Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen primum gemmarum ectypa et Antonii Francisci Gorii enarrationes complectens

발행: 1767년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

huc exstat , S iucundissime spectatur in conclavibus Villae, quae Imperialis dicitur, ad primum sere ab Urbe miliarium. Paternorum exemplorum splendorem auxerunt atque amplificarunt CosMus III. N Selenissimus I EopoLDUs, Princeps, & S. R. E. Cardinalis praestantissimus; eius quoque optimi filii omni praeconio mai res, quorum laudes cum in Florentino Mufo celebraverim, heic silentio invitus praetereo, ne lectorum ab tar patientia. Cos Mi ΙΙΙ. filius IOANNEs GAs ToMediceos opifices liberalitate & clementia sua magnopere sevit recreavitque ; & rarioribus Geminis antiquis, hisque praesertim, quae Artificis nomen adscriptum habent , comparata insigni Dactyliotheca Andreinia, regium Cimeliarchium ad simmum opulentiae , dignitatis , ac splendoris culmen evexit; opesque eruditae V tustatis Omnes in eo conditas, ut in Musto Florentino in lucem a me proserrentur , curantibus nobilibus Sociis Florentinis, benignis simo favore aperuit, ac patefecit. Sed ut ad institutum meum revertar, heic Lectorem monitum volo, me in hoc opere eos tantum opifices sive Gemmarios, sive lapillorum Compaginatores, quos& Mus varios adpellavi, recensuisse, qui Magisterii h nore donati sunt ; his praetermissis longe pluribus, qui

eorum Discipuli fuerunt, nec ad tantum in arte decus pervenerunt. Hi enim in laudatis Codicibus, in quibustum eorum opera, tum stipendia adnotata sunt , Magistri, reliqui vero discentes, & alumni iisdem subie-

i, nuncupantur.

GER ARDUS UALDER, Saec. XVII.

Laudatur GE ARDus VALDΕχ in Libris impensarum Liti. M. qui exstant in Archivo Medicearum ossicin

202쪽

GLYPTO GRAPHICA.

rum, florebatque anno CID. ID. C. LXX. sed eius pa. tria non indicatur . Forsitan oriundus ex Belgio ibit,& in Florentinis Scholis Glyptographicis tum in aere, tum in Gemmis scalpendis peritia ac diligentia excelluit , nam adpellatur Gnardo Vialder Intasiatore. Exstat apud me orbiculare vitrum, vulg' Palla, smaragdinei coloris, altitudine aequans uncias tres Romani pedis, latitudine duas, quod ectypum Gemmae anaglyptici operis Videtur, in quo egregio valde opificio insculpta est protome Michaelis Angeli Bonarrotii viri praeclarissimi, qui cognomento minus adpellatus est. Sub ea protome legitur eximii Caelatoris nomen, nimirum G Ε-RARD. i quam puto ab eo scalptam suisse ex imperio Ferdinandi II. Magni Ducis Etruriae, initio sui

regiminis, ut eius ectypa dono daret Accademicis Florentinis det Distam, ut ipsi eximium Picturae, Sculpturae & Architecturae Parentem & Magistrum, eiusdemque Accademiae Principem , sibi imitandum propone

rent.

ANDREAS VINCENTII F. BOR GOGNONIUS,

Florentinus, Saec. XUII. S XVΙΙΙ. In regiis Florentinis Glyptographicis ossicinis, imperantibus Ferdinando II. R Cosmo III. Magnis Etruriae Ducibus , celebre fuit nomen , ingenium , artes , peritia ANDREAE BORGOGNONII , VINCENTII F. Florentini , qui cognomento ab omnibus si Bogognone nuncupabatur . Huius egregii Artificis cognomen tantum innotuit Clarissimo Uiro Petro Andreae Andreinio, Famtori

r) mne Gemmam protuli in prineipici meae Praefationis ad Vitam eiusdem M. A. R rrotii ab Ascanio Condivio eius discipulo scriptam ; quam multis Adnorationibus & Tabulis aere incisis ornavi Florentiae editam anno II 4. in sel.

