Dactyliotheca Smithiana volumen primum secundum Volumen primum gemmarum ectypa et Antonii Francisci Gorii enarrationes complectens

발행: 1767년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

HISTORIA

te ardua omnia is feliciter superavit, ut aequis laudibus cum priscis Graecis Scalptoribus de gloria contenderet . Testis est Medusa, Solonis opus admirandum,

quod exstat in Musto Strogato. Eius imaginem Chalcedonio in scalpsit accuratissima similitudine , stupente Eminentissimo Cardi n. de Polignac, qui anno CID ID. CC. XXVIIII. quo scalpendam curaverat, sibi comparavit . Imagines inlustrium Virorum mira oris simili tudine in lapillis pretiosissimis expressit ; inter quas hae potissimum laudantur , Iacobi III. Regis Stuardi , Romae commorantis , Renati Cardinalis Imperialis, &Georgii Spinotae pariter Cardinalis , nec non Episcopi Praenestini, iam olim Tituli S. Agnetis , nuper defuncti, quae eius nomen praeserunt. Equestrium ordinum decora a BENEDICTO XIII. P. M. accepit λ meruitque ut iussu Conservatorum Populi Romani in Ordine n bilium Epheborum solemnem pompam Sapientissimi Pontificis Max. BENEDICTI XIV. Lateranensem Basilicam more maiorum adeuntis anno CID. ID. CC. XL. comitaretur, compluribus honoribus ac muneribus ab eo

mox decoratus.

Laudandum etiam eiusdem Caroli opus illud maxime praeclarum, cuius opificio Valde ipse gloriatur, in quo elaborando biennium adsiduo studio S labore imsumsit. Illud est Smaragdus magnitudine & colore insignis , in quo altera facie eiusdem regnantis summi Catholicae Ecclesiae Hierarchae BENEDICTI XIV. imaginem exstanti opere elegantissimo sculpsit; in altera vero capita Sanctorum Apostolorum Petri & Pauli . Huiusmodi eximium opus effnxit iussu Eminentissimi Cardinalis Lantis, quo ornata est bulla, seu fibula, ad constringendas ante pectus pluvialis Pontificii la cinias

252쪽

GL YPTO GRAPHIC A. eexxieinias in solemnioribus festis 3 qua Beatiss. Pater quum

semel usus esset, eam in Thesauro S. Petronii condendam Bononiam misit . Hi CoNsΤANTII fratres adhuc vivunt , & nostrae aetatis gloriam ac decus magnopere editis operibus augent.

DOMINICUS LANDIUS, Lucensis. Huius egregii Scalptoris , qui adhuc vivit Romae multis insculptis gemmis clarus, laudes, & praenobilia

opera accuratius recensere non possum , quam iisdem verbis , quibus eius ingenium ornavit inlustris Auctor Dissertationis Glyptographicae I . Prae ceteris Gemmis, duas laudabiliores censet, ovatae formae, sed transversae figurae, anularem modulum excedentes , in quibus arte magistra quatuor capita oblique expressit. In una, Traiani caput cum Plotina uxore, quorum e regione , - Marciana Traiani soror, & Matidia Marcianae filia , bina ac bina, se mutuo respicientia . In altera sculptus cernitur Septimius Severus, & Iulia, quae Hadicitur , Felix , S item Domina I ac contra Septimius Geta , & Marcus Aurelius Antoninus Caracalla . Has Gemmas ad usum Domni Michaelis Angeli Corsit Abbatis Congregationis Olivetanae DOMINICUs caelaVit . Praeterea ab eo memoratur Caesaris Augusti protome Chalcedonio moduli maioris insculpta, cuius caput laurea redimitum est, pectus vero armatum thorace squam- meo, cum Gorgone in medio sita: opus iussu Roderici Marchionis de Fuentes Regis Portugalliae in Urbe Or toris elaboratum anno C ID. ID. CC. XVI. Neque in eo desiderata est peritia scalpendi imagines viventibus lon-

253쪽

ge simillimas ; nam circa annum CID. ID. CG XX. Smaragdo anularis formae insculpsit imaginem Nicolai Duodo, Comitis S. R. I. dum aeternam Urbem Venetae Reipublicae Orator incoleret. Adfertur a Cl. P. I. MARIETTo in Vol. 1I. sui Operis Tab. G. Sardae inscalptum praeclarum illud Mutii Scaevolae satis notum facinus i in cuius exergo haec epigraphe scripta est: COSTACIOR. Huiusmodi opus, quod exstat in Regio Galliarum Cimeliarchio , proculdubio antiquum non est, sed propiora nobis redolet tempora , S , ni fallor , epigraphe CONsTANTios eximios Gemmarios Scalptores indicat , qui illud se

lasse essinxerunt.

