Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen primum gemmarum ectypa et Antonii Francisci Gorii enarrationes complectens

발행: 1767년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

go , quam ex alio exemplari recentis operis excepit. Hine studio & labore dissicultates omnes evicit , &mox Hadriani & Traiani Capita ex antiquis exemplaribus anaglyptice eiunxit. Erigiem Cosmi III. Magni Ducis Etruriae Chalcedonio Volaterrano pulcherrimo bicolori exscalpsit , quae , auspice Marchione Attilio Incontrio, qui eam eidem Principi obtulit, adeo placuit, ut & praemia, & spem maiora obtinendi perceperit. Mortuo Marchione Incontrio, & mox Ferdinando Magno Principe Etruriae , concidit animo GHIm GHI US , quum longe maiores dissicultates superandas esse intelligeret si daret operam Gemmis diaglyphico

opere incidendis , quare anceps Romam petere medit batur . Sed a Fogginio optimis consiliis recreatus , ne parentes relinqueret, Florentiae in eius Schola mansit,

multumque in Glyptographica proiecit, brevique te pore adeo in Armis, Insignibus, Stemmatis, S Iconibus ad viventium similitudinem egregie inscalptis e

celluit, ut fama eius omnium aures pervaserit, ut sere Omnes tum Exteri, tum Florentini nobiliores Cives certatim eius opera expetiverint, & habere voluerint.

Annulos huiusmodi obsignatorios inscalpsit Emin. Card. Zondodario , Senarum Archiepiscopo , multisque aliis Inlustribus Viris, ac praecipue D. Odoardo Marchioni De-Silva, cui plurima Insignia, S anularem Gemmam cum Historia Sacra accuratissime expressit . Sardae in- scalpsit egregia arte Imaginem Clar. V. Philippi L. B. de Stosth, in qua primum nomen suum ita adposuit: TINTI EΠoIEI. quod postea & in aliis praestantioribus a se scalptis lapillis fecit . In contemplandis antiquorum Graecorum Gemmariorum operibus ab eodem Si

schio adiutus excitatusque mirifice prosecit, a quo ecty

212쪽

pa rariora suppeditabantur . Adcessit eius Fautor pras stantissimus Petrus Andreas Andreinius, Nobilis Florem tinus, Antiquariae Artis praeclarum decus & ornamentum , a cuius latere , consiliis & institutionibus numquam discedebat GAINGAIus , a quo etiam magnopere

diligebatur, & in exquisitioribus Glyptographicae artis arcanis opificiis, patefactis antiquis exemplis, & obse

vationibus , adsidue erudiebatur . Frequentes occasiones ei dabat Andreinius , ut gemmas omnium elegantissimas pro exteris nobilissimis viris inscalperet. Multum etiam profecit GHiNGHIus benevolentia, ope , consiliis

Sebastiani Blanchii, regii Medicet Cimeliarchii Cust

dis, qui ei omnem Gemmariam Garam patefecit, euinque cognitum fecit paene omnibus exteris Viris Britannis , Gallis, Alemannis, qui frequenter Mediceam antiquariam supellectilem perlustrabant. Insigne opus o tulit Blanchius GAINGHIo , ut egregiam suam peritiam ostenderet Eminentisia Cardinali Gualtherio priscarum elegantiarum aestimatori praestantissimo . Quum enim Romae effossus esset Amethystus ingentis magnitudinis, nempe ponderis librarum decem & octo, statim ac emit, Florentiam misit, orans Cosmum III. ut in suis Omcinis informem Veneris protomam , quam exhibebat , absolutissimo opificio aliquis Scalptor redderet consummatissimam. Cosmo III. GHINGHIUs a Blanchio propositus est , qui paulo ante eiusdem Principis imaginem Chalcedonio Orientali faberrime inscalptam obtulerat. Artificem probavit Cosmus, & GAiNonius dissicillimum opus adgressus, spatio decem & octo mensium Veneris

protomam ita perfecit, ut omnium admirationem, multorum quoque Artificum invidiam superaverit. Eminentissimo Cardinali Gualtherio mirum in modum placuit

213쪽

tam insigne ac persectum opus, superatis feliciter omnibus lapidis huiusmodi difficultatibus, qui Cosmo III. gratias egit uberrimas , & GHINGHio quadraginta duaptos aureos numos pro praemio adsignavit ac dedit .

Vita fi1ncto Eminentissimo Gualtherio, devenditum est

eius opulentissimum Mustum I hanc vero protomam Veneris ex Amethysto sibi comparavit Augustus III. Poloniarum & Saxoniae Rex invictissimus, qui in suo Cl. meliarchio omnibus spectandam proposuit S conlocavit. Fama nominis ubique notus GHINGHIUs , Gemmas

complures utroque opificio inscalpsit praecipue pro regiis Principibus; nam duas imagines effinxit Ferdina di Magni Etruriae Principis; Smaragdo inscalpsit caput Cosmi III. pretiosis aliis lapillis effinxit vultus Elect ris Palatini ad Rhenum, iussu Annae Aloysiae Electricis, S Ioannis Gastonis tunc Magni Etruriae Principis.

