Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen primum gemmarum ectypa et Antonii Francisci Gorii enarrationes complectens

발행: 1767년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

cIsas protulit Nobilissimus Andreas Marchio Gerinius, Patricius Florentinus , Urbis nostrae honori S gloriae natus. Tam insignis Victoriae , & adepti Senensium imperii & principatus monumentum nil mirum si inciditus Cosmus aeternum esse voluit, non solum illustrium Historicorum scriptis, verum etiam immortalibus hisce praestantissimorum Artificum publica luce dignissimis testimoniis, quae adhuc perennant & laudantur.

Fratres Mediolanenses iSaec. XVI. Plinius non paucos Graecos Artifices laudat, qui plissica & pictura, qui etiam caelandi simul & sculpem di arte, aerisque fundendi opificio valde excelluerunt. Italia quoque , ut vidimus , & clarius deinceps observabimus , non paucos habuit claros opifices , qui &pingendi & scalpendi Gemmas peritia, simul atque in

elaborandis numismatis lammam laudem sunt consecuti . Inter hos laudatissimi fuere duo germani fratres , patria Mediolanenses , CAspAR & HIERONYMus Mis stoNi , qui non solum lapillos affabre scalpserunt, verum etiam in pretiosis vasculis, praesertim crystallinis cyathis , tum magnitudine, tum opificio admirandis , inter reliquos omnes emicuerunt . Placuerunt praeter modum Cosmo Mediceo Florentinorum Duci, ingeni rum omnium studiorumque excitatori, ac fautori praeclarissimo, cui inter caetera opera , quae dedicarunt , memoranda sunt Vascula quaedam, de inter haec duo illa, quae in Mediceis Cimeliis etiamnum visuntur, alterum ex Elitropio stupendae magnitudinis & caelaturae exquisitissimae i alterum vero ex lapide cyaneo, si-

192쪽

ve, ut aiunt, lapista si, quae nunquam satis laudari possint; quae VAsARius I miraculosa adpellat, celebratque commendatione perampla atque ornatissima . Mira ac inaestimabilis Vasculorum pretiosissimorum supellex adservatur in Mediceo nunc Imperiali Theseum, quae in seςretioribus Cimeliis conlocata sunt in ea Aula , quae vulgo Tribunal dicitur , quae utinam Augustissimi Caesaris munificentia aliquando mihi reserentur, ut in lucem edere possim , favente Principis clementissimi liberalitate , quod in votis diu est 3 neque enim sine maximis impensis aereis Tabulis incisa e dem prodigiosa Vascula figuris, emblematis, ornamentisque operosissima proferri possunt, quas privati homines vix ferre possunt. Sunt etiam in Sacrario Basilicae Laurentianae Florentinae complura e pretiosis lapidibus gemmisve, tum structura, tum figurarum varietate admiranda Vasa eximiae elegantiae, tum antiqui operis,' tum recentis , in quibus Sanctorum Lipsana recondita sunt, quae etiam summis laudibus a UAsA Io a celebrantur. Haec quoque consilium proferre, si coeptis meis propitia aderit fortuna, nec obstabunt invidi quidam homines , qui , quae cogitabam , ne perficerem, multis impedimentis nuper disturbarunt.

193쪽

CAPUT ' X.

Reriantibus Ferdinando I. Cosano II. Magrus ElnM . riae Ducibus, qui floruerint in Florentinis officinis, Gemmarii Scalptores declarantur.

Concors est, sapientum hominum sententia , summam deberi laudem his , qui ingenio praeclaras

artes vel inventas, uel intermortuas ad vitae lumen revocant, opemque suppeditant, ut excolantur , summam,