203쪽

inxii HISTORIA

tori studioriam meorum ornatissimo, qui mihi saepe in familiaribus sermonibus eum laudabat , nam aetate sua diu enim ipsi vitam eserunt eius ossicinam freque, tabat, atque eximiam eius in Gemmis scalpendis, aliisque operibus perficiendis peritiam admirabatur . Apud eum reperit insignis Gemmae singulare ectypum, quod cum aliis praestantissimis servavit in suis Cimeliis; verum post eius obitum singula in mea migrarunt , quod ectypum ostendit Musae Lyristriae integram imaginem, cui adscriptum percelebre Cronii nomen , hac epigra

quod opus perrarum ac perinsigne primus in lucem protuli in Vol. I. Instriptioni vi Antip amna , quae in Etruriae Urbibus exstant, Tabula I. num. I. Huius operis mentionem seci , ipsumque BoRCOGNONiUM laudavi in Columbario Libertorum & Servorum Liviae Augustae& Caesarum a me illustrato pag. i53. ex iis quae ab ipso ANDREisio didiceram. Meis verbis ac testimonio cum laudavit praeclarus FRANCIsCUs Eques Conamendatarius Vi Tostius , Auctor Dissertationis Glyptogr phicae i , atque ex me quoque laudavit ΡETRUs M RIETTus . Sed ad hoc tempus eius nomen , pater , &patria latuere . Ρervolventi mihi , ut luculentiorem hanc meam Historiam Glyptographicam ederem, Cindices omnes eXpensarum, qui in Archivo Officinarum

Regii Cimeliarchii Florentini adservantur r) , eum

non semel recensitum inveni , atque non uno in loco opera ab eo facta mihi descripsi , quae nunc innotescunt. In his Codicibus ornatur Mamistri munere , ac nomine , hoc modo , M restra Ambea di Vnaeen o B-

c 1 Cap. XXV. pag. 89. a Vide praesertim Codicem notatam Litti A. anno MDCXXXVII.

204쪽

cuum est.

Multa fecit egregia opera , quae adhuc exstant in Regiis Cimeliis, & valde laudantur. Primum Gemmas aliquot ab eo inscalptas, quae in iisdem Libris recensentur, enumerabo. Iussu urenissimae Magnae Ducissae Victoriae Roboreae duo hominis calvaria , ad mortis memoriam, secit in Gemmis, vulgo Rulini. Ad ornamdum Horologium , Solem radios emittentem, egregiis anaglyphis operibus e crystallo montana exscalpsit, &columnas ex alabastro pulcherrimo Orientali adiecit . Simulacra duo Evangelistarum ad ornandam sacram aediculam , quae vulgo dicitur si Gloris , Arae maximae pro Mediceorum Principum Sacello in Basilica Laurentiana, miro opificio ex integris selectis lapidibus absolvit. Deiparam Virginem ab Angelo salutatam, in pamva tabula compluribus pretiosis lapillis exstanti opere expressit, adiectis architectonicis ornamentis . Ad oranandum regium Scrinium e Chalcedonio exstidit caput elegantissimum , quod in protoma e Cyaneo lapide , vulgo ia lapista si, inseruit ue opus antiquis proximum ac valde laudatum. i Excelluit etiam in Vasculis ex Iaspide atque e crystallo aedificandis , quae mira amte insculpebat, ornabat, perpoliebatque . Lapillos quoque multicolores egregie compaginavit conligavitque , ut ruris amoenitatem, Villarum, arborum , silvarum, sontium, montium , & domorum prospectus pictis tabulis, quas permultas fecit, elegantissime referrent, quae opera in laudatis Libris acceptarum & expensarum p cuniarum enumerantur . Excelluit etiam in formis cudendis , quae imagines inlustrium Virorum referrent ,

ci Vide itidem Libram notatum liv. K. anno MDCLXIV.