Eadem Anna Aloysa iubente complures Gemmas sacris emblematis ornatas ei expressit 3 & Sardae Iacobum Regem Stuardum faberrime effinxit. In vultibus ad pr totyporum maximam similitudinem exprimendis omnium maxime excelluit GHINGHIus, & antiquas imagines tam to studio tantaque solertia elaboravit, ut plerumque pro iisdem antiquis haberentur . Etruriam ingresso Carolo

Borbonio Hispaniarum Regio Infante , qui Florentiae diuturnam moram egit, GHINGΗius ei notus fuit, quem in Officinis regii Musti variis insignioribus gemmarum sculpturis cum aliis Artificibus operam dantem videre voluit, & sngula eorum opificia observavit. Pro D ee & supremo Hispaniensium Εxercituum Duce Mont mario complura sphragismata cum insigniis, & pro Amticis nobilioribus Proceribus fecit. Ioanne Ginone M gno Duce Etruriae defuncto, quum multa praesidia λbi de

214쪽

bi delatura ominaretur GHiNGHiUs , insciis parentibus, Romam prosectus est, mox Neapolim evocatus, Aulicorum favore dc praesidio , regiorum opificiorum, curira ab eodem utriusque Siciliae Rege ei demandata est, adsignato honorifico seipendio. Multi Artifices Florem tini, quum GHi NoΗtuM ad hoc sortunae fastigium eve. Dum audissent, Neapolim statim convolarunt; quibus Rex Palatium loco, qui dicitur alis Muelle, octo mensium spatio aedificari iussit cum ossicinis, quas sing Iis artibus , ct Artificibus adsignavit , iisdemque Ur giis Profestaribus GA1NGΗtuM Moderatorem praesecit . talebratis regali pompa nuptiis suis Rex GHINC Hropraecepit , ut Insignia regia tum sua , tum augustae Coniugis Chalcedonio Orientali operosissime inscalpsret, quod obsignatorium Sphragisma valde placuit ac probatum est . Mox Rex iussit, ut abaci S monop dia regia compaginatis lapillis pulcherrime picta , ac strata omnium ornatissima elaborarentur, quod factum est, & adhuc fit iuxta delineationem S inventionem Giusdem laudatissimi Ιnstitutoris Gui No Hii, qui & has artes a patre suo peritissimo didicerat. Imperatum est eidem GHINGHIo ne Gemmas inscalperet nisi pro Rege& Regina ; quae statim sbi e lectissimis pulcherrimis

lapillis iussit ut fieret sacrum anaglyphum , quod referret Uirginem Mariam ab Angelo salutatam . Mox insignis magnitudinis opus vulgo Cammeo ab eo e quid1tissima arte fictum est cum Imagine Regis; & R si a Stemmata Hispaniarum simul coniuncta cum Regis insignibus, adiecta per ambitum epigraphe. Nunc A

tifices in quarto abaco ornando compingendoque graviter adlaborant. Vivit adhuc GHINOMIus annum agens

aetatis suae LXIV. qui docto ingenio suo Artificum

215쪽

elarii. HISTORIA opera adsidua cura , labore , & gloriae midio dirigit

ac moderatur. Sub tanto praeceptore nunc Neapoli si det, & caelandis Gemmis dat operam Ioannes Mugna-ius Florentinus, filius Caroli Mugnati egregii opificis in restis Textrinis, vulgo Ararma, qui multa & ipse promittit, quum docilis sit & alacris ingenii.

CAPUT XII

Glyptographisae Lialae Florentinae rernante Francisco M. D. E. Imperatore Caesare semper Augusto , qui nune florent Latiptores Gemmarii, eorumpae egregia opera recensentur. FLorentinae Glyptographicae Scholae ea omnium lamdum maxima mihi videtur, quod faventibus Principibus Mediceis , nunc etiam auspice & volente Magno Duce Etruriae FRANCISCO Lotharingo, Romani orbis Imperatore, Caesare, Pio , Felice, Augusto, trium sere saeculorum spatio adhuc vigeat ac mirifice floreat, eosque egregios Scalptores etiam nunc habeat, qui cum veteribus ae praestantia & gloria certare possint. Horum nomina & opera declaranda sunt, ne quid ad hanc meam Glyptographicam Historiam desit. Post regni consilia, haec prima Providentissimi nostri Principis cura fuit , ut optimae disciplinae, & artes antia

