari ε eosque incredibiliter repuerascere esse solitos, cum rus ex urbetannuam ex viticulis evolassςiit: conchas etiam & umbilicos ad Caie

ri rite ostiensi suaviter spectare pueri

t 'i, quem' desieribit ludum. Sed eum deinde audio, puam in illis

489쪽

xisconsulti eo modo seriari, secedere atque rusticari aliquando velint,

Optare cogor. An in eorum animas cadere non potest: 1ancta aliqua 'de religiosa, & έecreto tuo digna rerum divinarum cogitatio Laetantius innuit Minucium sese totum non contulisse ad studium rerum Ecclesiasticarum. Sed tanto nobilior ejus Jurisprudentia fuit, . 'cluae qualis esse debet , in Replib. fuit: Zc rerum divinarum humanarum que curam & cognitionem conjunxit: tantoque propterea ma- gis ejus exemplum nostri ordinis hominibus commendo: ut saltem

diebus nefastis in octo melioris teligionis fastos excolant, iisque sedent atque ad dicant. Habebant olim feriantes Romani suam decu tionem Tiberinam, cujus meminit Cicero : suamque sui leoes nocti itrae vocant) Majumam ad Ostiam. Sed excursio nostri Minucii quam minime aut cciosa aut ludicra fuit Z Digna profecto, cujus velligin libenter conspiceret Augustinus : & illum recessiim , in quo habita est disputatio, salutaret , cum in Ecclesia ostiensi matrem suam Monicam sepeliret. Equidem religiosi ejus colloquii, quod 1ancta lurc matrona cum filio suo habuit ad ostia illa Τiberina, s sicuti ipse recitat lib. 9. Consession.) meminisse soleo, quoties Dialogum hunc Minucianum lego. Quaenam esset Romani fori conditio , cum in eo versaretur Minucius , quaeque Ecclesiae in ea urbe tunc facies esset, ejus aetatis meis .

moria plane ostendit: & quae aliquando scripsi ad edicta veteruo, Principum Romanorum de Cluistianis, eam rem illustram. Neque is agnota eli historia temporum, quibus Decius aut Valerianus impe- 'gravit. Bene vero habet: Iaris consultis, quorum de iure civili re 'Lp'nsa legimus, non solum abs religione alienis, sied & ejus acerria ψ'mis adversariis, successisse Christianum causidicum: & illud sives

rum, si ve collegiam Romamz rogae atque advocationis, quod tor , iam annis consipersum fuerat fanguine S cineribus piorum hominum.

tandem aliquando voce & vestigiis Christiani Jurisiperiti ex piatum

atque conficiatum fui fle. Arnobius libro primo gloriatur, & orat

res & iurisconsultos, magnis sui aitὶ ingeniis praeditos, transiisse ad iEcclesiam. Credo equidem, cum id scriberet, de Minucio eum suo cogitasse. Multos ejus ordinis fortasse numerare vix potuisset. Sed . Minucii tameu exemplum quos dam siecutos est e credo : ut & Minu- Icius habuit, quos in eodem stadio sequeretur. Saltem Hieronymus ad Magnum, ubi Minucium laudat, meminit duorum Romanae urbis Senatorum , Hippolyti & Apollonii, qui ut inter seriptores Eeclesiasticos referremur, meriti sint. Quid dicam de illo vetio Epinatho Lugdutaenii , qui olim & multis quidem ante Minucium annis&fuit, & partim ignominiae, partim honoris causa sui varia tune erant bominum de religione iudicia) publice appellatus est AD vocΛ-

TDsCHRIsTIANORUM An horum causam aliquando in foro Rom. Minucius egerit, ne selo. Certe Tertullianus vix hoc licuisse siqnificat, & tam odiosa tunc erat eorum sive religio, sive Ecclesia' enistatus Reipub. Imperiique Rom. adversabatur , totque jam erat publicis

490쪽

blicis praejudiciis confossa, ut ipsius nominis Christiani consessio ad

damnationem satis esset. Tantum abest, ut hujus religionis esset, quae libertatis erat, assertio. Sed tanto magis Interea miror, in tam

profano x inimico foro consistere cauti dicum pium potuisse. Mirum vero , cum jam annis prope ducentis orbis Romanus & palam & publice & libere Christo nomen dedisset, auctoribus ipsis Imperatoribus, visam esse legem necessariam, quae 3c tandem lata est, ut in D ullo soro vel advocatus vel causidicus esset ullus, vel jus postulandi quisquam haberet, qui Christianus non esset. d. 8. Cod. de Post ut . Quam fuit itaque nobile Minucii nostri exemplum, quo bonarum

partium, quantum potuit, patronus Romae fuit, quo tempore nondum impune hoc licebat Certe Christianis tunc erat interdictum foro, neque iis jus postulandi Praetor dabat. Verum etsi magis illi palliati quam togati esse solerent: tamen quia iis respub. saepe carere

non poterat, aliquando togatos esse eos, & eorum quosdam aliquod in repub. munus obire, passi sunt ethnici principes . Christiani Imperatores deinde multo fuere indulgentiores , qui eos & Consules Praesectos Urbi atque etiam Praetorio inrerdum creabant, quos ali qui non ignorabant esse acerrimos hostes religionis, quod intelligi potest vel ex unius Symmachi conditione. Sed facti tandem aliquando sunt severiores, & senatum forumque Romanum perpurgarunt,& Minucios quosdam esse jusserunt, quicunque vel jus dicerent, vel causas agerent. Aram Victoriar, quae in vestibulo curiae stabat, ad quam senatus jurare atque sacrificare solebat, jam pridem everterant, ipso etiam Symmacho & senatu reclamante. Sed effecerunt postremo, ut non modo a tali superstitione liberi essent omnes togati, sed

etiam ut nulla in foro nisi Christiana esset illa Iurisprudentia, cujus jam olim aliqua in Minucio nostro effigies suerat. Minuciani hujus Libelli inscriptio, & Dialogi forma, antiquum,

eruditumque scribendi morem refert. Genus dicendi est argutum, acre, vehemens. Est pressum, densium, nervosum, crebris sententiis compaetum , Omniumque antiquitatum atque historiarum memoria resertum : & in quo plures sententias, quam periodos numerare possis. Nam neque verbosi olini fuerunt Christiani, qui verba dare nondum didicerant: & eorum pationi erant homines docti, ac

ut uno verbo dicam) polyhistores. Quod ad falsa crimina attinet, non tam verbis & libellis quam vita & re ipsa refellebant adversia

rios.

Qii aestio, quae hic proponitur, & causa, qua de agitur, magna

est, de religione nempe vera aut falsa. Acerrima utrinque est a stio atque contentio. Exitus & victoria est, qualis esse debet, ubi verum cum falso confligit. Malarum partium vehemens patronus, & bona um gravis hostis est Caecilius Natalis. Harum contra vindex, Scillarum accusator acerrimus atque iustissimus est Octavius Ianuarius. Medius sedet bonus judex atque arbiter Minucius Felix. Contentionis occasio fuit, quod cum hic cum duobus illis, quos nominavi, in

Q g s litore

SEARCH

MENU NAVIGATION