205쪽

HISTORIA

S pro monetis in pecuniae usum vulgandis; nam ipse, ut in Libro signato liti. G. anno CID. ID. C. LU. leogitur, e chalybe formam secit cum protoma Ferdinam di IL Magni Ducis Etruriae in antica; in postica Histo exhibuit rosarum fasciculum, emblema eiusdem optimi Principis, cum epigraphe: GRATIA OBvIA . VOTIO QUA EsITA . Eidem Artifici in tot opificiis sere. nuissimo tribuitur Iaspis utraque facie eleganter instatu plus, aureo in anulo ita inclusus, ut utrinque versari posset; quo ad obsignandum usus est Cosmus III. M gnus Dux Etruriae , cuius altera facies pro sphragi male continet stemma, sive insigne Mediceae Domus, altera vero emblema eiusdem Principis i nimirum comspicitur navis in mari, superne fulgentibus quinque stellis , ea specie , qua eas invenit Maximus Galilaeius , cum epigraphe : CERTA FULGENT SIDERA , quae omnia

eius egregia studia & ingenii aciem, & laborum prata

stantiam clare ostendunt.

IOSEPH ANTONIUS TORRICELLIUS

' Florentinus, Saec. XVIII. Regnante Cosmo III. Magno Duce Etruriae omni bus Musti Medicet Officinis & Opificibus praefuit ΙωsEpH ANTONI Us URRICELLIus Bartholomaei filius, cuius parentes Faesulis eum genuere . Primus sub tanto Principe fuit lapillorum selectorum Sculptor, Compaginator, Caelator, & Scalptor valde peritus atlue eXimius . Hic scripsit Tractatum vernaculo sermone depretiosis lapillis , deque lapidibus omnigenis , quibus Artifices Compaginatores utuntur tum in Officinis regii Musei , tum etiam in his pertinentibus ad ornandum Mausoleum Principum Mediceae Domus Augustae,

in quo

206쪽

clxx

in quo sepulcra eorum posita sunt, quae vulgo dicitur Cappella di S. Lorenv , quia cum Ambrosiana S. Lamrentio Martyri dicata Basilica coniuncta est. Huiusmodi Tractatum idem Tost 1cELLIus scripsit anno MDCCXIU. satis accurate locis omnibus patefactis, e quibus Etrusci & peregrini pretiosiores lapides eruuntur λ& hoc amplius de eorum natura , & de arte eos secandi, sculpendi, poliendique disseruit, adiectis in fine Tabulis V1ΩΙ. quae diligenter delineata exhibent instrumenta , rotas , machinas , quibus in his opificiis Florentini Scalptores ut tur. I Hunc ipsum Tract

tum non semel laudat, atque ex eo multa adsert Vir Clarissimus IOHANNEs TARGIONI Us ToZZETTIUs , arcanarum Naturae rerum Scrutator & Interpres doctissimus in suis in lucem editis per Etruriam itineribus , qui hasce Torricellianas lucubrationes perhumaniter mihi legendas exhibuit. In eius fine multa de se TORRICELLIus scribit, quae

non solum nolo praetermittere, verum etiam ipsis eius verbis exponere , ut hinc etiam eluceat , quanta eius

peritia & praestantia fuerit in pretiosis lapillis Gemmisque incidendis , & in aliis operibus conficiendis , quae Cosmus III. ad varios Principes Europae, & Hospitibus genere & virtute praestantissimis Florentiae eum invisentibus dono mittere , & honoris S mem riae causa largiri solebat. Ita igitur de se scribit: Hois servito la Casa Reate quaranta anni non solo in varjis luoghi a far delle provviste per la Reate Galleria;

207쪽

se ma Ilo Iavorato d' inraglio, e stultura non solo figmis re, e bassi xilievi, e Ritratii di pisi sorte , ma an. ,, che un Naturale, che Ia masthera era una palla diis queste, che ho derio delle nostre Maremme di UOLis terra, che pessiVa 8 . libbre, e Ia ridum colle rumis te a sei libbre ; portando gli occhi per di denuo, is e maneggiato tutio it busto solio delle mole ; e cre-- do, che sia it primo Ritratis grande quanto it na- ,, turale, che sia stato fatio di duro ue che lo feci per

,, impegno, conoscendo non esser fatica per un uomo.