quum splendorem non solum retinerent ac servarent , verum etiam auSerent, mirumque in modum omni cmnatu, suis praesidiis amplificarentur. Statim ac Florentinam hanc Urbem fidelissimam eidemque obedientiss-mam, suscepto Etrusci Regni Imperio, ingressus est , Genius eius semper augustiis regium Cimeliarchium

prae

216쪽

GLYPTO GRAPHIC A. clxxxv praesentiae suae Iuce ac maiestate non solum implevit, sed Conclavia omnia avidissime non semel lustravit , omnes Artificum officinas invisit & Observavit, eorum opera vidit, probavit , & ad maiora praestanda vehementer excitavit, ac validissimo patrocinio suo eorum progressus se amplificaturum omnibus praesidiis liber, liter ac feliciter promisit. Quum antiquorum operum,& praestantium opificiorum cognoscendorum eximia scientia polleat , eorumque studio atque observatione mirifice delectetur , non solum varia opera ex variis pretiosis lapillis musivo opere elaborata ad se mittenda iussit, atque identidem iubet ; verum etiam ut absens delicias suas frequentius ante oculos suos habeat,

universum Regium Florentinum Mustum in pluribus Tabulis delineari accuratissime iussi ; quod sollicite faciundum curavit magnarum rerum capaci mente Inclytus Comes de Richecouri, qui lectissimis Pictoribus id munus demandavit . Illud etiam in mea laude pono , quod sex Voluminibus iam editis rariora omnia regii

Thesauri monumenta antiqua, Gemmas , Statuas , Π mismata praestantiora in lucem produxerim, eique labores meos beneficiis eius excitatus S recreatus , consecraverim. Alia permulta antiqua opera ex eodem ditissimo Cimeliarchio proserenda supersunt , nimirum marmoreae Caesarum , Augustarumque Protomae , de Philosophorum Hermaea Signa, Deorum ex aere Simulacra, & rariora alia, quibus idem resertum est, paucis nora, monumenta, quibus inlustrandis iam diu omnem operam dedi, & Adversaria diuturno labore paravi . Illud unum regii Thesauri insigne, decus, & ornamentum Vehementer percupio, ut Etrusca omnia m

numenta , ahenea Signa, Vasa picta , Urnae tum ma

217쪽

clxxxvj HISTORIAmoreae, tum fictiles, atque etiam Sacrificalia ac Militaria rarissima instrumenta , eximia belli pacisque decora , in unum collecta , accurato ordine in perampla Aula ad id facta, quae ornari tantum desiderat, disponantur ; quod opus & consilium erit Etruscorum Rege omnium maximo, eius animo, cura, & studio dignissimum, totoque terrarum orbe laudatissimum. Haec Aula reserta tot insignioribus monumentis , veluti t

iidem Voluminibus Omnium oculis patentibus , ostendet , quanta Etruscorum nostrorum fuerit religio , in bellis gloria , sacrorum rituum ac caerimoniarum , a quibus Romanum Imperium suas accepit, concordia &constantia , novisque observationibus, detectisque luc lentis notitiis inchoatum, nondum persectum, Etruscarum Antiquitatum Thesaurum, pro quo pdhuc laboro, augebit , praeclariorem S absolutiorem reddet ; quod a Caesare Invictissimo ac Beneficentissimo , aliquando a tot curis quiescente, sperandum est, ac pro eius in optimas artes ac studia flagrantissimo amore , de regia liberalitate quamprimum facile obtinendum. Toto orbe huic collectioni Etruscorum monumentorum omnis

generis, nulla alia vel similis, vel par, meo iudicio, erit, suppeditabitque tum Florentinis, tum Exteris Antiquitatum Cultoribus ad haec magis magisque dilucidanda occasionem valde facilem atque opportunam .

Adsit Deus, & vota doctorum hominum, S mea potissimum secundet; & Clementissimus atque Humani L simus Imperator quam diutissime cum perpetua Augusta Sobole sua, & Augustiss. Coniuge, vivat, floreati imperet Etruriae bono & Christiani Orbis beneficio. L

218쪽

GLYPTO GRAPHIC A. clxxxvii LUDOVICUS SIRIES, natione Gallus, nunc Fl

rentinus Civis, Saec. XVIII. . Rerum omnium S mirandorum operum opifex Deus homines ingenio ita praestantes identidem creat , ut quidquid arduum est , studio & solertia sua vincant ,& ad omnia eos factos cuncti mortalium stupentes gnoscant. Ex his unus est LUDOVICUs SIRIEs , natione Gallus, qui diuturno apud Florentinos domicilio , susceptaque sobole , Florentina civitate donatus haberi iure & merito potest . In eximiis permultis artibus , quae a Graphice pendent, adeo excellit, ut paene nihil arduum , nil operosum , & maxima cura dignum in rerum natura habeatur, quod ipse adsecutus non sit,& adhue adsequi non possit. Innumera paene opificia rarissima, quod tam cito perfecerit, complures mirantur , ego Vero non miror, sed laudo I quum ipse hisce duobus cardinibus omnem artis suae praestantiam ,& immensas aerumnas eum statuisse intelligam, in laboris summa patientia , & in severiore temporis cura S pervigili custodia, ne ulla non modo hora, Verum etiam momentum sine linea decurrat. Nunquam otiosum, nisi dum de inusitatis rebus inveniendis cogitat, nunquam genio indulgentem, sed semper in laboribustum mente, tum manu parandis conficiendisque in regiis ossicinis Magni Ducis Etruriae , quibus praeest ,