que eos quoque promereri cum elogiis benevolentiam, qui liberali cura, & adsidua solicitudine easdem artes& studia ita amplificant , ac propagant, ut noVis auctae incrementis praeclariores fiant. Hae laudes profecto debentur Etruscorum Regibus FERDINANDO LS COSMO II. qui maiorum suorum gloriosa vestigia non solum secuti sunt ; sed splendore etiam suo loc pletarunt , ac magis magisque coruscare fecerunt. Eas tantum laudes tangam, ac breviter perstringam , quae ad Graphices artes tantummodo pertinent , quibus iidem Principes valde periti fuere. Nullus, vel perpauci plane e Principum numero , comparandus est cum FERDINANDO I. qui miro Antiquitatis studio , S elegantiorum prisci aevi deliciarum exquisita cognitione praefisi sit, atque incredibili amore flagravit . Mirum in modum auxit antiquae Eruditionis divitias, quas undique , ac praesertim Romae dum Cardinalitia purpura fulgeret, conquisivit & congessit. Simulacrum illud toto orbe celeberrimum , statuariae artis portentum , Veneris Mediceae, ipse Romae sibi comparavit, itemque Aprum Calydonium, & alias marmoreas statuas , A Cae-Disi tiroo by Cc oste

194쪽

de Caesarum Augustarumque e marmore protomas, quae

sunt regii Cimeliarchii ingens decus & ornamentum . Florentiam Iectissimis summorum Sculptorum signis , quae publicis in locis exstant, magnopere nobilitavit. Ad absolutiorem elegantiam evexit non solum Pictorum, sed etiam Glyptographicorum Artificum in suis Officinis opera, & Aram maximam regii Sacelli prope Laurentianam Basilicam opere magnificentissimo emornari praecepit , quod vulgo si Cibonis , quia summo atque exquisito labore perfectum est, adpellatur; quod ita accurate describit Cl. BLANCHINIus I), ut eius verba praeterire nefas ducam. se Fu in quei primi templis fabbricato un grande riccsissimo Ciborio , col dis se gno di Bernardo Buontalenti , per doversi collocareis in questa Cappella, it quale presentemente si ritr is Va nella Regia Galleria , fatio a soggia d' in Tem- is pio, d' ordine composito. Questo Caborio e ricopera ,, to tutio di Diaspri, Agate, Calcedonj, Lapislaetet ἡ Γ, & Ametisti ; ornato con legature, basi, e wcapi.is telli d'oro , e con Rubini , Smeraldi , e Topazeti sis ed e inolire abbellito con figure rappresentanti Si is rie Sacre, e falle di commesso Magistero, con Gemis me e Pietre dure , per meZZo di in finissimo artiis fiato, talmente che sembrano dipinte M. Composit res Gemmarii , qui hoc opus magnificentia & nobilitate praeclarissimum perfecerunt, supra iam a me enumerati sunt. Parentem magnanimum, pulcherrimarum artium fautorem liberalissimum, egregie imitatus est optimus eius filius COSMUS II. qui non solum excelluit in studiis

cia Ia praelaudato Opere Rabonam. III. pag. 63.

195쪽

Graphices, verum etiam in Mathematicis disciplinis tan. tam laudem consecutus est, ut multa, & quidem asmiranda ac difficillima discutienda Magno Galilaeio Mathematicorum & Astronomorum Principi in frequemtibus cum eo aliisque sapientissimis Uiris conloquiis, quae frequenter habebat, proposuerit , eiusque auspiciis idem incomparabilis Florentinus Philosophus nulli antea pedivias Mediceas Stellas detexerit, cui eximio Maecenati suo Nivitium Sidereum dedicavit . Tanti Principis adsidua cura & vigilantia adeo creverunt Artes, & Artificum Florentinorum eximia opera, ita omnem Europam S Asiam fama & celebritate implerunt , ut non pa cos praestantes opifices miserit ad Ludovicum XIII. Galliarum Regem Christianissimum, ad Philippum III. Hispaniarum Regem Catholicum, & ad Persarum Regem , ut eorum iussu Varia opera perficerent , & p. blicis in locis ponendas equestres statuas immenso opore elaborarent. Mirum igitur in modum eo imperante , & favente, floruere optima Scientiarum studia, da Geminariae artes in Florentinis regiis officinis auctae ac persectae sunt, quod ex his quae nunc adseram perspicue liquebit. IOANNES BΑΡTUTA CARRIONIUS Mediolan. Saec. XVI. S XVII.