IOANNES PONIUS Romanus, Saec. XVIII.

Multae sunt Naturae artes, quae aegre fert ut maxima ingenia sordescant, & lateant 3 frequenter enim ea veluti e carcere quodam tenebricoso educit , ut studio optimarum artium, divino quodam Iumine fruantur, & in orbe clarescant. Id seliciter contigit IOANNI Poet Zio Romano, qui relicta cauponaria taberna in Graphice brevi temporis spatio tantum profecit sub optimo praeceptore, inter Romanos Pictores aetate sua valde celshri, Equite Petro Leone Ghegio , ut gemmis scalpendis, ut serunt, primum operam dederit ι sed postmodum circa annum CID. ID. in XVIII. quum rariora esse vidisset, sibique faciliora, eximia opera ebore sculpta, huic opificio se totum devovit addixitque, & summam gloriam consecutus est . Viros inlustres ex ebore primum accuratissime expressit, quorum imagines dedit Principi Eminentissimo S. R. E. Cardinali Alexandro Albanio. Ebore exscalptas anaglypho opere tum Caesa

254쪽

cum praeclaro munere nominis aeternitatem consequeretur , omnium retro Principum florentissimo ac strenuissimo Eugenio, e Sabaudiae Principibus, obtulit ac dedicavit. Veterum Caelatorum praestantiam miro studio aemulatus est. Imaginem quoque eruditissimi Baronis Philippi de Stosch effinxit; a quo haec accepi. HIERONIMUS ROSIUS Liburnensis, & GODEFRLDUS GRAAF Hanseaticus, Saec. XVI ILRomae hac ipsa aetate florent, Glyptographicis caelaturis sedulam operam navantes, HIERONYΜUS RosIUs Etruscus, e Portu Labronensi, as omnibus il I, rnes adpellatus ; de Godefridus Graafit Hanseaticus, qui ves-go si Ddeso nuncupatur. Horum opera non Vidi 3 qua

de re nisil mihi dicendum sirperest, ANTONIUS PIHELER Tirotensis, Saec. XVIII.

Nota mihi non sunt opera ab hoc Gemmario Scalptore edita , de quo pauca haec adnotat Auctor Dic sertationis Glyptographicae: Neapoli iisdem operibus gemmarum sca*endarum elaret agonius Poeter , an rus quindecimetreiter , aut migisui optime exercitatus a). De ejus ingenio& praeceptoribus quum apud peritos nonnihil sciscutarer, narratum est, eum in Romana Schola didicisse.

r Ectypa Imaginum Caesanan, quibus antiqua numismata imitatin est, exstant in C, mellis Moschiariis. G cap. XXVI. pag. 96.

255쪽

HISTORIA

CAPUT XIV

De Diagobantica Schola Glyptor aphica, qt i ex ea prodimmi

GLyptographicae Artis, quae omnium animos admiratione complerunt , prima prodigia merito tribuenda sunt Opiscibus Mediolanensibus , qui virilem ei ficiem donarunt , & ad exquisitiorem elegantiam perduxerunt. Laudavimus Ioannem Antonium Romum AIediolanensem , & Carrionios , qui regnantibus Cosmo I. Fiancisco I. & Ferdinando , ac Cosmo Magnis

Ducibus Etruriae , inter praestantissimos tum Gemmarum , tum crystallorum , vasculorumque pretiosorumsctores , atque Sculptores prima subsellia occuparunt . His alios immortales viros Geminarios adiungimus, qui non tantum Mediolano, Verum etiam Bononiae artium omnium studiorumque matri fecundis limae praeclarum nomen tribuunt , atque editis suis operibus aeternitati commendant. His adde etiam Parmenses, quorum nomina superius celebravimus . Illud dolendum superest, nullum Artificem me legisse ex Langobardicis Scholis, qui saeculo XVII. & hoc XVIII. Glyptographicis artibus operam dederit. Nolim in dedecus aetatis nostrae id verti vitio. Illud maxime cupio, ut quemadmodum Pictores, Statuarii, & Architecti in his Langobardicis, ut aiunt, Urbibus adhuc florent, & sunt magni nominis , omnique ingenii laude pracstantissimi ; ita etiam S Gemmarii Scalptores pro amplitudine & gloria tan