distentum adsidue omnes , qui ad eum adcedunt , inveniunt . Quae ante septem abhinc annos in eo artis portenta censebantur i opera nempe omnia , quae Auraria , ac caelandi ars perficit, ne quidem Horologiis rarioribus exceptis , ea nunc eius ingenii alacritate &praestantia minora habentur , nam aetate, quod mirum

219쪽

est, valde provecta, atque in senium, vegetum tamen, vergente, Glyptographicae Arti totus adeo incubuit, ut

intra septennium plurimas Gemmas utroque opere anaglyptico , S diaglyptico inscalpserit , quarum emblemata vel ipse ingenio suo feracissimo excogitavit, vel ex aliis operibus, praesertim antiquis, excepit. In his vero inscalpendis duplici eminet laude , qua Veteres omnes Gemmarios opifices longe superavit; nempe in persecta areae planitie conficienda, quod nemo tam abiblute, & feliciter praestitit , nihil enim in planitie Gemmarum eius figuras ambiente nisi persecte planum, &mira arte laevigatum adparet , quod non cernitur in antiquis Gemmis , praesertim in his anaglyptice stul-ptis, quae communi Vocabulo Cammei dicuntur. Alterum quoque decus Gemmis a se inscalptis addit Lu Dovicus Si RIEs , antiquis Scalptoribus ignotum , quod artis miraculum dici potest i nempe in extrema Gemmae ora coronidem elegantissimam adponit, quae opus ipsum magis rarum & singulare reddit, & novo splendore condecorat. In his novis adcessionibus, quas primus omnium excogitavit, ac feliciter molitus est, neminem vel facile paucissimos pares nunc, S in posterum habebit hic Artifex sagacissimus, noVorum inventorum scrutator & perfector perspicacissimus. Primum opus, quod anno CID. ID. CC. XLVII. ad gressus est, lina arte & peritia usus, fuit Crux Dominica e secto lapide Cyaneo , qui lapistia gido dicitur , qui aegerrime rotas, Viriculos, & alia artis instrumenta patitur. In ea Cruce undique, tum in antica, tum in postica facie, egregie secta, & coronide ornata, ex integro lapide, Christi in ea adfixi imaginem exhibuit. Mox ex eodem lapide , aerumnosissimo opere anaglyphor Disitiroo by Corale

220쪽

pho, Gemmam exscalpsit , in qua Naturae , Scientiarum & Artium portenta ad utilitatem humanae Socistatis & commercii , ingeniosissime expressit . Pectore tenus onychi tricolori pulcherrimo postmodum anaglyphice essinxit imaginem Christianissimi Galliarum Regis Ludovici M. Zodiaci signis circumornatam, quam eidem Regi dono obtulit ac dedicavit . De his pauca scribo, quum haec opera erudito Commentario descripta in lucem prodierint cura & studio Cl. V. Io ANNONIs DE S. LAURENTIO . r Alia quoque silentio praetereo , quae in Novis Litterariis Florentinis , praese tim hoc anno fus1us describuntur. Protomas Augusticsimorum Coniugum Francisci Imperatoris Caesaris, &Mariae Theresiae Reginae Hungariae, & Bohemiae ex onyche se mutuo respicientes exstanti opere laudatissimo exscalpsit, quod iisdem dedicavit. Mirabilem secit Solis quadrigam cum Zodiaci signis pulcherrimam Gemmam ambientibus . Omnium operum suorum sulphurea, vel gypsea ectypa Si 1Εs Sociis Columbariis Florentinis dono dedit, & mihi quoque insigniora exhibuit , quae Omnia si accurate describere vellem , non parvam huius Voluminis partem occupare facile possem. Dum haec scriberem, Gemmas elegantissimas & Operosissimas a se inscalptas mihi ostendit , & ectypa sulphurea dedit . Has intra paucos menses selicibus ausis absolvit; quarum praeclariores breviter recensere lubet. Hae Gemmae vel e Chalcedonio Sapphyrino , vel e

Sarda, atque ex onyche elaboratae sunt; omnium ma Xima propter magnitudinem , exhibet Herculem Antaeum conficientem , altera Phaetontis casum; reliquae

r volumen Me prodiit Florentiae anno MDCCXVI. in φ

SEARCH

MENU NAVIGATION