Cupiebam omnes Gemmas recentiorum Artificum , quae summa animi voluptate & admiratione spectan.

tur in pluribus Tabulis regii Florentini Cimeliarchii plane ditissimi, atque opulentissimi, brevi descriptione recensere ; sed quia labor hic fortasse a multis extra instituti mei rationem iudicari poterat, & maius otium ad id accurate praestandum postulabatur , hanc Curam

mihi

196쪽

mihi magnopere iucundam praetermittere, invitus licet, coactus 1um .' In pluribus Gemmis anaglypho praesertim opere sculptis, Principum, Regiunque icones spectantur , e quibus plures vel iam laudatis eximiis Lithographis tribuendae sunt, Vel his, quos nunc recensebo , quorum nomina Auctoribus, qui de Glyptogr, phicis artibus scripsere, ignota ad hoc tempus fuere ;quae omnium primus erui ex saepe laudatis Codicibus S Libris , in quibus Artifices Mediceis ossicinis addicti, & cum annuo , vel per singulos menses , tributo stipendio recensentur , & operum impensae computantur . Hisce Gemmariis Caelatoribus tribuendae imagines, quae in Mediceis Cimeliis observantur, Ferdinandi I. & Cosmi II. Magnorum Etruriae Ducum, itemque aliorum Regum & Principum, qui cum ipsis sanguinis cognatione coniuncti fuere. Quia illud quod ait Horatius , fortes errantur fortibus cs bonis, plerumque feliciter evenire solet, inter Glyptographicos opifices egregiam laudem obtinuit, sui que laboribus sibi peperit IOAM. BApTIsTA CARRIONIUs Mediolanensis, qui S avum & patrem, patruosque habuit in scalpendis lapillis & crystallinis operibus praestantissimos. Eius nomen in memoratis Libris frequenter occurrit, praesertim in eo notato Litt. Ε anno CID.

Fratres Florentini, Saec. XVII. Glyptographicae Scholae Florentinae plurimum dignitatis & splendoris contulere egregii Fratres GAFFURII, CHRIsTopΗoRUs & BERNARDINUs, qui auspiciis e rumdem Magnorum Etruriae Ducum in Gemmis uir

197쪽

elavi HISTORIA

que opere scalpendis floruere , quorum nomina mihi ex iisdem Libris Stipendiorum innotuere , in quibus ab anno CID. ID. C. XIV. ad annum CID. ID. C. XXIV.

laudantur.

BARTHOLOMAEUS TORRICELLIUS Faesulanus

Saec. XVII. Si nulla alia laude memorandus esset BA THOLOMAEUsTORRICELLIus , nisi ea, quia ipse pater filii Iosephi tonii Torricellii, avus Caietani, proavus Iosephi Tomricellii , de quibus mox disseram , tamen de optimis artibus Glyptographicis optime meritus esset . Verum& ipse in Mediceis Officinis inter celebriores Magistros emicuit, clarusque fuit in tabulis compingendis ex consertis pretiosis lapillis, atque etiam in Gemmis scalpendis, anaglyptico quoque opere effingendis excelluit. Spectantur in Florentino Sacello Mariae Virginis ab Angelo Annunciatae Hieroglyphica Sacra Lilii, Solis, &Lunae in magnis anaglyphis affabre ab eo sculpta ; quae memorata legi in Libris praelaudatis liti. Κ anno CII. ID. C. IV. IACOBUS IOANNIS F. AUTELLIUS, cognomento it MoNN1cCA, Florentinus, Saec. XVII. Vellem ut singuli Artifices sive Pictores , sive Statuarii , Architecti, & Gemmarum Scalptores , aliique

qui in aliqua arte ex nobilioribus excellunt, Diarium sibi pararent, in quo adnotarent studia sua, praeceptores , opera praeclariora, quae sua aetate fecerunt. Huiusmodi Diariorum ope multa, quae nobis ignota sunt, disceremus, & plurimum Artium gloriae, & incremento , facili labore, sed plane utili prodesse possent . Id

in Disiligod by Coral

198쪽

GLYPTO GRAPHICA. clxvii

in causa est, ut nomina tantum, non vero opera clarorum Scalptorum Gemmariorum Florentinorum indicare possim , quae non sine labore erui ex memoratis

Stipendiorum Libris i , in quibus, imperante Cosmo II. potissimum excelluit hic Artifex, quem laudat Cl. Io-sEpM BLANcΗ1Nius in laudato suo opere de Magnis tatruriae Ducibus studiorum & bonarum Artium Faut