256쪽

DOMINICUS Mediolanensis, antonomastice DE' CAM MEI, Saec. XU. Praeclaris Vitis de litteris S artibus, ab ea aetate, qua in Italia renatae ac feliciter restitutae sunt, optime meritis, illud saepenumero adcidisse, nescio quo fa-rO , cernimuS, ut, praeter nomen, perpauca notatu digna ad nos pervenerint. Id, quod mirum, praesertim compluribus egregiis opificibus, & in re nostra prascipuis Gemmariis Lithographis, S quidem frequentius contigisse dolemus; hinc est, quod in hoc saeculo variarum cognitionum, & elegantiarum omnium cupidissimo multi sunt, qui de paucitate monumentorum ad Historiam Thecnicam ornandam adparatumque augendum merito conqueruntur. Multae adferri possunt rationes de tam molesta rerum adnotatione dignarum iactura ; sed hae, ut opinor, praecipuae sunt, quia ipsi Rrtifices in privato Enchiridio, sive Breviario, ea quae faciebant describere, vel ab aliis edita ad posteros tran mittenda non curarunt ό cui fato vincendo se egregie opposuit celeberrimus risARIUs , qui monumenta Ο-nia ad eos pertinentia summo labore & studio congessit, eorumque nomina & opera aeternitati scriptis huis consecravit , cuius exempla mox alii egregii Script res secuti sunt. Si plura notatu digna de DOMINICO Mediolanensi VAsAxius reperisset , profecto haud tam

parcus atque ieiunus de eo ita scripsisset: i si contorrente nempe Dominici Florentini, qui vulgo delis Cornisis dictus est Gmnites de' Cammei Milanoe , etiatura mimendo ii mea Ddomico, id μm, A ritrasse in ca-

257쪽

ccxxvj HISTORIA cofa ran , e de miliori intagii, ehe si fuge myti de Mars inroderni. Igitur ex UAsARIO discimus , eumdem DoMINICUM labente Saeculo XU. floruisse ; sed praeter descriptam Ludovici Mediolanensitum Ducis imaginem , nulla alia opera describit i neque nobis nota sunt pretiosis lapillis ab eo exscisa anaglyptica caelatura ea mpera eximia, quae, abrogato eius cognomine, illo antonomastico donarunt , quo de' Caminei vulgo propter praestantiam adpellatus est . Quem etiam in hac tam laudabili quam ardua ac perdissicili arte , ea precipue tempestate , praeceptorem habuerit , quosve discipulos in ea instituerit, adhuc nos latet.

IOANNES BERNARDIUS a Castro Bononiensii,

Εvecta ad exquisitiorem clegantiam S pulchritudinem Arte Glyptographica egregiis conatibus & studiis praestantium Scalptorum Petri AIariae Pisciensis , &Michelini, eorum exemplis factum est, ut in crystallinis tabulis laminisque sculpendis summum gloriae &laudis fastigium ad tingerent duo Scalptores praecellentissimi IOANNEs BERNA Dius a Castro Bononiensi , &Valerius Bellius Vicentinus . De IOANNE nunc aliqua adnotabo, quae luculenter a VAsARio I memorantur; mox nonnulla ab eo praetermissa sabiiciam . Adhuc iuvenis , trium annorum spatio, quo magno in honore filii apud Alphonsum Ferrariae Ducem , multa edidit praeclari ingenii siti monimenta, exiguae licet m iis ν

In Par. HI. Voluminis I. pag. 286. 287. Sed Vasarius familiae eius nomen silet et nec ipse, adscripto in aliquot suis operibus nomine, illud recenset. Auctor Dis. fert. Glypt. Cap. XXV. pag. 8o. eum gentilitio nomine Bernatarum vocat.

258쪽

GL YPTO GRAPHIC A. Gxxvij lis, conspicua . In speciosiore crystalli mole certamen illud celebre, desia Baslia nuncupatum, excavatis figuris expressit propter opificii pulchritudinem valde laudatum . Paulus Iovius tot egregiorum operum eius

splendore captus, auctor ei fuit , ut Romam peteret , id gratissimum fore ratus magnis clarorum ingeniorum fautoribus Hippolytho Mediceo , S Ioanni Salviato Cardinalibus amplissimis. Quemadmodum Ferrariae apud Alphonsum Dueem in numismatis eX aere cudendis effingendisque , atque in eius imagine in chalybe incidenda valde excelluerat 3 ita etiam Romae in e primenda CLEMENT1s VII. emgie, & emblemate in eius numismate, aliisque in honorem Hippolythi Medicet,& Caroli V. tum aere, tum chalybe auroque expressis adeo placuit , ac tam celebre nomen adeptus est , ut pro Pontifice Maximo in quatuor clypeis, sive orbibus e crystallo, quatuor Evangelistas protulerit, quod opus