ἡ Ho fatio anche de' Vasi, Bicchieri, TaZZe , e T is bacchiere serrate a vite ι che ne sono stato io r i is ventore di queste serrature a vite in pterea dura , o che non si costumava ; ne mi si e reso dissicile diis fare tutio quello che ho intrapreso ; e con ferri e,, con maZEuoli ho lavorato di quadro, d'intagito, eis di Scultura tulte te pietre che ho nominato in ρο- ω po Trattara , e quelle che non ho potum lavorareis con ferri, l' ho fatio colle ruote , sino Ie gitae , eis per venticinque anni di travaglio colle ruote, e d' imis cavo , e di basib rilievo , e di ritievo quanti duriis ho detis son passati per te mi e mani ; e non solo si ho vedule te Miniere, ma fati' anatomia, come dissise in principio, deli' ossa di questo mondo. E qui fi-

is niseo. MChalcedonio exscalpsit Cupidinem, quem omnes V re carneum censebant , quum lapidem illum a natura ita factum invenisset, qui carnem referret. Perfecit etiam in Achate Orientali imaginem simillimam Magni Etruriae Principis Ferdinandi , Cosmi III. Filii , quae

valde probata sitit. In cinoriano Musto plurima exstant eius opera, nempe Disi tiroo by Coos

208쪽

GL YPTO GRAPHIC A. clxxviipe capita Caesarum, Heroum, atque. Inlustrium Virorum anaglyptico opere sculpta. Agens aetatis suae annum LVII. Florentiae obiit UI. Nonas Martias Florentinae Aerae tunc in usu MDCCXIX. De eius Filio &Nepote Scalptoribus, & Lapidicinis mox dicam CAIETANUS TORRICELLIUS Florentinus, Saec. XVIII. Egregio patre Iosepho Antonio, de quo dictum est,

ortus est egregius filius CAIETANUS TORRiCELLIus , qui ab eo Glyptographicas Artes didicit. In Graphice prima rudimenta a Thoma Redio Ρictore Florentino , Sculpturae praecepta a Ioanne Baptista Fogginio Statuario & Architecto celeberrimo accepit. A Patre Romam missus sub praeceptoribus Benedicto Luti Pictore eximio, & Le-Gros Sculptore valde instructus postimodum Florentiam commigravit anno CID. ID. CC. XIII. Vita functo eius patre initio anni CID. II. CC. XX. inter Magistros Medicearum ossicinarum cooptatus est. Ex antiquis lectissimis praestantium Scalptorum operibus multas Gemmas anaglyphico, & diaglyphico opere exquisito studio de diligentia elaboravit ; inter quae spectabiliora recensetur I iberius cum Livia, Antoninus Pius , Lacoontis nex cum filiis, Pyrrhus Epirotarum Rex, Cleopatra, Minerva in Achate flavi coloris, quod opus V. C. Nicolao Equiti Gabburrio dedit . Spectantur inter Cimelia Ginoriana multa eius mpera, exstantibus imaginibus exscisa. Paene innumera sunt ea opera, quae persecit , tum vivente patre, tum eo vita functo, Crucifixi Iesu imagines ex Chalcedonio , ipsumque mortuum iacentem, simulacra Sanctorum Petri Apostoli, Ignatii, Petri Cae-