Florentinus, Saec. XVII. Multa cum laude magisterii & Scalptoriae artis frequenter celebratur hic Artifex praesertim regnante Co

mo II. qui egregis Inlabiatore di giste 3 adpellatur. . ANTONIUS MOCHIUS Florentinus,

Saec. XVII. Egregiam laudem in simulacris caelandis componenis disque ex pluribus pretiosis lapillis, quibus colores vultus, capillorum, brachiorum , pedum , & vestiuin ad vivum referrentur, promeruit ANTONIus MOCHIUs , qui pro Ara maxima ornanda regii Sacelli Mediceorum Principum prope Basilicam Laurentianam, quoad vixit, strenuo labore & diligentia insudavit ; cuius emblem ta non pauca compositis lapillis pinxit , & simulacra duo Evangelistarum in parvis aediculis conlocanda Ogregie elaboravit, quae adhuc in Musto earumdem H

199쪽

HISTORIA

IULIANUS PERICCIOLIUS Senensis,

Saec. XVII. Senae, Inclyta Urbs Etruriae, frequenter protulit , tum litteris, tum armis, S pulcherrimis artibus pra stantes Viros, e quorum numero egregios Artifices lamdat VAsARIus Pastorinum , & Ioannem Baptistam S etinium t . His addendus IULIANus PERICCIOLIUs, qui in Gemmis scalpendis enituit, memoraturque in laud tis Codicibus anno praesertim CID. ID. C. XLVII. cui, ne quid detrimenti caperet eius familia, permissum est ut Senis, acceptis stipendiis, pretiosos lapillos utroque opificio elaboraret , qui pro Medicea Augusta Domei demandabantur.

CAPUT XL

Soalprares Glyptographici, Fi in Florentinis offlatuis regnam tibus Ferdinando II. cismo III. is Lime Gastone Magnis Duribus Gruriae et vere, recensentur. FLorentinae ossicinae Sc Scholae Glyptographicae ea laus peculiaris , & praecipua est , quod exceptis Mediolanensibus Magistris, qui Florentiam adciti sunt a Francisco I. ut opera crystallina conficerent, reliqui omnes Florentini fuerint, & ab Ioanne Florentino eius celebritas & magisterii laus exordium duxerit. Medi Ianenses adciti, quum Florentiae domicilium sibi condidissent, eos filios, quos in hac Florentina Urbe g

200쪽

nuerunt , Glyptographicis artibus operam dare voluerunt sub optimis opificibus ac Praeceptoribus Florentinis, quod etiam dicendum de Compositoribus preti serum lapillorum , qui superius laudati sunt . Ρraeci tum hoc filii Mediceorum Principum consilium omni

ope & liberalitate suis civibus sibi subiectis prodesse , magnisque favoribus & benevolentia prosequi suos &exteros quoque, qui in ossicinis suis clarescere vellent. Medicea Domus non solum litteratis Viris, verum et-tiam egregiis Artificibus cuiuscumque generis patuit semper ; illudque adsidua providentia S liberalitate curatum est, ut artes omnes, quae Vel antea intermortuae

erant, Vel ignotae, a Florentinis ingeniis publico bono excolerentur, S perfectae toto orbe celebrarentur ;Artificesque ita excellerent in opificiis , ut a magnis Regibus ac Principibus ad se adciti, gloriam tum p triae, tum sibi parerent sempiternam. Id facile evenit, quum Gemmariorum , & Compaginatorum Artificum exquisitiora opera dono a Principibus Mediceis ad alios Principes cognatos & adfines suos mitterent; qua regia

munificentia ceteros antecelluerunt FERDiNANnus II. &CosMus III. eius filius. FE DINAMnus primi aevi reliquias mirifice auxit, iisdemque regium Mustum suum locupletavit. Artificum omnium Medicearum ossicinarum auxit numerum, magnisque stipendiis S largiti nibus exornavit. Miro quoque pulcherrimorum operum S veterum elegantiarum amore flagravit praestantissima eius uXor UICTORIA RoaoREA , ultimi Urbini Ducis Neptis, quae compluribus Antiquitatis eximiis monimentis non solum nobilitavit Mediceum Cimetiarachium , verum & sibi domesticum compluribus antiquis operibus, signis ex aere lectissimis instruxit, quod ad-V v huc

SEARCH

MENU NAVIGATION