magnopere omnes commendarunt. Recusatis honoribus

S pollicitationibus Caroli V. qui eum apud se habere cupiebat, Romam reversus, praeter emblema illud crystallo inscalptum , in quo exhibuit Darii Regis filiam' oblatam Alexandro Magno , quod iubente Cardinali Hippolytho secerat , raptum quoque Sabinarum in crystallo emnxit, deditque eidem Purpurato, a quo honorificentissime multis muneribus, ac praeterea torque insigni, e quo stupendum Cameum pendebat, dum in Gallias proficisceretur, spectantibus multis nobilissimis viaris, qui eum salutatum venerant, aeternum amoris &patrocinii sui pignus accepit . Huiusmodi, ut aiunt , Cameo potitus est Cardinatis Farnesius , mortuo Hippolytho , pro quo immensi operis e crystallo Crucem, Crucifixi imaginem multis simulacris & emblematis , quae

259쪽

eexxviij HISTORIA quae a VAsARIo describuntur i , itemque candelabris ornatissimam persecit. Arculam argenteam quum idem Cardinatis Farnesius Marino Aurifici Florentino Iocasset, praecepit ut spatia operibus crystallo incisis, itemque emblematis e Mythica Historia selectis quoquoverasum tota locupletarentur a IOANNE, qui eam pretiosis quoque lapillis, signisque argenteis adeo insignem mira celeritate, atque ingenii acerrimi praestantia fecit,

ut artis miraculum censeretur . Ornamenta omnia &historias huius arculae ab eximio Perino dei Vaga , aliisque egregiis Pictoribus delineatas , fusius describit VAsARI Us, quem adeat eruditus Lector. In duobus crystallis exitum captae Goletae , & bellum Tunetanum expressit. In quatuor e crystallo laminis sacras nati ac patientis Salvatoris historias mira arte & peritia exhibuit . Quum divinus Bonarrotius Mediceo Cardinali Hippolytho dedisset a se delineatum schema , in quo admirando opere pinxit Titium, seu potius Prometheum catenis scopulo adfixum , cuius cor comedit vultur , hoc ipsum emblema multo opificio crystallo incidit IOANNEs. Huius scalpturae, quae latitudine uncias tres ovali figura excedit, ectypum e rubro sulphure apud me exstat, in quo primis tantum litteris nomen suum ita inscripsit : IO. C. B. Iomines Castri Bononi s . In Musto ditissimo ac celeberrimo Stoichiano vidi Bona rotianum schema ab eo delineatum , sive huius excellentis operis prototypum , sed ab hoc tantopere superatur IOANNIs opus, ut si invicem haec opera accurate observata conserantur, longe eminere Bonarrotii ingenium multo , sed vero stupore quisque fatebitur .

ci co superius citato.

260쪽

GLYPTO GRAPHIC A.

Praestantissimum hoc Bonarrotianum prototypum Cl. Stoschius Florentiae apud Nobilem Uirum invenit , de ab eo dono accepit. Iussit etiam idem Cardinalis veterum elegantiarum , dc miraculorum artis peritissimus aestimator, ut IOANNEs , ex alio Bonarrotiano schemate delineato, crystallo inscalperet Phaetontis fatum, a Sororibus in arbores conversis defletum ; in quo exhibem do omnes ingenii vires IOANNEs Ostendit , cuius item sulphureum ectypum ex Andrein iis Cimeliis in mea migravit. Hoc ipsum opus delineavit Bonarrotius, curavitque , ut in aerea tabula peritissime incideretur ; in quo schemate ad pompam arbores adiectae sunt. Quantum IOANNEs a Castro Bononiensi in effingendis Principum vultibus longe simillimis excelluerit, duo exempla ex illustri Smithiana Dactyliotheca contemplanda proponimus in Tabulis XCVIIII. S C. In altera e hibetur imago Margaritae Austriacae, filiae Caroli U Caesaris Augusti, quae, mortuo Alexandro Medice Florentinorum Duce, cui nupserat, tunc uxor erat Ducis

Octavii Farnesii , quam faberrime Chalcedonio instat-psit IOANNEs , ne palmam cederet Valerio Vicentino, cui idem opus demandatum fuerat. Quantum operis V stes, & capillorum elegans ornatus contineant, omnes vident. In altera habes virum fama nominis ac rerum

gestarum laude praeclarissimum Ioannem Balleonium , quem pariter Chalcedonio inscalpsit , imagine decoris& dignitatis plena . Tot editis operibus, & congestis

SEARCH

MENU NAVIGATION