209쪽

elxxviii , HISTORIA ustini , Caietani , atque alia non pauca , quae in re gio domestico Sacello in Palatio, vulgo de Hur, con-1piciuntur. Pro regio Sacello ad S. Laurentium simul cra SS. Apostolorum Iacobi, & Pauli elegantissima eL finxit , & anaglypha duo , in quorum altero eminet

Abrahami sacrificium. Cosmum III. cum tropaeis ante templum Pacis , adstante Etruria cum leone , anaglyptico opere emnxit elegantissimo. Arculas plures perfecit ornavitque crystallis , & pretiosis lapillis eleganter a se compositis, qui picta veluti emblemata praeserebant . Vir ingenio , sedulitate , & peritia clarus , qui obiit mense Octobri elapsi anni CID. II. CC. LII.& Iosephum filium , quem ipse erudivit , virtutis gloriae haeredem reliquit, de quo mox dicam. FRANCISCUS GHINGHIUS Florentinus

ANDREAE PHILIPPI F. Saec. XVIII.

Senas patriam & natale solum agnoscunt Ginghii, qui postea corrupta adpellatione Giu No1 11 dicti sunt. Primus qui Florentiae domicilium posuit, fuit Ioseph Sebastiani filius Ghinghius cum uxore sua Hyacintha Vincentii Quatrinii filia; cuius filius Vincentius in Officinis Mediceis compaginandis conserendisque pretiosis Iapillis operam dedit, 1ed paullo post Mediolanum petiit, ubi mortuus est. Alter eorum filius fuit Andreas Philippus Ghingilius, Florentiae natus anno CID. ID.C. LXII. pater FRANCIsCI , de quo scribimus. Andreas in Iocum Vincentii fratris sui in iisdem ossicinis sustictus est , probe in Lythographicis artibus institutus a Stephano Mochio Florentino, egregio praeceptore, ea a late valde celebri ac famigerato . Eo e vivis erepto ,

in eius locum Andreas successit, & Magisterii munus

210쪽

GLYPTO GRAPHIC A. egregia cum laude suscepit. Hic signa, anaglypha, &varia ex fructibus, & floribus ornamenta elegantissima perfecit. Optices & Mechanices studiosissimus fuit, multaque nova instrumenta a se excogitata confecit. Connubio honestissimo sibi copulavit Hortensiam Silvestri F. deI Ghianda, qui filium unicum genuerunt FRANCISCUM GHINGΗIUΜ natum anno CID. ID. C. LXXXIX. qui sacro Fonte ablutus, dictus est Franeisius Maria Cai tantis. Puer litteris operam dedit optime in Florentino Societatis Iesu Collegio institutus. Ingressus XU. aetatis annum, a patre tirocinium in Florentinis Mediceis

ossicinis adgredi coactus est, didicitque Graphices institutiones in Schola Francisci Ciamingliii Florentini, Praeceptoris in iisdem regiis Officinis , Plasticen vero didicit ab Ioanne Baptista Fogginio celebri Sculptore& Architecto Florentino , a quo mirifice amabatur . Cerea Schemata & alia a se manufacta dabat Andreae Philippo patri suo; quae adeo laudata sunt, ut, auspice Fogginio , a Ferdinando Magno Etruriae Principe Cosmi III. Filio stipendium obtinuerit, ea conditione, ut Gemmis utroque opificio sculpendis exscalpendisque

operam daret, ad quam artem crebris etiam largitionibus ab eodem Principe omnium Artium fautore liberalissimo excitatus est. Primum arduus ac Valde aerumnosus hic labor ei fuit , quod veteres Gemmarii Scalptores Medicet omnes mortui essent , tamen a patre suo aliquo modo instructus , qui iam viderat Stephanum Mochium parva capita in anaglyphis elaborantem, multumque ingenio suo alacri, & gloriae cupiditate excitatus , adeo insudavit, ut Gemmas cum Iconibus pra stantium Virorum anaglyptico opere insculpserit , primumque eius opus fuit F. Hieronymi Savonarolae imagor

SEARCH

MENU NAVIGATION